VITA  [1] Operae pretium est; Fratres dilectissimi, et rationabile, nos unum Omnipotentem, qui est origo totius sapientiae, in omni loco dominationis ejus, tota mentis et corporis collaudare fortitudine, et in omnibus ejusdem operibus Domino confiteri et benedicere. Et quoniam, Scriptura testante, benedicunt omnia opera Domini Domino, maxime oportet ut nomen Domini benedicat brationabilis creatura, quae ad imaginem ejus facta est, ut testatur liber Geneseos in principio. Ubi autem et in quibus laudetur magnificentia ipsius, indicat David Propheta, dicendo: Laudate Dominum in Sanctis ejus. Laudatur Domini Jesu Christi patientia, quando Sanctorum cum eo in caelis regnantium a fidelibus praedicantur opera. Dignum est itaque ut in Ecclesia eorum nomen sit memorabile, qui semet abnegantes, crucem suam in vita detulerunt pro Christi nomine. Verum, quando de omnibus totius mundi, lingua vel ratio non potest dicere, nec ut meruerunt mentionem eorum ullus sermo valet exprimere; oportet saltem nos eorum opera recitare et nomina, qui pro nobis desudantes tota die laboraverunt in Domini vinea. [2] Imprimis siquidem Beatissimum Heraclium pro posse dignius extollamus vocibus, qui Senonensis Ecclesiae effulsit Pastor quartus decimus. Successit namque in Episcopatu, beato et magni meriti Agricio: qui clarus miraculis, corpore quiescit in Apostolorum Principis monasterio extra civitatem, in illo quod Vivus vocatur suburbio; de cujus vita vel virtutibus non est modo tempus disserere, quia ad eum quem sermo noster desiderat, festinamus tendere. Hujus igitur sanctissimi Praesulis Heraclii generatio gloriosa, in nostrorum librorum non reperitur pagina, quia ut scriptura visa est testari in aedificio principalis ecclesiae, ternis vicibus eadem fuit vorata flammarum voragine. Eodem etiam tempore liber vitae vel operationis ipsius sanctissimi viri, sicut a patribus traditur, ejusdem ignis deperiit incendio; nec fuit qui repararet, turbatis omnibus tantae calamitatis periculo. Scimus tamen, nec est sapientibus incognitum, quia Sanctis Dei nihil nocet ad laudis eorum cumulum, utcumque in mundo habuerint nativitatis exordium: quod maxime Scriptura monstrante declaratur, quia textu sancti Euangelii manifestum reperitur; quod factus homo Dei filius non ministros elegit, quos sanguis ornaret regius; sed de plebe piscatores, manu victum quaerentes et retibus. Hos itaque tanta Spiritus sancti confirmavit gratia, ut invicti superarent terrenae dignitatis supplicia, nec timerent cruciatus sustinere prae caelesti gloria. [3] Magnus autem Sanctus iste, cujus hodie celebramus solennia, etsi martyrium non senserit, nec tormentorum genera; non est tamen incredibile, nec dubitatur ab aliquo, actus ejus et vitam placuisse Altissimo. Debemus etiam procul dubio sentire, quia, si necesse esset, cruciatus corporis non timeret sustinere; qui quamdiu vixit geminae dilectionis intimo flagravit ardore. Hoc namque verum esse ipsius sanctitatis [signum] demonstravit caritas, quando per eum unum quoddam operari dignata est divina benignitas, quod ad propalandum perfectionis illius testimonium, in subsequentibus denudabit nostrae lectionis studium. Quodam etenim tempore, dum pastorali curae deserviret devotus, et caelestia cogitaret; caecus quidam a nativitate, a parentibus est praesentatus, deprecans cum aliis, ut orbitati suae apud Deum subveniret miseratione et precibus. Ipse vero, divinae pietatis roboratus gratia, retinens in animo, Regem caeli ac terrae Dominum posse omnia; flexis genibus in terram corpore prosternitur, et ante majestatem Jesu Christi supplicando lacrymis perfunditur. Deinde toto spiritu versus ad Dominum, erectis luminibus divinum exposcit auxilium; deprecans, quatenus ille, qui cuncta creavit ex nihilo, lumen caeco redderet suae virtutis signaculo. Sentiens itaque precibus suis Domini nostri adesse potentiam, erigens se constituit ante omnium qui aderant praesentiam. Denique facto sanctae Crucis signo in caeca facie, praesens lumen recepit qui numquam viderat; laudes Dei clamantibus cunctis. In hac igitur virtute tam admirabili sentire debet, quisquis mente adhaeret fidei, quam gloriosus in miraculis extitit; quamque Deo carus in vita enituit, per cujus manus divina pietas tantum opus edidit. Raro autem vel numquam in librorum serie invenitur, quod alicujus Sancti merito lumen caeco nato redderetur, nisi per Dei filium; sicut Euangelica lectio testatur, quando faciem caeci nati linivit ex sputo, dicens; Vade ad natatoriam Siloë, et lava: et ivit, et lavit, et vidit, et credidit Domino. Quapropter omnibus modis extollenda est istius Sancti gloriosa devotio, qui Dominum ac Redemptorem nostrum imitatus est in tali miraculo. [4] Verum ne alicui videatur istud incredibile, quamvis superius dictum sit, Vitam illius fuisse destructam flammarum voragine: hoc namque in quodam antiqui temporis libro scriptum invenitur. In Hymno quidem uno, qui ad laudem ejus adhuc in ecclesia recitatur, in qua (ut in sequentibus dicetur) corpus defuncti quievit, ibi etiam de ipso illud scriptura ostendit, quod credere debet quicumque legere vel audire poterit. Tempore etenim quo Clodoveum, Regem Francorum, Beatus Remigius vitali lavacro perfudit; idem Pastor noster, praesens et cooperator, cum eo divinum opus complevit; quando amborum meritis Chrisma sanctum detulit visio Angelica, sicut Vitam ejus legentibus declaratur in Remensi Ecclesia. [5] His et aliis Praesul noster decoratus virtutibus, Senonensem Ecclesiam bene rexit, curis intentus Pastoralibus: qui (ut per successionis seriem ad nos usque manavit) castitatem veram animi et corporis in vita semper amavit; et ut pius Dominus illam sibi conservaret in omni tempore, ecclesiam quamdam extra muros construxit, in honore S. Joannis Apostoli et Euangelistae: qui, sicut librorum testatur historia, immaculatus et virgo permansit usque ad vitae ultima. Quod bene in Domini dilectione demonstratur omnibus, qui eum honorando dilexit ceteris Apostolis amplius, et Virgini Matrem Virginem commendavit in cruce positus. Ecclesiam vero supradictam idem Pontifex noster ex rebus propriis pulchre ditavit, et quae digne Deo in ea deservirent Virgines aggregavit: saepius quoque in illa celebravit Missarum solennia, credens et confidens in Domino, sibi profutura beati Apostoli orationes et merita. Et quoniam idem locus in secretiori parte suburbii erat positus; saepe hominum fugiens consortia, ibi Deo serviebat vigiliis et orationibus. [6] Postquam vero Spiritu sancto sibi revelante cognovit, quod deposito corpore, a Deo mercedem laboris reciperet, cui devote servivit; tactus febris incommodo, beata membra in lecto recubans collocavit. Tandem quammultis hinc et inde lacrymantibus, plurimis vero prae doloris angustia vociferantibus, jacens ut Christianum decet in cinere et cilicio, levato super se sanctae Crucis signaculo, deposito carnis onere, animam reddidit Domino. Omnibus igitur pari voce concordantibus, ad supradictam ecclesiam, quam ipse construxerat, honorifice deportatus, in optimo loco, sicut in vita jusserat, est tumulatus. Facta sunt autem ibi, ad laudem Dei, plura miracula, quae multis modis experta fuit multitudo languentium varia; dum quisque sospes regreditur a tumulo, qui debilis venerat, perculsus aliquo membrorum incommodo. In Episcopatu quoque successit ei beatissimus Paulus, ejus frater secundum carnem, Confessor egregius: qui eamdem ecclesiam, pro Apostoli et fratris amore, nimium-dilexit; in eaque corpore sepultus juxta fratrem, in pace quievit. [7] Labente denique curriculo multorum temporum, et crescente numero Christianum nomen persequentium; timentes cuncti hujus civitatis incolae, quod Pagani venientes corpora Sanctorum tractarent pessime, quia per idem tempus totum regnum vastabant; communi consensu, amborum tollentes Reliquias, cantantibus Clericis, cum honore maximo, detulerunt in principalem ecclesiam D. Stephani Protomartyris. Ibi etiam, sicut adhuc videri potest, in uno eodemque loco positi, in Domini pace quiescunt, auro et argento circumdati. Credimus autem, nec alicui debet esse dubium, quia quisquis iisdem patrocinantibus divinum postulat auxilium, si bene vixerit, per eorum merita consequetur veniam a Domino Jesu Christo; qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat, per omnia secula seculorum. Amen.