INCIPIT VITA DOMINI NOSTRI HARIOLFI EPISCOPI LINGONICI ET FUNDATORIS HUIUS LOCI Ermenricus huius coenobii presbiter et monachus, didasculo suo Gozbaldo episcopo, devocionem in Domino devotus. Domni Hariolf, propinqui vestri pietate laetaeus, dialogum, in quo carptim declarantur miracula sua, cum quodam aetate et virtute provecto, nomine Matholfo, gratanter edidi, quem corrigendum ad vos usque direxi. Valete. 1. Seniori in Christo amabilissimo Mahtolfo Ermenricus vester alumnus salutem in Domino. Dialogum quendam tecum componere malo de his , quibus nos constat sepe gaudere. Nunc primo, si tibi, placeat, de domno Hariolfo episcopo, qui hunc locum Domino opitulante in proprio cespite struxit, sumamus exordium, de quo aliquid disserentes magnum habebimus tripudium quem scimus esse apud Deum. Mahtolfus. Uti loqueris, fiat. Ermenricus. Hoc, pater, opusculum idcirco pertexendum cepi, ut sciant omnes posteri nostri, quis primus huius loci cum Deo inceptor fuerit, quantique viri Deo amabiles sub eo exstiterint. Cuius quorumque vitam brevi ratione exponas, efflagito, ita ut tu ceu senior interrogatus respondeas, et ut ego aliquando sub persona discipuli respondeam magistro. Bene vale, mei memor esto per saecula. Ermenricus. Iam, pater, evigila, et de huius sabulosi loci inceptore aliquid edissere. Mahtolfus. Primus huius loci fundator Hariolfus episcopus fuit, cuius vita inclita primitus laico habitu claruit, postea monachus effectus proprio germano Erlolfo Lingonice civitatis episcopo antistes successit. Idem vir gloriosus, longe antequam ad episcopatum perveniret, istum locum cum fratribus et coheredibus suis delegit, et monasterium sub cespite palustri struxit, atque ad defensionem perpetuam Pippino regi contradidit, deinde Carulo serenissimo imperatori, qui eum tantum dilexit, ut non alio nomine quam patrem Hariolfum eum appellaret. Ermenricus. Die, queso, qua occasione se de laico habitu mutaverit, vel qualis in monachico habitu fuerit, vel si aliquod clarum miraculum Dominus per eum ostenderit, edissere. 2. Mahtolfus. Hac occasione callem celestis vitae primum aggressus est. Fuit ab adolescentia sua cum quodam Cadoloho, licet nobilissimo nationis France. Contigit, ut quadam die venationem exercerent, ac tragelafum in hac Virgunna calcitrarent ; post sinaxin autem comprehenderunt ipsam bestiam in hoc loco, qui ex illa venatione nomen Elehenfanc sortitus est. Quo loco sancto viro pernoctante, ac sopore depresso, campanarum sonitum audivit, et ut ipse retulit, in valle, quo primitus ipse cenobium, nunc autem popularis basilica structa est, id est tinnitus campanarum auditus est. Evigilans autem, signaculo se crucis muniens, rursum obdormivit ; similiter sensit. Tercio autem cum signum scemate audisset, excitavit unum ex militibus suis, dicens ei : Aliquidne audisti ? At ille : Sonitum, inquid, ceu ultimum tinnitum campanarum audio, et cur me non excitasti ? Et ille : Tace, precor, et signa te, sepe enim in solitudinibus inusitata sentiuntur. Ex eo tempore dominus Hariolfus mundi gaudia amisit, et Christi tyrocinia quesivit, pergens ad fratrem suum domnum Erlolfum episcopum, habitum laicum mutavit monachicumque accepit. Ermenricus. Non immerito huic sancto viro in tinnitu campanarum praefiguratum est, quod future monachorum phalanges hic essent Deo laudes et ymnos caniture. Tu, pater, alia prosequere : ego te libenter audio hinc disserentem. Mahtolfus. Dicam breviter de eo, quod veraciter audieram. Postquam Erlolfum fratrem suum antistem de Gallia in hanc provintiam vocavit, ut eius consilio cenobii huius locum aptissime exploraret, tota palude perlustrata, ad eum locum , quo postea oratorium sancti Stephani protomartyris, nunc autem altare sancti Benedicti constructum est, Domino ductore pervenerunt, ac mutuo psalmos David decantantes oraverunt, ut Deus aptam habitationem servis suis ostenderet. Inter orandum ventum est ad psalmum centesimum trigesimum : Me mento Domine David. 3. Et cum hunc versum beatus Hariolfus in ore tenuisset : Haec requies mea, offendens in ramno subito corruit, et diu ceu sopitus in terra iacuit. Hoc cernens germanus eius, primo obstupuit, deinde propius astans ammonuit eum, ut resurgeret, et quid accidisset, enarraret. Dum ille sine mora surrexit, nichil aliud agebat, nisi quod eundem versum, quem terratenus decantabat, erectus vultu madido sepius repetebat. Et statim sarculo, quod manu gestabat, arbores nocivas abscidebat, et locum monasterii signabat, ac fundare coepit. Exinde cicius multi ad eum confluxere, se suaque sibi et Deo donantes. In ipsis quippe adimpletum est, quod Dominus in euangelio promisit, dicens : Si quis sua reliqueritin nomine meo, centuplum accipiet, et reliqua. Dominus Hariolfus, quando hunc locum excolere coepit, non habuit colonias nisi tres possessas, sed circa finem exitus sui trecentas fratribus suis reliquit plenas. Ermenricus. Nunc quia de conversione tanti viri lucide disseruisti, quiaque loci positionem breviter exposuisti, restat, ut aliquam vitae suae dulcedinem auribus meis infundas. Mahtolfus. Hariolfus insignis ceu specialis athleta Christi omni virtute pollebat. Verus iste Dei electus vertebat se ab omni malo, et fecit bonum : plus semper studuit amari, quam timeri. Oraciones peculiares, id est secretas, adeo dilexit, ut si non natura prohiberet, totam noctem psallendo et imnizando pervigilaret. Totus conversus ad Dominum hoc insigne fecit miraculum. 4. Quadam vero nocte, dum in orationis suae dulcedine vigilaret, atque in oratorio sancti Stephani obnixius Deo supplicaret, vidit quidam suorum, Grimoldus nomine, quasi facem ardentem ex ore suo ad coelum usque protendi, ac tam diu scintillari, quamdiu in oratione hac visus est morari. Perpende igitur, quantus fuerit, qui mirabilis visu claruit. Ermenricus. Animadverto, libenter etiam te de ipso plura narrantem audio. Mahtolfus. Ne in longum sermo protrahatur, audi breviter quiddam de eo, et faciam finem rationis. Ermenricus. Fiat, ut vis ; sed delecto syllogismo conclude sermonem. Mahtolfus. Grimoldus itaque, dequo tibi antea dixi, fuit illi valde amabilis et affabilis, cuius etiam secreto colloquio sepius usus est. Sed cum vellet Deus boni magistri meritum pio discipulo revelare, factum est pro igne, quem cor eius eructuavit, uti superius tibi propalavi. Similiter cum discipuli meritum pio patri manifestare vellet, ut scirent mutuo, qualis meriti uterque apud Deum esset, contigit tempore hiberno, gelu totam terram undique stringente, ut ipse Grimoldus propter castiorem vitae sanctimoniam cuidam proximo fonti se inmergeret, ac diutius ad Deum anhelans in ipso maneret. Latuit interea dominus Hariolfus in consueto orationis suae loco, et super eundem fratrem lumen coeleste, sole splendidius, choruscare vidit. Mox lucis ob claritatem stupuit, in se vero reversus gratias Deo retulit. Deinde agonista Christi ex linphatico gelu egresso, paulatim lux ipsa coelestis subtracta est. Mane facto fratribus in lectione sedentibus domnus Hariolfus meritum huius viri sic aperiebat, diceris : Gracias agite Deo, quia hac nocte super aliquem vestrorum solem coelestem micare videbam. Illi manus et corda ad Deum extendentes, graciarum actiones sibi referentes. Postea aliquibus fratribus rei ordinem apertius indicabat, eosque viriliter in Domino confortabat, ipse quoque in Domino totus persistebat. Ermenricus. Certe verum fortis in Domino erat, qui tantis virtutum gradibus ad ipsum ascendebat. Nunc queso te, ut in ultimo locutionis margine referas de eo, qualiter Sulpicium et Servilianum adeptus fuerit, ac hucusque transtulerit. 5. Mahtolfus. Auxilium illius in nomine Domini semper fuit. Predicti martyres prefecti Romanorum fuere insignes ; a sancta Domitilla ad fidem Christi conversi, non multo post martyrio sunt coronati. Qui sancti viri beato Erlolfo episcopo ab Adriano papa sunt dati, sicque domno Hariolfo fratri suo huc translati Elewangen. Hi magni viri huic umbroso loco veluti duo magna luminaria infulsere, quorum precum iubare scintillante languo res nostri deleantur in saecula. Duo etiam adhuc specialia domni Hariolfi miracula restant, quae locis suis me tibi narrante cognita erunt. Ermenricus. Bene promittis, nec dubito, quin hoc apte adimpleas. Quoniam igitur tibi satis de domno Hariolfo raciocinatum esse videtur, de Grimoldo dilecto suo summatim aliquid ut edisseras queso. Nolo differas, nolo sileas. Maturius surge, rationem veritatis pande. Mahtolfus. Non sum, karissime, ita sopore depressus, ut plausu manuum excitandus sim. Tui vero intellectus dulcedine refectus faciam, quod poscis. 6. Erat quodam tempore Grimoldus, ut ipsemet michi retulit, apud curiam Pippini regis iuxta mare quod Podomus dicitur. Contigit autem eum quadam nocte foris esse, adque una cum socia vigilum turba gaballos. Cumque vice suae custodiae peracta subito obdormisset, audivit campanarum sonitum. Cernens autem circumstantium si aliquis adesset, vidit quendam iuvenem clarissimi habitus. Quem diligentius intuens, ait : Ubi est, domine mi, iste tinnitus tam dulcis campanarum, quem audio ? At ille : Ad Elwangin, inquid. Post haec evigilavit, ac trepide cogitare coepit, ubi vel in qua regione esset ille locus, qui ita nominaretur. Fuit in eodem loco germanus domini Hariolfi et Erlolfi nomine Franco, qui videns eum de die in diem aliquantulum inmutari, ait ad eum : Quid est, rogo, Grimolde, quod tam subito mutatus appares ? Monachus ne vis fieri ? Et ille : Utinam locum aptum ad hoc invenissem ! Et ille : Est locus in confinio Frantiae et Reciae, nuper a fratre meo Hariolfo excultus, Helehen fanc dictus, quo converti poteris. At ille longa suspiria trahens huc pergebat, ac dominum Hariolfum in vico Rehilingen inveniebat, propositumque mentis suae sibi aperuit. Ille vero conpassione fraterna plenus respondebat, se id velle, sed vestibus omnino carere. Accipe nunc quintum domni Hariolfi miraculum, quod ante tibi pollicitus sum canere. Interim enim, dum penuria vestium alteruter contristarentur, venit quedam mulier antea penitus ignota, et apportabat sarcile causa benedictionis. Ex quo ambo divinam clementiam laudaverunt. Sequenti die Grimoldus monachus effectus est. 7. Ermenricus. Bene, inquid, disseruisti, promissumque solvisti. Fertur etiam de eo, quod, postquam monachus factus est, vehementer lingua balbitabat ei, et hinc miror, quia in laico habitu multis eloquentior extiterat. Hinc, pater, edissere, quaeso. Mahtolfus. Dificilem rem postulas a me facile exponi. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius ? Certe nullus, nisi Trinitas sancta. In quantum tamen animadverto, quod rogas, pando. Sequenti igitur nocte, quo die Grimoldus monachus efficitur, in visione quidam clari viri sibi astant, ac tam firmiter, quod neque huc neque illuc se movere valuit, ligant. Ulterius vero plena verba proferre nori potuit, qui prius facundior ceteris fuit. Postquam vero sub Christi iugo ligatus est, omnis pompa secularis ab eo recessit. Ermenricus. Bene evigilasti, pater, bonum poculum te ministrante hausi. Mahtolfus. Nec hoc pretereundum est, quod idem Grimoldus, custos basilicae huius existens, clavem secretarii, nescio quo casu accidente perdiderat, qua incautione tristatus lacrimas coram Domino fudit, nec ab oratione cessavit, donec thesaurum perditum invenit huiusmodi. Erat arbor in medio cenobio, in cuius fibice mane expediti fratres clavem pendentem conspexere, qui virgis longioribus colligatis ipsam clavem terratenus traxerunt, atque merorem Grimoldi sedaverunt. Ne putetur ab homine illuc suspensus fore, ramusculus ille tam fragilis erat, ut nec sessionem avicule sustinere posset. 8. Aliud etiam, quod est mirabile dictu, dicam tibi de eo. Quodam nocturno tempore, dum oraret in fine basilice, vidit trahi quendam e fratribus nomine Suonharium, qui quondam Carlimanni regis dilectus vassus fuit, ac postea vinetum et basilicas multas in usum fratrum vendicavit, deinde suadente inimico se subtrahere voluit, tamen hoc correptus flagello in hoc cenobio feliciter vitam finivit. Traxerunt itaque eum Sulpitius et Servilianus ac ante altare ipsorum prostravere. Sedente vero sancta Maria super crepidine altaris iussit eum diucius cedi. Hoc frater Grimoldus videns timuit sibi talionem inferri. Nec hoc silendum est, quod idem Grimoldus quodam tempore tanto dolore dentium correptus est, quod tocius requiei expers languebat. Mox contulit se totum ad auxilium Domini, ac iam diu cornu altaris eius tangeret statim sanus surrexit. Hoc etiam intertexendum est, quod in vigilia natalis Domini conspexisse perhibetur. Vidit enim lumen celeste basilicam popularem implevisse, cumque diu visu in terram fixo persisteret, erexit se, et speciosissimae formae sanctam Mariam super altare sedentem, ceu parvulum omnium Salvatorem in sinu habentem contemplatur, ibique angelica melodia antiphonam : Quem vidistis pastores, dicite etc… primo didicit, quam postea cantando sepe frequentavit. Sextum etiam domini Hariolfi miraculum super haec, si vis, addam. Ermenricus. Dic, que vidisti ? Mahtolfus. Quodam noctis tempore contigit, me lucernam in oratorio sancti Stephani accendisse, sed quia non bene scintillantem reliqui, membris meis quieti repositis astitit lectulo meo domnus Hariolfus, venerando vultu ceu caperrando, inquiens ad me : Cur , frater, lucernam extinctam pateris ? Surge cito, et dilucida eam, adque cave, ne ulterius tibi id contingat. Cumque curvitatem baculi ad me usque protendisset, continuo surrexi, et illum ulterius minime vidi. Mox in basilicam processi, et ipsam lucernam extinctam reperi : ceteras cunctas candelas ardentes inveni, sed eas extinguere minime presumpsi, expedita tantum illa una, qua correptus fueram, ad lectum redii. Matutino vero tempore cuncte per se extincte erant et hec sola ardebat. Hoc miraculum post obitum domni Hariolfi evidenter declaratum est. Amen . EPITAPHIUM BEATI HARIOLFI Clauduntur tumulo hoc Hariolfi antistitis ossa Hunc qui fundavit iure locum proprio Pluribus erexit felix feliciter annis, Wicterboque pius liquid honoris onus Ac postquam templi structuras istius almi Est veluti certum, sanxerat ad placitum Idibus Augusti resolutus somate plasti ᴪychen dans a Yrano, sarxea sicque sablo. Presulis haec magni loca membra fovent Hariolfi, Qui spernens mundum, vertitur in monachum. Hermonis rore tactus flagravit amore, Practices in factis, theoricesque bonis. Esset ut ambarum Lazari paradigma sororum Compar in alterutris, dispar in his variis. Sic pastor talis vitam moderatus ovilis, Morbida decidit, crescere viva dedit. Domine cunctorum, transfer patrem nostrum : Sit custos gregis per singula momenta temporis. Parce tuis ovibus , quos raptor vexat iniquus.