VII INCIPIT DE SANCTO GREGORIO EPISCOPO Egregiae sanctitatis viri , quos palma perfectae beatitudinis e terris editos evixit ad caelos, hi sunt, quos aut non fictae caritatis vinculum ligat aut elymosinarum fructus ditat aut flos castitatis adornat aut martyrii agonizatio certa coronat ; in quibus ad inchoandum perfectae iustitiae opus illud fuit studium, ut inprimis corpus sine macula praeparatum habitaculum Spiritui sancto praeberent et sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent ; atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se sua peremebant vitia, tamquam martyres probati, peracto cursu agonis legitimi, triumpharent. Quod nullus sine Dei ope valebit efficere , nisi dominici adiutorii protegatur vel parma vel galea ; et quod egerit non sui, sed ad divini nominis gloriam deputet iuxta illud apostoli : Qui gloriatur , in Domino glorietur . In hoc enim et beatus Gregorius omnem gloriam contulit , qui de excelsa senatorii ordinis potentia ad illam se humilitatem subdidit, ut , omnibus saeculi curis abiectis , soli se Deo dicaret opere, quem in pectore retenebat. ( 1 ) Igitur sanctus Gregorios ex senatoribus primis, bene litteris institutos, Agustidunensis civitatis comitatum ambivit ; in comitatu autem positus, regionem illam per 40 annos, iustitia comitante, correxit ; et tam severus atque districtus fait in malefactoribus, ut vix ei ullus reorum possit evadere. Coniugem de genere senatorio habens Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantum dicitur cognovisse, de qua et filios, Domino largiente, suscepit. Aliam vero mulierem, ut iuvenilis adsolet fervor , inardescere non contigit. ( 2 ) Post mortem autem uxoris ad Dominum convertitur, et electus a populo, Lingonicae urbi episcopus ordinatur. Cui magna fuit abstenentia ; sed ne iactantia putaretur, occultae sub triticeos panes alios tenues ex hordeo subponebat ; triticum frangens aliis erogabat, ipse quoque clam hordeum, nemine intellegente, praesumens. Similiter et de vino faciens, dum aquam ei pincerna porregeret, ad dissimulandum aquam desuper effundi iubebat , tale vitrum elegens, qui claritatem aquae obtegeret. Iam in ieiuniis, elymosinis, orationibus atque vigiliis tam efficax tamque devotus erat, ut in medio mundi positus, novus effulgeret heremita. Nam cum apud Divionensim castrum moraretur assiduae, et domus eius baptisterio adhaereret, in quo multorum sanctorum reliquiae tenebantur, nocte de stratu suo, nullo sentiente, consurgens, ad orationem, Deo tantum teste, pergebat, ostio divinitus reserato, adtente psallebat in baptisterio. Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, tandem ab uno diacono res cognita atque manifestata est. Idem cum cognovisset haec agi, a longe, ne eum vir beatus sentire possit, prosequebatur et quid ageret expectabat. Agebat enim diaconus, quod veniens sanctus Dei ad ostium baptisterii, pulsans manu propria, ostium, nemine conparente, aperiebatur, illoque ingrediente, diutissime silentium erat. Postea psallentium tamquam multarum vocum per trium horarum et fere amplius spatio audiebatur. Credo ego, quod, cum magnorum sanctorum in eodem loco haberentur reliquiae, ipsi a se beato viro revelantes, psallentium Domino in commune reddebant. Nam impleto cursu revertens ad lectulum, ita se caute super stratam deponebat, ut prorsus nemo sentiret ; observatores vero ostium baptisterii obseratum invenientes, clave sua sollte aperiebant, commotoque signo, sanctos Dei, sicut reliqui, novus ad officium dominicum consurgebat. Nam cum inergumini eum in primo die episcopatus sui confiterentur, rogabant eum presbiteri, ut eos benedicere dignaretur. Quod ille viriliter, ne vanam incurreret gloriam, refugebat, clamans, indignum se ad manifestandas virtutes dominicas esse ministrum, sed tamen, quia diutius hoc dissimulare non potuit, adduci eos ad se iubens, sine ullo tactu, facto tantum signo crucis econtra, verbo daemonia discedere imperabat. Quod illa protinus audientes, corpore quae nequitia sua devinxerant absolvebant. Nam illo absente multi de virga quam in manu ferre solitus erat suspensos atque signatos inerguminos expellebant. Nam et de stratu eius si quis aegrotus quidpiam abstulisset, erat praesens medicamentum. Armentaria autem, neptis eius, cum graviter quodam tempore in adulescentia sua a quartano fatigaretur incommodo , ac medicorum studio plerumque fota, nullum possit sentire levamen et ab ipso confessore beato saepius, ut orationi insisteret, hortaretur, quadam die lectum eius expetiit, in qua posita, ita febris cuncta restincta est, ut numquam hoc deinceps aegrotaretur. ( 3 ) Sanctus vero Gregorius cum ad diem sanctum epifaniorum ad civitatem Lingonas ambulasset, a modica febre pulsatus, relicto saeculo, migravit ad Christum. Cuius beata facies ita erat glorificata post transitum, ut rosis similis cerneretur. Haec enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tamquam candens lilium refulgebat, ut aestimares, eum iam tunc ad futurae resurrectionis gloriam praeparatum. Quod deferentes ad castrum Divionensi, ubi se iusserat tumulari, in campania illa quae a parte aquilonis habetur haud procul a castro adgravat, gestatores non sustenentes feretrum solo deposuerunt, ibique parumper resumentes vires et poet paululum elevantes, ad intramuraneam eum eclesiam detulerunt. Advenientibus autem quinta die episcopis, ab eclesia ad basilicam beati Iohannis deferebatur ; et ecce vincti carceris ad beatum corpus clamare coeperunt, dicentes : ' Miserere nostri, piissime domne , ut, quos vivens in saeculo non absolvisti, vel defunctus caeleste regnum possedens digneris absolvere ; visita nos, quaesumus, et miserere nostri '. Haec et alia illis clamantibus, adgravatum est corpus ita, ut eum penitus sustenere non possent. Tunc ponentes feretrum super terram, virtutem beati antistitis praestolabant. His ergo expectantibus, subito reseratis carceris ostiis, trabis illa qua vinctorum pedes coartabantur, repulsis obicibus, scinditur media, confractisque catenis, omnes pariter dissolvuntur et ad beatum corpus, nemine retenente, perveniunt. Dehinc elevantes feretrum gestatores, hi inter reliquos obsequuntur, qui etiam iudice postea sine damno aliquo sunt dimissi. ( 4 ) Post haec beatus confessor multis se virtutibus declaravit. Agebat enim quidam religiosus, caelos se apertos in die eius sepulturae vidisse ; nec enim ambigitur, quod post actus angelicos sidereis sit coetibus adgregatus. Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus a Lingonas est exhibitum ad a antedictum castrum adducebatur. Cumque milites cum aequitibus praecedentes, cum post terga traherent vinctum, ad locum ubi beati confessoris artus quieverant pervenerunt. Quod praetereuntes, vinctus, invocato nomine beati antestitis, petiit, ut eum sua misericordia liberaret. Quo orante, laxati sunt laquei de manibus eius, et sentiens se solutum, quietum reddidit, coopertisque manibus, putabatur adhuc esse ligatus. Ingressi autem portam castri, cum ante atrium eclesiae pervenissent, hic exiliens et corrigiam ligaminis trahentium in ora proiciens, cum auxilio omnipotentis Domini et obtentu beati pontificis liberatus est. Admirabile est enim et illud miraculum, qualiter beatum corpus eius, cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum. Cum beatus pontifex in angulo basilicae fuisset sepultus, et parvus esset locus ille, nec ibi populi sic possent accedere, ut devotio postulabat, sanctus Tetricus, filius et successor eius, haec cernens et virtutes ibidem assidue operari prospiciens, ante altare basilicae fundamenta iacet, erectaque absida, miro opere construit et transvolvit. Qua transvoluta disruptoque pariete, arcum aedificat. Quod opus perfectam atque exornatum, ut in medio absidae loculum fodit, ubi corpus beati patris transferre volens, convocat presbiteros et abbates ad istud officium ; qui vigilantes orabant, ut se beatus confessor ad hanc praeparatam habitationem transferri permitteret. Mane autem facto, cum choris psallentium adprehensum sarcofagum ante altare in absidam, quam beatos episcopos aedificaverat, transtulerunt. Quod sepulchrum dum diligenter conponunt, subito et, ut credo, a Dei iussu operturium sarcofagi motum est in una parte. Et ecce apparuit beata facies eius ita integra et inlaesa, ut putares, eum non mortuum esse, sed dormientem ; sed nec de ipso vestimento, quod cum eo positum fuit, aliquid ostensam est diminutum. Unde non inmerito apparuit gloriosas post transitum, cuius caro non fuit corrupta ludibrio. Magna est enim corporis et cordis integritas, quae et in praesenti saeculo praestat gratiam et in futuro vitam largitur aeternam, de qua Paulus apostolus ait : Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit regnum Dei. ( 5 ) Puella quaedam die dominico dum capud suum conponeret, pectine adprehenso, credo ob iniuriam diei sancti, in manibus eius adhaesit, ita ut adfixi dentestam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent. Quae cum basilicas sanctorum flens atque obsecrans circuiret, ad sepulchrum beati Gregorii antestitis in eius virtute confisa prosternitur. Cumque diutissime beati confessoris praesidium flagitasset, directa manus eius ad opus prestinum, pectine decidente, reducitur. Sed inergumini eum confitentes ad eius sepulchrum saepe purgantur. Nam plerumque vidimus post eius transitum virgula, cui supra meminimus, quam manu gerebat, per parietes ita eos adfixos, ut putares illos validis atque acutissimis sudibus reteneri. ( 6 ) Malta quidem et alia de eodem gesta cognovimus, sed, ne fastidium incitarent, de pluribus pauca perstrinximus. Obiit autem trigesimo tertio episcopatus sui anno aetate nonagenaria, qui se virtutibus manifestis saepius declaravit.