XXXVI. DE HERIBALDO Heribaldus episcopus ex patre Antelmo Baioario, matre Frotilde Vastinensi, sedit annos XXXIII. Hunc ab ineunte etate in palatio educatum, post decessum auunculi sui Angelelmi, clerus ac populus sollempni electione facta, pontificatui suffecerunt, Aldrico Senonum archiepiscopo cum coepiscopis ex precepto Ludouici imperatoris huius negotium procurante. Constat autem eum in ľcclesia beati Germani et electione designatum et ordinatione promotum. Fuit autem uir admodum nobilis, forma elegans, eloquio nitidus, singulari prudentia circumspectus. Quamobrem et apud reges plurimum ualuit, ita ut in palatio archicapellanus effectus, seculari quoque dignitate potentissimus ea tempestate exstiterit atque, ut se habent humana, quamdiu quidem huiusmodi potestatis apice floruit, secularibus sese negotiis non mediocriter dedit. Diuino autem respectu tandem inspiratus atque, quod a seculi appetitu plurimum solet compescere, infirmitatis corporee mole grauatus, et mores et studium in diuersa transtulit seque totum diuinis seruitiis et ecclesiasticis utilitatibus ex animo mancipauit. In orationibus continuus, in lacrimis profusus, in seruorum Dei subsidiis largus, in ecclesiarum reparatione feruentissimus, in pauperum recreatione singulariter mirabilis, mirabiliter singularis. Ecclesiam sancti Stephani et parietibus et laquearibus renouauit, uitreis quoque ac picturis optimis decorauit, coronas argenteas quatuor instituit. Circa altare sancti Stephani tabulas argenteas et sculptura et operis elegantia renouauit. Capsam etiam auro argentoque mirifice decorauit, ubi uestimenta sacratissimi Germani reposuit. Basilicam sancti Iohannis baptiste post defectum ueteris ab imis extruens fundamentis, in sublime fastigium extulit ac X kalendarum ianuariarum sollempniter dedicauit. Postmodum uero sanctorum martyrum Alexandri et Crisanti pignora que ab urbe Roma detulerat in eadem ľcclesia decenter condidit, fredamque cum cancellis benigno studio exornauit atque, ad luminaria eorundem sanctorum patrociniis iugiter obseruanda, agellum quendam V mansorum uocabulo Bunnorum ex agro Matriacensi et ex precepto apostolico benigno amore contulit. Basilicam sancte Marie laquearibus, picturis, et uitreis renouauit. Congregationem canonicorum tam litterarum eruditione quam ecclesiastice industrie studiis inlustrauit, adhibitis undecunque preceptoribus, qui rem diuinam et studio proueherent et instantia amplificarent. Sed et in stipendiis eorundem quam largus extiterit non licet ambigere, quoniam qui ex predictis eorumdem rebus quippiam detinebant, protinus ut discesserunt, absque ulla intercessionis reclamatione eorundem usibus reseruauit. Nam ipsorum uestiario uillam cui Condida nomen est restituit, cellamque sancti Remigii cum suis appendiciis duasque uineas Corticanum et Plantas eidem usui deputauit. Cumque regi Karolo post patris Ludouici excessum et carus esset et intimus, eius munificentia uillas quasdam optinuit, que olim iuri ecclesiastico fuerant abdicate. Quarum hec sunt uocabula : Gaiacus cum appendiciis suis, Garciliacus similiter, Camplemesii similiter, Maximiacus similiter, quam ex equo diuidens mediam partem luminaribus ecclesiľ distribuit, reliquam medietatem canonicorum stipendiis seruire precepit, regio precepto hoc corroborante atque, ut in prefati regis memoria ex eadem uilla bis per annum refectio preparetur, una per prepositum altera per eiusdem ecclesiľ archiclauum, immutabiliter sanciente. Hic idem pontifex, secundo anno belli ciuilis, qui est annus Dei hominis facti octingentesimus XLI, corpus beatissimi Germani precepto regum Karoli et Ludouici ex loco in quo primum tumulatum fuerat uenerabiliter kalendis septembris transmutauit, quod ita et soliditate integrum et uestibus repperit incorruptum, ut quondam fuerat a uenerabili augusta Placidia decentissime compositum. Ita optimarum uirtutum fruge fecundus, plenus etatis et probitatis, appositus est ad patres suos, sub die VII kalendarum maiarum atque, ut ipse petierat, in basilica sancti Germani, in cripta sancti Stephani, nobilem sepulturam accepit, cuius etiam altare uiuens adhuc tabula argentea decorauerat, calicemque itidem argenteum cum patena condonauit.