VITA PROLOGVS. [1] Egregiae sanctitatis viri, quos palma perfectae beatitudinis e terris editos euexit ad caelos, ii sunt, quos aut non fictae caritatis vinculum ligat, aut eleemosynarum fructus ditat, aut flos castitatis adornat, aut martyrii agonizatio certa coronat: in quibus ad inchoandum perfectae iustitiae opus illud fuit studium, vt in primis corpus sine macula, praeparatum habitaculum Spiritui sancto praeberent; et sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent: atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se sua perimebant vitia, tamquam Martyres probati, peracto cursu agonis legitimi triumpharent. Quod nullus sine Dei ope valebit efficere, et nisi Dominici adiutorii munimine protegatur, velut parma aut galea; et quod egerit, non sui, sed diuini nominis gloriae deputet; iuxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur. In hoc enim et beatus Gregorius omnem gloriam contulit: qui de excelsa Senatorii ordinis potentia, ad illam se humilitatem subdidit, vt omnibus saeculi curis abiectis, soli se Deo dicaret opere, quem retinebat in pectore. [2] Igitur sanctus Gregorius ex Senatoribus primis Comes institutus, Augustodunensis ciuitatis Comitatum ambiuit. In Comitatu autem positus regionem illam per quadraginta annos iustitia comitante rexit, et ita seuerus et districtus fuit in malefactoribus, vt vix eum vllus reorum sustinere posset. Coniugem de genere senatorio habuit, Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantummodo dicitur cognouisse; de qua et filios Domino largiente suscepit. Aliam vero mulierem, vt iuuenilis feruor assolet inardescere, non contigit. [3] Post mortem autem vxoris, ad Deum conuertitur, et electus a Clero et populo, Lingonicae vrbi ordinatur Episcopus. Cui magna fuit abstinentia: sed ne iactantia putaretur occulte sub triticeis panibus, alios tenues ex hordeo supponebat, triticeum frangens aliis erogabat, ipse vero clam hordaceum, nemine intelligente, praesumens: similiter et de vino faciens, cum aquam ei pincerna porrigeret, ad dissimulandum desuper vinum fundi iubebat, tale vitrum eligens, quod claritatem aquae obtegeret. [4] Iam in ieiuniis, eleemosynis, orationibus, atque vigiliis, tam efficax, tamque deuotus erat, vt in medio mundi positus, nouus effulgeret eremita. Nam cum energumeni eum in primordio Episcopatus sui confiterentur, rogabant eum Presbyteri vt eos benedicere dignaretur, quod ille, ne vanam incurreret gloriam, viriliter refutabat, clamans indignum se ad manifestandas virtutes Dominicas esse ministrum. Sed tamen quia hoc diutius dissimulare non potuit, adduci eos ad se iubens, sine vllo tactu, facto tantum signo Crucis e contra, daemonia discedere verbo imperauit. Quod illa protinus audientia, corpora quae nequitia sua deuinxerant, absoluebant. Nam illo absente multi de virga, quam manu ferre solitus erat, suspensos atque signatos energumenos expellebant. Nihilominus et de stratu eius si quis aegrotus quippiam abstulisset, erat praesens medicamentum. [5] Armentaria autem neptis eius, cum grauiter quodam tempore in adolescentia sua a quartano fatigaretur incommodo, ac medicorum studio plerumque fota nullum posset sentire leuamen; et ab ipso beato Confessore saepius, vt orationi insisteret, hortaretur; quodam die lectum eius expētiit, in quo posita, ita febris eius cuncta restincta est, vt numquam hac deinceps aegrotaret. [6] Hvic Sanctus Benignus Martyr, qui iure Burgundionum vocatur Apostolus, seipsum reuelauit, et de prohibitione, qua ignoranter detestabatur sepulchrum eius a deuotis frequentari, salubriter corripuit; vtque super ipsum aedificaret oratorium praecepit. Qua ille territus reuelatione, tantum praeteritae delicta ignorantiae defleuit amarius, quantum de magni inuentione thesauri nimium erat laetabundus. Adeo enim laborauit in eius obsequio tota mentis promptanimitate, vt cryptam antiquitate lapsam decenti transuolueret opere: et sarcophagum ipsius corporis, quod erat grauissimi ponderis, cum duobus tantum Presbyteris vera sanctitate praeditis transferret quaqua vellet, ope adiutus diuinae virtutis. Cupiebat quippe pro eius amore diuturni temporis spatio secus Mausoleum eius degere, tam pro magnifica ipsius, quam vrgebat, constructione templi, et adunatione gregis monastici, quam etiam pro eleganti amœnitate loci. [7] Cum ergo praefatus Antistes apud Diuionense castrum moraretur assidue, et domus eius baptisterio adhaereret, in quo multorum Sanctorum reliquiae habebantur; nocte de stratu suo nullo sentiente consurgens, ad orationem Deo teste tantum pergebat, ostio diuinitus reserato, attente psallebat in baptisterio. Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, tandem ab vno Diacono res cognita atque manifestata est. Is cum cognouisset haec agi, a longe, ne eum vir beatus sentire posset, prosequebatur, et quid ageret exspectabat: aiebat enim Diaconus quod veniens Sanctus Dei ad ostium baptisterij pulsans manu propria, ostium nemine comparente aperiebatur: illoque ingrediente, diutissime silentium erat; postea psallentium tamquam multarum vocum per trium horarum et fere amplius spatium audiebatur. Credo ego quod cum magnorum Sanctorum in eodem loco haberentur reliquiae, ipsi se beato viro reuelantes psallentium Deo laudes in cōmune reddebant. Nam impleto cursu reuertens ad lectulum, ita se caute super stratum deponebat, vt prorsus nemo sentiret: obseruatores vero ostium baptisterij obseratum inuenientes, claue sua solito aperiebant: cōmotoque signo Sanctus Dei, sicut reliqui, nouus ad officium Dominicum consurgebat. [8] Hicitaque post ostensa multarum insignia virtutum miracula, post multiplicia Deo adquisita fidelium animarum lucra, cum iam diuinitus disponeretur remunerari pro laboribus suis digno caelestis gloriae praemio, et ad diem sanctum Epiphaniorum ad ciuitatem Lingonas ambulasset; a modica pulsatus febre, relicto saeculo migrauit ad Christum in pace. Cuius beata facies ita erat glorificata post transitum, vt rosis similis cerneretur, haec enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tamquam candens lilium refulgebat: vt aestimares eum iam tunc ad futurae resurrectionis gloriam praeparatum. [9] Deferentes autem eum ad castrum Diuionem, vbi ob deuotionem Sancti Benigni se petierat tumulari; in campania illa, quae a partibus Aquilonis habetur, haud procul a castro aggrauati gestatores, nec amplius eum ferre valentes, feretrum solo deposuerunt: ibique parumper resumentes vires, et post paullulum eleuantes, ad intramuraneam eum castri ecclesiam detulerunt. Aduenientibus autem quinta die Episcopis ab eadem ecclesia ad antiquitus constructam, et sepulturis Lingonensium Pontificum insignitam, Beati Ioannis Baptistae deferebatur: et ecce vincti carceris, de meritis eius confidentes, ad beatum corpus clamare cœperunt, dicentes: Miserere nostri Domine piissime, vt quos viuens in hoc saeculo non absoluisti, vel defunctus et caeleste regnum nunc possidens digneris absoluere. Visita nos, quaesumus, et miserere nostri. Haec et alia illis acclamantibus aggrauatum est corpus, ita vt penitus sustinere non possent. Tunc deponentes feretrum super terram, virtutem beati Antistitis praestolabantur. His ergo exspectantibus, subito reseratis ostiis carceris, trabes illa, quae vinctorum pedes coarctabat, repulsis obicibus scinditur media, confractisque catenis omnes pariter dissoluuntur, et ad virtutiferam Sancti glebam nemine retinente perueniunt. Dehinc eleuantibus feretrū gestatoribus, ij inter reliquos obsequuntur, qui et postea ex Iudicis sententia sine aliquo damno sunt dimissi. [10] Post haec beatus Confessor sepultus multis emicuit virtutibus. Aiebat enim quidam Religiosus caelos se apertos in die sepulturae eius vidisse: nec enim ambigitur quod post actus caelicos sidereis sit cœtibus aggregatus. [11] Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus a Lingonis est exhibitum, ad antedictum castrum adducebatur: cumque milites cum equitibus eum praecedentes post terga miserum traherent vinctum, ad locum, vbi beati Confessoris membra quieuerant, peruenerunt. Quo praetereuntes, vinctus ille inuocato nomine sancti Antistitis petiit vt sua eum misericordia liberaret. Quo orante laxati sunt laquei de manibus eius: at ille sentiens se solutum, quietum reddidit, coopertisque manibus putabatur adhuc esse ligatus. Ingressi autem portam Castri cum ante atrium ecclesiae peruenissent, hic illico exiliens, et corrigiam ligaminis in ora trahentium se proiiciens, ecclesiam petiit, per quam cum auxilio omnipotentis Dei et obtentu beati Pontificis liberatus est. [12] Admirabile est et illud miraculum, qualiter beatum corpus eius, cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum. Nam cum beatus Pontifex in angulo basilicae fuisset sepultus, et paruus esset locus ille, nec illuc populi possent accedere vt deuotio postulabat; Sanctus Tetricus filius et successor eius haec cernens, et virtutes ibidem assidue operari perspiciens, ante altare basilicae fundamenta iacit; erectamque absidam miro opere construit et transuoluit: qua transuoluta, disruptoque pariete arcum aedificat. Quod opus cum ad perfectum perduxisset atque exornasset, in media abside loculum fodit, vbi corpus beati Patris transferre volens, conuocat Presbyteros et Abbates ad istud officium: qui vigilantes orabant vt se beatus Confessor ad hanc praeparatam habitationem transferri permitteret. [13] Mane autem facto cum choris psallentium apprehensum sarcophagum ante altare in absidam, quam beatus Pontifex aedificauerat, transtulerunt: quod sepulchrum dum diligenter componunt, subito, et, vt credo, ad Dei iussum, opertorium sarcophagi motum est in vna parte; et ecce apparuit beata facies eius integra et illaesa, ita vt putares eum non mortuum esse, sed dormientem: sed nec de ipso vestimento, quod cum ipso positum fuit, aliquid ostensum est diminutum. Vnde non immerito apparuit gloriosus post transitum, cuius caro non fuit corrupta ludibrio. Magna est enim corporis et cordis integritas, quae et in praesenti saeculo praestat gratiam, et in futuro vitā largitur aeternam; de qua Apostolus Paulus ait: Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum. [14] Puella quaedam die Dominico dum caput suum componeret, pectine apprehenso, credo ob iniuriam diei sancti, in manibus eius adhȩsit; ita vt adfixi dentes tam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent. Quae cum basilicas Sanctorum flens atque obsecrans circumiret, nihilque remedij impetraret, ad sepulchrum Beati Gregorii Antistitis in eius virtute confisa prosternitur. Cumque diutissime pii Confessoris praesidium flagitasset, directa manus eius ad opus pristinum, pectine decidente, reducitur. [15] Sed et energumeni merita eius ac nomen confitentes, ad eius sepulchrum saepe purgantur. Nam plerumque vidimus post eius transitum virgula, cuius supra meminimus, quam manu gerebat, per parietes ita eos affixos vt putares illos validis atque acutissimis sudibus retineri. Multa quidem et alia de eodem gesta cognouimus, sed ne fastidium alicui facerent, pauca de pluribus perstrinximus. Obiit autem Beatus Gregorius tricesimo tertio Episcopatus sui anno, aetate nonagenaria, qui se virtutibus manifestis saepius declarauit. [16] Ad cuius perpetuandam memoriam tale super ipsius Mausoleum celeberrimus Poetarum Fortunatus composuit epitaphium: Postquam sidereus dirupit tartara Princeps,        Sub pedibus iusti mors inimica iaces.  Hoc veneranda sacri testatur vita Gregori,       Qui modo post tumulos intrat honore polos. Nobilis antiqua decurrens laude parentum,       Nobilior gestis nunc super astra manet. Arbiter ante ferox, dehinc pius ipse Sacerdos:       Quos domuit Iudex, patris amore fouet. Triginta et geminos.... rexit ouile per annos:       Et grege de Christi gaudia pastor habet. Si quaeras meritum, produnt miracula rerum,       Per quem debilibus fertur amica salus. Acta sunt haec pridie Nonarum Ianuariarum, adiuuante Domino nostro Iesv Christo: cui est cum Deo Patre et Spiritu paraclito omnis honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.