Miracula auct. Mon. Autisiodorensi, saec. XI Novi factum operis et leni falo, quamvis imperite, memoriae posterorum mandare studemus, quod obtentum meritis Germani, apostolici viri, episcopi Autrici, credibile esse debet omnimodis, sine haesitatione veri. Unus fratrum cœnobii sancti Joannis Reomaensis miraculum mirabile, quod oculis suis vidit, et manibus propriis tractavit, Hugo nomine patratum nuperrime narravit. Est quodam in loco, qui dicitur vulgariter Morvennus, in pago Heduae, ecclesia quaedam constructa antiquitus in honore sancti Germani; sed incendio penitus deperiit. Quam isdem monachus cupide cupiens restaurare, et voluntarie dare operam ei erat studii; sed in faciendo videbatur esse difficultas: quia saltus, unde reaedificaretur, deerat proprius. Dum ergo de hac re pro se haesitando quaereret, et inquirendo anxiaretur, accessit ad eum quidam homo, obsitus plurimis annis, et cano capite floridus, dicens illi: Quid anxiaris, domine frater; vel quid tibi est faciendae voluntatis? [2] Ille infit: Incidit mihi velle hanc, quam cernis, ecclesiam ex toto collapsam restaurandi: sed silva deest, qua possit reformari. In quam ille: In hac re dixero consilium breve; sed tamen, ut videtur, utile. Non est haec potestas sancti Joannis vacua et privata silva; sed incuria et pigritia desipientium provisorum est abolita et sublata a ditione potestatis vestrae. Accipito ergo nunc invectionem excommunicationis, et recita in ecclesia in auribus populi audientis, ne quis celet occulendo, qui novit esse index silvae, quae adjacet recte dominio sancti Joannis. Ego nempe novi; sed formido verum dicere, pressus formidine meorum dominorum, qui eam se sciunt diu possedisse injuste. Tunc monachus paret ovans: et sparsa in populum excommunicatione, omnes in commune protestantur, se non nosse. Illum solum senem praefatum objiciunt, proclamantes, hujus rei eum esse sciolum. Illico senex antiquus praecedit laetus; designat terminos illi fratri, et, qui aderant, famulis; demonstrat divisiones silvae, positas antiquiore tempore. Praedictis duorum Confessorum e meritis nemo obstitit; sed, ut Propheta dicit, Non fuit, qui aperiret os, et moveret pennam, et ganniret. Absque disceptatione concertationis vel minima, recuperata est sancto Joanni saltus pars vel maxima. [3] Tunc ergo mittunt caesores lignorum; succidunt quercus securibus; quadrato opere poliuntur dolabra, quae fierent aedificationi ecclesiae congrua. Una ergo dierum plaustrum ad devehendos sectos fustes adducit; carrum onerat; ipsemet pedes, cuculla succinctus, stimulo et leni sibilo boves demulcet, quo accelerent iter. Illi contenta cervice stridens trahunt plaustrum. Et vix paululum processerant; duae rotae carri inferiores ita subito confringuntur; ut eas recuperandi nulla spes esset, et non viderentur fore aptae, nisi pabulo ignis. Condolens frater casu repentino, adducit alias; plaustrum redintegrat. Jam plusculum viae, quam superius, confecerant, cum repente totae quatuor rotae ita conquassantur sic conteruntur; ut a nullo perito hujus carpentariae artis viderentur ullo ingenio posse consolidari. At vero bonus vir ille, antea obedientia agilis et celer, tam insperato calamitatis damno, ira nimia intimo dolore cordis tactus stomacho inardescente, furia invectus, in haec injuriosa prorupit verba, complosis manibus, et lacrymis genis humidis: Eja, Germane; te huc usque inter primos apostolici ordinis Sanctos, memoriam tui penes me retinens, deputaveram; sed amodo nec ultimum dignum esse ducam. Apparet nunc in propatulo, quanta tua sanctitas extiterit, dum morareris in mundo. Hanc nempe ecclesiam inhianter restituere tibi gestiens, tui opem auxilii indefesse implorabam, te adjutorem, te auxiliatorem imprecans. Hei mihi! De quanta spe decidi! Nusquam hactenus placeat Deo, ut quisquam hujus tuae ecclesiae existat reformator; quia tu desinis fieri ad construendum auxiliator. [4] Haec verba cachinnando, aduncis naribus nimium indulgens, progrediebatur, vacuos boves ante se stimulando agitans; cum, ecce, subitaneo clamore revocant famulorum voces duorum, qui carri dissipationem obstipo capite admirabantur, subito, et in momento oculi, et citius dicto in pristinum statum restitutum mirabiliter respiciunt Dominum suum, ut retro redeat, taliter vocitando cum clamore deprecantur: Siste gradum, et ad nos retrogradum verte gressum pedis; et cernes, mirabilem Germanum fecisse mirabiliter, quem tumido ore delitigando duriter convitiis lacessisti. Tum vero ille attonitis auribus audiens, restitit; et pernici cursu citissime advolans, accurrit; intuetur oculis; palpat manibus; miratur tam repentinum et mirabile opus; totus humi prosternitur; et, qui prius amaris lacrymis faciem rigaverat, nunc versa vice itidem dulcibus lacrymulis vultum hilarem irrigat, effundens dulciter haec precabilia verba: Indulge, quaeso, piissime Germane; et da veniam monacho, qui tibi mille convitia injecit ore nefario. O Deus! Quam citissime velocem Operarium! Cujus crates placidi et tranquilli pectoris, in quo fuit quies jugiter Spiritus sancti, et sapientia saporis, ejus sapidum pectus numquam pressit taretrum , quo fieret foramen, quo conjungeretur plaustrum, rotundum: nec manus ejus callosa extitit dolabra bene incidenti; sed oleo sancto digne fuit lita, praeparata ad sacrificanda sacrosancta Sacrificia, et benedictiones populo largiendas: licet flagello virgae hordeum excusserit, et volubili rota triverit; ut temperaret inopiam voluntariae famis. Nunc jam laetus instabo operi tuae ecclesiae; quod antea mœrens metuebam non posse perfici ob penuriam contriti carri; quia tu, beatissime Confessor, modo factus es mihi velox auxiliator. [5] Potuit hoc ille, ut puto, Patres conscripti, celere impetrare ab aure proxima sibi Divinitatis, qui vitulum, voratum a suis famulis, vivum reddidit, et calidum sumen matris sugere donavit, et vocem vaccae matris mugientis recognoscere praestitit: insuper regem inhumanum et iniquum, hospitalitatem negantem sibi, potestative de regno deposuit; et subulcum hospitalem in sede regni imperiose constituit. Denique illud plaustrum divinitus fabricatum operi ecclesiae fabricandae, in vehendo lapides, ligna, quadratas trabes, et quidquid structurae necessarium extitit, tam diu duravit, donec ad perfectum opus est ductum. [6] Erat autem altare ipsius ecclesiae sub divo positum, hiemali pluvia et glaciali frigore pene totum dissipatum: defluxerant enim lapides a lateribus, et caementum deciderat. Una ergo dierum praefatus frater, advesperascente die, dum Vesperas eundo iret persolvere, conspicit eminus cum suis, qui eum post sequebantur, per quatuor cornua altaris quatuor candelas clarissimo lumine, sed divino, succensas, et in medio quintam, ceteris eminentiorem. Corporeis ergo oculis divinum intuentes lumen, haerendo stupent; et, paulatim claritatis luce subducta, altari propius accedunt. Verum in ipsa nocte nec volendo possunt illud manu tangere. Sequenti vero die commonet operarios, dicens: Consideremus hoc altare, si erit possibile, ut non penitus destruatur; sed iisdem ipsis lapidibus reformetur, qui defluxerunt a lateribus. Igitur dum segregant lapides a caemento, reperiunt quamdam bustillam, interius ligneam, exterius cornu cervino tectam, sed pene putridam, continentem in se medium digitum manus cujusdam Sancti nervis, et corio, et ungula adhuc compactum solide, cum tribus juncturis, aureum annulum habentem. Sed cujus Sancti nomen fuerit, nescitur; quia brevis nequibat reperiri, carie consumptus. Reaedificato ergo altari, reliquiae conduntur infra cum annulo, ut prius fuerant. [7] Excreverat autem juxta crepidinem altaris quaedam arbuscula, quae vulgo sacucus dicitur; quam caprae, ut fœtido ore carperent folliculos et frondes teneras, novo vere progenitas, scandere erant solitae. Mirareris, et vix a risu ora comprimeres, jocose videndo, si cerneres: quia velocius ad terram ruebant supinae inferius, quam conscenderant salientes superius; intactos relinquentes ramusculos ab esu. Si ergo consideremus hoc perparvum mirabile, valemus intelligere, si provisor noster magnificus, Germanus, hanc inutilem arbusculam conservabat illaesam a putidis dentibus haedorum; quanta provisione et cum quanta diligentia conservat et custodit protegendo omnem suam familiam utriusque ordinis, qui ejus fideliter custodiendo conservant bona sine fraude malignitatis. Tria ergo bona opera est hic operata beati Germani virtus apostolica: silva restituitur perdita; carrum reformatur, ut dictum est, contritum; altare conspicitur caelesti igne illuminatum. Ferunt enim quod ipse rediens Roma, propria manu ipsam benedixerit ecclesiam. [8] Sententia deterrens delinquentem ea est, quae dicit, quoniam in eo membro corporis, quo plus peccaverit quis, in eo magis durius punietur. Quod accidisse, Dei vindicantis ultione, Francorum cuidam reginae, nobili germine ortae, nomine Emmae, quae fuit uxor regis Radulfi, ejusdem Francorum gentis. Is denique fuit filius Richardi, Burgundiae ducis, justi et aequi judicatoris, et pugnatoris eximii. Praefatus vero rex, licet insignis gloria regali, et armis bellicis et audacia praeferendus Hectori Trojano per omnia; eam sortitus uxorem, a lingua dolosa et cupiditate nimia, quae in corde illius erat colligata, cohibere vix poterat: nam quamdam villam, quae adjacet dominio sancti Germani, Patroni nostri hujus; quae dicitur Quinciacus, et conjacet in pago Nivernensi, muliebri audacia invadendo pervaserat, et suis neotericis buteonibus m distribuendo ad possidendum distribuerat. [9] Sed repente inaudita calamitas, et visu horrenda miseriae plaga ab ira divina super eam descendit graviter. Nam lingua ejus ab ejus nefario ore turpe et miserabiliter progrediens, infra septa dentium, ut naturae humanae se usus habet, recipi nec concludi poterat; sed aperto ore hians, miserandum spectaculum et plorabile omnibus se intuentibus exhibebat. Verum aliquando tacta dolore cordis intrinsecus, et quod inhoneste patiebatur extrinsecus, sentiens, et in se rediens, ad monasterium praecelsi pontificis Germani se cum multa turba satellitum plangentium, indiciis manuum potius, quam sono vocis fecit deduci; et duo mira monilia, quae collum et perversum ejus pectus dependentia decorabant sancto Pontifici dono, pro emendatione et redditione male invasae villae, tradidit: propria enim manu ad frontem pedis capsae sancti Germani clavis ea defixit; ut hodieque ab aspicientibus clare potest intueri. [10] Illico divinae misericordiae respectus desuper affuit, et oratio precum apostolici Germani eam humilem reginam, exorantem veniam pro commissis, ineffabiliter respexit. Continuo nempe lingua improbe ejecta a faucium intimis reflexionibus, meatum meruit: et paulatim dulce et naturale cymbalum vocis verborum facundam elocutionem promeruit: et quae antea inflatis buccis, tumido ore insana verba delitigare consueverat; deinceps verbere superno duriter et lene correpta, suavia et dulcia verba fari addidicit; et posthinc lenis, et suavis, et misericors extitit. De hoc vero rege Radulfo si quis nosse velit, quam fuerit illi vivida dextra bello, et quomodo Normannos, Franciam et Burgundiam devastantes depopulando, armis pepulerit, in miraculis beati Benedicti reperire poterit. Ejus nempe auxilio jutus, magnis praeliis fusos effugavit. Cujus regis corpus in basilica sanctae Columbae Senonas, medio in choro honorabiliter marmore pullo tectum, requiescit. Ejus quoque Richardi patris corpus in crypta Sancti Symphoriani ad dexteram altaris pausat tumulatum, eodem in monasterio. Is denique Richardus, cum moriens, pede limen mortis calcaret, et ab episcopis, qui cum circumsteterant, hortaretur, ut suam inclamaret culpam; quia sanguinem multorum fuderat; respondit; dicens: Pœnitet, me non plus fecisse; quia dum unum nequam peremi, centum salvavi: et unius latrunculi complures complices a malis patrandis suas continuerunt manus.