Cap . 1 . De adventu Gundelberti archiepiscopi Senoniensis . Igitur in tempore illo , cum ab incarnato Dei verbo septuagesimus vicesimus ageretur annus, fuit vir quidam ex nobilibus Gallie partibus oriundus Gundelbertus nomine , qui , sicut postea ex sui conversatione claruit , Deo dignus et hominibus habebatur . Fuit igitur tante bonitatis et excellentie , ut civitati in Burgundie confiniis site nomine Senonas , que una de nobilibus illius provintie urbibus habebatur , voto et voluntate omnium subrogaretur episcopus. Qui talentum sibi a Deo creditum ita in administratione officii pastoralis augmentavit , ut , si iam fas fuisset ipsum ab hac vita discedere , statim illud euvangelicum : Euge , boni servi , audire mereretur . Sed quia Dominus suum dilectum, iam nori dicendum servum, sed amicum, ampliori remuneratione dignum fieri decrevera, ut talentum sibi creditum cum fructu multiplicato ad gazofilatium sui domini reportaret et ipsum Dominus tanquam aurum in fornace probatum in thesauris celestis Iherusalem collocaret : hunc , inquam , talem ac tantum virum ad cuiusdam heremi partes , ut post pauca referemus , Domini destinare voluit benignitas. Cap . 2 . Descriptio et situs terre et heremi Vosagi. Fuit igitur idem servus Christi et eius coheres temporibus illustrissimi regis Francorum Childerici nomine , qui cum progenitoribus eo tempore usque ad fluvii Rethni vada Francie regni terminos ampliaverat , sicut venerabilis Beda presbiter in libro regum Francorum plenius insinuat ; quos imperium Romanum usque adhuc obtinere comprobatur, licet Lotharium regnum , quod ab ipso Romano dependet imperio , infra supradictas sit metas constitutum . Hic itaque Deo et hominibus honorabilis Gundelbertus archiepiscopus Senoniensis , cum videret sibi ad culmen perfectionis , ut obtaverat , conversationem secularium haut satis sufficere , disposuit se omnibus que possidebat abrenuntiaturum ; crucem Christi baiulans , secutus est suum Redemptorem . Itaque dimissis archiepiscopatus diviciis et honoribus , solo sibi episcopi officio reservato , quo in tanta et tam vasta solitudine ad ecclesias consecrandas vel personas ad officia divina ydoneas promovendas uti potuisset, valedicens fratribus ac civibus suis , secreta deserti , paucis secum accersitis , petere decrevit. Transmeatis itaque terrarum spaciis , pervenit ad quandam Vosagi vallem , quam idem Dei famulus ita incoluit , uti hactenus cernitur et , Deo adiutorium nobis commodante , loco suo plenius exponemus . Sed quia pluribus terra illa incognita habetur, licet a multis ipsius nomen terre frequentetur , ipsius tamen situm et metas lucidius exponere conabor . Est autem terra ista excelsis montibus occupata , rupibus immanissimis veluti quedam castra in ipsorum montium cacuminibus naturaliter positis, ipsos montes aspectu suo faciunt horribiliores . Inter ipsos arduos , ut diximus , montes quedam valles profundissime cernuntur, nemoribus abietinis ita consite sunt , ut sua nigredine etiam aspicientibus eas horrorem plurimum incutere videantur . Pretenduntur enim dicti montes in longum per quatuor dietarum spacium , in latitudine vero vix sex miliaribus vel septem dirivantur . Habent enim dicti montes ab oriente Alsatiam , que pars est Alemannie , cum suo fluvio Rethno nomine , ab occasu vero Lothoringiam et Burgundiam . Extenduntur siquidem a meridie in septentrionem . Ista , inquam , vasta solitudo non tam hominum quam ferarum sevarum habitatio habebatur et quasi quidam laborintus ab hominibus tunc temporis vitabatur . Hanc quam descripsimus terram antiqui Vosagum , moderni Vogia dixerunt . In huius igitur vasta heremi solitudine noster agonista Gundelbertus archiepiscopus primus subintravit ; quia vallem , quam nos modo incolimus , sine nomine repperit , eam dulcedine natalis patrie , que cunctos Ducit , et immemores non sinit esse sui , immo civitatis , in qua archipresulatus functus erat officio , que Senonas vocatur , quasi nomine copulativo Senonias vocavit . Unde usque ad presens tempus ipse locus , ubi dictus Domini servus habitavit , Senonias , vallis quoque vallis Senoniensis appellatur . In hac igitur valle , quam super nominavimus , quam iste venerabilis pater Gundelbertus subintravit , quidam locus erat inhabitabilis et a frequentatione hominum remotus ; qui soli Deo vacare volens , ad habitandum receptacula quam parva inchoavit ; sed ne alieni iuris pervasor esse videretur , cum comperisset , quod dicta Vosagus in regno supradicti regis Childerici consisteret , ipsum ad impetrandam licentiam ibidem commanendi adire disposuit . Igitur data oportunitate regem , quem quondam familiarem habuerat , adiit , interpellat ; rex postulata , ut erat animo placidus , concedit , regiis septris data confirmat , metas terre sibi tradite localiter assignat et ita distinguit : A rupe que Altapetra dicitur per cacumen montis usque ad villam que Cella dicta est , per ripam fluvioli per eandem villam decurrentis usque lacum qui Mare dicitur ; inde ad Grandem Fontanam ; inde per rivulum qui Waconos dicitur usque ad fluvium Bruscam, et per ripam Brusce usque ad cacumen montis iuxta Sanctum Stephanum , et inde ad fontem Donnous ; inde per transversum monticulorum usque ad rivulum qui Petrosus rivulus nuncupatur , qui fluit per claustrum Mediani monasterii ; sed pars terre adiacentis dicto monasterio postea fertur data esse viro sanctissimo Hildulfo , eiusdem loci fundatori sicut postmodum plenius loco suo describemus . Ita noster patronus donis regiis locupletatus ad locum diu desideratum cum gaudio remeavit . Igitur antequam iste noster patronus ad hanc heremi solitudinem devenisset , quedam ad occidentalem plagam super Mortam fluvium edificata habebatur ecclesia Stivagium nuncupata . Quis eius fuerit fundator , vel quo tempore inceperit , non repperi . Ferunt enim , in dicta ecclesia ordinis sancti Benedicti monachos primo extitisse, deinde sanctimoniales , postea vero iterum dictum locum [ monachos ] inhabitasse , exin canonicos seculares , ac deinde ordinis Premonstratensis canonicos , sicut hactenus ibidem permanent , fuisse institutos . Sed hec de ipsa ecclesia dicta sufficiant . Sed quia idem sanctus Gundelbertus nichil penitus nisi ad nutum Dei agere decreverat , quippe qui sibi nec proprii animi voluntatem retinuerat , quia necdum aliquam in loco alieno , modo suo , adhuc ecclesiam vel monasterium inchoaverat , credidit , divinam voluntatem super hoc vigiliis , ieiuniis et orationibus fore requirendam. Dubitanti enim eo super dispositione officinarum monasterii , quomodo vel quibus numinibus ipsa dedicare deberet , ei in ipsa postulatione persistenti Dei misericordia , quid vel quomodo vel quibus sanctis ipsa loca consecrari vellet , per visum innotuit . Qui denique revelatione et auctoritate regia , ut supra dictum est , animatus , in honore sancte et perpetue virginis Marie primam construxit ecclesiam , quam et sollempniter dedicavit , et penes illam monasterium cum officinis suis edificavit , in quo beatum Petrum apostolorum principem cum suis coapostolis duxit venerandum . Omnibus itaque Dei nutu dispositis et ordinatis , aliquantisque ibidem fratribus congregatis , sub beati Benedicti regula ipsos militare decrevit , sicut hactenus immutabiliter usque ad tempora nostra Deo regente videntur subsistere ; quos ipse episcopus et abbas cum ecclesia sibi credita strenue rexit et religiose . Cap . 3 . Obitus sancti Gundelberti archiepiscopi . Post inmensos denique et innumerabiles in hac nostra Vosago pro Christo toleratos labores , cum iam suum emeritum militem pro sue milicie meritis Deus remunerare decrevisset , ab hac erumpnosa peregrinatione , non tamen in hoc nostro loco Senoniensi , nescio quo occulto suo iudicio , Deus substrahere voluit . Sed quia de eius sepultura nichil fide dignum inveniri potuit, melius tacere quam aliquod dubium de ipso scribere dignum duxi ; licet aliqui apud Medium vicum cum aliquibus sanctis , sancto scilicet Piuntio et aliis sociis suis , eum quiescere contendant . Enimvero de cellis circumquaque positis , quas sancti viri huius nostri fundatoris Gundelberti eo tempore construxerant , mentionem me facturum memini promisisse . Ne indigneris , queso , lector , si a materia disgredi aliquantulum videar , quia non parum utilitatis consequeris , cum tantorum virorum ad hanc Vosagum adventum ipsorumque sanctam conversationem et ecclesiarum fundationes et fundatorum nomina perlegeris.