CAPUT XLII. De Hilario Divionensi senatore. Apud castrum Divionense Hilarius quidam ex senatoribus habitavit, habens conjugem, ex qua et filios dicitur suscepisse (Saec. V, 28 Nov.). Sed omnem domum suam ita in castitate atque omni puritate tam animi quam corporis excolebat, ut nullus ibi adulterium exercere praesumeret, essetque impletum in hac domo, quod dudum sancto repletus Spiritu Apostolus praedicavit : Honorabile connubium, et torus immaculatus (Heb. XIII, 4). Hic itaque tam inter dominos, quam inter famulos castitate pollente, obiit vir ille: qui qualis quantusque fuerit juxta saeculi dignitatem, sepulcrum ejus hodie patefacit, quod marmore Pario sculptum renitet. Quo defuncto, et juxta humanam consuetudinem sepulturae mancipato, mulier deducto anni circulo aegrotavit, obiitque atque abluta est. Et quoniam sepulcrum illud tam immensum erat, ut ipsam juxta imperium viri susciperet, amoto opertorio, dum locaretur in tumulo, subito elevata viri [Al. vir] dextera conjugis cervicem amplectitur. Quod admirans populus, deposito secessit opertorio cognovitque quae eis castitas, qui timor in Deum, quae etiam inter ipsos dilectio fuisset in saeculo, qui se ita amplexi sunt in sepulcro.