De miraculis S. Germani ep. Autissiodorensis Selebiensibus. Praefatio Dilectionis tuae precibus infinitis, virorum mihi carissime, quibus me historiographum creare non desinis, plurima sunt, quae me huc usque parere vetuerunt. Talibus siquidem ac tantis passim obedire rogatibus aetas immatura me vetuit, parvitas imperita prohibuit, ignorantia tenebrosa retraxit. Haec sunt meae obstinationis causae praecipuae, hae excusationes justae silentii, hae ad excusationem compulsiones violentae. Ceterum tua sagacitas quod amica simplicitate non valuit impetrare per se, astuta calliditate pene violenter extorsit per alium; quippe dum tuis precibus illius, domni scilicet Prioris, imperia sociasti, cujus jussionibus obviare nec patitur ratio, nec sinit institutio regularis. sic conjunctis viribus, tu precibus amicis invitas ad studium, ille imperiali obedientia compellit ad obsequium: tibi quippe, quia amicus es, resistere obstinate non debeo; illi, quia dominus et pater est, obviare nec volo, nec valeo. [2] Negotium igitur curabo, quod imponitis; aggrediar hoc opus arduum hebes et inscius, vestra sane merita meis viribus anteponens, et plus in vestris orationibus, quam in mea possibilitate confidens; aggredior, inquam, opus egregium puer et parvulus, qualiterque ecclesia Selebiensis fundata sit, quae causa, quis modus fundationis extitit, qui et fundatores fuerint, sicut ex ipsius domni Prioris ceterorumque seniorum relatione investigare potuero, Domini Dei nostri gratia adjuvante, litteris insinuare curabo. Precor autem omnes hujus opusculi nostri lectores, eorum vestigiis mente provolutus et animo, quatinus meam pusillitatem in caritate, quae Deus est, supportantes, meae infirmitati compatientes, nec inordinate positis obloqui, nec pueriliter studeant derogare tractatis. Satis est, me meo proprio judicio judicari: praeterea rusticitatis est et inclementiae illum accusare vel obloqui, qui primitus accusator est sui. Praesumptionis autem calumniam obedientia regularis, quae ad hoc opus me compulit, refraenabit, simplicitatemque calami agrestis, aetas tenella, quae vix vicesimum secundum annum ingreditur, excusabit. [3] Prima quidem lectione, de venerandi patris et patroni nostri Germani digito, qui totius pene nostrae narrationis causa est et materia, qualiter eum de dextera Praesulis olim violenter quidam decerpserit, manifestare dignum duxi. Quod quidem tibi, lector, ideo prima lectionis fronte insinuare curavi; ut cum historicam narrationem inchoavero, sine digressionis habitu continuetur oratio, nec sit necesse de historia ad alia narranda digredi, cum, quod scire oportet de digito, tibi praecedenti relatione fuerit antea patefactum. Fuit in Autissiodorensi cœnobio, ubi beatissimi Germani corpusculum incorruptum requiescit et integrum, frater quidam, qui etiam inibi subsecretarii a fungebatur officio, qui in beatissimi Confessoris amorem specialis igne dilectionis accensus extitit, in ejus laude continuus, in memoria sedulus, in obsequio studiosus. Hic, ut ei esset memoria Praesulis de frequenti frequentior, spes ex certa certior, cultus ex devoto devotior, nescio cujus spiritus suggestione concepit, ut aliquid monumenti de sanctissimo Sancti corpore furtivus invasor abstraheret. [4] Hoc facile quidem crediderim, hunc animum sinistri spiritus persuasione conceptum; cum eum et amoris incendium ad culpam compulerit, et ad praesumptionis ausum simplex et pia intentio animaverit. Hujusmodi affectu mente concepro, ad effectum opus affectum perducere totis desideriis anhelabat; temporis opportunitatem expectat, horae congruentiam praetolatur. Nec mora; nocturnum silentium monachorum, et custodum absentia, sociorum et custodum subtractio, ad conceptam animo rem exequendam horam congruam, constantem animum, silentii fidem contulerunt. Credebat homo latere debere rem factam sub tenebris, mortaliumque devitare notitiam, quod sub solius Dei perficeretur aspectu. Hac spe confirmatus in anima ad factum, locum, quo sanctissimi Praesulis corpus requiescit, adivit; praemeditatusque, ut credo, quid eripere voluisset, digitum medium manus dexterae sacrilegii reus vel morsu, vel abscissione destruxit. [5] Vix se temerarius ab ausu praesumptuoso retraxerat, cum Confessoris offensi admirabilem et inauditam seculis in se praesensit ultionem, quae tam admirabilis est, et plena stupore; ut difficile sit agnoscere, utrum in ea plus ira Praesulis, quam clementia; plus misericordia, quam judicium commendetur. Mox namque ut reatum reus admiserat, divinitatis quodam agitatus impulsu, virtuteque coactus, reum pectus infatigabiliter pugno tundere cœpit utroque, semper voce flebili, continua lamentatione declamans: Sancte Germane, miserere mei. Postea quamdiu supersuit, ab hoc mirabili satisfactionis genere cessare non potuit, nisi cum corpusculum aut soporis quiete foveret, aut ciborum perceptione reficeret. Respice, quaeso, et mirare, mirabilem Germanum fecisse mirabiliter; respice et mirare, clementem Pontificem erga filium non immisericorditer injuria commoveri; et si commotus injuria, sat tamen clementer et paternae commotionis repressit incendium; dum non ad salutis virtutisve dispendium, sed ad obtentum veniae, ad satisfactionem offensae, ad beatitudinis meritum ultionis exercuit disciplinam. [6] Sic igitur dum se reus deprehensum a Divinitatis majestate sentiret, digitum super altare necessitate coactus reposuit, in satisfactione praenotata notata continua lamentatione perdurans. Nec intercessit dilatio, cum ad eum quosdam de fratribus conduxit fortuna: aspiciunt et mirantur miraculum omnibus seculis admirandum: non diu celari potuit res digna spectaculo; paucis primo praecognita, ad plurimorum notitiam in momento pervenit: accurrunt monachi, dumque passum accelerant singuli, in hora congregantur universi: in conventu publico reus de eventu conventus, causam edisserit; exposuit modum; confitetur admissum; ostenditur digitus in altari, quem rapuit; manifestatur sententia, quam ex rapina promeruit: plangunt monachi Praesulem tam vehementer offensum, plangunt errorem fratris immensum, plangunt filii Patris injuriam, plangunt fraterni reatus incuriam. [7] Communi subinde fratrum consilio corpus Praesulis in tali loco reponitur, sic aptatur; ut sine plurimorum consensu nec aspici valeat, nec adiri: circumcluditur siquidem usquequaque forti muro sarcophagus, uno tantum ostio ferreo admittente accessum ad requiescentis honorem: indeficienti lumine lampas ibi perseverat accensa; quae ut illius, cujus deservit honori, circa sacri sepulcri ambitum praesentiam commendaret, visa quindecim diebus ferme totidemque noctibus, dum semper arderet, nihil imminutionis praetulisse. Nec illud silendum est, quod si fortuito casu per noctem illam extingui contigit, sicut in libro Miraculorum ejus scribitur, nulla indulgeatur custodibus requies, nulla potiendi somno facultas, donec defecti luminis obsequium reparetur: interdum cujusdam manus impulsu molestius impetuntur; ut nemini impune dubitare liceat, debita loco servitia non inepte, non segniter exercenda. Digitus autem in eburnea pyxide compositus, honorifice vice corporis altario superpositus eminebat; qui ad incorrupti corporis invincibile argumentum, ita carnis et cutis integritate perseverat ornatus; ut pili etiam infra mediam juncturam tam firmiter cuti adhaereant; quod ad intuentium admirationem per eos in sublime digitus possit et soleat elevari. Iis ita digestis, ad hostoricae narrationis accedamus exordium. [8] Eodem ferme tempore, quo Angliam dux Normanniae willelmus invaserat, potentique dextera suo subjugavit imperio, fuit in praedicto Autissiodorensi cœnobio frater quidam, nomine Benedictus; nec immerito sane tali nomine vocitatus; nam, tamquam de re nomen sortitus, habere meruit benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. Hic in eodem educatus cœnobio, loci illius abbati d sub seculari habitu diu multumque servierat; jamque tempus advenerat, quo et egregii juvenis obsequia, sua sibi praemia postulabant, et benignus Dominus non ejus ingratus obsequiis, illum honorifice remunerare parabat; et ne remuneratio juvenis animum vel votum offenderet, duarum illi rerum proposuit optionem; ut scilicet quod mallet e duobus eligeret, vel militiae cingulum in seculo, vel militiam monachatus in monasterio. [9] Optionem ergo hujuscemodi proponente , respondit abbati Benedictus, Melior est, inquit, dies una in atriis tuis, Domine, super millia; elegi providus abjectus esse in domo Domini Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum; quia misericordiam et virtutem diligit Deus; gratiam et gloriam dabit Dominus. Infinita est in seculo militantium multitudo; verum, quod pudot est dicere, vitiis potius, quam virtutibus servientium: infamis est militia solo nomine militare, et dedecus indecens vitiis et inertiae servire sub armis: ad haec spiritalia castra me confero, ubi nec virtus praemio, nec honestas reverentiae carebit honore: illi Domino militabo, qui suos milites virtute corroborat, quiete laetificat, gloria et honore coronat. Nec mora, monachicis disciplinis Benedictus injectus, litterisque appositus, ordinem monachorum et servitium in brevi didicit; quia in lege Domini voluntas ejus, et in mandatis ejus meditabatur die ac nocte. Sic ergo dum ambularet de virtute in virtutem, dum ascensiones in corde suo disponeret, dedit ei Dominus fungi sacerdotio, et habere laudem in nomine ipsius; ac deinde, tamquam moribus et genere fuerit levita, sacrorum secretorum custos et conscius, ejus pro vitae merito, pro morum honestate, praelatus. [10] Quo officio dum tempore plurimo fungeretur, fidelisque servus et prudens in modico et in majori probaretur, beatus Germanus ei nocturna visione apparuit, talibusque eum, tamquam alterum Abraham, est allocutus affatibus: Egredere, inquit, de terra tua, et de cognatione tua, et de hac domo Patris tui; et veni in terram, quam monstravero tibi. Est locus in Anglia, vocaturque Selebia, meo provisus honori, meae laudis praedestinatus obsequiis, mei nominis titulis celebris futurus et gloria: qui super ripam Usae fluminis situs, non plurimum distat ab Eboraca civitate e. Hujus te loci providi et praeelegi meo nomini fundatorem; fundabisque tibi cellam in possessione regali, quae scilicet prope pertinet ad jus regis. Et ne tantam talemque peregrinationem solus formides arripere, meo, crede, comitatu consolaberis, meo consilio confirmaberis, mea protectione munieris. Digitum etiam meum, qui super altare est, in mei memoriam tecum asportabis; quem ut secure et sine amissionis periculo ferre valeas, brachium tuum inter cubitum et scapulam cultello aperies, et infra illud digitum collocabis. Nec hoc facere trepides, quia nec effundes sanguinem, nec pœnam tolerabis. [11] Iis dictis, visio sacratissimi Confessoris ablata. Mane ergo facto, nolens Benedictus observare somnia, quae multos multoties errare fecerunt, neglexit visionem, nec attendit. Cui se beatus Germanus iterata visione demonstrans, increpavit, cur neglexisset, quod viderat: imperavit, ut omnia quam citius implere satageret. Neglexit adhuc Benedictus visionem, sicut antea jam fecerat, nec aliquid de visionis executione cogitabat. Nec immemor suscepti negotii, tertio se monacho, sicut primo et secundo jam fecerat, beatus Confessor ostendit: quem solito severius affatus, taliter aspera ratione convenit: Heus, inquit, num tanti a te habitus sum; ut visionem meam digneris implere? Jam tertio tibi frustra apparui, votum et velle meum aperui; nec tamen hactenus imperiis meis parere parasti. Praedico igitur, et in veritate pronuntio, quod, nisi citius jussionem meam adimpleveris, inobedientiae tuae gravem excipies et perferes ultionem. [12] Hac Benedictus voce perterritus, exinde cœpit secum de profectione tractare. Et quoniam discessionem suam rationis et licentiae libertate munire volebat, ingressus capitulum, licentiam petiit abeundi; causam tamen discessionis miraculumque visionis omnino dissimulans. Nec impetrare valens vice prima, quod petiit, patienter suspendit negotium; dieque crastina licentiam iterum satis avide postulabat; reclamant singuli, resistunt universi, et in contumelias monachi monachorum omnium voces una prosiliunt, clamores perstrepunt, jurgia proferuntur, Voces immites, convitia, jurgia, lites, Lis creat, Ordo movet, fert furor, irafovet. Contumeliosam itaque passus repulsam, necessitate compulsus, clanculo discedere cogitabat; digitum gloriosi Praesulis, sicut ei jusserat ipse, nocturno silentio rapuit; apertoque brachio suo, digitum infra reposuit. In quo solo facto miracula plurima coruscant; quia nec vulnus invenit sanguinem, nec vulneratus cruciatus incommodum: accessit etiam ad haec non inferioris prodigii splendor et gloria, quia cum pretiosum pignus ad brachium admovisset, ad illius susceptionem continuo se vulnus hiatu citissimo sufficienter aperuit, susceptoque digito iterum se recenti reclusione recepit. Ligavit tamen ille vulnus linteolis, ac si brachium cauterarium a haberet. [13] Quo facto, factisque ceteris, quae facere compulit itineris apparatus, Deo se commendans, et sanctissimo patrono suo Germano; media nocte monasterium egressus, iter ingreditur, quod Gallicana ducebat ad littora. Jamque crastina dies illuxerat, nec illius absentia diutius latere valebat: primo quidem sociis et sacrorum custodibus, ac deinde fratribus omnibus illius discessus innotuit: quaeritur in monasterio, nec invenitur: inquiritur per civitatem, nec ulla de eo certitudo cognoscitur: exploratur per ecclesiam sat solicite, si salva sint omnia; si, illo discedente, cuncta, quae sub cura ejus fuerant, intacta rem anserint. Dum ergo considerantur omnia, singula pertractantur, ad extremum pretiofum Praesulis digitum abesse compererunt. Tunc clamor per ecclesiam oritur, et turbatio per monasterium funditur; tunc gemitus et lamenta per civitatis ambitum elevantur; Tunc doluit quivis, mulier; mas, advena, civis; Hinc gemitus juvenum personat, inde senum: Doctus, hebes, stultus; sensatus, parvus; adultus, Femina, vir flebant, fletuque fluente madebant. [14] Ad persequendum postremo monachum per itinera plurima plurimi destinantur: Insequitur monachum monachorum turba furentum, Atque minans caedes hinc eques, inde pedes. Unum plurimi prosequuntur: unanimes persequentes inveniunt, invenientes capiunt, capientes clementer arguunt, indignanter increpant, vehementer objurgant; sacrilegii demum Benedictus arguitur, de digito sacratissimo secrete palamque convenitur: diffitetur imposita; constanti ratione se nec sacrilegum nec sacrilegii conscium, viva voce testatur: sed illi, quorum cor induratum, quorum fuit manus extenta, nec ejus excusationem accipiunt, nec ullam approbant rationem. Ceterum vim et violentiam ingerentes, manus injiciunt; vestibus eum expoliant; omnia perscrutantur incassum; tandem consummato labore, quia scrutati sunt inique, dispendioso defecerunt scrutantes scrutinio; nec super eum, quod quaerebant, reperire valentes, maxima perturbatione confusi, Autissiodorum redierunt. Benedictus autem ad mare perveniens, prospero et felici cursu cum pretioso thesauro devenit in Angliam. [15] Secundis itaque ventorum afflatibus Anglica Benedictus ad littora pro Selebeia Salesbyriam cœpit inquirere; quam ab insulanis edoctus, ad eam, quasi ad locum sibi divinitus praedestinatum, festinabat; Dum citus accelerat, ut, quod mens, pes quoque quaerat, Consummans breviter abbreviavit iter. Fuit tunc temporis in Salesbyria civis quidam, Edwardus nomine, vir omni morum honestate praefulgens, et inter secularia vitam et morem diffitens secularem; habitu tamen et specie specimen in eo secularitatis apparebat; qui etiam non minus census, quam sensus locupletatus honore, propter diversarum opum affluentem congeriem dives cognominabatur. Hic ergo Salesbyriam advenientem Benedictum solemni suscepit officio, susceptum devoto relevavit obsequio, relevatum fideli et amico consortavit consilio. Cumque diebus paucis apud eum perendinaret Benedictus, tam familiaris, tam amicus ei effectus est; ut eum semper de reliquo, quamdiu superfuit praedictus Edwardus, ut amicum coleret, ut fratrem diligeret, ut patrem et dominum honoraret: Haec tria veridicum servant constanter amicum; Usus in iis clamat; semper amicus amat. [16] Testantur hoc illius non minus pretiosa, quam speciosa munuscula, quae caritate ductus, ad decorem domus Domini, ad sanctissimi praesulis Germani reverentiam, Benedicto postea delegavit: siquidem ei contulit ad pretiosi digiti repositionem phylacterium quoddam aureum, rotundum, quantitate praecipuum, qualitate perspicuum, caelatura mirificum, opere pretiosum; quod usque hodie in monasterio Selebiensi conservatum, omnes se contemplantes non minus in sui ipsius laudem; quam admirationem pro antiqui operis accendit dignitate. Dedit ei etiam ad altare operimentum linteum quoddam, opere mirifico decoratum, majestatis Domini cum Euangelistis quatuor, sed et crucifici Domini, nec non etiam duodecim Apostolorum continens imagines opere plumario supertextas. Longum omnia retexere, quae Benedicto contulit. Haec tantum ad fidelis viri monimentum memorasse sufficiat, maxime cum usque hodie in monasterio conservetur utrumque. [17] Cum igitur, ut dicere cœperam, ab hoc viro perenni memoria digno Salesbyriam adveniens Benedictus exciperetur hospitio, venerabili hospiti suo cuncta, quae sibi contigerant, seriatim exposuit; gloriosi scilicet Praesulis apparitionem; apparentis allocutionem, alloquentis jussionem, jussionis executionem. Suspendit tamen aliqua, nec plura de visionis jussione narravit, quam vera et firma experientia certam probaverat. Summa totius narrationis hoc extitit, quod eum beatus Germanus in Angliam ad Salesbyriam delegaverat: sic quippe putabat dixisse Confessorem, quia nomen Salesbyriae percelebre fuit; Selebiae vero tunc temporis satis incognitum; et quia Salesbyriam prius saepe nominari Benedictus audierat, illo se putabat a beato Germano transmissum. Igitur ut fidem audientibus faceret, Benedictus brachium suum ostendit, digitum Praesulis continens pretiosum. Grates summas et gratias omnes Deo et beato Germano persolvunt; illum bene venisse, proclamant; felicem fore locum tam gloriosi Praesulis patrocinio profitentur. Ac tum putabat Benedictus, se ad locum sibi a Deo predestinatum pervenisse. Cum neque civitatem Eboracam, neque Usam fluvium in illis finibus esse deprehendit, tunc admodum contristatus, cœpit intra se valde scandalizari, et a fide deficere; maxime quia locum, quem per visionem, ut putabat, audierat; sed loci signa non invenisset; laetitiam tamen et gaudium vultu praeferens, anxietatem et scandalum, quod patiebatur, callide dissimulabat, Vultus laetitia mœstos simulata serenans, Scandala dissimulat mentis amara viri. [18] Jam exorto vespere, se tardior hora protraxerat, et Benedictum itineris fatigatio, mentis anxietas, cogitationum molestia ad refectionem, ad soporem, ad requiem invitabant: Cum labor, anxietas, vaga mens monuere soporem, Dormit hono, valeat ut sic reparare vigorem. Quem altius sopore depressum beatus Germanus apparens subridensque paululum, talibus allocutus affatibus, Quid, inquit, Benedictus , tam novus hospes et advena, tam abundanti tristitia, subitoque mœrore confunderis? Dic, quid agis, quid habes; dic, quae tibi causa doloris? Sunt mala, quae pateris intus, aperta foris. Num tuae habitationi locum congruum invenisti? Si sedule petisses, solicite quaesisses, instanter pulsasses; de acceptione certissima, de inventione promptissima, de apertione et congauderes. Non dixi tibi Salesbyriam; sed ut requireres Selebeiam. Quod nomen beatus Germanus, septus syllabarum producendo, repetens, Verum, inquit, ne tibi rursus elapso loci nomine, error avertat a pervio; jam tibi locum ipsum ostendam; ut, cum ad illum iterato perveneris, cespitem scias, quem elegi, cognoscere. Sic fatus, raptum hominem universum loci situm illi demonstrans, Haec, inquit, requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. His dictis, visio disparuit Confessoris. [19] Mane autem facto, quae viderat, hospiti suo Benedictus exposuit; interjectisque diebus non plurimis, accepto ab eodem hospite suo clerico quodam, Teobaldo nomine Lumam Benedictus usque pervenit. Quo cum pervenisset, navem inibi reperit onerariam, quae cursum Eboracam destinabat ad urbem. Verum inclementia demorata ventorum, quindecim dierum intercessu vel amplius illic oneraria jacuerat. Crediderim sane, nec immerito, ventorum hanc adversitatem caelitus commoveri; quatenus, sic rate retenta, Benedicto illuc advenienti non evectionis praesto deesset obsequium: quod ex ipsa aëris immutatione sat patenter datur intelligi; quia in secunda die, qua illo Benedictus advenerat, mox aëre mutato, ventorum opportunitas, aurae serenitas, aequoris tranquillitas ad navigationem provocabat ituros. [20] Asserit se domnus Prior haec apud Lumam a quadam matrona valde decrepita didicisse, quo se juvenculam in domo patris sui Benedictum vidisse perhibuit hospitatum, et, cum eumdem Benedictum infirmitas fortasse coëgisset ut balneis uteretur, brachium suum dexterum, in quo digitus gloriosus continebatur, jugiter ab aquis in sublime suspendens, praecavit summopere ne aquarum injuria digitus offenderetur; quod cum vidissent, qui aderant, et, cur hoc faceret, inquirerent, prius infirmitatem quamdam dixit se habere in brachio; sed postmodum rei veritatem et ordinem hospiti suo narravit, seque illo dixit advenisse, ut ibi navem conscendens, per aquarum fluxum locum sibi praedestinatum adiret. [21] Igitur nautae praedictae navis, Benedicti voluntatem cognoscentes, et se ad illius ingressum benedici confidentes, illum cum maximo gaudio in eam suscipiunt, omnia, quae ei erant necessaria, devote conferentes. Benedicto itaque eorum aggregato consortio Aura datur lenis; volat undis cymba serenis; Transvolat alta ratis aequora sana satis. Nil grave, nil triste monstrat mare, te duce, Christe: Rector, ut optarat, aequora primus arat. Sicque prospero ventorum impulsu mare pervolantes, in Usam fluvium elapsi sunt. Nec mora; loco, qui Selebeia dicitur, appropinquant: quem eminus Benedictus intuitus, eumque continuo ex pristina visione recognoscens, Hic, inquit, hic ad terras reducite; quia hic locus, quem elegit Dominus. Sicque ad terram cum sociis demissus a nautis, e vestigio super ripa fluminis ad honorem Domini signum Crucis elevavit, ac deinde sub quadam mirae magnitudinis quercu, quae a patriotis Strihac vocabatur, in regali possessione frondibus et foliis parvulum construxit habitaculum, anno circiter ab Incarnatione Domini millesimo sexagesimo nono, qui est annus quartus Willermi primi regis. [22] Loci deinde situm universum usquequaque Benedictus explorando perlustrans, territorium, confinia, praediorumque et possessionum metas et terminos perambulans, quid cuivis adjaceret dominio, diligenter addidicit; vidensque locum amœnissimum tam frequenti nemore consitum, tam abundanti diversoque flumine coronatum, tamquam terrenum quemdam paradisum, illum amplexatus, non minus de illius utili opportunitate, quam ex inventione celeri congaudebat. Ceterum quoniam se praebet occasio, specialius aliquid et apertius de loci situ vel qualitate dicendum est: cujus nomen Selebi dicitur Anglice, quod interpretatum Latine dicitur Marini vituli villa; quod vocabulum est sortitus, quia pisces hujusmodi frequenter ibi solebant capi antiquitus. Situs super ripam Usae fluminis, ad australem scilicet plagam Eboracae civitatis, ab eadem distans non plurimum, sed quasi spatio milliariorum decem, interjacente nemorum et sylvarum multiplici circumstantia ex omni parte coronatur, quae amœno loco multum decoris conferunt, plus tamen utilitatis impendunt; inter quae nemora plurima sunt quantitate, qualitate praecipua, quae proprie ejusdem loci dominio adjacent et appendent. [23] Aquarum etiam tanta vicinitate fruitur, tot et tantis cursibus circumcinctus munitur; ut, exceptis lacubus et stagnis, quae piscibus copiosa proxima sunt, quibus etiam molendina curantur, trium regalium fluviorum, Usae scilicet, Derpente, et Air proximitate locus gaudeat, utilitate vigeat, copia sustentetur: sunt namque praedicti tres fluvii valde insignes, et omni genere piscium, qui in aquis dulcibus inveniuntur, abundantes. Harum igitur duarum rerum, nemorum videlicet et aquarum, commoditate Selebia praepollens, tertiae rei non minus utilis, lapidis scilicet insignissimi, copia ad omnem structuram nobilissimi, ad omnem caelaturam aptissimi praeditatur. Quid plura? Habentur in eodem loco, vel in locis eidem loco pertinentibus, quaecumque, ut ita dixerim, ad regni gubernacula postulantur. Monasterium praeterea tam pulcre, tam insigniter in illo suo secreto sedet recessu; ut ex omni parte per vias publicas a longe gradientibus ecclesiae turris, et cetera quaedam officinarum tecta, quae aliquantulum in sublime consurgunt, appareant et ostendantur. Quidquid etiam ad Eboracum de transmarinis partibus, vel ex ullis Angliae portubus advehitur navigio, vel ab illa deportatur, ante portas monasterii Selebiensis transire consuevit. Sed quoniam haec de loci qualitate per digressum exponentes, aliquantulum ab incepta narratione recessimus, his omissis, ad ea prosequenda, quae cœpimus, redeamus. [24] Cum itaque, sicuti praelibatum est, sibi parvulum tugurium, vel potius umbraculum, Benedictus construxisset, illo, pretioso pignori, digito scilicet sacratissimo, continuas laudes persolvens, juges excubias amministrans, attendit summopere, ne umquam reliquiis venerandis divina deessent obsequia; exhibet officium sacris; satis officiose providet, obsequium ne desit eis studiose. Verum, ne diutius illa pretiosa lucerna sub modio posita, in illa deserti solitudine lateret abscondita, sed potius in publico sublimata, lucensque quamplurimis, ab omnibus coleretur, ad habitaculum Benedicti mutum quemdam fortuna conduxerat; qui nutu annuens, benedictionem aliquam sibi fieri postulabat. Quod Benedictus intuitus, ibique materiam suae demonstrationis et profectus intelligens, conversus ad Patronum benignissimum, En, inquit, beatissime Germane, in peregrinatione barbara positi non cognoscimur, in silvestri gremio demersi non videmur, in heremi solitudine detrusi ab omnibus ignoramur: ostende ergo super hunc miserum tuam misericordiam, ut videamur; exalta tuam potentiam, ne ulterius ignoremur. [25] Sic fatus, digitum Praesulis pretiosum apprehendens, super os muti salutare crucis signum expressit. Sicque, praedamnatae linguae retinaculis dissolutis, in usum loquendi modo mirabili oris officium relaxatur. Os, sic dum tangit digitus, sua vincula frangit; Passio victa jacet, non mage lingua tacet; Purgantur venae; nocuo rumpuntur habenae; Os patet; affatur lingua; loquela datur. Hoc deinde per regionis amplitudinem usquequaque divulgato miraculo, non minus in Benedicti, quam in beati Germani reverentiam et amorem, omnium comprovincialium affectus accenduntur et animi. Ingens etiam raritas monachorum, quae tunc temporis extitit, duplo ad Benedictum honorandum et colendum studia cunctorum excitavit: per totam enim Eboraci Siriam a, excepta Dunelmensi congregatione b, nec monachus nec monachorum locus aliquis in illis diebus facile valuit reperiri. [26] Contigit autem eodem tempore, ut vicecomes Eboracensis, Hugo scilicet, filius Baldrici, juxta Selebeiam evectus navigio pertransiret; qui cum super ripam fluminis crucis elevatum conspexisset signaculum, interrogavit, quam ob causam ibi crux emineret elata; cumque rem didicisset, continuo jussit ad terram navem reducere, ut Dei servum allocuturus exiret. Comitabatur autem eum non modica militiae multitudo, quia bellicae classis immanitate perdurante, non adhuc perfectae pacis tranquillitas ab armis et acie militem absolverat. Fregit hoc in illis finibus Anglorum indomita ferocitas et invicta constantia, qui semper ad vindictam suam in Gallos insurgentes ultra vires et posse, ubicumque sibi invicem obviabant, quis eorum plus posset in viribus, experiri nitebantur. Hac de causa tanta militum multitudine praedictus vicecomes constipatus incedebat. [27] Qui cum ad Benedicti cellulam pervenisset, reperit eum fortuitu ante sacras reliquias in oratione procumbentem; et, orationis fine praestolato, ab oratione surgentem monachum humiliter salutavit, illumque bene venisse, devotissime proclamavit. Quem Benedictus gratanter resalutans, adventus sui causam et modum illi seriatim exposuit; digitum sanctissimi praesulis Germani, quem attulerat, illis omnibus patenter ostendens, dicebat se advenam et peregrinum, nullum in illis regionibus notum habere, nullum praecognitum; se nullius, nisi solius Dei et beati Germani, adjutorio roborari. Quamobrem, inquit, tuae protectioni me submittens, tuo consilio me committens, tuam suppliciter exoro clementiam, ut ad id, quod cœpi, consummandum pro Dei amore, tuo me informes consilio, tuo me prosequaris auxilio, tua me solertia consoleris. Annuit illico vir fidelis, et ad preces servi Dei aurem inclinans benignissime, Faciam, inquit, libentissime, quae precaris, quia, Deo mihi incolumitatem largiente, me habebis cooperatorem in quaestubus, fautorem in votis, cultorem in prosperis, et adjutorem in adversis. [28] Haec dicens, jussit mox tentorium suum extendere; ut hospitii vice digitum gloriosum exciperet, et susceptionis honoraret obsequio: quod cum perfecisset, nec eum plus inibi demorari curae suae pateretur officium, tentorium, sicut erat extentum, hospiti, quem in eo susceperat, offerens dereliquit; asserens, inusitatum esse, remanente hospite, hospitium deportare, ac sic cum ceteris proceribus, qui latus ejus ambiebant, Benedicto vale dicens. Mox omnes conjugibus suis mandaverunt, ut carpentarios ad capellam construendam Benedicto delegarent, et omnia, quae eis erant necessaria, ministrarent. Quod illae mox devotissime prosequentes, missis carpentariis, oratoriolum, in honore beati Germani in eodem scilicet loco, ubi usque huc capella villae perseverat erecta, construere fecerunt. [29] Vicecomes autem praedictae promissionis suae non immemor, Benedictum in omnibus, quae poterat, secundum vires et posse suum promovere nitebatur; sed quoniam in regali possessione, rege nesciente, defixerat habitaculum, consilium habuit, ut quam citius valeret, regi se Benedictus ostenderet; ut illius auctoritate munitus, securius inchoata perficeret. Perductusque a vicecomite ante regem Willermum primum, cum adventus sui causam modumque regi narrasset, concessit ei rex benignissime, ut monasterium in sua possessione fundaret, dans ei de propria mensa fundationis locum, unam scilicet carrucatam terrae, in qua monasterium et villa, quae Selebeia dicitur, constructa sunt; et nemus quoddam, vocatum Flaxlei; et villam quamdam, vocatam Roupeclif; et aliam dimidiam carrucatam terrae in Braitum; et cum iis omnibus piscariam unam, quae dicitur Witegiff. [30] His acceptis a rege Willermo, reversus cum pace Benedictus, officinas regulares circa capellam suam institit aedificare. Cœperunt illico sensim plurimi ad ejus se conferre consortium; depositaque secularitatis imagine, suavi jugo Christi sui cordis et corporis humiliare cervices; quos Benedictus advenientes prudenter excipiens; sed et alios, maximeque illos, quos indole bona pollere callebat, plurimis exhortationibus alliciens, infra breve tempus conventum sibi fratrum congregavit. Fuit namque vir bona sapientiae dote ditatus, et in sua lingua specialiter eloquens et disertus, licet non satis artibus liberalibus esset edoctus, Cui mens, lingua, genae, consulta, diserta, serenae, Praestant ad morem facienda, loquenda, decorem; Tullius ore, Cato sed mente, Parisque decore, Intus habens decoris munia, signa foris. [31] Fuit autem eodem tempore quidam princeps latronum, nomine Swam, filius Sigge; qui in vicinis nemoribus, cum adhaerentibus sibi complicibus, assiduis discursibus vagabatur; ex cujus consortio quidam maledictus Benedicto invidens et insidians, nequam spiritus instigatione corruptus, ut ea, quae habebat Benedictus, furtivus praedo diriperet, ad capellam nocturno silentio violentus accessit; deinde vim et violentiam sacris ambiens inferre sacrilegus, ut ostium elevaret de cardine, manum temerariam incunctanter injecit. Nec distulit ulterius suam potentiam virtuosam potentemque virtutem ostendere beati Germani provocata benignitas: quippe mox ut contigit, maligna dextera ad capellae parietem adhaesit tam firmiter; ut et vires amitteret, ne damnum perficeret; et posse perderet, ne se a scelere non offensus averteret. Sic is, qui aliena venerat tollere, nec cum semetipso tantum abire permissus, diei jubar monachorum adventum tremulus et invitus expectabat. Demum inventus a monachis, crimenque confessus, voti etiam interpositione constringens, quod numquam illis male faciendo beatum Germanum offenderet, orantibus pro se monachis, vix promeruit, ut liber abire sineretur. [32] Ex multis et magnis miraculis, quae tunc temporis saepissime refulsere, pauca sunt admodum, quae ad nostrae posteritatis potuerunt pervenire notitiam; unde cavendum summopere, ne aliquod irrelatum remaneat, quod ex illis veridica seniorum valuimus relatione cognoscere. Ab Ernissio Deburum, tunc Eboracensi Vicecomite, centum marcas eo tempore Benedictus assumens, digitum ei pretioso loco pignoris pro tanti pretii quantitate commisit : et cum praedictum pondus argenti coram testibus erat suscepturus, pignus illud pretiosum de loculo producens, et per pilos, qui infra mediam juncturam cuti adhaerebant, coram universis elevans in sublime, Quam, inquit ad vicecomitem, tibi arrham tradam in sacculo, diligenter attende, quod vel quale tuae pecuniae pignus suscipias, cujus est profecto sine aestimatione quantitas, sine diffinitione qualitas, sine pretio pretium, sine comparatione virtus et subsidium. Sicque digitum pretiosissimum reponens in loculo, vicecomitis commisit diligentiae. [33] Quem ille cum summa suscipiens reverentia, devotione tanta coluit, honore tanto servavit; ut hinc et inde duo semper ardentia luminaria illius provideret et procuraret obsequio. Nec sine pietatis mercede tantae venerationis reverentiam reliquiis insignis hujusmodi Confessoris exhibuit: recepit illico beneficium, quod fidei pietas, quod devotionis reverentia promeruerat: habebat siquidem filium aetatis satis acerbae, Hugonem nomine, qui lacrymabili infirmitatis genere praegravatus, caduca solebat passione vexari. Qui patris et jussu et monitu cum quadam nocte reliquiis devotas exsolvisset excubias, clementissimi Germani meritis tali salutis et incolumitatis dono ditatus est; ut totius passionis exemptus incommodo, numquam de reliquo illius passionis molestia gravaretur.... [34] Post cujus discessionem electus Durannus quidam, monachus sanctae Mariae Eboraci, qui novem annis praefuit monasterio; scilicet usque ad annum novissimum regis Henrici. In cujus Duranni tempore res magna contigit et plena stupore; quae ut paginis inserta praeluceat, breviter hanc memorabo. Nivis et glaciei dissolutione mirabili Usa fluvius mirabiliter excrescens, ripas suas vehementer excesserat; cujus inundatio tam repentina fuerat et insolita; ut cum, Matutinorum signo pulsante, nihil appareret, antequam fratres Matutinas percantassent, per totum claustrum et officinas se aqua diffudisset. Tunc villae capella, quae fluminis alveo fuit contigua, tanto plus aquarum impulsibus periclitata, quanto majori fluminis rigore concussa. Circa quam satis se praesentem ostendit beati Germani potens benignitas et benigna potestas; nam cum aqua per quindecim fere dies excrescens, se super capellae parietes, qui virgultis contecti fuerant, quinque fere cubitis extulisset, numquam tamen valuit infra capellam unum gradum, qui ante altare fuit, excedere; quamvis, parietibus usquequaque carie consumptis, foramina per circuitum et plurima paterent et maxima. Visum ergo et diligentius exploratum; et inventa aqua duobus cubitis esse altior extra, quam intus. Hoc miraculum tam cognitum et divulgatum; ut adhuc etiam quasi proverbium evolitet per ora cunctorum. Dicunt etiam, in eadem capella luminaria ardentia saepius visa fuisse; saepe voces psallentium et cantantium auditas et intellectas; sed in diebus abbatis Duranni hoc, quod retulimus, contigit de aqua miraculum.... [35] Superioris exaratione voluminis jam ex utraque parte scheda decursa, praesentis opusculi proposueram finire laborem; quod me facere dum non permittitis, facitis indiscrete; quia et meam tenuitatem tam immoderato labore vexatis, et invidorum, si qui sint, adversum me livorem excitatis; odiosum me facitis Chananaeis et Pheresaeis habitatoribus terrae hujus. Illis siquidem materiam augetis invidiae, dum honoris mihi causas administratis et gloriae. Unde tremulus satis et dubius istud prosequor vestrae jussionis opusculum; quia timeo, quod futurum praesentio, ne scriptoris causa contemnatur pagina; ne occasione vilis historiographi pretiosa subsannetur et respuatur historia. Sunt enim quamplurimi in hoc tempore, qui non quod, sed quis dicas, attendunt: qui perversam metonymiam facientes, non personam ex dictis, sed ex persona dicta volunt approbare, Timeo, quod jam imminere video, ne ii tales, ob meam parvitatem, a me scriptam subsannent historiam, nec dedignentur legere, quae tam vilem personam cognoverint edidisse. Quamobrem ab hoc labore manum retrahere proposueram; sed vos, qui pene violenter hoc coëgistis incipere, violentius cogitis et implere: factus sum insipiens; vos me coëgistis; siquidem non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me: meis votis restiti, ut vestris satisfacerem; meam voluntatem adnihilo, dum vestram implere laboro. Neque iniquitas mea, neque peccatum meum; sine iniquitate cucurri, et direxi: invidorum insaniae, scandalis pusillorum, quae ex hoc nostro studio fortasse contrahentur, vos arbitror in capite debere respicere ; quia vos hujus operis adjutores estis, ego minister. [36] Ceterum sunt aliqui, quibus respondendum; qui suam invidiam volentes palliare, quasi justa ratione hoc opusculum nostrum nitantur reprobare, dicentes, a nemine debere rem scribi, nisi a quo potuit et videri; nec aliquem debere credere rem ex auditu, quam probare non potuit ex visu. Quid ergo? Nonne fides ex auditu? Quanta audivimus, et cognovimus ea, quia patres nostri opera Dei et virtutes ejus narraverunt nobis, ne sint occultata a filiis eorum in generatione altera? Et tamen majorem historiae partem, ab abbate scilicet Hugone a usque ad calcem, vidisse potius, quam audivisse me judico; quia illorum ore locutus sum, qui viderunt. Testem invoco conscium secretorum, me aliud non narrasse, quam ab illis audivi; qui etiam tales sunt, ut eorum maturitati discredere infidelitatis signum sit et nota perfidiae. Haec me paucis dixisse non sine magno cordis dolore livor et oblocutio compulit invidorum. Ceterum bene facient, si se ab hujusmodi vitio correxerint, qui sibi conscii se cognoverint hic notari: si autem peccator adiciat ad peccandum, ad nos illius non pertinebit excessus: sit sanguis ejus super eum: nos Paulum habentes Apostolum, Christi bonus odor erimus, et in iis, qui salvi fiunt, et in iis, qui pereunt.... [37] Contigit ergo in ejus tempore c, ut Henricus de Laci, qui ejusdem cognatus extitit, communicato cum eo consilio, in Selebio castellum elevaret. Nec praeterivit hebdomada, cum hoc cognoscens Comes Willermus, cui fuit cum Henrico congressus, incœptum Castellum obsidere festinavit: villam ergo primum anxiis impetens et furibundis insultibus, cum diu pugnatorum repelleretur instantia, tandem aditum clandestinum per monachorum habuit officinas. Interea propter metum invadentium hostium, propter praedonum effraenem incursum, ad cœmeterii refugium, ad ecclesiae praesidium, se cum sua supellectili quisque contulerat. Villam igitur hostium et praedonum ingressis agminibus, ad praedae raptum, ad rapinae congeriem singuli vires et studia conferebant. Sed cum domos rebus et habitatore vacuas et vacantes reperissent, plures ex eis ad invasionem ecclesiae crudelitas rapacitatis attraxit; quorum unus, ceteris in malum audacior, ecclesiae fores de vectibus ejiceret, palum levatorium ostio submisit in limine. Tunc una vox omnium foris astantium in caelum defertur; ut seipsum defenderet, suam domum protegeret, suis inimicis resisteret beatus Germanus, postulatur. [38] Nec plus in scelere processerat sceleratus ille sacrilegus; e vestigio divinitatis attritus judicio cecidit resupinus, edoctus procul dubio, non plus sapere quam oportuit, sed sapere ad sobrietatem. Cœpit illico tam vehementi tumore per omnes artus miser grossescere; ut ipsa sua inflammatione pene cutis extenta rumperetur; ac deinde, perseverante tumore, tam deformi nigredine obfuscari, ut Mauro simillimus, pice vel fuligine cacabatus d putaretur: denique levatus, et ad hospitium delatus a sociis, in doloris lecto collocatus, tunc, aliquantulum passione suspensa, doloreque laxato, in se reversus, nomine Benedictum monachum, qui operi praefuit, ut absolutus, res suas ei tribueret, fecit accersiri. Qui cum advenisset et illum vidisset, tam repentino horrore ac timore correptus [est], acsi daemonem facie ad faciem conspexisset: rogatus autem, ut res languentis ad operis usus acciperet, ita respondit: Oblationes, inquit, impiorum abominabiles Domino, quae offeruntur ex scelere. Traditus hic totus Sathanae, nec habet in eo partem Dominus desuper, aut hereditatem omnipotens de excelsis. Vix verba compleverat, et mox rediviva calamitas adeo miserum fatigabat, ut ei, praesente monacho, nescio qua divina virtute, protinus unum ex oculis vis doloris ejiceret. Tunc metu et horrore cogente, cum monachus festinasset exire, priusquam pervenissent ad ostium, oculus, qui misero remanserat, de capite, sicut prior, erupit: ad modum namque pruni praematuri, quod, cum manu premitur, lapidem solet evomere, sic illius oculi passionis anxietate depressi, cum sanguinis constipatione migrarunt de suis sedibus, et eruperunt, [39] Notandum, quod fortasse vitia, quae in eo percussa sunt, ipsius percussionis qualitatibus sunt notata; dum per tumorem corporis, mentis superbia; per obfuscationem nigredinis, conscientiae malitia; per oculorum amissum, cordis caecitas ostensa. Ideo quippe, sicut dicit Gregorius, fiunt exteriora miracula, ut mentes hominum ad interiora perducantur; quatinus per hoc, quod mirum visibiliter ostenditur, ea, quae mirabiliora sunt, invisibilia credantur. Volens ergo Confessor eximius per unius interitum plurimos ab offensa salvare, causas verberis denotavit in verbere; ut hoc cognoscentes homines, vitia regnare timerent in se, quae tam districte puniri cognovissent in alio. Vexatus itaque miser ille tantae passionis pœna, tanti cruciatus incommodo, vix diem tertium in languore sustinuit, quin ei sicut oculos, sic et animam cum magna cruciationis anxietate valetudo passionis auferret; sicque factum, ut plurimi a talibus ausis illius cohiberentur interitu, nec aliquis beatum Germanum auderet offendere, qui illius damnati vel vidisset vel audisset admirabilem et infelicem eventum. [40] Fuerunt tamen aliqui, qui eodem die, priusquam illius manifestaretur interitus, ad opus simile, licet ad non tam omnino temerarium, manus extenderent; quorum fortasse sacrilega potuisset latere praesumptio, si non eam ultio subsequens divina propalaret. Quidam namque ex militibus paganus, Foliot nomine, eodem die equum de cœmeterio rapuit et eduxit; sed non impune, reverentia postposita Confessoris, hoc praesumpsit; cujus protinus indignationem pertulit, et expertus iram: ad vindictam quippe malefacti mox, antequam cœmeterium egredi potuisset, vulnus recepit letale, cujus irremediabili damnatus incommodo, et mentis et corporis salutem amisit: sicut enim corpus languorem ex vulnere, sic et animus amentiam contraxit ex languore. Sed hac in re hoc mirabile videbatur, quod, licet tam acerrimo fuisset vulnere saucius, qualiter tamen, vel a quo fuisset vulneratus, penitus ignoravit. Cum itaque perseveranti valetudine gravaretur, omnemque modum et mensuram accrescens languor excederet, intra dies paucos singulari calamitate viam universae carnis ingrediens, praesentis vitae miseriam terminavit. [41] Equitem alium ad tantam amentiam aviditas rapinae protraxerat; ut ex ipsa ecclesia vi et violentia quemdam abstraheret, abstractumque captivum deduceret. Cujus temeritatem, temporis postposita dilatione, comes ultio prosecuta. Divinitatis namque sententia contractis et conflexis artubus, membrorum et usu et officio privatus emarcuit. Qui percussus doluit, attritusque suscepit disciplinam; quia tantum melius profecit ex verbere, quanto deterius affligebatur ex scelere. Donansque subinde libertate captivum, votique se promissione constringens, quod Confessorem, quem offendebat, satisfacturus ex offensa requireret, monachorum pro se intercedente conventu, pristinae restitutus sospitati. [42] His ergo tribus praelibatis exemplis, diligenter, obsecro, prudens lector, adverte, quam sui, quam suorum injuriae districtus ultor beatus Germanus existat. Hoc in libro miraculorum ejus legimus, hoc exemplis inibi suppositis discimus, hoc in hostium nostrorum eventibus frequenter approbamus, hoc quasi vulgare proverbium habentes in ore asserunt nostri seniores, dicentes, aut vix, aut numquam aliquem se vidisse, qui beatum Germanum vel furto, vel fraude, vel alicujus rei ablatione provocasset, qui sine alicujus experientia flagelli potuisset evadere. Alii puniuntur inopia; alii valetudine et infirmitate flagellantur; quidam ante mortem integritate memoriae; quidam sensus sanitate privantur; quod nos tanto liberius et indubitanter asserimus, quanto, inquam, plurimis, licet minores simus, hoc viderimus approbatum. [43] Sed haec peccatorum percussio utrum clementiae Confessoris deputanda sit, an furori, non temere quisquam definire praesumat: percussionum quippe diversa sunt scelera ; et sunt aliqui, quos clementia judicis flagellis atterit, ut purget; quidam vero, quos furor affligit, ut damnet: omnis namque divina percussio, secundum Gregorium, aut in nobis purgatio praesentis vitae est, aut initium pœnae subsequentis: sed infeliciores sunt, quicumque sine pœna vel flagello punienda committunt; quia, juxta Augustinum, nihil infelicius felicitate peccantium, qua pœnalis nutritur impunitas, et mala consuetudo, velut hostis interior, roboratur. Verum, sicut beatus Germanus in sui vel suorum injurias ulciscendo districtus esse probatur, sic in subveniendo de se praesumentibus omnino clemens et benignissimus. Quod quidem satis evidenter miraculorum subsequens enarratio declarabit. [44] Hostes namque postquam villam invaserant, invasamque rapacitatis violentia depraedati fuerant, tandem se de tam dissoluta diffusione congregantes in aciem collegerunt. Castellum autem, unius Henrici tantummodo munitum praesidio, cum tota die conjunctis viribus oppugnassent, nihil proficientes, inani labore se diem illam exegisse doluerunt ad vesperam. Repulsam ergo suam alicubi vindicare studentes, accensis ignibus villam incendio damnaverunt. Ignis igitur alimentum ex omni parte reperiens, non acquievit accensus, donec totius pene villae fabricam in unum redigeret quasi fornacis incendium. Tunc circa pretiosi praesulis Germani capellam, cujus superius in superiori libello meminimus, ostensum satis evidens et insigne miraculum: aestuantibus quippe circumcincta flammarum incendiis, permansit intacta; igniumque saevientium periclitata fulminibus, perseveravit illaesa; quamvis ei tanta proximitate hinc et inde domorum adhaererent aedificia; ut propinquiora cum accendisset incendium, ultra capellam quasi in unum crinem e diverso veniens se flamma colligere videretur. Quae res ipsos etiam hostes adeo stupore replevit, ut mirantes loquerentur ad invicem: Si super hoc tugurium congereremus incendium, antea liquesceret, quia arderet. [45] Fidenter dixerim, illum clementem scilicet Germanum esse praesentem, illum hanc capellam combustionis eripuisse discrimini, qui attriti pedis olim praegravatus incommodo, hospitium suum ab exustione protegens, a periculo salvavit incendii. Et hoc pro maximo habere debemus honore, pro summo tenere solatio, cum speciali devotione venerari, quod antiqua miracula, quae gessit in corpore, quadam reiteratione dignatur apud nos clemens innovare patronus. Uno siquidem virtutis genere, eademque miraculi qualitate expavescens, illic flamma Praesulis hospitium, hic ecclesiam, utrobique praesentiam, transilivit, ultra citraque desaeviens: et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod inclusus habitator servabat, emicuit. Nec hoc praeterire debemus, quod cum crux quaedam, quae in eadem adoratur capella, foris contra ignem fuisset allata, continuo se repressit incendium, et se in seipsum retorquens, crucem illam, ubicumque portaretur, quasi fugere conabatur. [46] Igitur cum praedictus Comes post dies aliquot castellum obtinuisset, Henrici milites inde dejiciens, suos intra constituit; qui rapinis vacantes et provinciae depraedationibus insistentes, omnes opprimebant, quibus viribus praevalebant. Sed gravem in beatum Germanum est crudelitas eorum sortita vicinum; qui eis in omne damnum imminere solebat: nam aut raro, aut numquam aliquem captivum, qui vel minimam in beatum Germanum fidem conceperat, retinere valebant, quin eum perderent ereptum piissimi clementia Confessoris; quod exemplis suppositis satis liquido comprobavimus. [47] Pelliparium quemdam ex Pontefracto crudelitas eorum infausta rapuerat; a quo cum pro redemptione pretium exigerent, quod dare nequivit, quasi votis eorum voluntatique contrarium, diu multumque diversis eum cruciatibus afflixerunt. Qui sibi deesse sentiens ad evadendi remedium humanum omne solatium, ad divinum se totis desideriis inclinavit auxilium: sanctum Germanum jugi lamentatione proclamat, assiduis gemitibus invocat, continua devotione requirit. Unde custodibus furore commotis, quadam die, cum ad discursum omnes procederent, vinculis eum omnimodis, quam firmius potuerunt, arctantes, taliter illum ironica subsannatione deridebant: clama, inquit ; ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam; ne sileas, antequam vincula clamore dissolvas: si quid potest, adjuvet te misertus tui tuus sanctus Germanus ille, quem invocas. Sicque festinantes ad praedam, illum custodem hospitii reliquerunt, pondere gravatum catenarum. Post quorum egressum vix hora praeteriit, cum ei manus, quae post tergum vinciebantur, cœperunt repente dissolvi; quas ad se retrahens, et ad votum expandens, vincula gavisus sui clamoris virtute dirupta. Cumque secum de facto cogitaret, vidit subito de lignis, quae pedes ejus compresserant, clavos emergere; ligna ab invicem dissolvi; laxari vincula; seras amoveri. Pedes ergo satagens ad se retrahere, nullius obstaculi sensit retinaculum. Surgens itaque quam citius, quasi de sua salute solicitus, ad ecclesiae se praesidium contulit, modo mirabili Confessoris adjutorio liberatus. [48] Item filium parvulum quidam et captivis obsidem pro sua redemptione cuidam militi dereliquerat; qui parvulus edoctus sanctum invocare Germanum, eodem modo, quo superior, a vinculis meruit liberari. [49] Quaedam mulier quoadusque vir suus debitum redderet, obsidem se pro eodem dederat inimicis; sed cum venisset terminus, quo novem marcas vir suus reddere constituerat, novem conjugi suae denarios delegavit; quos cum illa militi, cui debebantur, obtulisset, in indignationem illum vehementer commovit, et accendit in iram, quae tam fuit effera, plenaque furore; ut mamillarum vel manuum abscissionem praenotatus eques ei minaretur. Tunc solito asperior hiems inhorruerat, quae nimium et ventorum aspirata procellis, quemque felicem fecerat, qui sub tectorum praesidio meruit inveniri. Quod cernens miles, vel potius miser, ille mulierculam illam pene nudam tota nocte sub dio constituens, hiemalis rigoris totum sustinere coëgit horrorem. Namque manibus a tergo ligatis, pedibusque per medium parietem compedum et catenarum artatione constrictis, duplicem miseram perferre fecit cruciatum; cum brumalis scilicet tempestatis incommodo nexuum et catenarum flebilem afflictionem. Unde totis visceribus ad clementem Germanum illa conversa, eo devotius, quo et opportunius adjutorium illius postulabat. Nec mora; manibus et pedibus divina virtute vinculis absolutis, ad ecclesiam nocte media, cum fratres matutinos hymnos cantassent, incolumis et laeta pervenit. [50] Item clericus quidam pro genitoris redemptione obses tenebatur in vinculis; nec pater ejus debitum reddiderat. Jam praestitutus terminus praeterierat, nec reddendi praelationem expetierat. Cujus fidei falsitas fraudisque fallacia in detrimentum et supplicium innocentis filii tota redundabat: pro paternae quippe transgressionis injuria nati punitur innocentia; qui pudore confunditur, opprobriis ejuratur, suppliciis atteritur, minis praedamnatur. Quadam namque die, cum manus miles pransurus ablueret, juvenis, ut manicas teneret abluentis, accessit. Quem ille cum indignationis rancore repellens, Quid, inquit, inter homines te, canis pessime, praesumis immergere? Fuge velocius; et hoc interim habeto solatium, quod non citius ea mensa tolletur e gremio, quin de te dignam et gravem capiam ultionem. [51] Repulsus taliter, inter manducandum petita licentia, ex parte curiae cum custode vinctus exivit, vidensque ecclesiam, O, inquit, sancte Germane, meae miseriae dignare misereri; experiar in me, quaeso, quam clemens erga alios tam benignam audivi saepe clementiam. Vix haec intra se verba compleverat; et, ecce, compedis annulum de pede subito sensit descendisse; quem manu sublevans, volucrique cursu per mediam domum exiliens, ad ecclesiam, quam citius potuit, properavit. Insequuntur eum ex omni parte quamplurimi; et licet eum attingere multi potuissent; nullus tamen in eum, ut retineretur, manus valebat injicere. Sicque beati Germani se protegente clementia, praesidium ecclesiae nemine subivit obstante. [52] Ex unius pagi consortio viri fuere septem, qui sub una custodia simul in vinculis tenebantur afflicti. Ad quos servandos tanto processerat custodia durior, cura solicitior, vigilantia cautior, quanto de illis sperabatur redemptio ditior, census profusior, pecunia major. Pedes ligna; manus vincula constrinxerant: affligebantur tam immenso catenarum pondere; ut eos potius ferrea moles opprimeret, quam ambitus coarctaret. Nec tamen milites securos reddidit hujusmodi captivis illata captivitas; semper eos dubios et suspectos fecerat solita miseratio Germani clementissimi, et illum jugiter invocans mirabilis fides et devotio captivorum, qui semper illum in corde tenentes, et ore numquam ab illius invocatione cessare volebant: unde custodibus ordinatis, assiduam et indefessam eis custodiam militum solicitudo providerat; ut, si eos vincula retinere non possent, saltem vel custodum et vigilum sagacitas a fuga prohiberet. [53] Cum ergo nocte quadam egentes, angustiati, afflicti, miseri, gementes sederent, ex omni parte cum luminaribus custodes habentes; reserato subito ostio, quod seris artabatur, ingressa persona pulcherrima; quae unum illorum talibus affata sermonibus; Quid, inquit, clamas ad me? Surge velociter; et ecclesiae quam citius pete refugium. At ille cum lacrymis, O Domine, inquit, quomodo possem fugere, qui tot vinculorum concatenatione prostratus, immobilis effectus sum? Et si vinculis absolverer, exire non possem, custodum istorum praesentia praedamnatus. Et persona; Nunc, inquit, videbis, quid facturus sim. Surgere ne differas; satagensque complere, quod moneo, ad munimen te transfer ecclesiae. Tunc ille pedes satagens ad se retrahere, nullum impediens sensit obstaculum. Similiter ceteris vinculis absolutis, liberatum se comperit, et sensit expeditum. Vix absolutionis suae sortem edixerat, cum se omnes similiter invenerunt absolutos: continuoque surgentes, obstante nemine, nullo retinente, praeeunte persona, ad ecclesiam pervenerunt. Haec omnia custodes videntes et intelligentes, taliter sunt divina virtute percussi; ut et motum perderent, et vocem, donec ad villae medium fugitiva turba venisset. [54] Cum ergo se taliter milites a Confessoris potentia conspexissent illudi, plus de pudoris immanitate, quam de damni magnitudine sunt confusi: unde Praesulis clementiae quasi rebellare nitentes, consilium contra eum inierunt, ut vel unum ex captivis ab illius ereptione servando viderentur illius potentiae suis viribus restitisse; et in hoc ceterorum omnium captivorum admissum bene se vindicasse crederent, et tenerent, si vel unum ex ipsis, quasi fortiores, a beati Germani liberatione retinere valerent. Igitur ut haec fierent, certatim singuli sua consilia contulerunt. Unum ergo, Willermum nomine, capientes, infra domum quamdam in castelli summitate recluserunt. De longinqua regione specialiter pro hac causa catenam mirae magnitudinis et horroris attulerant. Hanc a domus tecto, ubi eam cuidam asseri clavis affixerunt, dependentem collo circumdedere captivi. Alligabantur praeterea pedes ejus in compedibus, et manus ejus in manicis ferreis. Tali custodia praedamnatus, doloris et anxietatis vulnere miser tabescebat, spem tamen suam in beato Germano collocaverat, cujus auxilium continua devotione postulabat. [55] Nec incassum ejus adjutorium tam instanter petierat, quem sine dilatione temporis habere meruit adjutorem. Jam namque decursa hebdomada, Dominica dies illuxerat, qua milites omnes et famuli ad Missarum audienda solemnia de castello descenderant; janitor etiam ipse, qui captivi custos extiterat, obserato ostio domus, tamquam citius reversurus exivit. Tunc intuens se captivus sine custode relictum, clementem Germanum obnoxius invocabat. Nec mora; manuum et pedum solutionem meruit devotio fideliter postulantis: qui protinus manus extendens ad fortia, tectum cellulae dissipavit, asseremque catenae suae adhaerentem in humeris accipiens, per foramen evasit; sicque sepium et herciorum a hirsuta transcendens acumina, fossarum profunditates et abyssos transiliens, populorum denique ab ecclesia redeuntium occursus praeteriens, ad capellae munimen, nemine perturbante, pervenit. [56] Rusticum alium cum cepissent, nec se vellent ejus custodiae milites diutius inquietare molestia; ut citius ab eo redemptionis pretium extorquerent, plurimis eum tormentis affecerunt. Sed cum piissimi nomen invocasset Germani, tale tantumque Praesulis erga se cognovit beneficium; ut, quasi munimine regio septus, nullius passionis incommodum, nullius cruciatus sentire sciret supplicium: unde cum tortoribus tormenta deridens, omnes, quas ei hostes irrogare poterant, despexit injurias: mole namque loricarum aggravatum cum illum nunc per manus, nunc per pedes tyranni suspenderent, funem de fumo subterponentes, nihil ingerere valuere supplicii. Hiemalibus item mensibus cum eum mergerent, et nunc hac, nunc illac traherent chordis sub glacie; nihil passus injuriae, locum quietis et refrigerii adeptum se fuisse gaudebat afflictus. Sicque Confessoris adjutorio protectus a pœnis, ab hostium mancipatione etiam confestim meruit liberari. [57] Marcas quindecim duobus militibus nocturno silentio praedo furtivus abstulerat; cujus criminis reatum cuidam ex armigeris suis, cui Martinus fuit vocabulum, imponentes, illum furti facti vel auctorem, vel complicem esse dixerunt: quod cum ille viva voce negaret, quatinus ab eo rei confessionem extorquerent, multimodis et multis eum cruciatibus affecerunt. Qui in arcto positus, ut imminentes cruciatus vel evaderet, vel differret, quia veram nescivit confessionem, mendacem adversus semet ipse composuit. Dixit namque, se furatum fuisse pecuniam, et cuidam ex hominibus sancti Germani, Roberto nomine, totam commisisse. Ad monachos hac causa fit militum subinde concursus, unanimiter se de facto sibi damno conquerentium: cum eis etiam miser ille famulus eorum advenerat, hominem sancti Germani de furti participatione vel exceptione calumniaturus. [58] Quem iniqua plenum cogitatione quidam ex monachis, Willermus scilicet Grandis, intelligens; Ex parte, inquit, Dei et sancti Germani prohibeo te, ne falsum super hunc hominem clamorem emittas. Adhaesit misero lingua mox faucibus; et interdicto sermonis officio, vis vocis in gutture damnata defecit. Instant milites, ut loquatur; ut modum rei, vel reatus edicat, omnes hortantur; sed non prius a damnationis vinculis solvi meruit, quam ab iniqua cogitatione, qua virum innocentem calumniari proposuerat, mentem omnino purgasset. Mutans ergo animum, omnemque mentiendi voluntatem abjiciens, usu recepto loquendi, tales prorupit in voces: Oportet obedire Deo magis quam hominibus: veritatem oportet dicere, cui mentiendi est omnis ablata facultas: unde in veritate profiteor, quod numquam iste, me sciente, de vestro censu vel parvum vel magnum habuit aut cognovit. [59] Quod ut milites audierunt, verecundo rubore suffusi, pariter ad hospitia redierunt. Pœnis item acerrimis miser addicitur, suppliciis afficitur, cruciatibus examinatur. Qui tantae passionis instantiam, sicut antea fecerat, aliquo cogitans intervallo dirumpere; Jam, inquit militibus, quia nullum de evasione spei solatium est, bonum et verum vobis dabo de pecuniae vestrae recuperatione consilium. Ad vivarium pergite, ibique quam citius inventuri saccellum quaerite; quia inibi me fateor pecuniam abscondisse, demergendo sub flumine. Nec distulere milites hujusmodi, si verum esset, probare consilium. Rastris et uncis tota die gurgitis imum discerpunt; sed nihil ex optato reperire valentes, dispendioso labore defecere delusi. [60] Unde vehementi furore repleti, ad illusionis tantae vindictam omnes assurgunt. Uno animo concordique consilio famulum illum sumentes, in crastino in secreto nemoris recessu suspensione damnaverunt. Ad hospitium subinde reversi, cum jam, furore sedato, rationis lumen mentis tranquillitas admisisset, sic unus eorum ceteros affatus, Stultam, inquit, rem et inconsultam fecimus, qui hunc hominem sine judicialis definitione sententiae, sine criminis alicujus approbatione damnare praesumpsimus; siquidem erga Dominum et erga homines justam damnationem promeruimus, qui istum injuste damnavimus. Festinemus igitur, ut illum deponentes de stipite, alicujus artis industria temeritatem nostram palliemus. Ad locum itaque quo illum damnaverant, concite venientes, quem jam mortuum se reperturos putabant, salvum et incolumem invenerunt. Et cum illos ad se venire vidisset, Recedite, inquit, pro Dei amore, recedite; nec me ulterius inquietare velitis. Sanctus Germanus, quem invocavi saepissime, ab omni me periculi salvavit discrimine. Ipse me suis manibus in cruce sustinuit, nec ullam laquei molestiam sentire permisit. [61] Solutus tandem, et ad hospitium reductus, novis suppliciis iterato subjicitur. Quem hostium vesana crudelitas tam vehementer afflixit; ut abundantiori absorptus tristitia, eligeret potius vitam finiendo terminare supplicium, quam diutius subsistendo tanti discriminis tardius invenire remedium. Casu vestes juxta eum mulier consuërat; cujus ille forcipes audacter arripiens, et ab invicem in frusta detorquens, semetipsum in corde percussit, et quanta valuit virtute perfodit. Ruit ilico miser Elannus , et manante jugiter madefactus sanguine, mortuo similis, jacebat immobilis. Clamor mox populi repentinus assurgit; volat fama per villam; se ipsum occidisse Martinum, ferebatur per ora cunctorum. Quod audiens monachus ille, quem praenominavi, Willermus, cum ceteris et ille festinus accurrit, qui milites increpatione contumeliosa redargueret. [62] Vos, inquit, hujus reatu criminis adstricti tenemini; quoniam ad hanc rem perpetrandam non tam fuit occasio, quam violenta compulsio, vestra crudelitas. Vel jam nunc illum, cum plus punire nequeat, cesset punire velle nostra vesania. Mihi nunc illum ad honorem beati Germani donate; ut, si verum, quod illum in ligno sanctus Germanus a morte salvavit, nunc illum saluti pristinae sua virtute restituat. Quod cum milites libenter annuissent, vulneratum illum et vix vitalem halitum in corpore habentem, ad monasterii cœmeterium monachus fecit afferri; protinusque faciens illi cum aquae benedictae, qua reliquias laverat, admixtione de virentis herbae gramine potionem, infra diem tertium piissimi Praesulis auxilio pristinae restituit sospitati. His igitur miraculis, quae ad notitiam nostram multorum relatione pervenerunt, breviter annotatis, ad prosecutionis historiae seriem redeamus, si hoc tua prudentia, lector, agnoscat, plurima nos abbreviationis gratia praeterisse, ne si circa singula, quae audivimus, et vera probavimus, moraremur, generaret legentibus lectionis prolixitas congesta fastidium. [63] Nec inserere lectioni taedeat miracula, quae circa feretrum suum in peregrinatione praedicationis beatus Germanus dignatus ostendere: nam cum in supradicti abbatis Germani temporibus aliquantulum in praedicationis gratia fratres cum feretro laborarent, se de suis curam habere quam maximam signis multis plurimisque prodigiis Confessor eximius frequenter ostendit. Ex quibus multa omittentes, haec paucula dignum duximus mandare memoriae, ne opera divina, quae ad Sanctorum laudem et gloriam contigerunt, omnino videremur silentio praeterisse. Cum namque tempore quodam iter agerent, flumen quoddam eos oportebat transire per pontem; cumque pertransissent, equum onerarium, qui cistellas ferebat, in fluminis medio, lapso pede, contigit cecidisse. [64] Clamor omnium in caelum sustollitur; beati Germani praesidium vox universorum una petebat. Monachus, cui nomen Benedictus, humo prostratus, lacrymisque perfusus, de sanctuariorum madefactione, quam de caballi periculo verebatur. Conjunctis tamen viribus, collatisque consiliis, cum magno labore caballum cum onere tandem ad terram pertraxerunt: ad aquarum eliciendam injuriam citius cistellas aperiunt; quarum altera vestimenta cum reliquiis; altera ceras, mappulas, cetera iter agentibus necessaria continebat; aqua plenam reperissent, illam, quae reliquiis conservandis serviebat, ita siccam et intactam invenerunt, ac si numquam illam laticis ullus contigisset excursus. [65] Pagum quemdam alio tempore praetereuntes, carrum sua supellectili oneratum ante se duci fecerunt. Infans bimus stans casu in tugurii cujusdam ostiolo, cum citius metu carri voluisset aufugere, repente cecidit, et usque ad viae medium volutatus est. Equi ductor id nesciens, cum incunctanter cum carro progrederetur, una rota vehiculi per ventrem jacentis transivit infantis: quod cum vidissent, qui sequebantur, elevatis vocibus, ut caveret, ut staret carri ductor, hortantur. Quorum ille vocibus attonitus subito restitit, equumque paululum cum habena recullans c, rotam iterum per infantis pectus transire coëgit. Mater pueri de tugurio repente prosiliens, caelum gemitu, aërem clamore replevit; puerum de solo sustulit extentum, exanimem, nihil indicii vitalis habentem. [66] Comitabatur tum feretrum domnus nunc Prior, quo numquam aliquis in sanctum Germanum devotior: qui videns, quod factum fuerat, timensque, ne aliqua illis inde tribulatio nasceretur, dolore plenus ad pium Patronum conversus, veluti familiari vel parili, taliter loquebatur: Quid, sancte Germane, fecisti? Nos te praedicamus suscitasse defunctos; et tu e contrario viventes interficis. Nuntios, ut homicidas ad praetorium vis duci facere, judicis subiciendos sententiae? Jam facito, quod volueris, quia non antea feretrum isto de loco movebitur, quam ab hac offensa nos liberos et immunes reddideris. Sic fatus, mox cum ceteris omnibus equo desiliens, orationem pro puero faciebat. Interim sub feretro mater tenebat infantem; qui oratione completa, cum inter matris manus non convaluisset, ad terram sub sanctuariis, monacho jubente, depositus ; et mox ut terram tetigit, quasi indignans, quod super nudam humum poneretur, modo mirabili redivivus exurgit; et, veluti si nihil passus fuisset incommodi, sancti Germani virtute salvatus, aufugit exiliens. [67] Inde progredientes, in ecclesia quadam pernoctaverunt; cujus parieti cellulam habebat quaedam reclusa d contiguam; quae cum ad fenestram suam eadem nocte sedens, orando forsitan obdormivisset, sanctus ei confessor Germanus apparuit, eam hujusmodi ratione conveniens: Quid, inquit, sopore deprimeris; cum te magis conveniat vigilare? An ignoras, quam sancta, quam pretiosa sunt ista sanctuaria, quae coram te cernis praesentia? Domum etiam meam, unde haec sunt, eam tibi demonstrabo. Moxque eam per visum Selebiam adducens, universique loci situm, ecclesiam, monachos etiam in choro psallentes, cœmeterium, quod arboribus nuceis consitum, aperte demonstrans; Haec, inquit, domus mea; ii monachi: horum fraternitatem, post finem tibi valde necessariam, die crastina ne obliviscaris expetere: clerico etiam, qui pro reliquiis ad populum loquitur, ex mea parte hoc dicito, quod nisi se a dissolutione levitateque compescat, infra annum pudendam inobedientiae suae perferet ultionem. Mane igitur facto, se fidelis femina monachorum precibus benefactisque committens, universa, quae per visum viderat, seriatim exposuit. Clerico autem, Radulpho nomine, quae Confessor jusserat, cuncta narravit. Quae cum ille non attendisset, eodem anno, sicut Confessor comminatus fuerat, magnum et pudore plenum incurrit infortunium. [68] Nec huic visioni fuit illud dissimile, quod cum quaedam femina, quae eos hospitio susceperat, minus illis devote ministrasset, nocte sequenti sanctus ei Germanus apparuit; et, cur famulos suos et sanctuaria non attentius honorasset, aspera objurgatione quaesivit; praecepitque, ut in crastino, ubicumque essent in provincia, eos accersiret, et devotis eos obsequiis praeveniendo digna satisfactione pristinam negligentiam emendaret. Quoddam etiam fidei commissum eadem mulier, cum esset juvencula, stolide fecerat, quod oblivioni tradens, omnimodo negligenter violaverat; quod ei beatus Germanus ad memoriam reducens, cui, quando, et ubi hoc fecerat, manifeste declaravit; et, ut tanti reatus excessum humili satageret confessione corrigere, diligenter admonuit. Quae omnia complens illa cum summa diligentia, precibus et orationibus in crastino se monachorum humiliter et devote commisit. [69] Febrium adeo canonicus quartano vexabatur incommodo; ut nullius adjutorio medicinae valens liberari, sub mortis discrimine plus desperatione, quam morbo tabesceret. Hic ante feretrum cum summae devotionis reverentia veniens, et auxilium piissimi Germani cum magna contritione cordis implorans, hausta, qua reliquiae lotae fuerant, aqua benedicta, omni valetudinis calamitate depulsa, pristinae restitutus est sospitati. [70] Apud Donwicum muliercula quaedam fuerat, quae quindecim annis, ut aiebat, valetudine tanta laboraverat; ut numquam progredi sine duorum baculorum sustentatione valeret. Haec, cum eo feretrum adveniret, cum ceteris et ipsa, sicut valebat, occurrit, et in ecclesiam sancti Joannis, ubi stationem acceperat, devotissime prosecuta. Cumque piissimi praesulis Germani clementiam diutius implorasset, turba plebium discedente, domicilium et ipsa repetiit. Mane facto tantum sibi virtutis accessisse persensit; ut unius ei baculi sustentatio bene sufficeret. Venit ad ecclesiam; fecit quod potuit; dedit quod habuit; fragmen panis ad feretrum obtulit matrona fidelis. Monachus cum rem gestam cognovisset, Spem, inquit, habeto bonam in sancti Germani clementia: cras praesens aderis, tibique salutiferam de aqua benedicta conferam potionem. Annuit mulier; in crastino venit sine baculo, tantam se virtutem et incolumitatem habere protestans, quantam se numquam a nativitate meminit habuisse. Sicque poculum salutare degustans, Germani piissimi meritis profectum suae valetudinis meruit retinere remedium. [71] Affuit ante feretrum die crastina non inferioris fidei femina, filiarum quatuor adhaerentium sibi circumcincta processu: aderat quintus puer masculus, quinque annis a nativitate lacrymabili contractionis damnatus incommodo: contractis siquidem et conflexis nervis in poplite pedis unius, et gressum et motum perdiderat. Pro illius supplicaturae salute candelas habentes in manibus mater et sorores advenerant; cumque pro parvuli sanitate diutius exorassent, accessit mater ad monachum; et, ut cum reliquiis genu pueri languidum tangeret, cum lacrymis postulavit. Quod frater annuens, arreptis reliquiis, super infantis genu posuit, Psalmum quinquagesimum cum precibus et collecta decantans. Puer protinus in lacrymis et clamore prorumpens, angustiari cœpit, acsi totius cruris incisionem pateretur: extendentes se nervi cœperunt crepere , veluti si corrigias quasdam aliquis ibi fregisset: sicque Sanctorum meritis, quorum ibi reliquiae ferebantur, mater tristitiae, puer infirmitatis miseria liberati, domum cum summo gaudio redierunt. [72] Ecclesiam quamdam, ut ibi cum feretro pernoctarent, intrare volentes, ostium invenerunt seris arctatum; clavem monachus allaturus, domum sacerdotis expetiit. Quo cum pervenisset, sororem presbyteri tanta reperit infirmitate gravari, ut nocte proxima deberet ad munimem exitus Chrismatis unctione liniri. Occupaverat adeo totam familiam fletus et gemitus; ut vix de negotio vel breve responsum ab eis monachus extorquere valeret. Tunc salutare consilium illis impertiens; Quid, inquit, vos ipsos lacrymis, infirmam clamore confunditis? Candelam illi facite, quae hac nocte reliquiarum nostrarum honori deserviat; et credo, quia, si fides vestra non obviat, cito circa eam divinae videbitis operationis indicium. Et factum est, mater pro filia nocte cum candela sanctuariis vigilias devotas exsolvit. Mane facto, tanto se levamine perfusam sensit aegrota, ut e lecto prosiliens, amicorum manibus sustentata, veniret ad ecclesiam; ubi, cum Missas audiens, et orationibus insistens, ad horam usque nonam feretro ministrasset excubias, divina copiosius meliorata virtute, domum repedavit, nullius indigens sustentationis auxilio. Hinc ad ea, quae hoc nostro tempore fieri vidimus, enucleanda procedat oratio. [73] Anno, ut arbitror, ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo septimo, qui annus septimus abbatis Gilerberti; languidus quidam, Ketellus nomine, ab amicis in carro Selebiam deductus, in villula, quae Gaiteford dicitur, ad sancti praesulis Germani solemnitatem descenderat. Nocte festivitatis in ecclesiam delatus a suis, inter chorum et altare cum luminari deponitur. Tunc, sicut mos languidis, ante curationem vehementius cœpit urgeri, tantoque durius languore vexari, quanto salvationis illius velocius imminebat et tempus et hora. Institit sane tam miserabilibus vocibus, tam lacrymosis gemitibus, tam planctuosis suspiriis; ut nos omnes, qui in choro fuimus, sui doloris compassione plurimum promoveret . Circa secundam nocturnum membra sua visceraque tanta sensit commotione turbari, acsi omnia ejus interiora quadam revolutione versarentur. Nausea subinde diu multumque laborans, sanitatis sibi tandem appropinquante remedio, quod pectus suum infecerat, valetudinis virus evomuit. [74] Sicque paulisper sumpto sopore, cum evigilasset, infirmitatis exclusa molestia, perfectae salutis sibi divina virtute sensit accessisse subsidium. Surgens ergo protinus, et oblationem suam faciens, nemini quicquam de suae recuperatione salutis ostendens, domum pedetentim reversus. Nec tamen celari res potuit, quae celari non debuit. Mittitur ergo totius consultu capituli fidelis frater, qui rei mirabilis eventum approbet, modum exquirat, veritatem exploret. Qui ad praedictum pagum veniens, loci seniores in ecclesiam convocavit: statuitur in medio, qui sanatus fuerat; de salutis suae recuperatione convenitur. Tunc ille, Ego, inquit, domine, per hos quinque annos, sicut praesentes omnes noverunt, tanto languore gravatus sum; ut numquam ad opus aliquod manus valerem extendere; numquam, quem non citius evomerem, cibum aliquem sumere; numquam vel ad ecclesiam progredi sin aliorum adjutorio praevalerem. [75] Cumque cum uxore sua omnes, qui praesentes fuerunt, unius acclamationis sententia hoc se vidisse, sic se rem habere, testarentur, adjecit ille: Hujuscemodi ergo, domine, damnatus incommodo, plurima Sanctorum loca visitavi; sed semper deterioratus, ex labore itineris infirmior redii, quam exivi: infortunio tanto tabescens, non exire, non progredi ultra disposui: cumque propositum illud bene tenerem, apparuit mihi nocte quadam vir pulcherrimus, dicens, se esse sanctum Germanum; et, cum obnoxius illum pro salute mea deprecarer; Ad ecclesiam, inquit, meam in festivitatis meae solemnio venies, si ab hac, qua laboras, molestia cupis liberari. Veni, sicut jusserat; et ab infirmitate Dei gratia, sicut cernitis, liberatus sum. Reductus ergo a monacho, et in foro venalium die Dominica populo demonstratus, ecclesiae sanctae repraesentatur incolumis. Solemni eum processione suscepimus, et Te Dominum laudamus, quanta valuimus devotione, cantantes, nomen Domini benediximus, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen. [76] In crastino festivitatis nostri Pontificis, beati Petri Apostolorum principis solemnitatem, quae ad Vincula nominatur, per orbem celebrat universalis Ecclesia. Qua die joculatores, qui ad festivitatem nostram conveniunt, cereum festivum ad vesperas solent osserre. Quod cum in anno praenotato cum histrionum et saltantium lasciva jactantia, universo eos vulgo prosequente, fecissent; monachi cujusdam famulum, qui ad festivitatem venerat, intra ecclesiam daemonium arripuit, et in terram projecit. Tanta protinus miser vexatus insania, tanto furore repletus; ut, si sineretur, semetipsum suis dentibus mordicus discerpsisset. Verum astantium populorum vi et virtute cohibitus, cum manibus diutius teneri bene non posset, quodam extentus et ligatus in assere, coram altari deponitur; beati Germani clementiae commendatur, funibus usquequaque ligatus. Cum sic coartaretur, ut nullum in eo membrum moveri potuisset, rotantibus et totis aspectibus furibundis, et indefessis vocibus, barbaris et inauditis sermonibus suam insaniam propalabat. [77] Cum igitur eum fratres vehementer sine cessatione vexari conspicerent, ejus miseriae condolentes, in aliquo misericordiae opere subvenire satagebant: orationem siquidem pro eo facientes, sudarium sancti praesulis nostri Germani super caput ejus; super pectus autem phylacterium, carnem sanctae virginis Agathae cum ceteris reliquiis continens, posuerunt. Inter tam sancta sanctuaria perfidus invasor, malignus hostis artatus quo fugeret, quo se verteret, non habebat. Hoc unum sibi possibile reperit, ut invasum hominem derelinquens, sanctuariorum praesentiam repentino devitaret elapsu. Fœdas igitur et fœtore plenas post se semitas derelinquens, per os jacentis vomitu ejectus exiliit. Sicque Sanctorum meritis homo liberatus, omnem in momento vultus et animi ferocitatem abjecit, et, velut agnus mansuetissimus, caput declinans, oculorum palpebras in soporem deflexit. Insequenti die post Missae majoris Euangelium sanum illum et incolumen cum signorum pulsatione, et festivo, Te Dominum laudamus, suscepimus, Dominum in donis suis, et Germanum sanctissimum in omnibus operibus suis benedicentes, qui de ecclesia sua curam se habere maximam tot virtutum et miraculorum signis tam frequenter ostendit. [78] Rusticus quidam in provincia, quae Elmete a dicitur, anno subsequenti fuerat, qui reverentiam sancti Confessoris oblitus, ista festivitatis suae die hortum operaturus intraverat. Verum tantae tamque reverendae solemnitatis die non diutius operando violare permissus, reatum, quem ex tali praesumptione contraxerat, mox indice pœna cognovit. Cum namque tota virtute terram effoderet, adhaesit repente tam firmiter manibus suis vanga, quam tenuit; ut nullo modo illis excuti posset, vel auferri. Nec antea meruit ab hujusmodi damnationis vinculo liberari, quam sacerdoti reatum confessus, voti se etiam promissione constringeret, quod ecclesiam sancti Germani cum oblatione sua requireret, et semper de reliquo, quamdiu viveret, diem illam solemniter celebraret. Tunc demum clementissimi Germani clementia liberatus, Selebiam cum oblatione sua perveniens, et satisfactionem ex offensa faciens, discrimen quod temere incurrerat, et feliciter evaserat, nobis exposuit. [79] Nec praetereundum, quod non solum apud nos, verum etiam omnibus in locis, ubicumque Praesulem nostrum tribulatus aliquis invocaverit, et ecclesiam suam expetere se fideli mente promiserit, votorum suorum optatum consequi meretur effectum. Hoc nautarum et naufragorum ereptione saepe didicimus, hoc infirmantium et male habentium salvatione frequenter experti sumus; et hoc quidem multo saepius solet accidere, quam ut exemplis indigeat approbari. Hoc unum tamen antequam liber calce claudatur, referatur exemplum. Homo quidam ex pago, qui Dwigtum dicitur, in nemore, die quadam ante octavas sancti Germani laboraturus exierat; cumque cibum, quem secum attulerat, sine potu sumpsisset, tantam prae ardore solis nimio et laboris instantia incurrit sitim; ut nisi citius alicujus potus sedaretur ex haustu, animam exhalare putares. Aquam igitur diu multumque quaerens, nec usui aptam inveniens, pluvialem et patentem tandem reperit et assumpsit. Quam incredibili aviditate absorbens potius, quam ebibens, cum infelici poculo infeliciorem deglutivit et pestem. Mox siquidem ut potaverat, tanta cœpit inflatione grossescere; ut antequam domum pervenire valeret, per omnes ejus artus se tumor letalis effudisset. [80] Itaque collacatus in lectulo, cum per momenta singula tumor cum languore succresceret, spe omni salutis exclusa, in moribundi sensibus futurae tantum mortis regnabat imago. In tanta tribulatione laborantem consolantes vicini frequenter cucurrerunt. Cum ceteris ad infirmum intravit quaedam matrona fidelis; quae videns infirmum valetudine tanta tabescere, inquit; Fili carissime, si aliquam in sanctum Germanum fidem concipiens, illum te requisiturum cum tua oblatione fideli mente permitteret , credo quod illius merito cito reciperes sanitatem. Ad illius festivitatem descenderam; et tot ibi languidos suae salutis vidi recuperare medelam; ut difficile crediderim, aliquem in eum spem bonam habentem sui voti non citius effectum promereri. Is languidus in devotionis arce levatus, votum vovens, se sancti Germani mœnia , si convaleret, expetiturum cum oblatione promisit. Lichino demum se metiens, antequam hora praeteriit, divino quodam melioratus antidoto, vomitu totum, quod eum infecerat, virus ejecit: sicque peste valetudinis totius elicita, infra diem tertium pristinae restitutus sospitati, votum suum deinde persolvens, ad ecclesiam nostram usque pervenit, et quae circa se facta fuerant, nobis seriatim exposuit. Actum autem hoc anno incarnati Verbi Dei, millesimo centesimo septuagesimo quarto, fundationis ecclesiae nostrae centesimo sexto, abbatis Gileberti decimoquarto; quo etiam anno haec scribere aggressi sumus, praeveniente et prosequente studium nostrum gratia Dei, qui vivit et regnat trinus et unus, per omnia secula seculorum. Amen.