INCIPIT PROLOGUS IN VITA NOBILISSIMI COMITIS GIRARDI DE ROSSELLON. 1. [G]esta nobilissimi comitis Girardi de Rossellon, quanquam jubilatorio favore in populis ubique multipliciter divulgentur, eaque nimirum admirando tum triumphalibus ingentium bellorum preconiis, tum spectabilis nobilitatis magnificentia, fama celebri ubique volitante, admodum attollantur, nos tamen, his omissis, ea dumtaxat que ab antiquioribus nostri[s] veraci ac simplici relatione didicimus, brevi compendio, memorie profutura posteriorum, scripto tradere, Deo cooperante, decernimus. 2. Utillimum est enim ac jocundissimum, ut ait quidam, litterarum monumentis personarum pretereuntium actus nescientium oculis offerre, ut, si fides adsit scriptis, id[em] sit legere quod videre. 3. Claruit autem idem preclarissimus vir, sicut hystoria annalium cronicarum series liquido depalat, sub .IIIIor. regibus Francie, Karolo videlicet precellentissimo, Ludovico filio ejus atque Karolo Calvo, ac filio ipsius Karoli Lodovico. Incipit vita ejusdem. 4. Nobilissimus igitur comes Girardus civitate Gallie Avinion nuncupata, super Rodanum sita, oriundus fuit, Drogonis illustrissimi consulis filius, nobilitatem sue stirpis nobilitate illustravit excellentissimi operis. 5. Insignis equidem in humanis, sed insignior effulsit in divinis. 6. Justicie rectissimus cultor, injusticie sevissimus expugnator, predonum et furum efficax ultor, pauperorumque Christi piissimus tutor ; in bello victoriosus, quoniam in cultu erat studiosus ; cenobiorum devotissimus structor, inopie indigentium hylaris largitor ; procerus corporis statura, elegans totius ejusdem corporis figura ; valitudine animi et corporis robustus, armis militaribus prestans ac strenuus ; in curia regali eminentissimus, consiliis et prudentia admodum subtilissimus, patrimoniis magne hereditatis affluentissimus ; denique maximam partem Gallie jure hereditatio possidens, eamque mirabili justicie regens jure, felicibus ac prosperis actibus usquequaque proficiebat. 7. Cui felici connubio nobilis eque puella nomine Berta conjungitur, Hugonis Senonum comitis filia, non disparibus natalibus procreata, specie admodum clarissima, et, sicut genere, ita morum nobilitate egregia. Rex quoque Francorum Karolus Calvus alteram sororem ea juniorem, nomine Eloysam, regali pompa, sublimi conubio in regno sibi conjunxerat. 8. Interea, earum parentibus jam defunctis, suboritur inter regem et Girardum acerbissima luctuose altercationis simultas, unde tot exorta sunt discrimina, tot milia hominum cesa, tot subversa menia, tot incensa domicilia, ut nequeat comprehendi humana facundia. 9. Nam rex, fastu regie ditionis tumidus, terram jure heredis sibi usurpare gestiebat, Girardus vero ob primogenitam similiter eandem sibi vendicare conabatur. 10. Preterea, quorumdam perversorum atque pervertentium concinnata quadam dolosa factione contra Girardum, rex ipsum incautum regno effugando exturbavit, et a natali proprie possessionis solo extorrem eliminavit. 11. At ille, in Altissimo spem ponens atque umbra alarum illius protectus, exilium una cum conjuge intrepide petens, et sicuti de beato Paulo primo heremita perhibetur, necessitatem fugiendi in bonam voluntatem convertit penitendi. 12. Septem etenim annis, quo nimirum numero solet perfectio designari, vitam pauperem et austeram incognitus duxit, humillime ac devotissime conversans. 13. Denique, in ammirande humilitatis indicio, illud vile exercitium carbonum quo fabrica opera fiunt, devote aggreditur, et ex eis honera ingentia propriis humeris convectans, publice distrahebat, indeque tenuem victum queritans victitabat. 14. Uxor vero illius incidendi et consuendi arte edocta, diligentissime similiter cotidianum cibum acquirebat. 15. O felix nimium et preciosa, vere humilitatis vilitas qua promeretur regni celestis desiderata sublimitas ! 16. Isti nanque venerabiles nobilitate quidem precipui generis, sed summa devotione cordis humillimi flagella tolerantes longanimiter castigantis eos Dei, igne purgationis et probationis examinati, digni sunt inventi Deo. 17. Transactis autem .VIItem. annorum curriculis, Spiritus Sancti septiformis karismatibus jam affatim imbuti, insignes heremite Deo dignam penitentiam perhibentur exercuisse. 18. Siquidem, illo disponente ac cooperante in cujus ditione universa consistunt regna, et sine cujus nutu nec folium arboris nec unus passerum solo proruunt, tali tenore celitus meruerunt, regina mediante, ad propria revocari, juxta illud Daviticum : Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos. 19. Adveniente igitur celeberrima sollempnitate sancti Spiritus Pentecostes qua rex, convocatis universis primoribus suis, regalis curie magnificentia sollempnizabat diem, Girardus, una cum conjuge sua, sub habitu peregrino, assumpta specie mendici, vigilia ejusdem diei, Parisius, regine se ipsum clam manifestat. 20. Ac illa, eo cognito, pietatis affectu commota, lacrimabili voce in ipsum irruens atque inter ipsa mutue complexionis oscula, de sororis sue continuo sciscitatur sospitate. 21. Qua adducta et cognita, invicem diu multumque collacrimantes, fit inenarrabile insperate agnitionis gaudium. 22. Porro regina, illos apud se clanculo habundantissime recreans, eadem nocte conquerendo, suggerit regi de injusta Girardi persecutione ac de sororis sue miseria et proscriptione, se nimis inde grave sub pectore vulnus habere. 23. Rex autem divinitus compunctus ait illi : « Fateor, inquiens, continuus dolor et ingens tristicia animo meo insident tam fidelem michi nostreque reipublice utillimum ac probatissimum nugacitate derogantium tamdiu amisisse. Sed, si alicubi fortuitu invenirentur, et gracie nostre sueque possessioni redderentur. » 24. His regina auditis eisque preparatis ac preciosis vestibus indu(c)tis, mane ipsius sacratissime diei conspectibus regis jam ad ecclesiam progressuri subito eos representat. 25. At illi continuo vestigiis regis humiliter advolvuntur. 26. Quos ille agnoscens, statim divino nutu compunctus lacrimisque pietatis infusus, e vestigio illos a solo elevat, ac benigne complectens dulcibus eos aloquiis mirabiliter demulcet, cunctis primatibus Francorum illo astantibus atque stupentibus. 27. Deinde, Spiritu sancto septiformi inspirante, rex commissa, licet colloquentium dolo concinnata, eis clementer indulget, universisque congaudentibus gratiam suam et honores pristinos illi magnifice restituit. 28. Igitur heroes nobilissimi, regalibus magnificentiis optimatumque exeniis admodum honorando ditati ac multitudine obsequentium stipati, ab urbe digrediuntur regia, cunctisque faventibus, cum multa gloria, remeant hylares ad propria. 29. Quibus advenientibus universi catervatim obviam ruunt, singulis eos amore flagranti complecti sibi gestientibus, quoniam proprios paternos tanquam carissimos quos tandiu lugubri desolatione olim adesse defleverant, nunc [Deo] propiciante desideranter respiciebant. 30. Preclarissimus itaque comes, recepta terra propria, cepit hanelanti studio piis operibus efficaciter insistere, que utique illum heremus docuerat, frequenter scilicet orationi incombere, jejuniis operam dare, indigentiis pauperum pie subvenire, equitate justicie pollere, monasteriis construendis inhianter hanelare et ceteris virtutum karismatibus jugiter et indefense invigilare. 31. Venerabilis quoque Berta uxor ejus, matronali dignitate prefulgens, nichilominus et ipsa pietatis opera ferventi desiderio assidue exercens, aliquando cum Martha sathagebat circa frequens ministerium, obsequiis scilicet viduarum, orphanorum, pauperum famulantiumque Deo sedule inserviendo pervigili cura ministrabat Christo, aliquando vero cum Maria ad pedes Jhesu sedendo audiebat verbum illius, imbribusque inundantium lacrimarum ipsos pedes irrigans osculaque pietatis infigens, capillis sincere devotionis extergebat. 32. Eis itaque hec et his similia nobiliter exequentibus, fragrantissima suave redolentis opinionis illorum fama, longe lateque diffundebatur. 33. Porro antiquus hostis ista torvis oculis conspiciens, versutia sue malignitatis contra eos sicut contra omnes virtutum viros suatim inflammatus, in illos dentibus frendere et arma sue perversitatis exercere, jaculisque sue tergiversationis eos aucupare debacando molitur. 34. Denique quosdam impios sue nugacitatis complices instigans, virosi utique livoris jaculo saucios, qui veterum discordiarum rugas et rediviva inimiciarum seminaria jamdudum sepulta iterum inter regem et Girardum ore nefario resuscitare nituntur. 35. Siquidem, scriptura testante, sicut sobrietas bonorum voragine[m] viciorum eciam in se et in aliis insequitur et odit, ita et nonnunquam torpens contumacia malignantium virtutum exercitia exosa habet et execrabilia. 36. Inde est quod ab initio quoque impii pios insectantur et adversantur, quoniam diverso tramite gradiuntur, juxta illud psalmiste : Considerat peccator justum et querit mortificare eum. 37. Rex autem, derogantium temeritati nimie credens, Girardum deinceps non letis oculis intuebatur. 38. Quod heros prudentissimus animadvertens, pacifice secessit in sua. 39. Igitur, causis utrorumque ventilando discussis atque tandem turbatis, precipue ob patrimonia conjugum, rex atque Girardus infederati ab invicem discedunt. 40. Rex autem animo efferatus felleque amaritudinis indignando succensus, exercitu in unum coacto, Girardum omnimodo pertinaciter persequi parat. 41. At ille prenoscens, ascitis fidelibus suis et precipue regibus Hyspanie consanguinitate sibi propinquis, oppida sua firmiter munit atque regem secure operitur. 42. Rex ergo, invidia maxime ducatum gerente, moto magno et forti exercitu, terram ipsius circumquaque populando, beluina feritate pessundat, atque eum in novissimo opido sue possessionis, circumfusis undique agminibus obsidet, minitans illi mortem ; nec eum ulla dedicione salvandum, sed, veluti impium proditorem, non solum terra, sed etiam vita privandum ; illo semper cum rege aggredi renitente. 43. Girardus autem, convocatis fidelibus suis, consulit quid in tam atroci articulo restet agendum. 44. At illis cum rege congredi decernentibus, precipueque Fulcone nepote suo, viro utique sapiente et forti, insistente, quidam sapientissimus senior, divinitus, ut creditur, inspiratus, ait illi : 45. « Non est, inquiens, congruum, o Girarde, ut homo contra dominum suum pugnare presumat, nisi causa inevitabili et eo prius convento. 46. Dirige ergo aliquem fidelium tuorum ad regem dominum tuum, et verbis humilibus ei offer justitiam, et de objectis tibi secundum jura legum sciat te esse paratum in curia sua defendendo pugnaturum, salvo nimirum honore tuo et vita, atque injuste te insequi, ac jure tuo te velle uti cognoscat. 47. Si autem ex his adquiescere noluerit, tunc omnes tibi fideliter jam auxiliabuntur. » 48. Misso itaque nuntio, ac salutato rege legationeque luculenter perorata, rex mox ira efferbuit, atque ipsum nuncium crudelioribus verbis vehementer irritatum continuo jussit expelli, nimis minas Girardo incumulans, nec se omnino quiescere affirmat, donec atrociori examinatione illum interimat. 49. Quibus renunciatis, prefatus senex sapientissimus ait : « O, inquiens, Girarde, esto et crede salubri consilio tibi in posterum profuturo. 50. Mitte, inquam, iterato ad regem, humiliora ac subjectiora, atque justiciam in curia sui ipsius offerens, salvo utique jure tuo et vita. 51. Quibus si abnuerit, continuo de adjutorio summi regis confisus, bellum pro tua defensione secure illi denuncia. 52. Omnipotens autem Deus pro tua justicia pugnabit, atque triumphalibus preconiis ubique magnificaberis. » 53. Rex, his auditis, vehementi carpitur ira ingeminans verba verbis pejora prioribus. 54. Igitur bello denominato, utrinque bellicus apparatus copiosissime preparatur. 55. Itaque, luctuosa die illa adveniente, utrorumque acies ordinatim instructe, agminibus junctis terribiliter conserendo invicem invehuntur. 56. O dies funebris et lacrimosa, dies horribilis et formidolosa in qua tanta exacta sunt exicia, tot defecta sunt capita, tot amputata membra, tot exanimata corpora, tellus cruore humano inundanter irrigata, cadaveribusque stratorum superficie tenus cooperta. 57. Siquidem, eis multum diuque pertinaciter belligerantibus, ceperunt agmina regia paulatim concidendo minui ac flecti, cohortes vero Girardi veluti quadam vi divina fortiter corroborari, adversariosque ferociter more leonum aggredi. 58. Igitur, regie legiones, tandem hostibus eorum in eos atrociter crassando desevientibus, jam fatigate passim terga prebentes per devia queque diffugiunt ; rex quoque ignominioso pudore adopertus nimioque merore confusus, fuge presidio se committit. 59. Magnanimus autem comes sonantibus bucinis suos demum refrenat, ne regem insequi presumant, sed spoliis sumptis ovantes, cum victricibus aquilis ad propria remeat. 60. Siquidem Karolo regi illud Davitici carminis non incongrue quodammodo aptatur, quod canitur : Non salvatur rex per multam virtutem, et cetera ; famulo Dei Girardo illud quod sequitur congruit : Ecce oculi Domini super metuentes eum. 61. Rex itaque pudorem et dedecus non ferens tanti infortunii, multiplicato iterum exercitu Girardum denuo persequi ac ulcisci se de illo proterve festinat. 62. Quod ille audiens, regi prius humiliter justicia oblata, non obtenta, defendere se, Deo protegente, sorte bellica magnifice parat. 63. Ergo utrorumque cunei nichilominus venientes ac acriter congressu duro gravique Mavorte aliquandiu utrinque conflixere ; sed divinitus Girardo triumphus tribuitur, regalibus terga dantibus, robustosque ictus cedentium tolerare jam non valentibus, et sic precipiti fuga diffugiunt. 64. Quid multa ? sed ut multa et magna paucis concludam, produnt non solum antiquiores sed vulgo concinnente publicatur quod diversis utique locis et temporibus ingentibus preliis invicem fere duodecies seu, ut quidam affirmant, tredecies terribiliter conflixerunt, acsi duo maximi ac ferocissimi leones, a quorum rugitu horribili finitima undique regna territa sunt et commota. 65. Nam rex semper Girardum pertinaciter impetebat, ille autem robustissime se defendebat, Deoque auxiliante jugiter triumphabat. 66. Novissime quoque eundem regem fugando, cecidit usque Parisius urbem, ac intra menia ejus ipsum cum suis manu pervalida viriliter detrusit. 67. Rex vero in sua pervicaci obstinatione perseverans, accitis cursoribus suis atque brevibus scriptis eos honerans, mandat usquequaque, dans multa donativa et infinita promittit stipendia, quatinus de Girardo tam contumaci severissime se queat ulcisci. 68. Cui talia anxie exequenti, angelus Domini magna cum luce noctu apparens, compellat eum his verbis : 69. « Noli, inquiens, o rex, contra Girardum deinceps aliquid sinistri machinari, nec eum ulterius deliberes insequi, quoniam protectione tuetur Altissimi, sed quantocius studeas cum eo pacisci, quoniam opera illi sunt placita divine majestati. 70. Sin autem contra hec aliquatenus reniti conaberis, superni Ultoris manum atrocius experieris luendo. » 71. Evigilans vero rex suis divinum oraculum depalat, atque cepta inconsulte decassans, Girardum ad pacem invitat. 72. Quam ille libentissime amplectens, statutoque die multis dignitatibus hominum utrinque illic confluentibus, invicem rex et Girardus, commissis indultis et veteribus querelis sedatis, firmo perpetue et sincere dilectionis glutino invicem confederant, Girardo nimirum suo jure libere ac quiete pociente, et sic finis tam diuturne controversie fuit. De monasteriis Girardi. 73. Igitur Girardus, pace quieteque tandem adepta turbineque bellorum, Deo opitulante, adempto, quod olim pio versabat in pectore nunc pergit exequi efficaciter opere. 74. Siquidem duos liberos genuerant, Theodericum scilicet puerum qui infra spatium unius anni vita excedens Innocentium turmis ipse innocens glomeratur in astris, puellam etiam nomine Evam que et ipsa parentum funera inmaturo obitu prevenit. 75. Quibus defunctis ceperunt vehementius atque ardentius quod dudum gestierant mentis affectu alacriter adimplere operis effectu. 76. Denique, in honore .XII. apostolorum Christi, seu in signum .XII. triumphalium palmarum quibus eos magnificavit Christi clementia, .XII. decernunt construi monasteria, quod et fecerunt fulti Dei opere et gratia, tam utique virorum quam mulierum et diversorum ordinum ; in quibus videlicet monasteriis duodenos dumtaxat servientes Deo constituunt, per singula delegantes eis patrimoniorum ac redituum larga confinia, ad temporalis vite fulcienda subsidia. 77. Siquidem inter alia cenobia duo condiderunt egregia, videlicet Vercelliacum et Pulteriacum, tum pignoribus sanctorum inibi delatis, tum privilegiis Romane libertatis, circumquaque nobilia ac celebria. 78. In suburbio quoque Autisiodorensis urbis construxerunt unum, sicut privilegia eorum produnt, quod modo quidem canonicorum est, et dicitur ad sanctum Petrum. 79. Item, aliud in diocesi Suessonica, itidem canonicorum nunc vero secularium, et dicitur ad sanctam Mariam de Monte. 80. Item aliud in Flandria, canonici utique ordinis, cujus quidem nomen ex memoria excidit, sed canonicos illius olim conspeximus affirmantes esse Girardi alumpnos ; de quo utique monasterio quondam delate sunt Pulteriis effigies angelorum perpulchre due que inibi reverenter servantur. 81. Cetera vero monasteria nobis quidem sunt specie incognita, utpote longe a nobis vel in superiori Burgundia sita, quedam vero, antiquitate ipsorum diruendo, deleta, vel transpositis ordinibus commutata. 82. Insuper etiam adhuc quedam feruntur in pago Lingonico ex monasteriis Girardi, sed quoniam inde nil certum nobis elucet, maluimus potius conticere quam aliquid frivolum inde presumendo affirmare. De miraculo Vercelliacensi. 83. Miracula vero que in constructione prefatorum primorum cenobiorum superna pietas pandere voluit, nefas arbitramur reticendo celare, quibus utique evidentissime claruit ipsa eadem opera conspectu divinitatis admodum esse placita. 84. Nam, cum Verzelliacense monasterium in summo collis vertice mirifico apparatu edificaretur, ac numerosa artificum multitudo efficaciter operi insudaret, venerabilis comitissa fervore pietatis et devotionis medullitus succensa, intempesta noctis hora de accubitu thori sui clandestino consurgens, cum ancillis suis, in valle que monti subjacet silenter descendens, arenam ad opus monasterii usque ad cacumen montis, ipsa honusta cum pedissequis suis sepius deferebat. 85. Siquidem vulgi favorem respuens solius superni inspectoris oculis placere desiderabat, qui nonnunquam bona occulta potius quam publicata approbat. 86. Ista itaque frequenter ea exequente, vir ejus, humane infirmitatis zelotipia ductus, suspicari cepit ne aliquo sinistri operis nevo irretiretur. 87. Ergo, illa exurgente sicut solito consueverat, comes paulo post et ille assurgens explorare nititur quo illa tam sedulo secedebat. 88. Illa jam per declivis collis ascensum honusta sabulo cum ancillis suis regrediente, prospicit eam comes eminus et agnoscit, intueturque ingentem claritatis celice splendorem super eam et in circuitu undique mirifice fulgentem, atque a tergo illius virum clarissimum, qui utriusque manicas ejus harena utique refertas utrisque suis manibus hinc et inde sustentabat, et cum eunte ibat. 89. Quo viso, Deo amabilis intellexit clara divini misterii id esse prodigia, et illam beatam illustrari deifica gratia, attonitusque quantocius redit ad propria. 90. Qua post paululum veniente, mox ad ejus corruit vestigia propriaque sinistre suspicionis confitens peccamina atque certa beate visionis profert indicia. 91. At illa, oculis cum manibus protensis, ad sidera Salvatoris certatim collaudat magnalia, qui sibi peccatrici tam pia voluit conferre suffragia. De miraculo Pulteriensi. 92. Venerabiles igitur conjuges Girardus et Berta, amore religionis admodum flagrantes, erga divinum cultum magno pie devotionis affectu ferventes, preceptis Christi avide, tote mentis adnisu, parere satagentes, ad delenda utique prioris vite errata, necnon ad capessenda future vite premia, inhianter aspirabant. 93. Denique, sicut affluebant opibus t[err]enis, ita intima cordis eorum referta erant thesauro bone voluntatis ; nam, ut sacra scriptura sonat : Argumentum vere dilectionis est exhibitio operis ; et Dominus ipse protestatur : Quod uni, inquit, ex minimis meis fecistis, michi fecistis. 94. Constat procul dubio eos valde Deo placuisse, pro cujus amore tot domicilia famulantibus ei condidisse. 95. Et quantum illos dilexit rerum exitus evidenter indicavit. 96. Dum itaque monasterium Pulteriense, nobilius utique atque copiosus aliis, utpote in eo post mortem ambo tumulandi, edificaretur, atque jam a solo celsius venustissime emergeret, et non solum oculis inspicientium, verum etiam, ut reor, Divinitati placeret, superna clementia inibi ostendit prodigia quibus dantur indicia superne pietatis ibidem adesse suffragia. 97. Heroes etenim prestantissimi, ob magne devotionis et humilitatis insigne precipum, propriis humeris aquam ad opus cementi sepius convehebant. 98. Antiquus autem hostis tante humilitati suatim invidens, frendebat dentibus in eis, ac aliquid prestigium sue malicie concinnare machinans nititur. 99. Denique, cum die quadam ambo ipsi venerabiles limpham in uno vecte afferrent, comitissa que preibat, offenso pede, zabulo insidiante, corruit, sed illico divina opis affuit, nam, ipsa labente, contus quo aqua ferebatur repente in aere cum ipso vase inanis stetit, nec aqua que inerat omnino effluxit. 100. Tunc comes illuminatis oculis videt angelum vectem superne retinentem, et comitisse surgentis humero illum imponentem ; qui statim oculis mirantium evanuit. 101. At illi, alacres de visione angelica oppido effecti, certatim Salvatoris collaudant bonitatem, cujus tam evidenti indicio erga se experiuntur pietatem. De monte Latisco vel castro ejusdem. 102. Pulteriense autem cenobium situm est super flumen Sequanicum secus montem Latiscum quem vulgus corrupte montem Lascum nuncupat, in cujus summo vertice oppidum nobilissimum Rossellon quondam fuit, quod quidem a Wandalis olim destructum extitit. 103. Dicitur namque idem mons vel a laticibus fontium qui sub ipso colle exoriuntur, vel a latendo, quoniam nonnulli simplicium quedam archana dicunt in eodem monte latere, affirmantque aliquociens quedam prodigia apparere et multos thesauros ibidem repertos fuisse, sed et multos inibi latere, aliaque pene incredibilia ferunt ; que omnia utrum vera an ficta sint ipsi viderint, indeque judicare supersedeo. 104. Similiter etiam vulgus nostrorum autumat nemus quod eidem monti subjacet a Girardo comite glande satum fuisse, sed omnino frivolum est, quoniam invenitur scriptum beatum Lupum, Trecensem episcopum, antiquiorem valde Girardo in eodem luco solitariam vitam aliquandiu duxisse. 105. Qualiter vero idem Latiscense oppidum a barbaris olim captum fuerit, utpote tam arduo jugo situm, sicut seniores nostri uno ore proferunt, huic opusculo subnectere non pigebit. 106. Mons namque idem, uti oculis conspicitur, mirabili situ quandoque eminet, partim natura, partim quoque humana factura constructus. 107. Siquidem et vestigia murorum et parietine maceriarum testantur patenter magnam et fortem hominum habitationem inibi fuisse. 108. Exercitus itaque Wandalorum, inter cetera malicie sue facinora quibus pene orbem Gallicum graviter depopulando pessundedit, venit ad Latiscence oppidum, quo multi, eorum metu, confluxerant, sed illud munitissimum inveniens tum altitudine loctum ambitu murorum, tum multitudine bellantium, ab eo pervalida manu repulsus est. 109. Rex autem eorum perpendens quod nec arietibus, nec machinis aliquibus neque ulla vi cogi valeret, relicta ibi magna parte sui exercitus, ut pervicaciter obsideretur, ipse ad alia sevicie sue scelera explenda, festinat. 110. Cumque Latiscenses continua septem annorum afflictione a barbaris vallati pertinaciter obsiderentur, jamque tam diutina inclusione perthesi et inedie necessitate afflicti de deditione tractarent, jamque sua seque barbaris dedere cogitarent, unus eorum sapientissimus tandem tale consilium intulit : 111. « Tollatur » inquiens, taurellus et domi inclusus triduo jejunet ; tercia vero die tritico habundantius sacietur ; denique, adapertis portis, ut ad aquam inferius tendat, utpote sitiens emittatur ». 112. Quod ita factum est. Emisso itaque juvenco et a barbaris impetuose statim in frust(r)a discisso, reperiunt alvum istius tritico refertum, admirantesque adinvicem dicunt : 113. « Frustra se diucius vexari ; opidanos situ loci esse inexpugnabiles ; alimentis sacius habundantes, quippe cum animalia eorum utantur frumenti pabulo. » 114. Collectis itaque papilionibus sonantibusque tubis inde recedere festinant. 115. Tunc supradictus sapiens concivibus suis dixit : « Si modo eos caute et prudenter insecuti fueritis, forsitan superare valebitis. » 116. At illi, sumptis armis, non caute sed precipites irruunt, ac secus Gemellos non [longe] ab oppido eos consecuntur, strenuissime aggrediuntur, bellumque ingens et horribile utrinque committitur. 117. Laticenses autem, et diutina inedia imbecilles et numero impares, paulatim ad oppidum reverti pugnando cepere. 118. Itaque barbaris inmaniter insistentibus, portis oppidi apertis, simul permixti et cesi et cesores ca(u)strum ingrediuntur. 119. Tunc barbarea rabies cruentis gladiis omnes trucidat, voraci flamma omnia conflagrat, menia undique evertendo omnia pessundat. 120. Wandali autem inde digressi in Galliam Lugdunensem, non multo post omnes fere mutuis gladiis se invicem occiderunt, rexque eorum ab hostibus suis captus, ut hystorie tradunt, crudelem vitam crudeli morte finivit. 121. Oppidum autem Latiscense postea reedificatum [est], sed non ea valitudine qua prius, et a Girardo comite suis temporibus paterno jure possessum et propria mansione inhabitatum. 122. Vocatur autem idem oppidum, ut premisimus, et alio nomine Rosillon, a quo Girardus co[g]nominabatur, quamquam alia oppida in superiori Burgundia sita eodem nomine sint nuncupata. 123. Dicitur vero Rosillon vel quia Ro dicitur magister, Silla autem fuit olim quidam magister et consul Romanorum ante monarchiam imperatorum, et ab eo Rosillon putant conditum et nuncupatum ; seu ab illa avicula que eodem pene nomine vulgo nuncupatur, que utique in nemore subjacenti crepitando cantitare frequenter auditur ; sive quia ro[s] illum montem frequentiori infusione irrigare solet, unde collis ac jugi ipsius montis pinguior et fertilior aliis nonnullis montibus comprobatur. 124. Secus istum montem vel oppidum cenobium situm est Pulterias, quod dicitur quasi pulverem terens, quoniam lutosus est locus ille, et cito hyemalibus pluviis in paludem convertitur. 125. Est autem locus amenus, aeri quidem pingui et salubri subjectus, aquis vero, pratis, arvis, vineis, silvis, satis habundans. De pugna secus Rossellon peracta. 126. [O]rta itaque dissensione inter regem et Girardum, rex Rossillon cum gravi multitudine obsidendo oppugnare aggreditur. 127. Considerans ergo locum usquequaque inexpugnabilem dolo machinationis callide eum magis appelere molitur. 128. Denique, cubicularium Girardi clam ingentibus donis et promissis pervertens, intempesta cujusdam noctis hora claves oppidi ab eo fraude subdola extorsit ; qui statim eadem hora, sumptis armis, cum suis omnibus, magno cum strepitu, castrum ingreditur. 129. At Girardus in turre excelsiori cum paucis quiescens, audito tumultu, correptis ocius armis, multitudini ingredientium se audacter infert, ac per medium armatorum viam gladio aperit, multisque detruncatis foras libere exiliit. 130. Equites itaque eum recedentem insecuti, sed ab eo confestim constricti diffugerunt, aliquibus eorum peremptis, ipse tamen ab eis vulneratus esse perhibetur. 131. Qui recedens, congregata non modica militum turba, Rosillon calumpniari magnifice parat. 132. Denique, decem armatorum militum cuneum premittit ad portam, ut hostes ad bellum contrahendo incitent, reliquo exercitu sub nemore quod monti subjacet preparato. 133. Rex vero, visis equitibus, manu valida eos usque [ad] loca insidiarum persequitur ; Girardus autem cum suis hostes incautos subito excipit, ac more leonum in oves irruentium eos concidere cepit. 134. Tanta ergo, tamque vehemens pugna extitit, tan[ta]que multitudo cesorum ibi utrinque decidit, ut in valle que non longe ab oppido ab Occidente distat, cruor pere[m]ptorum ad instar torrentis effluxerit, que utique vallis ex tunc voce omnium accolarum adhuc vallis sanguinolenta nuncupatur. 135. Considerans igitur rex tandem intolerabile sue gentis discrimen, abhorrens quoque jam tante multitudinis necem, pudore et ignominia confusus terga vertere hostibus non conctatur. 136. Videntes autem speculatores qui oppidum custodiebant regem hostibus cedere, timore perterriti, Girardum nimium metuentes, oppido relicto et ipsi illico effugerunt. De pugna secus Verzelliacum facta. 137. [R]ex itaque pre ira ignominiosi pudoris fervens superbaque dedignatione insaniens quod Girardus contra eum prevaluisset, denunciat ei bellum cum omni sua virtute, in valle videlicet Betun que sita est inter montem Verzelliacum et castrum quod Petra pertosa nuncupatur. 138. At vero Girardus hec audiens, velut aper de silva feritatem, animum attollendo, concipiens, exultat, ac libentissime huic allegationi annuit. 139. Misit ergo ad patrem suum Drogonem qui tunc in Hyspania paganos cum magna multitudine armatorum impugnabat, ut illa expeditione dimissa, ad eum omni apparatu reverti festinaret ; qui videlicet filius Gondobaldi nobilissimi ac potentissimi regis Burgundiorum [fuit], de quo utique multa in hystoriis scripta inveniuntur. 140. Misit et in universos fines sue ditionis que a Reno flumine usque ad Baoniam civitatem Hyspanie jure proprio continebatur, centum videlicet oppida munitissima ac fortissima habens, necnon decem civitates magnas et opulentas, que utique omnia vel ipse vel alii ab ipso tenebant ; siquidem Flandriam et alia multa a rege in hominium possidebat. 141. Inde ergo contrahens multitudinem armatorum, necnon etiam reges Hyspanie affinitate sibi propinquos cum magnis exercitibus secum habens, quorum utique omnium summa centum fere milium militum electorum perhibetur esse numerus. 142. Rex vero contra Girardum frendens insania nimia, non dissimiliter et ipse ab universis ditionis sue finibus infinitam contrahens armatorum multitudinem, non minor(ar)i eque numero electorum militum fultus, malle se potius interimi affirmat quam Girardum tam contumacem vivere sinat. 143. Igitur, die determinato adveniente, conveniunt utique cum multitudine innumerabili equitum ac peditum in predictum locum. 144. Replentur montes et colles agminibus armatorum, micat aer fulgure splendentium armorum, pavet tellus hynnitu horribili equorum frementium, stupet celum tanta acie, tot gladiorum tot pretiosa crispando vexilla ventilant, quibus nimirum omnibus terrentur nimium humana corda. 145. Igitur rex ira superbe indig[na]tionis fervens, Girardum impetere non cunctatur. 146. Itaque, clangentibus utrinque bucinis, sensum prime acies terrifico impetu conserendo committunt. 147. Siquide[m] humano furore invicem debaccante prelium pertinaciter ingravatur, terribiliter invehendo legiones congrediuntur, acie ferre corpora hamana atrociter dissipantur, cruore cesorum tellus supra modum irrigatur, ita videlicet ut fluvius qui per eandem vallem nando meat, qui utique eatenus Arsis nuncupabatur, morientium cruore increverit, et a dolore cordis eorum videlicet quorum amici ibi interierant Core ex tunc dicitur. 148. Etenim eis pervicaciter dimicantibus et se invicem immaniter occidentibus, superna pietas conduluit tante multitudinis interitui, ostenditque eis suffragium sue miserationis, ut territi discederent ab intentio[n]is sue perversitate. 149. Nam terra, nutu divino, sub pedibus eorum, ut veraciter ferunt, horrendo sonitu titubando contremuit et vexilla utrorumque superno igne accensa et incensa sunt, quibus nimirum territi ab invicem recesserunt. De lapsu et compunctione comitis. 150. [S]icut opere precium est et honorificum virtutes commemorare fidelium quibus eos in presenti divina manus illustrando mirificavit, ita nimirum utile est et salutare casus infirmitatis eorum aliquando non tacere, quatinus sublevantis gratia amplius commendetur, ejusque amor mentibus fidelium dulcius inprimendo radicitus infigatur, audientiumque spes securius animando ad veniam erigatur. 151. Igitur, sicut per veredicos relatores emanavit usque ad nos relatio, hic noster patronus hoste verconoso (?) instigante in quadam noxia carnalis noxe contagione corruit, sed confestim illum divina dextera relevando erexit. 152. Nam, sicut sacra eloquia edocent, nonnunquam quo tempus institerit sanctius, eo nequitia zabuli versucia seviendo impugnare solet fideles acrius. 153. Girardus itaque, priusquam superius taxatam septennem peniten- tiam peregisset, in quadam sacrosancta Dominice nativitatis nocte, nocturni incentoris jaculis impetitus, stimulisque venerie voluptatis irretitus, juxta jura conjugum cum uxore sua dormire appetiit. 154. Quod illa, ut decebat, vehementer execrans, illeque pondus importunissime titillationis ferre pene non prevaleret, ipsa concedente cum ancilla dormire non erubuit, veluti Abraham et Jacob cum ancillis dormiere, licet altera alterius rei necessitate. 155. Interea, venerabilis comitissa ad sacras vigilias surgit, accensisque cereorum luminibus, stipata obsequentium multitudine, devotissime ecclesiam ingreditur. 156. Comes vero post paululum et ipse assurgens, ad se tandem reversus, illo eum respiciente qui Petrum respexit, cepit amare flere atque nimio merore confundendo conteri, quoniam inimicus praevaluisset contra eum. 157. Perrexit tamen ad ecclesiam contrito corde, sed introgredi non presumens, ad januas tamdiu anxius stetit, donec sollempnia vigiliarum percomplerentur. 158. O ! quis exarrare sufficeret gemituum illius suspiria et singultuum cruciamenta, lacrimarum inundantium flumina frequentia, pectoris verbera, assidua genuflexionum curvamina ! 159. Comitissa vero tota nocte pro eo lacrimas cum devotissimis fundens precibus, intimo cordis affectu superne clementie implorabat pietatem. 160. Siquidem his ita sincere orantibus hora imminebat, qua misse prime sollemnia celebrari oportebat. 161. Interea venerabilis Berta in loco quo enixius orabat paulum dormitare cepit, utpote corporis et animi labore fatigata, soporeque levi corripitur. 162. Tunc illico apparuit ei juvenis quidam speciosissimus rutilo splendore prefulgidus, dicens ad eam : « Surge, inquit, et vade ; dic comiti pro foribus procumbendo pernoctanti ut fiducialiter ecclesiam ingrediatur, obsequia solemnitatis auditurus, quoniam Dominus rexpexit lacrimas et contricionem cordis illius, penitentiamque ejus gratanter suscipiet ; te quoque pro eo flagitantem gratia divina exaudivit. » 163. Angelus, his dictis, confestim fertur in astris, venerabilis vero Berta illico evigilans, ineffabili gaudio lacrimisque leticie perfusa ac trepudians, gratulabunda gratificas odas refert Deitatis gratie, tam de preclara angeli visione quam de optata viri sui salutatione, juxta illud apostolicum : Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. 164. Surgens autem, festina[ns] Girardum addit, angelicumque ei divini oraculi responsum pandit. 165. Quo audito, uti humilimus supplex adorat pietatem Domini qui sanat contritos corde, ut psalmographus concinit, et alligat contritiones eorum, et elevat cadentem de lacu miserie et de luto fecis ; sicut enim divina eloquia perhibent, non longitudo temporis sed sincera cordis contricio conciliat penitentem Domino. 166. Itaque heroes devotissimi, cognoscentes erga se clementiam Dei qui tam cito eis penitentibus dignatus est propiciari, juxta illud Daviticum : Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet, et cet. indesinenter Domini magnificant pietatem ac illius satagunt in dies adimplere voluntatem, illique famulantibus conferre helemosinarum largitatem. De obitu eorum, et quomodo comes Pulteriis translatus est. 167. Reverendissimi itaque adeo conjuges Girardus et Berta in stadio presentis vite gressibus bonorum operum efficaciter currentes ut bravium superne mercedis capessere[nt], ac in vinea Dei, que est sancta Ecclesiæ, propaginibus fructiferis cenobiorum conditorum insitis studiose desudando laborantes, quatinus denarium beate visionis Dei adipisci mererentur, demum communi et inevitabili sorte moriendi ad extrema perducuntur. 168. Venerabilis autem Berta, plena operibus bonis et helemosinis, apud cenobium suum Pulterias defungitur, septimo ferme ante obitum comitis, ibique ab eodem viro suo lugubribus exequiis et nimiis omnium planctibus venerabiliter in marmoreo poliandro ac officiosissime tumulatur, ubi etiam divina pietas multa beneficiorum commoda sincere petentibus ejusdem matrone meritis largiri dignatur. 169. Porro obitum illius cepit vir Deo dicatus celibem vitam efficacius ac liberius ducere, ginnasiumque celestis milicie, acsi athleta recentissimus, devotissime aggredi, frigore videlicet jejuniorum ac vigiliarum insolentiam carnis subiciendo edomare, larga manu helemosinarum preterita commissa diluendo redimere, ac sic commune debitum mortis nemini parcentis summa vigilantia prestolari. 170. Qui videlicet tandem profecte etatis veneranda canitie cigneo candore niveus, diuturnoque senio jam fessus, plenus dierum, veluti quondam Abraham, tanquam etiam miles emeritus, in civitate Avignon tu[n]c mansitans, incommodo gravis egritudinis corripitur. 171. Proinde, presentiens haut dubium se migraturum, mandando imperat primoribus et optimatibus suis, quos utique omnes munifica manu paterno more educaverat, quatinus certo die omnes convenire non omittant. 172. Cumque, universis circunstantibus blanda consolationum ac exhortationum afamina, illorumque utilitati congruentia, ac de suo exitu jamjam imminenti aliqua intimando dulciter perorasset, novissime subinfert : 173. « Karissimi, inquiens, mei, non latet vestre dilectionis prudentiam quo affectu amoris omnes vos incoluerim, necnon consilio, suffragio, dono, vos, inquam, attollendo exaltaverim. 174. Horum itaque omni[um] gratia unum queso beneficium in ultimis patri vestro, filioli, rependite, ut corpus meum jam exanime Pulteriaco cenobio ad id presertim patrato referre non differatis, ac juxta comparem meam Bertam illo jam sepultam componere studeatis ». 175. Quibus auditis, nimio merore universi conlacrimando conturbabantur, atque, licet inviti, parere edictis ejus se profecto profitentur. 176. Quibus ille : « Si, inquit, obtemperando exequi istud efficaciter decernitis, inde nunc a[n]i[m]equiorem me ac certiorem me efficere non obmitatis, et id ipsum sacramento jurisjurando queso confirmetis ». 177. At illi nolentes eum perperam contristari, jusjurandum coacti quidem execuntur, et inde mesti admodum digrediuntur. 178. Vir autem Deo dignus diuturno incommodo confectus, fatiscentibus jam illius artubus, ex hac luce subtrahitur, cujus anima felix et beata transfertur ad celestia regna cum sanctis perpetuo victura, sicut protestantur divina mirabilia signorum frequentium sequentia. 179. Denique ad ejus funus ingens confluxerat pontificum, abbatum ceterorumque ordinum examen, sed et copiosa multitudo plebium qui omnes merebant planctu amarissimo se patrem piissimum, se patronum [perdidisse]. 180. Quo defuncto, grandis altercatio surrexit in populo inter primores scilicet et populares ; nam primores dicebant corpus illius Pulterias deferri oportere, sicut ipse vivens preceperat, quin et ipsi id ipsum juravere ; populares vero vehementer obsistebant, tumultuando affirmantes se potius animo malle interimi quam tali patrono patriam viduari. 181. Tandem, cessere primates tum maxime desiderio retinendi corpus ejus, tum clamoribus vulgi, acceptumque preciosioribus ungentis condiendo aromatizaverunt, ac in preciosissimo monumento officiosissime decorato precepta ejus parvipendentes composuerunt. 182. Sed ut optimus Deus omnibus declararet quanti meriti essent apud eum cujus statuta tam audaci presumptione violabantur, ipsos transgressores temere utique pejoratos celitus acerbissima ultro atrociter deseviendo perculit. 183. Continuo etenim septennio celum non dedit pluviam, nec terra fructum suum, sed aere corrupto tellureque sterili permanente, tanta tamque exicialis lues, tamque dira ac miseranda inedia populum populando assumebat, ut in dies multi acervatim exanimarentur, nullo remedio subveniente. 184. Ecclesiastici siquidem primates tandem in unum coeuntes, communi decreto promulgando sanciunt omnibus triduanum jejunium peragendum, cum letaniarum exclamationibus, pauperumque recreationibus, necnon pignoribus sanctorum quicumque transferendis, quatinus Dominus populo propiciaretur, ac tam atrox flagellum ab eo afferre dignaretur. 185. Illis itaque summa cum devotione ista exequentibus, ecce angelus Domini tertia nocte ipsius jejunii apparuit cuidam incluso religiosissimo, magna cum claritate, dicens ad eum : « Vade », ait, « dic populo huic et annuncia illi celera eorum que contra Girardum, precepta ejus temere transgrediendo, tamen jam non impune commiserunt, quoniam nisi corpus illius Pulteriaco cenobio, sicut ipse eos adjuraverat transferre curaverit, universi eadem sibi irrogata clade usque ad internitionem, penitus deperiet. » 186. Vir autem Dei, a tugurio domicilii sui disgrediens, omnibus divinum pandit oraculum, commonens omnes ne dissimulent, sed corpus Girardi quantocius quo idem censuerat ferant. 187. At celesti archano divinitus sibi patefacto gavisi, unanimes corpus adeunt, a mausoleo extrahunt, in locello precioso illud integerrimum injiciunt ac in coriis cervinis accuratissime consuunt, et sic Pulteriis officiosissime dirigunt. 188. Incole autem locorum, omissis negotiis, catervatim irruunt, audientes et videntes Dei predicanda miracula. 189. Premissis itaque nunciis, Pulterienses ista audientes atque confines circumquaque tam desiderata gaudia, fama volante, agnoscentes, gavisi sunt gaudio magno valde, et progredientes irruunt obviam, ac cum universo ecclesiastici splendoris ornatu, flagranti amore, proprium patronum acsi viventem ineffabiliter tripudiantes excipiunt. 190. Verzelliacenses quoque nichilominus et ipsi occurrentes, patrem ac nutritorem suum eo venisse applaudendo Pulteriensibus congratulabantur. 191. Itaque, congaudentibus cunctis atque magnalia Dei labiis exultationis collaudantibus, gloriosis patris Girardi corpus triumphali sublimitate Pulteriaco cenobio, donante Deo, reductum invehitur. 192. At Pulterienses, recepto proprio ac speciali patrono, sibi nimirum cariore omni auro, omnique sexu et etate loci convolante, odas exultationis et leticie jubilo cordis et oris concrepantes tollunt ad sidera ; Christi medullitus collaudatur clementia, cujus nutu et gratia tanti patris tamque celebris presentia propria illustratur ecclesia. 193. Nec immerito equidem, quoniam et cotidiana subsidii corporalis ab eo stipe alitur, et continuis felicium meritorum ejus suffragiis peccatorum levamen et piarum precum illius remediis animarum sperat solamen. 194. Preparata itaque magnopere illius tumba, ex tabulis marmoreis diligenter ad unguem politis, quibus utique ipse vivens affatim decoraverat eandem ecclesiam sicut etiam reliquie columpnarum et pavimentorum adhuc attestantur, cum celeberrima exequiarum sollempnitate, illo multis confluentibus, in eadem ecclesia officiosissime tumulatur. 195. Miracula vero sanitatum que tunc et deinceps aliquandiu patrata sunt scripta quidem fuere, sed in conflagratione ejusdem cenobii, sicut utique et nonnulla talia, periere. 196. Nec dubitandum omnimodo quin multa facta sint, cum sepius videamus quam plurimos ardore febrium tabidos, seu alio corporis incommodo invalidos, ad sepulcrum illius venientes dormitare, et inde, sospitate reddita, incolumes repedare. 197. Siquidem ea que modernis tam temporibus et que relatu veracium de eo comperimus, breviter pandere satagimus, quibus utique evidentissime patet eumdem virum omni preconio sanctitatis dignum et a cunctis fidelibus non immerito attollendo honorandum. De paralitico curato. 198. Erat quidam indigena Pulteriensis ita miseranda specie paraliticus ut crura illius nervis attractis curvata pene natibus inhererent. 199. Incedere namque non poterat, quippe qui nec pedibus terram attingere nisi summis articulis via prevalebat, sed duobus baculis innitens reptando potius cum gravi cruciatu se ipsum quodam modo jaculabat. 200. Tanta igitur tamque miserabilia flagella equanimiter ferens, ecclesiam simplici devotione frequentabat, dominique misericordiam supplex jugiter implorabat. 201. Ad tumbam quoque Girardi comitis sedule secedens excubabat, intimoque affectu illum flagitans quatinus piis meritorum suorum suffragiis salutis gaudia impetrare sibi a Domino seu orationum suarum optentu sanitatis remedia conferre dignaretur. 202. Cumque indesinenter sincero affectu istud actitaret, jamque divina pietas et eum pristine sospitati reddere et fidelis sui Girardi meritum hominibus disponeret declarare, quadam die idem debilis ad tumbam comitis, ut consueverat, oratione devotius solito peracta, surgit et cordas signorum arripiens, cepit trahere et ab eis trahi, eadem signa pulsitando. 203. Cum vero toto adnisu extraheret ac traheretur, Girardumque fide devota cum frequenti iteratione inclamaret, dicendo : « Sancte Girarde auxiliare », sentit paulatim nervos poplitum humore salubri in eis infuso contra solitum laxando extendere, ac tandem, consolidatis basibus et plantis, cepit rectissime stare. 204. Qui sentiens in se divinam operationem factam, abjectis baculis, cursu haut pigro notam tumbam comitis aggrediatur et eam cum clamoris magnitudine amplectendo medullitus exosculatur referens multimodas odas creatori gratesque condignas rependens suo curatori cujus precibus et meritis evaserat jugum tam durissimi langoris. 205. Monachi autem tanta mirabilia audientes eo ocius advolant, attonitique admirantur rei novitatem, ilicoque immolant hostiam Deo vociferationis atque concrepant psalmum laudis ac jubilationis. 206. Ac ubi istud volucri fama circumquaque divulgatum percrebruit, ceperunt undique paralitici et claudi apud Pulterias, vehiculis deferentibus, confluere, donaque devotionis ac vota orationis omnipotenti Deo et fideli ejus Girardo supplices exhibere, quatinus divina pietas, obtentu famuli sui, illis propiciando subvenire dignaretur. 207. Horum igitur multi, Deo donante et Girardo impetrante, simili modo, ut de primo pretaxatum est, restes signorum trahendo et retrahendo curabantur, sicut utique multitudo videntium perhibet, sed et ab aliis corporis incommodis quibus plurimi ad tumbam illius curabantur. De duobus a demonio possessis. 208. [C]omes Rodulfus Barrensis castri super Albam siti, adunata gravi multitudine predonum equestrium ac pedestrium Pulteriense cenobium atrociter aggrediens, depopulari nitebatur. 209. Denique illis villam beluina rabie spoliantibus homines loci in turrium tuicione confugiunt, ac suam superlectilem in monasterii abditis, ut facultas admisit, conferunt. 210. Quod predones animadvertentes, in unum cuneum comglobati monasterium invadere ac portas ejus manu pervalida ausu temerario conabatur effringere, atque refugium introrsus positum diripere. 211. Tunc illis talia pertinaciter exequentibus, mulieres cum clamoris magnitudine, iteratis vociferationibus, ceperunt Girardum conclamare ut suis vitam horribili articulo subveniendo auxiliari dignaretur. 212. Quibus conclamantibus continuo duos ex illis arripiens coram omnibus vexare horribiliter ac terribiliter cepit torquere. Quibus perterritis non solum monasterium, sed et villam quantocius fugiendo relinquunt. De quodam inergumino. 213. Rainardus presul quondam Lingonicus non solum supercilio honoris sed et peritia literarum ac nobilitate generis elatus, nam de stirpe Barrentium super Sequanam comitum fuit oriundus, Pulteriensis autem libertatis emulus nequissimus, ideo quoniam in eodem monasterio libitus suos sicut in aliis sue dioceseos efficere nequibat. 214. Unde, aggregatis communionibus suis, cum universo apparatu ecclesiastice professionis dolose, villam ingreditur, que tunc vallis in circuitu muniebatur, ac repente villa crudeliter spoliata, cenobium omne voraci flamma concremat. 215. Quocirca Romam evocatus, pro piaculo tanti facinoris baculi honore viduatur, sed tandem, miseratione et precibus ipsius cenobii abbatis impetrata venia, pristino honori restituitur. 216. At ille, pro restauratione ecclesie munera largitur ac annuos redditus crucium eidem cenobio perpetuo habendos confirmando condonat. 217. Claustrum enim monachorum eatenus marmoreum erat. 218. Siquidem, monasterio conflagrato, tumulus comitis Girardi saxis ruentibus parumper conquassatur, ac foramine inibi aperto quo interiora conspiciebantur, ibidem a fidelibus multe sanitates impetrabantur. 219. Quidam vero vir, arte levitatis inimice imbutus, temerariis et superfluis loquacitatibus lasciviens, ut illud genus hominum assolet, comitem dominum suum importune conspicere appetebat. 220. Sed, credo illum, ut nonnunquam contingit, alicujus mortalis criminis nevo irretitum ; statim enim ut interiora tumuli contuetur, immundo spiritui traditur. 221. Qui, triduo atrociter vexatus, Deo propiciante et Girardo suffragante, pristine incolumitati, inergia fugata, restituitur. Ratio apologetica pro Girardo. 222. [S]i vero aliquis derogantium obloquendo obicere maluit, hunc virum reatu cedium infamatum, respondemus, quoniam nec nos abnuimus quin etiam id forsitan verum sit. 223. Sed considerata divinarum scripturarum latitudine, reperimus quamplurimos Dei electos primo quidem humane infirmitatis casa fuisse [s]celestos, deinde, gratia Dei eos preveniente, ea fide que per dilectionem operatur effectos esse dilectos. 224. Sed ut exempli causa propter simpliciores aliquid inde breviter conferendo proferamus, videamus primo sanctissimum patriarcham David, in scriptura sacra, ob multitudinem cedium, virum sanguinum evidenter appellatum, homicidio Urie et uxoris ejus adulterio notandum, eumdem ipsum patrem Christi procul dubio nuncupatum. 225. De quo etiam idem dominus tam sublime testimonium protulit, dicens : Inveni, ait, David virum secundum cor meum. 226. Nam et ipse tot est tanta necessaria ad opus templi edificandi mente devota offerendo preparavit, etiam ex manubiis exterarum gentium raptis, que utique Salomon postea magnopere effectui mancipavit. 227. Demum de Petro quid dicendum trina negatione notatum ? sed misericordie oculis respectum, atque postea super universam ecclesiam promotum ac regni celestis clavibus mirabiliter ditatum. 228. Paulus vero sevissimus persecutor spirans minarum et cedis ac multa mala sanctis inferens, etiam consentiens neci Stephani, demum, gratia Dei preventus, ad tantam sublimitatis prerogativam subvehitur, ut ea contemplatione qua vident Deum Cherubin et Seraphin, ineffabilem divinitatis naturam mirabiliter sublevatus mente contemplatus sit. 229. Maria etiam Magdalena, tot contagionum maculis fuscata, dominatui septem demoniorum subjecta, idem septem principalium criminum jugo pressa, sed a Domino, his ejectis, mundata, denique caritatis ardore succensa Dei meruit fieri dilecta. 230. Quamplurimi etiam similiter in serie legis veteris ac nove inveniuntur, prius quidem per abrupta viciorum aliquandiu errando exorbitasse, sed Dei gratia resipicentes, vera fide, bona operando culmen sanctitatis promeruisse. 231. Simili modo equidem iste patronus noster, licet secularium illecebrarum procellis diviciarumque spinosis [s]copulis in mari tumultuoso hujus seculi naufragando fluctuatus aut periclitatus sit, tamen, gratia Dei preveniente illuminatus, de tetra viciorum voragine ad tranquillum et solidum portum virtutum meruit divinitus commeare. 232. Denique, ut taceamus nunc que et quanta pietatis opera ipse vivens efficaciter exercuerit, que utique superius summatim prelibando taxavimus, quis perpendere sufficit, qualia et quanta beneficia in monasteriis ipsius pro salute anime ejus sint impensa, tum sacrosanctis vivificorum misteriorum oblationibus, tum cotidianarum elemosinarum erogationibus ? 233. Quocirca nemini hesitandum quin idem culmen sanctitatis conscenderit et meritum, presertim cum intueamur eum tanta gloria illustrari signorum. Istud Berte miraculum inveni hoc modo scriptum. 234. Miraculum nostris modernis temporibus apud Pulteriense cenobium actum, operante Deo meritis intercessionibusve venerande Berte, loci ipsius Matrone, credimus fore manifestandum quatinus laude Christi fidelium fides instituatur credentium. 235. Etenim quod ipsi nostris oculis vidimus, tacere nullo modo volumus. 236. Sane eo tempore quo Alexander papa apostolicam gerebat sedem, Philippusque, Henrici regis incliti filius, Francie tenebat habenas, gubernante quoque bone memorie Humberto jam dicti cenobii culmen, erat mulier quedam Ingelsindis nomine, ipsius cenobii incola, valitudine suorum membrorum vacua, ita ut, pre debilitate non modica, vix ire sine sustentatione duorum baculorum poserat. 237. Hec vero in talis infirmitatis posita pena, oratione assidua jugiter ante urnam venerabilis Berte solita jacere fuerat, curva deprecans ipsam Dominam quatinus intercessione sua ante seculorum regem, Dominum videlicet Christum, preces dignaretur fundere pro ea. 238. Hanc igitur consuetudinem dum mente impleret devota, videbatur sibi dormiendo nonnullis vicibus aures Redemptoris pulsare pro ea. 239. Sed, cum jam pius Dominus, omnis pietatis caput, sacratissime virginum gemme, genitricis sue scilicet Marie, precibus que jugibus mota orationibus prefate fuerat domine, vellet et hanc de qua loquimur mulierem a tanta debilitate liberare, et reverentissimam dominam hujuscemodi laudis glorificare, eidem mulieri per somnii visum est soporem vehementissime flagitare lucifluam Dei genitricem dominam Bertam pro ejus sanitatis dono, ipsamque gloriosam matrem ante pedes Domini filiique sui stare corpore pro divo. 240. Hanc igitur visionem dum aure respiceret intenta, vidit Dominum manu annuere matri sue, que ante genua sua, ut supradictum est, jacebat inclinis, sibi sanitatem. 241. Mox enim gloriosa virgo, elevans se, venit ad eam, « vade », inquiens, « ad venerabilis Berte sepulcrum, et ei hujus sanitatis referas gratissimas grates, utque scias absque aliqua dubitatione meritis ipsius sanitatem recepisse, quantocius a lecto quo jaces sana ex[s]urge ». 242. O magnum et longa memoria predicandum miraculum ! eaque per lungum temporis spacium languerat, uno momento quo jacebat surgens a lecto, sustentamen suorum oblita baculorum, cursu haut pigro ecclesiam petit. 243. Quo cum pervenit, ejusdem ecclesie fores undique repperit obseratas, quas extimplo crebris dum ictibus pulsat, quidam fratrum, audito sonitu, concite currit ad fores. 244. Tande[m], cognito rei eventu expergefactus, ei reserat portas. 245. Ipsam vero ecclesiam intrat et cursu non parvo notam repetit urnam, proiciensque ante ipsius pavimentum laudisonas referens odas, omnibus receptam pandit sospitatem. 246. Fratres enim pre gaudio flentes, Te Deum laudamus concrepant hymnum, referentes inde Deo clarissimas laudes. 247. Tua s-h (?) Jhesu, pietatis capud, qui quondam earum morte pestifera pressum vite redonasti viventem, nunc equidem istam tuam servam debilitate non modica pressam, orationibus illustris domine Berte salutis reddidisti munus. 248. Te igitur omnibus modis benedicamus gloriose Christe, qui semper cum Patre et Spiritu sancto trinus et unus Deus regnas et vivis in secula seculorum. Amen.