MIRACULA S. Germani episcopi Autissiodorensis. LIBRI DUO. AUCTORE EODEM S. HERICO MONACHO. Ex pervetusto codice nostro membraneo Lugdunensi, cum aliis Mss. et editione Labbeana collato. PROLOGUS AUCTORIS. Vitam et Miracula apostolicae memoriae summaque cum reverentia nominandi domni Germani episcopi, absque ullis litterarum praesidiis inoperoso, vel potius profano, diutius, quam fuit aequum, latuisse silentio, consulta diligentius magistra rerum testatur antiquitas. Constat namque ad sancti Censurii episcopi tempora, qui quartus post beatissimum Germanum rexit ecclesiam Autissiodorensem, intentatum omnibus id perstitisse negotium, dum per successus temporum juniores quique simplici seniorum relatione contenti, numquam haec arbitrabantur a memoria posse obsolescere; quandoquidem vulgaris inurbanitas tum se optime credit diuturnitati prospicere, cum illustria quaeque et maxima, succidua solum narratione ad posteros fecerit emanare. Res ista non insana minus quam improvida, perniciosa Sanctorum praeconiis interdum peperit detrimenta, quod qui imperitae rusticitati fidem astruat, rarum quemque reperias; dum ea, quae afferunt, partim fabulosa, inepta partim et ridicula, perque hoc literarum sacrariis aestimantur indigna. Ita factum est, ut quaedam ignorata penitus, alia ad succedentium notitiam insincere manantia, multorum et magnorum Sanctorum praecelsas memorias inofficiosissime obscurarint. [2] Quod si cuiquam forte curioso rerum, ea quae in Gestis de tanto feruntur Antistite, minus rata, minus plena, minus denique veritate subnixa videantur, quod prius, quam haec ederentur, aliquot temporum dicuntur interfluxisse curricula; hunc inspecta ratione diligentius, quod non probe sentiat, adhibitae vetustatis patrocinio castigamus. Siquidem, ut in nostrae archivis ecclesiae annotatum reperitur, beatissimo Germano rebus exempto humanis, in episcopatum suffectus Alodius, triginta ferme annis pontificatus sui functionem explevit. Hoc vita defuncto, ob rabiem emergentium intra Gallias barbarorum, ecclesiasticae libertatis mersa privilegia, dignitas obruta, splendor obtusus, vim Christiani roboris cunctam perdiderunt: itaque civitas episcopo vidua decem permansit annis, quibus transactis, Fraternus, a beato Germano tertius pontificatui subrogatur. Is qua die ordinatus, eadem quoque ab eisdem barbaris interemptus, martyrio coronatus est. Huic praenominatus Censurius quarto substituitur loco. Ab excessu itaque beatissimi Germani ad hunc usque Censurium plus minus quadraginta colliguntur anni suprataxato ordine decurrentes. [3] Is cum ecclesiastici primatus polleret dignitate, Constantius Lugduni impense doctissimus, impulsu vel precibus sancti Patientis, ejus tunc urbis episcopi, librum de vita et virtutibus beatissimi Germani mira sententiarum elegantia, copiosoque delectu verborum excellentissime edidit; cum per ora cunctorum Sancti recens adhuc spiraret memoria, pluresque, qui eum degentem seculo viderant, superessent; quorum indubitata relatio, sanctitatis ejus magnalia pura adhuc, et necdum varietatis labem perpessa, ferebat. Nec vero abnuerim sex illorum pontificum, qui sancto Viro in Italia commoranti jugiter assederunt, aliquos tunc quoque rebus interfuisse humanis; qui juxta fidem ejusdem historiographi, testes operum illius multis extitere temporibus. [4] Ea tempestate Lugdunensium civitas, prima ac praecipua Galliarum, professione quoque scientiae, artiumque disciplina inter omnes extulerat caput: offensa namque sapientia, quae propter seipsam tantum appetenda est, quorumdam lucris turpibus, multorum indisciplinata vita, omnium postremo tepide se appetentium inhonesta desidia, praeceptorum inopia intercedente, priorumque studiis pene collapsis, hujus nostrae exitialiter perosa regionis, Lugduni sibi aliquamdiu familiare consistorium collocavit. Ibi, quas dicunt, disciplinarum liberalium peritia, quasque ordine currere hoc tempore fabula tantum est, eo usque convaluit; ut quantum ad scholas, publicum appellaretur citramarini orbis gymnasium. Et, ut aliquid rationis afferre videar, eo id argumento colligimus, quod quisque artium profitendarum afficeretur studio, non ante professis inscribi merebatur, quam huc explorata diligentia examinatus abiret. Cui rei Satyricus quoque astipulatur; qui, ut exempli circumstantia res eluceat, primo sui operis libro acriter diuque in impudicos invectus, refert, eos conscientia frequentati sceleris perinde pallescere, Ut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram b. Ita claret, hanc sapientibus et palmas et nomina olim fuisse largitam. [5] Haec brevi perstrinximus, ut advertas, ad beati Germani retractanda miracula e tanta urbe non imperitum quemque, verum eloquentissimum, ascitum sui industria pontificis, accessisse. Qui etsi, ut subjecti operis testatur praesentia, facundia conspicuus, modicis et absolutis sententiis efferendus, brevitatis amantissimus, fastidii denique evitandi plus aequo studiosus extitit; praesumptionis tamen se reum coarguens, non absque pudoris cunctamine tantae se difficultatis operas insumpsisse fatetur, ex suae omnino humilitatis abjectu justificandus, et, praeterquam quod sciens plura praeteriit, multifaria laude dignissimus. Opus sane confectum, operosaque apud se diu repexum diligentia, obtentu praenominati sancti Censurii Autissiodorensi postmodum direxit ecclesiae, ipso auctore longius promulgandum. Ubi quoniam veritate, cui minime grati existimus, testatur Deum conscium secretorum, se plura de domni Germani factis agnita et probata tacuisse (ex quo reum se quoque denunciat, supprimendo, quod mirabiliter ad profectum omnium divina virtus operata est c;) diu est, quod religioni concinnum, saluti conducibile, aedificationi certe proficuum existere, animo induxi meo; si horum aliqua, quae omissa sunt, quaeve notitia consequi potuit, ab aliquo peritiorum litteris allegari contigisset. [6] Quod quia ineffectum hactenus est, constatque certissime, haec, ut non impune praeteriri, ita non infructuose attingi; quamquam nulla, nisi per divinum adjutorium, hujus possibilitatis conscientia, non mihi quidem meique similibus, scilicet imperitis, attentandum, verum devotionis in Deum, affectionisque in Sanctum plenum opus aggredior; eo magis in spem ductus, quod is, qui totius creaturae universaliter laudatur officio, si homines sua praeconia suppresserint, lapides asserit clamaturos. Suscepti negotii eam ducimus dispositionem constare ratissimam, si eorum, quae ante gloriosum ejus transitum per eum patrata, relatione satis asserta feruntur, aliqua praemittentes, ad illa, quae post ad sacram ejus memoriam et fieri vidimus, et facta didicimus, ordine provehamur. Verum, ne succincto operi succenseat praefatum prolixius , animante Domino, ad propositum accedamus. LIBER PRIMUS. Itinera sancti Viri caelestibus semper claruisse miraculis et Gestorum auctoritas, et eorum, quos peragravit, fatentur notissima monumenta locorum: neque enim mundanis tenebris lucernam fas erat obnubi sideream, quam ad errorum discutiendam caliginem suaviter cuncta disponens Deus candelabro locaverat in sublimi. Ut ergo ecclesiasticis ex animo utilitatibus proprium devoverat caput, certi ratione negotii contigit, eum cum delectis comitibus iter necessarium aggredi. Jamque eo aliquantum progresso, unus discipulorum ejus, qui sanctum Virum de Hibernia fuerat prosecutus a, cui Michomeri vocabulum fuit, ad hanc ipsam delectus expeditionem, quod cum ipso exire nequiverat, post Magistri vestigia profectus est; qui cum ad castrum, cui Tharnodori b nomen est, distatque ab urbe fere decem et octo millibus, pervenisset, languore interceptus, ibidem decubuit; paucisque interjectis diebus vita defunctus, atque in clivo ejusdem rupis a fidelibus sepulturae mandatus est. [8] Contigit, beatissimum Germanum post dies aliquot, remenso itinere, ad eumdem devenisse locum (credo excessum discipuli, praemonente eum Spiritu, didicisse:) accedensque ad locum, quo fuerat tumulatus, oratione praemissa, jussit revelli sepulchrum. Michomeres vocatus ex nomine, vitali resumpto usu, resedisse fertur: a quo sanctissimus Pontifex, quid ageret, aut si quiete frueretur, curiosius percontatus, hoc confirmatur accepisse responsi; Gratias, inquit, Pater sanctissime, praecipuis meritis tuis et ago et habeo, quoniam obtentu beatitudinis tuae, nihil molestum, triste nihil pertuli; cuncta mihi placida, salubria constant universa. Cui Pontifex; Vis, ait, mecum adhuc in praedicationis officio desudare; an, ut cœperas, quiescere? Tum ille; Dummodo, inquit, tuae non grave sit sanctitati, peregrinari a Christo ulterius necesse non habeo, cui, ut cœpi, adhaerere optimum mihi est; oroque, unde modo avocatus sum, tuis quam citissime precibus revocari. Quo praedicto c annuente Pontifice, caput iterum deposuit, cunctisque mirantibus, in pace quievit. Fidenter dixerim, eum tunc habitasse in Germano, qui quondam quatriduanum Lazarum clauso jam vocavit e tumulo. Hoc miraculum et tunc late patuit, et adhuc celeberrimum volvitur per ora cunctorum: nam et beato Michomeri ipso in loco deinceps oratorium est constructum, ubi Sanctum Dei digne venerantibus divina hodieque beneficia cumulantur. [9] Illud sane, quod apud urbem Aquilisimam, sive, ut usus frequentior Egolismam d cognominat, perpetratum ferunt, eo robustius creditur, quo ejus indicia oculis subjecta monstrantur. Quo cum itineris esset continuatione delatus, digna, et quae sane virum decebat apostolicum, exceptione honoratus, ut novum ecclesiae senioris altare honori Apostolorum Principis consecrans dedicaret, obnixe postulatus est; rogantibus caritaris officio morem gessit. Cumque id solemni ritu perageret, innocentia puritasque sanctarum ejus manuum caelesti mox miraculo declaratur. Ubicumque enim, et quoties per altaris cornua mediumque, crucis effigiem sanctificati unguinis liquore signavit; ita marmor impressione pollicis liquefactum subterfugit, ut ad impulsum digiti niveam putares cessisse mollitiem. Extat idem marmor altari hodieque superpositum et spectaculo et venerationi, quod sancti Viri benedictione sacratum, singularem ejus attestatur gratiam meritorum. [10] In suburbio Aurelianensi ecclesia est ejus nomine dedicata, meritis frequentius illustrata; cui construendae hanc fuisse memorant primariam rationem: cum, compositis ecclesiasticis negotiis, quibus quam maxime urgebatur, alacriter ad propria remeans, Aurelianensi urbi jam proximus immineret; extemplo signa basilicae senioris, nemine impellente, concussa, concentu ultroneo adventus ejus cœperunt esse praenuntia. Tunc eidem civitati sanctus erat Anianus episcopus e, vir sanctitate et miraculis et ipse gloriosus, qui interna spiritus edoctus revelatione, universis cleri plebisque undecumque coactis agminibus, extra urbem beatissimo Germano obviam prodiit, excepit, veneratus est, tantoque confectum ex itinere, quanta decuit obsequiorum diligentia, refovit. O quantis illa dies exacta laetitiis! Quantum honoris, thesauri quantum urbs illa ferebat, duabus apostolicis fulta columnis, olivis geminis impinguata, candelabris splendidissimis illustrata! Eo itaque loci, quo se mutuis Sacerdotes amplexibus solemniter exceperunt, ecclesia postmodum beati Germani nomine constructa, divinorum impensa beneficiorum memorabile ejus meritis praebet testimonium. [11] Postquam itaque spirituali suavitate in Christo pariter epulati, jocundissimis se virtutum dapibus alterne expleverunt; Germanum sanctissimum, id, quod restabat, itineris peracturum vir aeque meritis egregius Anianus in secundum fere ab urbe lapidem germanae benevolentiae affectu prosecutus est. Quibus iter carpentibus, ecce, mulier vidua, unici cadaver filii tumulandum ferens, pedibus provoluta Sanctorum, ut sui misererentur, orabat instantius; non casu, verum dispositione caelesti eorum sibi oblatam praesentiam; incunctanter se credere, amborum meritis maternae solitudini posse filium reformari. Diu inter duos dubitatum est, longe de re tentanda pertinaciter concertatum; dum et hic beato Aniano, quod sua esset diœcesis, de miraculo judicat praesumendum; et ille a Germano sanctissimo, si quid erat faciendum, celerius obtineri posse confirmat. Cedens itaque partim maternis lacrymis, partim instantiae praesulis, omnia sufferenti praefisus caritati, orationi solito incumbit more Germanus beatissimus, defunctique vitam lacrymis mercatus uberrimis, ingenti universorum gaudio, lugenti matri filium a funere revocavit incolumem. Ecclesia sanctitati ejus eodem constructa loco, innumeris deinceps virtutibus claruit; in qua monstratur hodieque tumulus hominis suscitati, qui postmodum, decurso vitae legitimo spatio, ob miraculi perennem memoriam, honestam ibidem meruit sepulturam. Locus quoque cespitis, cui Sanctus in oratione prostratus incubuit, magnae adhuc omnibus extat venerationi, cancello ligneo opposito, atque a permeantium pedibus sacratae terrae loculum defendente [12] Idem territorium in publico aggere vicum continet quemdam, qui ex antiquo Basilicas nuncupatus, patrati apud se dudum miraculi famosam adhuc ostentat evidentiam. Quidam namque ejus loci incola, genere conspicuus, copiis opulentus, ingentem in fundo suo conductis artificibus extruebat ecclesiam; cujus mole aliquatenus jam in sublime porrecta, cum ad consummandum id, quod restabat operis, anxia structorum instaret diligentia, die quadam in ejusdem aedificii culmine stantibus, opusque mire properantibus architectis, paries, cui insistebatur, a summo ad ima fundamenti ita perruptus dissectusque est, ut nutantibus partibus sibi ruinam, superstantibus vero proximum vestigio minaretur interitum Caementariorum imperitia collapsum opus, an dispensatione res humanas ordinabiliter digerente , patrando fuerit materies oblata miraculo, id vero non facile discreverim. [13] Casu Germanus sanctissimus ex adverso publica incedens via, periculum ut conspexit, manum in sublime extulit, crucisque expresso signaculo, jamjamque vergenti ac pendulo lapsum parieti interdixit. Objectu manus sanctissimae paries restitit, ac tamquam validissimo exceptus fulcro, in sui se status rectitudinem recepit. Ita unius effectu virtutis, et ruinae parietem, et homines morti subduxit. Quo quidem peracto, magnisque excellentium declaratus praeconiis meritorum, propositum, ut cœperat, continuavit iter. Post tempus aliquod explicito tandem opere templique fabrica consummata, cum jam de consecratione tractaretur, operis dominus prudenti tactus sententia; Nemo, inquit, hanc suo competentius illustrabit nomine, quam Germanus sanctissimus, cujus sublimibus meritis jam dudum initiata cognoscitur. Perstat hodieque ecclesia haec, beatissimi Germani titulo clarissima, miraculorum exhibitione frequentissima, ostentans adhuc eumdem parietem rimosa cicatrice notabilem, praeferentemque in se apostolicae testimonia sanctitatis. [14] Raro usquam aut mansit, aut docuit, quo non suae singularis excellentiae magnifica monumenta perdurent: piis animis de Deo sentientibus satisfaciet e multis paucitas annotata. Haec sane eo referuntur tutius, quo noscuntur certius, conspiciuntur praesentius. Per pagum Tullensem iter carpens, obvia populorum exceptus multitudine, quodam resedit loco, occurrentemque turbam verbi salutaris exhortatione formaturus, colurnam, quam forte manu gestabat, virgam humi defixit. Explicita praedicatione ramusculos jam frondesque produxerat. Haec in ejus testimonium sanctitatis in corylum roboris immensi convaluit, atque usque hodie ingenti ab omnibus cautela veneratur, ne aut ramum quis ex ea decerpere, aut indecens quidpiam sub illa, aut circa illam, audeat perpetrare. Is locus nunc quoque vulgariter, Ad cambuttam Sancti Germani, dicitur. [15] In pago quoque Vastinensi, in vicinia Gajaci monasterii, interjecto Odonna flumine, fagus est mirandae magnitudinis, stipite procera, ramorum ambitu vastissima, densitate opaca; quae similiter sancti virtute Pontificis coaluisse incunctanter asseritur, dum post sermonem eo loci ad populum habitum, bacillum, quo seniles regebat artus, telluri altius defixisset. Haec pro insolenti magnitudine ad sui spectaculum multos e contiguis adscivit regionibus. Ecclesia secus arborem est ejus insignis nomine; locusque idem, Ad fagum S. Germani, populariter nuncupatur. [16] Quod sane venerabilium Martyrum busta pontificatus ejus tempore comperta claruerunt, quis jure a miraculis excipiendum judicet? Sanctae igitur illius multitudinis, quam cum beato Prisco apud locum Cotiacum Aurelianae persecutionis trucidavit immanitas, sacratissima corpora propter saevientem rabiem clam subducta, in cisterna quadam vastissima a Christianis, qui tum existebant rarissimi, passim congesta sunt. Horum memoria longo labentium temporum obscurata defluxu, ad tempus usque Germani sanctissimi cunctis ignota delituit: quo praesule, Deus, in cujus conspectu suorum semper est mors pretiosa Sanctorum, disponens illorum patrocinio populis subvenire, veneranda eorum corpora declaravit; caput quoque beatissimi Prisci martyris eidem miris revelans modis: cui recondendo quatuor ab urbe millibus ecclesiam construens consecravit; quam signorum copia continue affluens populorum concursibus facit esse celebrem. Hoc non aliunde commentatum; verum ex relatione passionis eorum sincera relatione insertum est. Id quoque, quod in ecclesiis ab ipso dedicatis potiorem divinae virtutis evidentiam in exhibendis miraculis nemo fere ambigit declarari, a salutaribus meritorum ejus praeconiis abjudicari inhumanissimum inopportunumque putatur. Quod ut fiat perspicuum, uno tantum, eodemque non incelebri, nitemur exemplo. Reversus ex Britanniis, reliquias antiquissimi pretiosique Albani martyris secum detulit, atque infra muros Autissiodori basilicam eis condendis exaedificans, praefati Martyris nomine dedicavit; in qua ferunt, quemdam anxie religiosum deservisse presbyterum, qui inter cetera probitatis studia id sibi familiare effecerat, ut signo basilicae senioris increpante, corpus e lecto corripiens, ad ecclesiam quam celerrime properaret: dumque ejusmodi erga divinum servitium instaret vigilantia, una noctium, cum a propria egrederetur domo, quae supradictae basilicae adhaerebat, angelicum audivit chorum, harmonica concinentem consonantia, Alleluia, cum Psalmo CXLVIII, qui inscribitur, Laudate Dominum de caelis, ad finem usque Psalterii. Qui attonitis auribus ad ostium oratorii auscultans diligentius, eamdem memoriter didicit modulationem. [17] Erat autem Alleluia, quod nostra ecclesia Septuagesimae tantum die Dominico, cum supra memorato Psalmo modulari consuevit, quod in primo versu semel, in secundo bis, in tertio tribus reciprocatum vicibus, in quarto demum reiteratur a capite: quantum autem reor, in honorem sanctae et individuae Trinitatis competenter canitur. Id cum teneret memoria, convocatis post solemne matutinum Fratribus, traditaque, quam perceperat, revelatione, ut res foret testatior, modulationem quoque compertam eos edocuit: cujus omnis suavitas protinus a mente illius ita elapsa est, ut non nisi vocabuli solummodo deinceps reminisci potuerit. Quod ei jure contigisse putatur; ut is, qui intimata sibi secreta caelestia putatur; ut is, qui intimata sibi secreta caelestia incosulte prodidit, aliis id ad laudem Dei retinentibus, sua solius ignorantia puniretur. Quod Paulus Apostolus se metuere significans, fatetur, se audisse arcana verba, quae non licet homini loqui. Et Joanni praecipitur, ne signet a, quae locuta sunt septem tonitrua. Animae quoque divina speculanti jubetur: Audi, Israël, et tace. Multa apud idem oratorium recensentur collata beneficia, cum in expulsione daemonum, tum in illuminatione caecorum; in his vero quam maxime, qui diversa febrium accessione vexati, ad locum se, Sanctorum imploratis patrociniis, contulerunt. [19] Ecclesiam, cui praesul erat, non spiritualibus modo, verum et temporalibus copiosissime extulit incrementis. Cujus in possessionibus facultas ante ipsum quam fuerit perexilis, facile colligi potest; si, qualibus eam copiis auctam reliquit, aequis rationibus inspectetur: nam quia quantum ad natales, nobilissimus fuit nobilium; quantum ad fortunam, in possessionibus et praediis ditissimorum ditissimus; omnium, quae ei ex jure paterno cesserant, in vita sua heredem fecit ecclesiam, quam ejus ex parte maxima patrimoniis hodieque constare cognoscimus. Sunt autem praedia haec numero perplura, quantitate permaxima, finibus spatiosa, sibique contermina, situs qualitate jucundissima, reddituum ubertate praeclara. Horum in uno, cui Epponiacus ex vetustate nomen est, venerabilis genitor ejus, Rusticus nuncupatus, cum genitrice, Germanilla nomine, in ecclesia Apostolorum Principis nomine dedicata, aris eorum capitibus superpositis e, decenter conditi requiescunt. [20] O virum, cui semper summa debentur; qui amore vitae aeternae voluntariam amplexus pauperiem, totum Christo dedit, sibi nihil retinuit! Quis animi ejus facilem, et sane ingenuo dignum in hac parte possit explicare candorem? Quis bona, quibus nunc Ecclesia Christi per ipsum fruitur, relatu comprehendere? Unde nunc episcopi ditantur, victualia clerici consequuntur, sustentantur monachi, recreantur egeni, hujus fuit, ex ejus ad hos fœcundissima largitate profusum est. Quanta ad nos virtutum sanctitatisque ejus exempla manaverunt? Quanto latiora hinc potuissent confici monumenta, compingi volumina, si ei degenti in seculo curiosus adhaesisset aliquis, qui verba ejus, ut singula ab ore fluebant, exciperet, actus ejus omnes curiosius observaret, miracula denique, semper ei in promptu assistentia, tenaci memoriae commendaret? Quandoquidem luculentus ille gestorum ejus breviator si itinera ejus cuncta percurreret, si universa commemoraret, paraturum se contestatur lecturis congesta prolixitate fastidium. [21] Et quoniam gloria Patris in suorum clarescit moderamine filiorum, e multis, quos in Christo filios, in religione creditur habuisse discipulos, unius tantum, ejusdemque famosissimi, castigata brevitate sufficiet inseri mentionem. Patricius, ut Gestorum ejus series prodit, Hibernicae peculiaris apostolus regionis, sanctissimo ei discipulatui octodecim addictus annis, non mediocrem e tanti vena fontis in Scripturis caelestibus hausit eruditionem: quemque in religione magnanimem, in virtutibus excellentem, in doctrina strenuum, divinissimus consideravit Pontifex; ineptumque ducens, robustissimum agricolam in dominicae segetis torpere cultura, ad sanctum Caelestinum urbis Romae Papam per Segetium, presbyterum suum, eum direxit; qui viro praestantissimo probitatis ecclesiasticae testimonium apud Sedem ferret Apostolicam. Cujus judicio approbatus, auctoritate fultus, benedictione denique roboratus, Hiberniae partes expetiit, gentique illi proprie datus apostolus, tum quidem eam doctrina et miraculis, nunc quoque, et in perpetuum mirificis apostolatus sui illustrat privilegiis. [22] Singularis meritorum ejus potentia hoc se tuetur argumento, quod per omnes aggeres itineris sui ubicumque aut oravit, aut docuit, usque in hodiernum diem oratoriae cellae, et signa Crucis elata praefulgent; monstratur hodieque in monasterio, quod ipse construxit, oratorium, postea ejus consecratum nomine; ubi incunctanter novimus, esse cellulam h afflictionum ejus et cruciatuum consciam; cui, nescio, ostiolum, an fenestram dixerim, tanta erat humilitate perexiguum; ut nemo, quamvis quantilli corporis, nisi pronus per id inrepere potuerit. Quid ibi gemituum, quid fusum est lacrymarum; quantae Viro ad contemplandum Deum divinissimo revelationes allatae, angelicae consolationes adhibitae; postremo quam crebra confluentibus eo populis animarum corporumque percepta remedia; multum est dicere. Quis saltem efficaciter sufficiat pensitare, quae, quanta, et quam frequentia fuerint? Quia soli constat Deo. Postquam inceptum negotium paucis promovimus, ad eorum, quae gloriosum ejus transitum subsecuta sunt, partem quantulam explicandam, invocato Domino, accedam. [23] Splendidissimus, orbique in tenebris agenti lumen inextinguibile datus domnus Germanus episcopus, post inimitabilem in seculo vitam, post Gallias, Britanniasque, ipsam denique Italiam doctrina et miraculis respersas, a Christo Domino vocatus, salutiferoque confortatus Viatico, apud Ravennam Italiae civitatem Spiritu sancto plenus obiit, Valentiniano juniore, Constantii filio, cum matre Placidia orbis terrarum obtinente monarchiam; a quibus ibidem pro admiratione sanctitatis, atque assiduitate miraculorum, ut liber Gestorum ejus satius explicat, honorifice susceptus, Domino Christo sibi apparente, obitus sui praenoscens diem, multa licet cum difficultate obtinuit, ut gleba sui corporis propriae redderetur civitati. [24] Causa praeterea profectionis ejus Ravennam quam non incerta vel fortuita fuerit, Vitae ejus textus declarat: quodque hic recapitulatum, erit fortasse non inofficiosum. Vir magnificus Aëtius ea tempestate reipublicae patricius ac rector datus, Armoricani provocatus insolentia populi Eochari Alanorum regi ferocissimo regionem illam pro rebellionis ultione invadendam, subjugandam, vastandamque permiserat. Quam cum barbarus crudelissime invasisset, non tam praedae congerie, quam caede allectus et sanguine; beatissimus Germanus, jam ei progresso armatoque inter hostiles impetus occurrens, mirabili auctoritatis constantia animum compulit ferocem deponere, exercitum revocare, a provinciae vastatione desistere; ea conditione tamen, ut venia, quam barbarus praestiterat, ab imperatore, vel ab Aetio peteretur. Ut ergo cœptum misericordiae compleret officium, decursis Gallicanis, vel Italicis civitatibus, multisque ipso in itinere declaratus miraculis, Ravennam, quo tunc imperator cum matre augusta agebat, diu licet expectatus, pervenit; ibique ad arbitrium suum, pro quibus petebat, pacem et securitatem obtinuit. [25] Verum, quia mobilis animi perfidia indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocavit, non multo post ejus excessum, tyrannica, quam ipse in vita sua compresserat, gravius in infelices emersit immanitas, Alanis, Gothis et Wandalis ab Hispaniis in Africam, hinc in Gallias progressis, universaque ferro, flammis et vastitate proterentibus; necdum supra memoratus sanctissimus Anianus excesserat; adhuc reverentissimus collega ejus Lupas, Trecassinorum antistes, caelestem in terris agebat vitam; quique plebem suam a barbarica ferocitate precibus protegens, sicut in hymno festivitatis ejus, Beda teste, canitur, Dum bella cuncta perderent, orando Trecas muniit i. Quae cum ita se habeant, divina profecto gratia beatissimo Germano provisum hoc quoque nemo dubitaverit; ut qui divinae legis insuperabilis existens causidicus, pro Christo legatione functus in mundo fuerat, in sanctae pacis confirmatione temporalis vitae finem caperet, pro qua inter Deum et homines reparanda mortem voluntariam Auctor vitae pertulisset. Quo enim decentius ordine agonis sui cursum consummare potuit, quam ut in eo animam poneret, cui et pro quo consequendo in tam longo hujus vitae stadio cucurrisset? [26] Siquem sane improba ludit cogitatio, beatum Virum ignorantia imminentis decessus tantae expeditionis molem subisse; qui si vitae suae terminum, ut e vestigio instabat, agnosceret, ne pedem quidem ab urbe sua longius efferre pateretur; hunc ad librum de vita ejus editum dirigimus, quo et repraesentata veritate, errorem exuat, et vicini sui transitus quam non improvidus fuerit, etiam cum proficisceretur, vel instructus agnoscat. Nam cum propter supra memoratum negotium petiturus Italiam, familiarem suum Senatorem presbyterum praeteriens, ex consuetudine visitasset; profecturus ab eo, solito affectuosius in amicum irruit, ac post amplexus multiplices et oscula praedulcia, hujusmodi verbis salutatum reliquit: Vale in aeternum, frater carissime; vale, animae meae portio: tribuat Deus, ut nos in die judicii sine confusione videamus: ceterum in hac luce mutuo numquam fruemur aspectu. Quod quia ita contigisse manifestum est, cui de praescientia sui transitus liceat ambigere, qui de se tanta, tamque evidentia praedicere potuit? Ita vero Sanctus et caritate anxius et jamjamque imminentis obitus non ignarus, nihil prius duxit, quam Domini praecepta complere, seque ipsum circa finem pro ovium Christi relevatione impendere. His ita locatis, proposita repetamus. [27] In apparatu defuncti sua certatim omnes studia contulerunt: Acolius, regalis praepositus cubiculi, cujus dudum puerum ab atrocissimi daemonis peste curaverat, venerabile corpus multiformi aromatum compositione confecit. Augusta ut vivo obsecuta fuerat, mortuo quoque ex animo deferre desiderans, sacri glebam cadaveris operosis ac valde subtilibus cumulavit indumentis, ad id devehendum conservandumque ex cypresso mundissima loculo l coaptato. Quibus ita compositis, ne quid Sancti deesset officiis, anxie praecavit imperator, iter instruxit, evectiones necessarias praebuit, ministros, comitesque deducendo funeri destinavit, quos expensarum et totius humanitatis impendiis copiose prosecutus est. Episcopis ea fuit cura permaxima, ne sacris exequiis vel ad horam deessent officia religionis, quae ipsi et in praesenti instruunt, et ne processu itineris deficiant, ordinatione praemittunt. Ita funus satis ambitiose instructum, magno prosequentium agmine promovetur ad Gallias. Quam robusti meriti, quam excellentis gloriae, quam denique summi apud Christum loci fuerit, cujus erant, quibus publici aggeres illustrabantur, exequiae, pertinuit ad divinitatem signorum affluentia declarare. Vulgi ore feruntur quam plurima, quibus eo fides detrahitur, quod varie indigesteque feruntur. Nobile illud pretiosumque est, quod cum memoria dignissimum, tum aeque litteris ex antiquo inditum, et fidem astruit, et aedificationi conducit. Expeditione superius memorata, a venerabili Eusebio a, Vercellensium pontifice, decenter exceptus, omnibusque humanitatis officiis, ut par erat, relevatus est: is ipse Eusebius post longa contra antiquum hostem certamina, post haereticorum, a quibus multa passus est, convulsa molimina, post illud denique clarissimum Phrygiae exilium, a quo post quadriennium remeavit, longo jam confectus senio, rebusque pace reddita, novam tunc in urbe sua miles jam emeritus condebat ecclesiam. Hanc ut Germanus beatissimus, Ravenna rediens, dedicaret, obnixe deprecatus est: quod se devotius impleturum serio repromisit. [29] Actum est, ut, beatissimi Confessoris comperto decessu, ad suae consecrationem basilicae, ut mos fert ecclesiasticus, praefatus pontifex se appararet; quod cum solemniter ingressurus, pharos ex more compositas jussisset accendi admota flamma nullis lychnorum excipi potuit alimentis; quamquam id non semel nec simplici tentatum arte, frustra persistentium manus eluserit ministrorum. Cumque per dies aliquot casso iteratus labor perstantibus perturbaretur obstaculis, insolito negotii percitus interceptu, a re proposita desistendum judicavit episcopus; quod sibi cunctisque constaret evidentissimum, impediri encaenii functionem, aut in diversum differendam tempus, aut pontificis alterius officio reservari. Interea venerandi funeris adesse pompam, famae praecurrentis nuntiatur indicio; cui prosequendo quis non emergeret; quem propriae salutis incuria non urgeret? Congestum undique rapit agmen episcopus; impensaeque devotionis officiis exceptum corpus intra jam dictae basilicae ambitum introduxit. Quod ubi primas aedium partes attigit, ita universa luminum congeries caelitus inflammata perfulsit, ut palam fieret, ad sacri exequias corporis hic quoque non defuisse divinae praesentiam majestatis; dum quae humanis non cesserant ingeniis, divinis facile nutibus deserviebant. [30] Tum sanctissimus Eusebius voti sui conscius, promissionisque a Sancto perceptae non immemor, re altius expensa, quodque caelestibus erat confectum auspiciis, humanis ineptum ducens ministeriis retentari; Sanctissimus, ait, Germanus pactae memor sponsionis, ne voti nostri imperfectione torqueremur, quod vivens promiserat, mortuus implere non distulit: quapropter susceptis tam evidentibus, tam praecelsis, tam denique singularibus sanctitatis ejus testimoniis, ad exigendum, quod divinis superest mysteriis, implorato Domino, accingamur. Ita fatus, ad altare se contulit, et Gloria in excelsis Deo, quanto potuit canore, persultans, festum populis indixit diem. Sacris episcopaliter celebratis, ac de splendore miraculi agitato sermone, diutius quod superfuit horarum, religiosis circa sacrum funus mancipavit excubiis. O justorum suavis et semper indefecta memoria! O suorum in conspectu Domini mors perpetuo pretiosa Sanctorum! Quid loci apud Dominum meruerit, nemini de cetero licuit dubitare; ante cujus exuvias honorandas in externis quoque regionibus tantus signorum splendor emicuit: quod fortasse soli constaret Deo; nisi mirabilium frequentia id generi declarasset humano. [31] Quibus ita exactis, viae redditur, novusque obsequiorum ardor, cunctorum innatus mentibus, erga sancti funeris munia cumulatur. Crescebat ingens undecumque concurrentium numerositas populorum, dum et novus locis singulis comitatus accederet, et prosequentes quosque itineris continuatio non taederet. Vectandi successus corporis cunctis, quamquam sese violenter ingererent, provenire non potuit: quibus tamen accedendi fuit copia, vicibus cessit: at quos irruens frequentia cominus id tractare prohibuit, officii genus erat oculis deducere, ac vocibus intimo devotionis fonte manantibus personare. Plurima per iter totum, tum ecclesiis ejus nomine dedicatis, tum titulis sparsim affixis, beatitudinis ejus monumenta monstrantur: quocumque locorum aut pernoctavit, aut pausam duxit, sanctitatis ejus adhuc notabiliter florente memoria. [32] Pretium deputabitur operae, id intactum non excedere; qualiter sancti excessum Pontificis cunctis semper consulens divina providentia, plebi quoque suae orbitatem propriam adhuc ignoranti compertam fore voluerit. Saturnus b erat beatissimi Germani presbyter et discipulus, vita aeque probatissimus, ac sancto Viro familiariter dilectus. Is, eo profecto in Italiam, jussu ejus in urbe remanserat. Qua ergo nocte gloriosus Domini Confessor et Pontifex apud Ravennam felici migravit excessu, is quoque Autissiodori positus, splendidissimum ejus transitum, angelo pandente, cognovit, ac divina instructus revelatione, populis denuntiavit; quorum ingenti secum coacta multitudine, ad Alpium juga properat; ubi excipiunt Galliae Patronum proprium, tanto ejus funeri propensius serviturae, quanto potiorem famulatum reverentiae mixtus amoris extorquebat affectus. Hoc non commentitium est, nec vena ingenii prurientis extusum; verum vetustissimo insculptum marmori, scriptura quoque ipsa antiquitatis repraesentante characterem, apud nos hodieque servatur. [33] Crediderim sane, nonnullos a Ravenna, sanctitatis ejus expertissimos, cum sacri gleba corporis peregrinationem sibi ultroneam indixisse, ac per hoc infatigatis animis, quamquam esset via longior, funus venerabile prosecutos. In quibus et ex quibus quinque feruntur famosissimae proposito virgines, natu germanae, quarum nomina vel merita celebrem in nostra provincia ex longo obtinuere memoriam. Harum tres, his vocabulis Magnentia, Palladia, atque Camilla, ut singulae ipso in itinere divinitus evocatae diem clausere novissimum, in publico aggere nobilem accepere sepulturam, ecclesiis superstructis, earumque sanctitati dedicatis; quae hodieque ob miraculorum evidentiam et famosissimae constant, et ingenti populorum studio frequentantur. Duarum, quibus sacri tumulationem corporis est videre concessum, altera, cui Maximae vocabulum fuit, circa eamdem basilicam condi promeruit; quam tamen postmodum ambitus fabricae majoris inclusit: altera, Porcaria dicta, nono fere ab urbe milliario in ecclesia suis praeclara meritis requiescit. [34] Ex pridie Kalendarum Augustarum die, qua Consessor eximius sarcina levatus carnis, caelestibus est insinuatus sacrariis, tertius et quinquagesimus volvebatur dies, cum sacri thesaurus corporis propriae refufus urbi, solenni obsequio populorum excipitur, atque intra principalis, cui sederat, ecclesiae ambitum collocatur. Ibi per decem continuos dies ingentibus officiorum impensis excolitur; donec omnibus, quae ad jus sepulcri pertinent, officiosissime apparatis, non parva humani generis congesta multitudine, ut Virum decebat apostolicum, sepulturae traderetur. Verum, quia in rebus singulis pro captu impune cuique opinari licitum est, non temere dixerim, tantorum intercessu dierum non funeris solummodo provisum apparatui; verum sacerdotibus ac populis e remotis terrarum undecumque occursuris, quique, si Sancti defuissent exequiis, id vero ferrent aegerrime, fuit hac tumulandi Pontificis dilatione consultum. [35] Quod ergo sacri tui corporis praesentia fruimur, quod Viri post Apostolos splendidissimi gloriosa memoria illustramur, quod denique certissimum, quo se nostra fragilitas conferat, periculorum omnium praesidium obtinemus, praemisso ineffabili sanctae et individuae Trinitatis praeconio, tibi, Pater sacratissime, grates omnimodas et habemus et agimus: te amatorem patriae, tutorem gregis, tuorumque praedicamus patrem clementissimum filiorum; qui cum in augustis imperii sedibus ipsorum componi posses manibus augustorum, tantoque apicem locare sublimius, quanto est Romana excellentia Gallicana mediocritate provectior; utque Roma Apostolis, Ravenna quoque Germano perstaret insignis: vicerunt tamen paterna ac materna viscera; vicit desolatorum amor et affectio filiorum, quos qualiter vivens, quamque impense dilexeras, mortuus declarasti. Ita certe, ita tuam decebat, Pater aequissime, sanctitatem; ut qui pro externorum commodis te frequenter impenderas, terras ac maria peragraveras, aspera postremo cuncta pertuleras, domesticam non negligeres plebem, cui te Rector rerum maximus specialem contulit praeesse pastorem. O quam bene de illa meritus, quam sinceris es obsequiis excolendus, cujus orbitati acerbissimae, tam praesens, tam praecipuum, tam denique familiare suffragium providisti, quo non modo praesentibus consuleres, verum ipsis posteris quoque subvenires! Urbem nostram rerum natura dispositrix siccis locavit in rupibus, nullis opibus fultam, nulla situs artisve qualitate munitam: haec ne nomine quidem digna existeret, si tui thesauro corporis caruisset: quo quia illustrari mirifice meruit, eo inter ceteras hinc gloriosius emicat, quo post Apostolos nulla alia margaritum pretiosius servat. [36] Jam vero de supradictae exceptionis qualitate quid sentiam, ad plenum efferre non sufficio; quoniam diu mecum multumque retractans, nec ipsa animi satis hanc perspicacitate discerno. Diem namque illam gaudii dixerim, an mœroris, id vero in ancipiti est: sed et si alterum sine altero praedicem, tantorum tamque religiosorum civium tum pietati tum prudentiae vereor derogare. Cujus enim fletibus ora vacarent, quem ovilis pastore destituti orbitas admoneret? In qua id putabatur gravissimum, quod peregre obeuntis excessui devotissimos filios ne concessum quidem fuerat interesse. Illud vero gaudium, quam fuit ineffabile; quam puris affectibus conflata laetitia? Recipiebant Patrem filii, Tutorem pupilli, desperati consilium, trepidi firmamentum. O diem festivam, tantis uberem lacrymis, tantis gravidam gaudiis; cui quisque non interfuit, spectaculorum parte quam maxima caruit; qua nec urbem tristior, nec orbem afflavit hilarior. [37] Rite omnibus praeparatis, cum et confluentium nulla esset requies, et qui convenerant, vix jam regionis amplitudine caperentur, die Kalendarum Octobrium intra sepulcri abdita thesaurus caelestis deponitur, tanto orbis terrarum officio, tanta humani generis pietate, ut luce clarius constaret omnibus, hunc summi in caelo esse meriti, cujus in terris tanta providebantur honori. Locus sepulcri hujus tum quidem perexiguum erat oratorium, in suo ipsius praedio, martyris Mauritii meritis dedicatum, quod Vir splendidissimus supra memorato quondam Saturno delegaverat, ut sub professione sacerdotalis tituli Martyrum memoriis inibi deserviret. Necdum immanitas ethnicae superstitionis obsoleverat; adhuc Christianitas arctis obsessa finibus angebatur, fanisque per orbem usquequaque vigentibus, Christi ecclesiis extruendis modicus ambitus, exiguus impendebatur et cultus: nondum se circa talia fidelium ardor effuderat; quorum in his regionibus ante Germanum sanctissimum ingens quoque raritas existebat. Cum enim ipse in urbe sua septimus ordine ecclesiam rexerit, claret profecto, quod hi, qui ante ipsum extitere pontifices, obluctante sibi saevientium rabie paganorum, minus libere, minus plene religionis fundavere primordia; cui tamen hic, cujus nobilitati, virtuti ac sapientiae passim obniti non poterat , multimoda suo tempore contulit incrementa. [38] Progressu temporum sacrae fidei circumquaque prolatis insignibus, cum et ipsi quoque Francorum proceres edictis colla caelestibus summisissent, venerabilis et monumentis condigna perennibus Crotechildis a regina, magni principis Clodovei uxor, spiritu tacta divino, supra sancti tumulum Pontificis ingentis fabricae atque operosae amplitudinis extruxit basilicam, confidens se suosque ejus non parum provehi posse precibus, cujus tanta tamque mirifica extabant insignia sanctitatis. Ac ipsa tempestate, cum praefata augusta sanctus Lupus episcopus venit de superioris Burgundiae partibus ; quique non multo post ad XVI. Kal. Julii, die functus supremo, ex reginae placito in eadem ecclesia decenter ac religiose compositus requiescit; quod Pario penes nos impressum marmori cuique legere cupienti scriptura prodit antiquior. [39] Exinde major Clotharius, praenominatae Crotechildis filius, regni sublimatus in solio, maternaeque devotionis fidissimus executor et heres, post genitricis excessum super adorandam beatissimi Germani memoriam per manus sancti Desiderii, ejusdem tunc urbis episcopi, regalibus expensis fredam composuit; quae auro argentoque elegantissime decorata, in nostram quoque duravit aetatem, auctorem ministrumque operis insculptarum sibi designans suffragio litterarum. Quin etiam memorabilis ejusdem Clotharii conjux, Ingundis nomine, cum religione famosissima, tum etiam largitatis et diligentiae erga ecclesias singularis, sepulcro beati Germani per idem tempus plurima vasorum palliorumque obtulit ornamenta; inter quae calicem egregium auro splendidissimo gemmisque compactum vidimus, pretiosis reginae memoriam insertis litteris praeferentem, quae munus hoc per manus supra nominati Desiderii pontificis beato Germano devota contulerat. [40] Locum sane illum, ob sacri privilegium corporis, miraculorum gloria semper extitisse frequentissimum, nemo impune dubitaverit. Ea quoniam nec numero colligi, nec personarum, in quibus patrata sunt, nomina poterant retineri incuriae pariter et oblivionis squalloribus obducta torpuerunt: quae tamen extitisse perplurima, ex eo saltem colligere possumus, quod nonnulli adhuc seniorum superstitem agunt vitam, qui se ante fores sacri hujus templi innumera patratorum signorum appensa vidisse confirmant insignia, quae ab energumenis, debilibus, surdisque ac mutis revalescentibus loco deposita, divinorum erga infirmos beneficiorum utilem diu repraesentavere memoriam. [41] Denique et Gregorius, Turonorum antistes, miraculorum curiosus indagator ac studiosissimus editor, nonnulla ad hujus et per hujus beatissimi Patris memoriam patrata commemorat; quae suis, quam nostris, verbis intimanda maluimus, ne rei absque pretio operae permutatae quiddam fidei detrahamus. Germanus, inquit, gloriosus confessor in urbe Ravenna obiit; inde vero levatus, post dies sexaginta ad civitatem Autissiodorum delatus, sepulturae mandatus est. Tempore autem Teudechildae reginae Nonninus quidam tribunus ex Arverno, de Francia, post reddita reginae tributa, revertens, Autissiodorensem urbem adiit, causa tantum religionis; provolutusque ad beatissimi Germani sepulcrum, cum diutissime orasset, extracto de vagina tigre, lapidem, qui super venerabile sepulcrum habebatur, nemine vidente, percussit; de quo excussa particula modica, tamquam aeneus diriguit; ita ut nullum membrum posset ullatenus vindicare, aut vocem emittere. Videntes autem eum pucri sic humi jacere, nesciebant, quid ei evenisset: accedens vero unus eorum, cum eum interpellasset, nullum ab eodem responsum accepit. Tum ille, ut erat rigidus, in corde suo intelligens se damnatum, votum vovit, dicens: Scio, me praesumptuosum extitisse, beatissime Confessor; sed devotio exegit, ut praesumerem; et ideo, si me dignaris absolvere, et ad propria cum tua gratia redire permiseris, in basilica has reliquias condens, festivitatem tuam devotissime annis singulis celebrare curabo. Cujus clausum murmur Vir sanctus intelligens, eum absolvit et abire permisit incolumem. Qui veniens, reliquias illas in ecclesia posuit, et Sancti festa per singulos annos fideliter celebravit. [42] Quodam autem tempore ad supradictam basilicam, in qua reliquiae conditae sunt, cum Avito, avunculo meo, Arvernorum antistite, accessimus. Ubi cum sanctus pontifex jejunus ingressus fuisset hora quasi decima, omnes qui cum eo intravimus, odorem liliorum rosarumque natibus hausimus; quod nobis Beati Germani praestitum merito, non ambigimus: erat enim mensis nonus. Actum vico Musciacas m. De his Gregorius ita. Quibus praemissis ad ea, quae nostrae vel propinquaverunt, vel accesserunt aetati, styli seriem transferamus. Verum, quoniam spiritalibus spiritalia seminantur, dignitasque Domini in servorum probitate perpenditur, rationi proximum judico, brevi ostendere, tanti Patris meritis divinum erga loci incolas favorem in fine maxime claruisse. [43] Esopo vocabulum cuidam puerulo fuit, qui cum vix quinque annorum infantiam contigisset, sancto Ordini a parentibus mancipatus, prout tenera aetas pati poterat, primis litterarum characteribus ludo quam serio formabatur. Is dysenteria correptus, ingentis languoris molestias angusto in corpore tolerabat. Marutini cujusdam dihiculo a seniorum uno, qualiter se ageret, percontatus, cuncta sibi respondit constare salubria; lectionis suae tenorem se paulo: ante ex memoria reddidisse; quae causa alacritatis ei securitatisque plurimum contulisset. De qualitate ejus lectionis interrogatus, centesimi decimi septimi Psalmi primum versum ultra ejus aetatis tenaciam proferens, Confitemini, ait, Domino, quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia ejus. Cum id nec scripto discere, nec per aetatem vel usum memoriae insinuare potuerit; a quo rem didicerit, postulatus; Non videtis, ait, parvulos scalae hujus excellentissimae connisos gradibus ad caelestia contendentes? Non plura effatus, ut finem verbis, vitae quoque terminum fixit. Certissimum est, angelicos spiritus habitudine puerorum ejus innocentiae Deo placitae demonstratos; animam quoque fragilitatis exemptam compede suscepisse. Aliis ipsam quoque imminentis decessus horam novimus revelatam; adeo ut et lavacra et vestium mutationes, prout mortuis exhibenda erant, ipsi adhuc viventes ultro praevenerint. Nonnullis ejusdem beatissimi Patris persona vultu venustissimo, reverenda canitie, pontificali dignitate conspecta, et consolationis plurimum et securitatis non parum exhibuit. Hoc e multis non extraordinarie fortasse tetigerimus; ut palam liqueat, hunc devote sibi obsequentium anxie curam gerere famulorum. Hinc ad reliqua transeamus. [44] Immoderata gulae appetentia, ob quam omnes peccato mortique succumbimus, leve putatur et ludicrum; sed quo cavetur minus, eo atrocius perimit. Hanc Vir sanctus cum in semetipso extingueret, tum quod in aliis quoque sibi displiceat, studuit commendare. Ut fidelibus mos est devotionem suam, quibus possunt, modulis declarare; ante sacri sepulcrum corporis strata jacebant poma autumnali viriditate vernantia; quae ut diversa genere, odore quoque gratissima, geminam accedentibus aspectus olfactusque sui gratiam ministrarent: interea, populis ad beati festum Praesulis ex more fluentibus, quibusque permittebatur accedere, sacri pavimentum lecti religiosa veneratione deosculantibus, e rure, cui Nantilla vocabulum est, distatque ab urbe non plurimum, rusticorum quemdam contigit interesse. Is oculorum gulaeque captus illecebra, manu sacris injecta, pomum clanculo rapuit, ac tamquam eo voluptati morem gesturus, abscessit. Hujus temeritatem e vestigio comes ultio castigavit: nam, ut esu pomi illicito satisfecit desiderio, interdicto loquendi usu, mutus effectus, reum se criminis miser agnovit. Huic calamitati finem annus imposuit; cum solemnitatis ejusdem annuo remeante spectaculo, Sancti sepulcrum repetens, fletu reatum diluit, votisque addictus quamplurimis, loquelam pariter et veniam reportavit. Hoc prius compertum non est, donec is, in quo peractum fuerat, rei gestae seriem indicaret. Id actum est ea, quae Kalendis Octobribus evenit, festivitate, quamque ob sacri ejus depositionem corporis splendidiorem ceteris prisca veterum commendavit auctoritas. [45] Rus quoddam nobile Vastinensis pagi Corbilias dicitur, e cujus incolis quidam annis pubertatem inducentibus infausta genuum debilitate mulctatus, ad praefatae concurrens festivitatis gaudia, naturali reformatus rectitudini, cujus quam maxime crat indigus, optatae secum retulit munia sospitatis. [46] Institutione Apostolorum Principis informamur, contra veternosas maligni hostis astutias, spiritales et indefectas constanter exercere vigilias, qui tamquam leo dominicis semper infestus ovilibus, incautum quemque et negligentem excipit, laniat, intercludit. Hujus decipulas, quam subdolas, tam subtiles, subducto cavere monemur exemplo. Quemdam Senonici ruris incolam, pecualis curae diligentia rem familiarem non segniter exercentem, contigit proprium filium providendis pascendisque suibus praefecisse. Hunc antelucano diei cujusdam, ut familiare talibus est, a somno experrectum, sues in pascua ducere cum praecepisset, puer siti correptus vehementissima, raptim se ad situlam contulit, haustumque laticem absque salutaris praemissione signaculi incunctanter absumpsit: ita vis ardoris medullas adolescentis invaserat. Lugendum dictu! uno miser eodemque haustu et pestem glutivit et poculum: confestim namque allisus a daemone, tortusque diutissime, catenis addicitur, claustrisque validissimis cohibetur. [47] Cumque per tempus aliquod inrequieta miseria urgeretur, salubriore parentes afflati consilio, ad famosissimam B. Germani memoriam deducendum decreverunt; credentes quam verissime, immundos spiritus sacri corporis praesentiae cedere, cujus virtutem et merita constabat eos frequentius expavisse. Id cum fecissent, applicitum solo puerum ante sepulcrum venerabile porrexerunt, votorum summam ubertate orationis et fletuum obnixius prosequentes. Fratres, quorum erat officii religiosis locum excubiis observare, et cruciatu pueri et parentum devotione permoti, accedunt cominus; adhibitisque ecclesiasticis exorcismis, levamen misero per sacri virtutem Praesulis deprecantur. Permodico horae interveniente curriculo, surgit incolumis; laetisque parentibus perceptae secum retulit gaudia sanitatis. Supersunt hodieque quamplurimi, qui se rei gestae interfuisse, satis subnixa relatione fatentur. [48] Rem et omnino cavendam et plurimis incunctanter expertam praeterire injurium duxerim; cum constet, in rebus quoque minimis maximam interdum eminere divinae virtutis evidentiam. Cum enim sacrosancti memoriam Confessoris continuis intro extroque palam sit radiare miraculis, in perjuros quoque non segnis probatur ultor existere; ut liquido emineat, Sanctorum pignora humanis interdum ausibus non impune lacessiri: nam si quis aut cupiditatis illectu, aut animi pertinacis impulsu, mendacio patrocinari definiens, saltem in armilla januae o jusjurandum explere praesumpserit, hunc quod sit reus perjurii, tum rei familiaris dispendio, tum corporae damno valetudinis, absque dilatione, pedissequa corripit ultio, durisque implexum nexibus, aut cita satisfactione liberum, aut proximo interitu efficit condemnatum. Id non integri solum corporis praesentia meruit; verumetiam ubicumque locorum sanctitatis ejus memoria colitur, reverentiae tantum obtinuit; ut in basilica, Germani consecrata nomine, nemo fere, tametsi immanissimus, audeat pejerare. [49] Jam vero circa ipsius septa sepulcri quanta se virtute praesentem exhibeat, hi maxime et evidenter experti sunt, quibus ejusdem, ut vere dicam, sancti sanctorum specialis est deputata custodia. Frequenter namque oleum lampadis ante sacrum tumulum dependentis excrevisse deprehensum est; cum quindecim ferme diebus totidemque noctibus inextinctum manens, nihil imminutionis pateretur. [50] Illud quoque non negligenter excesserim, quantam locus sacer obsequiorum exigat diligentiam; adeo ut, si lucernam, quae proprie sanctissimo deservit corpori, per noctem extingui contigerit, nulla indulgeatur custodibus requies, nulla potiendi somno facultas, donec defecti impensa luminis accuratius reparetur. Interdum tamquam cujusdam manus impulsu molestius impetuntur; ut nemini impune dubitare liceat, debita loco servitia non inepte nec segniter exercenda. Quid memorem, nonnullos ante hujus reverendi aram sepulcri in oratione secretius procumbentes, loci concussu precum efficaciam, caelestisque respectum facilitatis persensisse? Omitto, sacri hujus nominis invocationem multis quoque absentibus ac periculo proximis praesentissime subvenisse. [51] De pane vero ejusdem cœnobii multa et mira languentibus remedia provenire, pervulgatissimum est; adeo ut, si quis, quamquam decumbens validissime, hujus afficiatur desiderio, efficacissimum esse reducis putetur indicium sospitatis. Hoc non incolarum asscribimus sanctitati; verum et devote postulantium fides obtinere talia, et beatissimi Germani meritum, cujus nomine panis inscribitur, multo valet praestare majora. Tua haec sunt munera, Christe, qui in tuorum mirabilis es virtute Sanctorum; dumque hos miraculis clarificas, ad eorum nos imitationem inflammas. Haec de his, quae circa sacrum ejus corpus aut gesta sunt, aut geruntur, excerpta quam verissime, fastidii fortassis evasere nauseam patrocinio brevitatis. Hinc paucula de illis locis, in quibus ejus venerantur reliquiae, perstringentes, ad libelli finem ocyus properamus. [52] In cœnobio Meleredensi a major ecclesia hujus praecellentissimi Patris nomine dedicata cognoscitur. Id cœnobium genti Britonum Romam infatigabiliter expetenti et pervium et familiare est: horum in collegio surdus quidam advenerat; cui cum aliud non suppeteret hospitium, noctu ante fores ecclesiae, lapide capiti supposito, cubitavit: die reddito somnum exuit; moxque, se beatissimi Germani obtentu damno caruisse aurium, impendio laetatus est. Lapis, ejus subjectus capiti, receptae tulit testimonium sanitati, quod, eo surgente, cruore perfusus apparuit. Pro recuperata salute votivas egit gratias, maturantesque iter socios incunctanter prosecutus est. Huic rei multorum adhuc, qui id inspexere, superstitum praesentia suffragatur. [53] In pago Laticensi, qui Lingonicae defert Diœcesi, fundus est notissimus, Ladriacus nomine, apud quem ecclesia est hujus pretiosissimi Praesulis sacrata pignoribus, quae montano sita in culmine, aliquantum a villa longius distat. Quamobrem nonnulli Lingonicae praesules civitatis hanc diruere, et aliam pro ea intra villae ambitum instaurare conati basilicam, frustra consumpsere operam, cum id non semel, nec bis fuerit attentatum: nam quotiescumque sacrum altaris lapidem ob reliquias elevandas amovere tentarunt, tanto fixus pondere perseveravit immobilis, ut facile adverteres, antiquum loco cultum avertere divinae non esse permissum providentiae. Quo in loco cum semper mira patrentur et maxima; in splendidissima tamen festivitate Kalendarum Octobrium divina copiosius beneficia devote confluentibus ingeruntur. [54] Quodam itaque tempore, cum ad praefatae celebritatis annuum diem populus ex more conflueret; ex villa, cui Marcenniacus vocabulum est, distatque a loco supradicto non plurimum, mulierem captam oculis contigit interesse. Haec ingressa basilicam, precibus ac votis uberrimis suae caecitati remedium flagitabat; cumque sacrae a fidelibus vigiliae debitis agerentur officiis, universo id spectante conventu, cœpit ex ejus oculis guttatim cruor effluere. Intra horas brevissimas omnimoda discussa caligine, redeuntis diei jubar cernere, et clare omnia videre promeruit; diem illam gratiis exegit et laudibus; peractisque suae reparationis salutaribus, votorum plena remeavit ad propria. [55] Annus sequens ejusdem gaudia festivitatis revexerat, interque turbas properantium quemdam ex familia sancti Mammetis, ejusdem colonum villae, invalidum totoque corpore reptilem, contigit advenisse. Is, dum se ex animo ad Deum contulit, beati obtentu Praesulis nativae rectitudinis columen multorum in praesentia recuperavit. Quotidiani, tertiani, quartanive typhi assidue percepta remedia, perenni febricitantium concursu locum frequentantissimum reddidere; quorum nemo levaminis expers rediit, quisquis ad sancta limina fide plenus accessit. [56] Loco sane illi, rebusque ad eum pertinentibus, violentiam non inferendam, temerarii quique experti sunt. Quodam namque cum suis iter continuante comitibus, unus eorum, cui id genus officii incumbebat, equos, quibus in ipso utebantur itinere, prato ecclesiae inducere nitebatur: cui cum a quodam rusticorum dictum fuisset, beati Germani esse pratum, tantique nominis respectu ab ejus invasione parcendum; ille verba sibi tantum dari existimans, equos nihilominus introduxit. Primus qui ingressus est, mox ut herbam dentibus carpsit, damnabili deformitate mulctatus est, in effigiem X litterae faucibus per transversum distortis. Equorum custos, inspecto negotio, reliquos quam celerrime abigens, proventum rei Domino nuntiat. Is offensae pœnitens, candelam ad modum equinae longitudinis pro piaculo detulit; sanctoque satisfaciens Germano, vehiculi reparationem obtinuit. E multis pauca perstrinximus, ne locum tantis insignem privilegiis praeterisse videremur. [57] Hinc Pauliacum, villam ruris Senonici, vel compendiosius memorare, non tam vicinitate loci, quam dignitate compellimur. Fundus ille ad beati Germani pertinens potestatem, ecclesiam quoque habet et nomine ejus celebrem, et virtutibus praecellentem; quas quoniam vel difficile vel impossibile est aut numero, aut ordine explicari, omissis iis, quae veteravit antiquitas, pauca ex illis quam succincte contingimus, de quibus si incidat dubietas, multitudine testium obruemur. Autissiodorensis pagi accola, Petrus cognomine, contractione genuum amiserat naturalem commeandi usum. Vota concepit; ad sancta limina reptabundus accessit; mox debilitati subtractus, beati Germani patrocinio se promeruisse gavisus est solidam gressuum functionem. Scabella dudum familiaria suspensa pro foribus, rei gestae argumento fuere diutius. Ex vicino fundo, cui Blariacus vocabulum est, mulier, Nonnula nomine, contractu totius corporis penitus inofficiosa, ad eamdem basilicam gestatorio se contulit; moxque beati Germani merito officiis restituta decentibus, et salutis et gaudii plena recessit. [58] Altera ejusdem villae mulier, Alda ex parentibus nuncupata, nihilominus contracti corporis damna deplorans, gestatorio se illuc ferri atque, praesentis suffragio medicinae membris in priscum cedentibus, valens ac laeta discessit. Ex agro Autissiodorensi, Pratilis dicto, item alia mulier, Berlindis nomine, artubus ipsa quoque contractis, praedictae basilicae vehiculo delata successit; orationi se dedit; vota apud Sanctum deposuit: moxque praesentem experta Deum, naturalibus organis restituta convaluit. Ex villa Lusciniaco mulierem toto contractam corpore, Teduisam nomine, fama huc miraculorum adduxerat. Haec, beati Patris suffragante merito, membrorum decus cum rectitudine consecuta, consciam se hujus beneficii plurium dierum servitio declaravit. Hujus sane loci non esse simplicem majestatem, plurimi quoque, diversa febrium accessione vexati, saepius probaverunt. Alcharium quemdam, quartano impetu desperabiliter tabescentem, illuc contigit advenisse: ecclesiam subiit; excubias egit; seque potentissima beati Patris ope quam celerrime sospitati redditum, ingentibus praeconiis declaravit. Agius, ejusdem loci presbyter, tertianam diu passus inertiam; ut se devote ad Deum contulit, obtentu beati Praesulis celeri donatus beneficio, importunam mox pestem excessit. Beatus, ipsius basilicae clericus, quotidiana inquietudine acriter fatigatus, divinas per beatum Germanum medicinas expetiit; seque repente inrequieta molestia exemptum sensit. [59] Si universos apud hunc locum nostra tempestate hujusmodi ereptos incommodo memorare velim, parabit, credo, taedium numerositas occurrentium personarum. Parcendum itaque talibus, atque ad reliqua aedificationi proficua concedendum. Ejusdem loci mulier, Doda nomine, sacras ferias negligentius tractans, ipsam quoque diei Dominicae majestatem, Christianis omnibus propensius observabilem, ausa est lanificio usuali violare. Temeritatem operis excepit continuo severitas ultionis: manus ad illicita consuetae, necessariis mox destituuntur officiis; actumque est, ut nec naturae possent satisfacere, quae Auctorem naturae in profanatione suae diei non timuerant provocare. Tandem misera reatum agnoscens, ad beati Germani se suffragia contulit; ne talia deinceps iteraret, voto se interposito obligavit; clementissimi Patris facilitate misericordiam consecuta, sub multorum conspectu et sanitatem manuum et criminis veniam reportavit. Ejusdem impiatione diei Nonnula mulier manibus itidem contrahi meruit. Criminis conscia ecclesiam adiit; vota multiplicavit; beati Patris interventu incolumitatem cum emendatione vitii domum revexit. Item alia, Fredegardis nomine, simili pro crimine eodem mulctata est supplicio; et facti pœnitens, et de misericordia non desperans, ad praefatum locum se contulit; faciem lacrymis, caelum gemitu oneravit; sacerdos loci pro recuperatione infelicis publicam orationem adhibuit; beato interveniente Germano, et facinori veniam et manibus promeruit sospitatem. [60] Quae vero ad locum hunc pertinent, sacra esse, nec in usus ceteros perperam transferenda, frequenti praesumptorum castigatione patefactum est. Loci ejus sacerdos ex fune; quo signum ecclesiae dudum pulsari consueverat, capistrum equo imposuit. Mox liquido claruit, rem semel sacram, domesticis usibus non decuisse conduci: ut enim equino capiti inductum est, cuncta, quae funis complexus fuerat, ita derepente absumpta sunt, ut universa caro cum pilis et cute ossium tenus ferro putaretur decisa. Sic equus ille innoxius, temeritatis alienae de cetero servavit indicia; quippe qui nec carnis plenae, nec cutis solidae, nec pilorum deinceps recipere meruit recrementa. Ex rure, cui Villaris nomen est, mulier, Maria nomine, ad locum hunc sub praetextu orationis accessit, nactaque opportunitatem sacrilegii, linteum de ambone subduxit, domumque cum furto regressa, profanos renes sacro tegumento praecinxit. Illico totis artubus dissoluta, cum detrimento corporis sensit praesentiam ultionis. Mox facti pœnitens, reatum agnovit, seque ad locum, quo male prius accesserat, reportari petiit; publice confessa delictum, sacrilegii nefas lacrymis expiavit. Sic sacerdotis et populi interventu clementiam meruit; ac deinceps, beato miserante Germano, cum incolumis, tum etiam castigata recessit. His et similibus locus ille frequens privilegiis, facile sibi famosum reverentiae titulum vindicavit. [61] Praeterea in pago Rotomagensi regius fiscus est, quem incolae, ob palatii antiquitatem, Veterem domum nuncupant: capella palatio contigua, beatissimi Germani famosa nomine, illustris merito; signorum dote summam sibi facile venerationem obtinuit. Unum erit propositae sufficiens brevitati; quod eo memorare compellimur, quo publicum scimus. Rex Carolus huc fortasse devenerat, cum Herispogio duce Britonum placitaturus, ac seria quaeque de regni negotiis tractaturus: illuc, ut in tanto conventu assolet, immodica turba pauperum undecumque confluxit; inter quos puella quoque muta adfuit, familiaris inopiae malum quaeritandae stipis artificio docta temperare. Ea, quod hospitii facultatem non reperit, intra capellae ambitum concessit. Circa noctem mediam vigilanti Germanus sanctissimus astitit, placidoque hanc alloquio mulcens; Jus, inquit, hospitii negatum tibi ab hominibus, humanitate, qua potero, compensabo. Ita fatus, mentum mutae blanda subrigens manu, in os ejus expuit; moxque visibilem suae ostensionis praesentiam subtraxit. Virtute medicaminis intima faucium rupta, sanguinis ejecere quamplurimum; adeo ut tota planities pavimenti eo superfusa videretur. [62] Umbris cedentibus, superis reducta dies necdum noti proventum miraculi perspicuis declaravi claravit indiciis: nam et puella loquendi recepto usu, quod secum actum fuerat, ordine prosecuta est; et is, qui ab ore loquentis rivatim fluxerat, cruor, adhuc in pavimento recentissimus, patratae rei argumentum praesentissimum afferebat. Interea a nonnullis curiosius percontata, in qua sibi beatus Germanus apparuisset effigie, personam se vidisse testabatur vultus dignitate splendidissimam, statura mediocrem, capilli qualitate decoram, mixta tamen canitie reverendam. Haec et alia dixit se in eo notasse signa, quae nonnulli eorum, qui sacrum ejus corpus, cum transferretur, quondam tractare meruerunt, quam simillime se asserunt perspexisse. Huic miraculo tot extitere testes, quot ad hujus generalis conventus spectaculum e cunctis regni partibus occurrere potuerunt. [63] Sanctissimus et in optimis quibusque praeclarus Remigius, Remorum pontifex pretiosus, honore Germani beatissimi in loco, quo sepeliri decreverat, quique ab urbe Remensi milliario ferme distat, propria manu, ut vetustissima Testamenti ejus pandit auctoritas, extruxit basilicam. Haec ut antiquitate longaeva, ita quoque miraculorum perstat splendore clarissima. Horum autem duorum festa Pontificum Kalendis Octobribus mundo pariter illuxisse, vulgo quoque notissimum est. Ad haec solito celebranda spectaculo ad locum supradictum, quo scilicet sanctissimi Remigii corpus quiescit venerabile, populus ex more confluxerat. Factum est, ut Officiis vespertinis exactis, generaliter, ut in cœnobiis mos est, universa vulgi concio a septis ecclesiae custodum instantia pelleretur. Contractum quemdam amici vehiculo detulerant, quem a beati Remigii expulsum templo, in praefatam sancti Germani basilicam, quod pro foribus consisteret, intulerunt. Ibi per noctem aliquantisper excubans, beatissimi Germani meritis sospitati redditus, naturalibus gressuum officiis de cetero perfrui meruit. Ita Vir apostolici culminis etiam suae commendavit sublimia dignitatis, ostendens, se in ejus celebritate diei locum obtinere praecipuum, quam clarificare voluit suorum quoque privilegiis meritorum. Loca haec, quorum huic opusculo mentionem inseruimus, virtutibus pollent pene continuis; verum nos ea tantum attingere decrevimus, quae pervulgata omnibus, ambiguitatis scrupulum eluctari meruerunt [64] In suburbio Suessionico B. Germani ecclesia eminet, quam opinio conscia vetustatis a duodecim famosissimis negotiatoribus orbis olim perhibet esse constructam; qui quoniam de regnis ad regna sedule permeantes, prope ripam Axonae crebrius fixere tentoria, id suae frequentiae decreverunt eo loco statuere monumentum; ut collatis expensis beato Germano aedificarent basilicam, cujus merito ac precibus inter terrarum marisque discrimina se praecipue posse protegi, confidebant. De sanctitate ejus loci sunt nobis comperta quamplurima, quae opusculi brevitas explicare non patitur: pauca perstringere animus suggerit, quae per sacerdotem ejus basilicae fideliter comperta tenemus. Hic ipse ad revisendos agros ecclesiae die quadam se ferebat esse profectum: dolo vicini cujusdam agrorum terminos immutatos, ac non absque suae partis detrimento reperit esse confusos; adhibitaque denuo legitima cum testibus mentione, lapidem in terminis composuit; atque pro causa solicitus; Sancte, ait, Germane, siqua tui sacerdotis te detinet cura, hos agri tui terminos a pervadentium tuero calumnia. His dictis, domum repetit. [65] Vicinus interea, cupiditatis acrimonia perurgente, noctu ad campum accedens, convulsum a terminis lapidem longe semovit, sua amplificans, aliena perperam coangustans. Die reddito, presbyter revertitur; violatos terminos aspicit; atque iteratae temeritatis impatiens, felle commoto; Nonne, ait, sancte Germane, tuae fidei ista commiseram? Vix iste in campo verba compleverat, et jam sacrilegum intra domesticos parietes ultrix pœna plectebat; subitis doloribus corripitur; et totis contractus membris, virium adminiculo destituitur. Mox temeritatis reminiscens, amicos advocat; consilium salutare implorat; ad presbyterum per amicos causa defertur; ut misero pie consulat, humiliter flagitatur. Ille nullum praesentius remedium se scire asserit, quam ut, votis sumptis, ad ejus se ecclesiam conferat, cujus offensa eum talia pertulisse constabat. Gestatorio delatus, accessit; perque dies aliquot peracta ibi pœnitentia, clementiam meruit; sospitati deinde reformatus abscessit; non magis ipse correctus, quam ceteris, ne tale quidpiam deinceps admittere audeant, exemplo futurus. [66] Idem ipse presbyter, dum quadam nocte dominica in ecclesia solemne celebraret Officium, levi sopore subductus, sensit, se superventu cujusdam personae impulsum, atque, ut festinus domum suam ingrederetur, admonitum. Illico surrexit; et rapto cereo, domum ingressus, latrones intra cubiculum reperit, stramenta lecti, et si quid vestimentorum repererant, sarcinantes. Quos custodiae mancipans, in ecclesiam rediit, et residuum Officii diligenter explevit. Liquet, beatum Germanum basilicae suae consuluisse ministro; ne, dum divinae laudi insisteret, rei familiaris damna subiret. [67] Minus est audita depromere, nisi et aliqua oculis percepta subdantur. Pridie Kalendarum Augusti beati Germani transitus apud urbem Suessionicam fervido celebrabatur obsequio; cumque die in vesperam proniore divinae laudis celebritas, cum in urbanis, tum etiam in suburbanis ecclesiis ac monasteriis esset explicita, solicita mihi cogitatio incidit, Axona transmeato, ad praefatam properare basilicam, ne forte abscessu presbyteri vespertina loco deessent Officia. Sumptis itaque aliquot fratribus, anxie properabam. Jamque nobis ecclesiae atrium subeuntibus, signa solitum dedere clangorem. Concitato acrius cursu, ad ostium accessimus; quod clausum quidem, sed minime obseratum invenimus. Vix nos pedem posueramus in limine, et jam signa pulsari desierant. Huc illucque oculos circumferentes, neminem in ecclesia vidimus. Ostium, per quod elabi posset aliquis, nullum erat. Domum sacerdotis summa celeritate ingressi, diligenter perscrutantes omnia, personam nullam, vacua cuncta conspeximus. Presbyter cum suis omnibus, ut postea professus est, relicta domo vacua, jamdudum in urbem pransurus abscesserat. Cumque rem mecum tacitus volverem, conjectum est ab omnibus, beato Germano divina vespere non defuisse obsequia, quae ab hominibus palam videbantur esse neglecta. Consummato Officio, alacres discessimus, luminaribus in noctem compositis, et ostiis ecclesiae diligentius communitis. Et quamquam mens miraculi conscia in interioris hominis penetralibus plauderet; malui tamen, caeleste portentum aliis praedicantibus publicari; ne cui forte suspectus efficerer, quod, cum sim beati Germani peculiare mancipium, multiplicandi favoris gratia voluerim majora ex minoribus affectare. [68] Pagus Cinomannicus a beatissimi Germani meritis devotus specialiter, infinita apud se diversis locis ejus miracula praedicat, quae si litteris mandarentur omnia, maximi per se possent corpus implere voluminis. Est in ipso pago Cadriacus villa, habens ecclesiam ejus virtutibus gloriosam: is locus quoniam ex longo signorum claret affluentia, ardentissimo populorum indefesse confluentium studio frequentatur. Testantur, qui videre saepissime totius basilicae parietes intra extraque pallis ac linteis coopertos, quae fidelium devotio, ob percepta sanitatum dona caelestium, sacro suspendit loco. Ea, quod arcto constructa ambitu, concurrentium impar erat conventui populorum, a loci incolis hinc inde ligneis est ambita porticibus. Huc vice quadam Vivianus princeps c deveniens, qui tum eidem dominabatur fundo, instructum sessurus ad prandium, capos, quos vulgo falcones nuncupant, qui secum delati fuerant, per basilicae porticus componi praecepit. Hoc facto, convivio sese indulsit: a quo cum surrexisset, falcones universos mortuos reperit, iisdem, quibus implexi fuerant, pedicis dependentes. Temeritas principis punita damno gratissimae voluptatis, ipsi quidem tristitiam, reliquis intulit admirationem. Germanus sanctissimus suo reverentiam vindicans loco, quam sibi displicuerit saeva rapacitas, evidenter admonuit, cujus vitium etiam in avibus raptu victitantibus tam districte persecutus est. [69] In perjuros quoque tantus existit ultor; ut in altari ejus basilicae nemo audeat, ne verum quidem, juramento peragere. At si qui saltem in ecclesiae janua jurare tentarunt, inevitabili mox ultione perculsi expiraverunt alii; alii imbecilles effecti, perpetuo profanis ausibus pœnas dedere praecipites. Caeci ipso in loco lumen recuperavere quamplurimi, claudi gressum, leprosi pollutae cutis munditiam, frigoritici sospitatem. Haec compendio tetigimus; ne locus quotidianis illuster beneficiis, excipiatur ab officio nostrae commemorationis. Ceterum in locis Cinomannicis, Andegavinis quoque, ac Baiocasinis certissime asserunt, beatissimi Germani gloriam pene copiosius ab omni populo venerari, quam quo sancta ejus membra recubant tumulata; adeo ut infinita miracula, per eum in his patrata regionibus, ne verbis quidem attingi, nedum paginis inseri valeant. [70] Nec temere praetereundum, quod portiunculae ex loculo sacri corporis pro reliquiis datae, caelestibus interdum claruere miraculis: namque illustri cuidam viro, beati Germani reliquias postulanti, astulam ex cupresso, qua quondam sacrum tegebatur corpus, ab archiclavo ecclesiae meminimus fuisse concessam. Ille summa cum devotione suscepit; et in superioribus partibus Autissiodorensis pagi in patrimonio suo, quod Heldinnus dicitur, oratorium sancti Praesulis honore construxit. Huc se quadam die puella quaedam reptilis contulit, quam ita horrendae vis debilitatis affecerat, ut cruribus contractis, et pedibus retro distortis, universam incessus ei penitus abjuraverit facultatem. Haec aliquamdiu intra oratorium commorata, cum se orationi expromptius implicasset, ita derepente juncturarum ac nervorum ejus compages dissiluerunt, ut confractum aliquid in frusta cessisse putares; ipsa quoque articulorum ossa trans corii densitatem adeo violenter cum sanguine proruperunt, ac si admotis totidem spiculis miseram cutem cerneres perforari: ac tum quidem exanimis pene facta, paulo post receptis officiis, huc illucque deambulans, ingens longe lateque praeconium miraculo dedicavit. Exin locus ille et virtutibus frequens et conventibus celeber, specialem apud se quoque reverentiam divino cultui vindicavit. [71] Morvennicos saltus g hujusmodi oratoriis esse refertos nemini, nisi locorum inscio, incognitum est; quippe quae constat adeo esse famosa, ut cuncta itinerum ambiguitas, quae per silvestria potest incidere, horum notione locorum, quasi quodam lapideo milliario, declaretur. Ita Germanus beatissimus felici patrocinio praevioque ducatu itinera dirigit, vias componit, gradientibus subvenit, nec solum errore exuit, verum etiam a periculorum incursione communit. Novimus his in locis nonnullas ejus honore basilicas, in quibus olei crebro manare pinguedinem, et miraculi frequentia, et multorum testimonio confirmatur. De febribus pellendis memorare aliquid superfluum ducimus; quando hoc beneficium quotidianum non jam miraculo ducitur. Alias quoque scimus per ejusdem solitudinis vasta diffusas, quibus quanto minor ab homine cultus impenditur, tanto in eis divinitatis praesentia potior declaratur. [72] Nam et luminaria si aut tardius accendi contigerit, aut accensa extingui, saepenumero deprehensa sunt illic caelitus inflammari; signa quoque ecclesiae interdum, nullo pulsante, sonantia periculosam custodum negligentiam erga divinas Horas spontaneo officio increpare. Ut palam emineat, cessante diligentia hominum, non abesse loco custodiam angelorum. Nec vero aspernandum est, si magnis Dei beneficiis etiam minima inserantur: tanta etenim auctoritate beatus Germanus res ad se pertinentes etiam a bestiis protegit; ut, si forte vulpes gallinam sacerdotis invaserit, rapto potiri nulla ratione sinatur; quin potius loco defixa, nec fugiendi copiam, nec laedendi habeat facultatem; donec superventu hominum cum praedone pariter praeda capiatur. Agit hoc dignanter in minimis, qui maxima quaeque potenter operatur in magnis, quique universalis naturae et conditor et moderator, ne unum quidem passerem casso perire permittit. [73] Falconis montem a ex antiquo vocatum non jure praeterierim; ne locum nobilem frequentemque virtutibus, tam negligenter, quam obliviose videar suppressisse. Id cœnobium beatissimi Germani praecelsum meritis, ut illustratur nomine, ita virtutibus exornatur; multa ibi signorum gloria, multa mortalibus e caelo conferuntur beneficia; ibi visum caecitas, debilitas reparationem, auditum surdus frequenter emeruit, frigoriticis quam multa ex improviso percepta remedia; his quam maxime, qui quartano decumbentes incommodo, acriora febrium concitamenta sensere. Illud non reticendum, quanta in pervasores loci vindicta desaeviat; quibus in loco temere perpetrasse aliquid, mortem sibi conscivisse fuit: nam si quis inibi aut dominari per tyrannidem, aut cum cœnobii familia saevius agere, aut rerum ecclesiasticarum pervasor esse tentaverit, huic non in longum differtur ultio; verum quam citissimo raptatus interitu, sacrilegae temeritatis e vestigio pœnas luit. Id apud cunctos loci incolas certissimum, expertumque est; et tamquam naturale versatur in ore proverbium, eum, qui sancto non timuerit violentus esse Germano, aut trucibus luporum dentibus conteri, aut Mosae fluminis rapido gurgite incunctanter absumi. Hac justi Judicis dispensatione mirabili, et piis in Sanctum Domini amoris affectio, et improbis quibusque in resecandis ausibus timoris ingeritur magnitudo. Audiant talia seculi potestates; discantque, damnum ecclesiis non inferendum, scientes certissime, Deum in suorum injuriis vindicem esse servorum. [74] Quidam praeterea fur ecclesiarum effractionibus assuetus, praefatam beati Patris basilicam, fraudis opportunitate captata, subintrans, coronam argenteam ante altare pendentem demisso fune deposuit; quam ut profanis manibus comprehendit, ita divinitus loco defixus est, ut nec pedem subducere, nec manus temerarias ad se posset ullo modo revocare; donec sacri loci remeante custode, sacrilegus cum furto pariter teneretur. Castellum quoddam Adriani dicitur ad supradicti cœnobii pertinens potestatem. Id arduo situ in praerupti montis fastigio collocatum, beati nihilominus Germani ecclesiam praefert, cui frequens virtutum copia et reverentiae et honoris plurimum acquisivit. Caecus igitur quidam ea in regione notissimus, profectus a villa, cui ad Leones vocabulum est, quamque ad radices ejusdem montis locavit antiquitas, spe recuperandi luminis per convexa rupis ad praefatam basilicam properabat; sed cum ascensus difficultate gravatus, montis altitudinem superare non posset, imbecillitate pariter et labore decumbens, fessos artus sopori permisit. Dormienti clementissimus Germanus adfuit, blandaque miserum pietate demulcens, ut labori parceret jussit; tum veteris spinae truncum in parte montis ostendens, ut baculo terram foderet, ac de unda mergentis laticis oculos ablueret, imperavit. Sopori subductus, duce puero, locum expetit; terram baculo subigit; eventum miraculi praestolatur. Fons largissimus exilit; eo oculos fovet aliquamdiu; mox decussa caligine, novo fruitur die. Votis urgentibus, montis verticem scandit; miraculum publicat; Reparatori suo multiformes grates accumulat. Fons ille remediorum fœcundissimus, e remotis quoque locis a pluribus frequentatus, et lavacro relevat, et potu jucundat. [75] Ejusdem loci vice-dominus quadam die discutiendis negotiis data singulari opera, ecclesiasticam familiam iniquis imperiis opprimebat. Reclamantibus cunctis, et apertam violentiam tumultuosa vociferatione testantibus, unum eorum, qui inter ceteros honoratior videbatur, ligatum stipiti, virgis mulctandum praecepit. Hac omnes crudelitate permoti, pedibus provolvuntur, atque ut facultatis oppositione indignitatem verberum removeret, obnixius supplicant: quae res saevitiam hominis non solum non leniit, verum acerbius provocavit. Cumque jam miserum ad supplicia violenta raptarent, beati Germani praesidium anxiis cœpit vocibus inclamare. Judex felle commoto; Etsi sanctus, ait, Germanus hac tibi vice mox subvenerit, quid possint verbera tuo ipsius experiere supplicio. Vix ista compleverat; et in partem conversus, gravissime cortuit, ac temeritatem verborum crurifragio compensavit. Ita beatus Germanus, se fuisse praesentissimum declaravit; dum et miserum absolutione donavit, et contumacem merita contritione perdomuit. Cumque rem gestam celer ubique fama dispergeret, matrona quaedam ex illustribus, hujusmodi negotio relatione comperto, in tumorem crigitur; ac frivolum animum incendens levitate verborum, in hujusmodi querelam effertur: Non, inquit, docuerat sanctum Germanum in hac parte ita facilem extitisse, ut hominem sua quaetentem tanta crudelitate conficeret. Blasphemos sermones ultio repentina corripuit; nam ut ista furens protulit, et in verbo vestigia torsit; ita pedem ejus dextrum vindex pœna contrivit; ut pene exanimis ancillarum manibus in cubiculum referretur. Igitur quae paulo ante de alterius causabatur incommodo, jam nunc propriae calamitatis remedium anxia quaeritabat; quemque injustum in superbi hominis punitione notaverat, justum jam per omnia in suam potius contritionem praedicabat: amicis et parentibus adscitis negotium profitetur; animi in se levitatem increpat; oris facilitatem objurgat; et votis tandem et muneribus onerata, ecclesiam expetit; scelus lacrymis expiat; a beatissimo Germano veniam cum sanitate reposcit; nec multo interjectu temporis misericordem sensit, quem dudum fuerat experta severum. Sospitati reddita, in domum suam castigata recessit, parcendumque sermonibus immodestis modernae ultionis exemplo perdocuit. [76] Consimile quiddam in villa Altissiodorensis pagi, cui Abundiacus nomen est, patratum meminimus; in qua vir quidam illuster et pene toti notissimus regioni, quemdam ex loci incolis saevis verberibus profligari praeceperat; illoque pretiosi Patris suffragium inclamante, non modo flexus non est, verum etiam maturari crudele negotium imperans, equum festinato conscendit: ac prius, quam portam excederet, equus in sublime tollitur; sessorem dorso excutit; coxaque transversum fracta, misera allisione prosternit. Nec prius sospitatem meruit, quam beato Germano, cujus nomen spreverat, debita pœnitudine satisfecit. Hoc propter facti similitudinem ita inserto, ad locum b, quem omisimus, seriem referamus c. [77] Supradicti castelli dominus cupiditati nefariae morem gerens, res ad ecclesiam pertinentes ausu temerario abdicavit. Quo comperto, Remensis episcopus, ad cujus diœcesim locus ille pertinere cognoscitur, evocato presbytero, ne sacrilego homini Missae officium impenderet, interdixit. Nec multo post ille superveniens, consueti officii celebritatem a presbytero exigebat; quod postquam a pontifice comperit interdictum, ejusdem loci villico advocato, quod ecclesiae abstractum fuerat, datis vadibus reddi jussit. Ita Missae potitus officio, sinistrae voluntatis stimulo perurgente, quod paulo ante reddi jusserat, violata fidei interpositione, denuo praecipit abdicari. Nec longum laetatus est, quin sacrilegum pœna corriperet: vix namque domum remeaverat; et maligno pervasus spiritu, infeliciter torquebatur. Uxor temeritatis conscia, pro salute viri ad ecclesiam cereos et vota direxit; e quibus ne unus quidem accendi potuit, perseverante erga infelicem divinae indignationis indicio, quam semel in se provocare non timuerat sacrilegae cupiditatis exemplo. Cui immanissimae calamitati tum demum superna miseratio finem dedit, cum conjugis et parentum consilio persuasus, et quod prius abstulerat ecclesiae reddidit, et ex legitimo patrimonio tantumdem aliud condonavit. Eamdem basilicam fur nocturnus ingrediens universa ad altaris ornatum pertinentia sacrilegis manibus exportavit. Cumque se in pedes solito conjecisset, ita eum vis divina implicuit; ut ab atrio ecclesiae nullo pacto digredi potuerit: itaque totam noctem ambulans, sequentis aurorae diluculo in porticu basilicae repertus est et conscientia trepidus, et furto onustus. Ita praedo confunditur; praeda recipitur; beatus Germanus suo in loco liberaliter agere argumentis evidentibus declaratur. De locis planis et habitabilibus nulla sunt, quae dicimus; si non montana quaeque et ardua, ac per hoc humanis pene inaccessa gressibus, Germani virtutibus esse pervia, declaremus. [78] Juga Penninarum Alpium, non plus candore nivium, quam ejus illustrari meritis, eo certius, quo expertius est: nam in monte, qui Minoris Jovis a dicitur, ejus ecclesia est ambitu modica, virtutibus magna; quae ob sacri repausationem corporis, cum Ravenna referretur, eo loco constructa fuisse cognoscitur. Haec Romam pergentibus, indeque remeantibus inevitabiliter pervia est; quod publicus agger, in quo consistit, propter itineris angustias omnem divertendi ab ea denegat facultatem. Illuc innumera divinae largitatis subinde clarent beneficia, quae loci asperitatem ac solitudinem copiosa remediorum fertilitate compensant; ut jure fatearis, caelestis munificentiae majestatem siccis etiam rupibus non deesse. Iter agentes quosque, quos noctis horror irruens, aut fatigationis difficultas impediens, aut infirmitatis sarcina praegravans, sub tectum ecclesiae transite compellit, sanitatum ibi dona percipere, luce clarius inde colligitur, quod presbyter, ad cujus curam locus pertinet, in remota planitie frequentius habitans, si quando sacris morem gesturus, montana conscendit, multa ibi revalescentium argumenta conspicit infirmerum; nam et mutorum tabellae, quarum concussu stipem postulant; repentium quoque gestamina contractorum ibi frequenter inventa; interdum et sanguine pavimentum madens; sed et votiva in diversis munusculis relicta bellaria noctu patratis in loco fidem astruxere miraculis. [79] Familiare quondam sancto Viro fuerat secretum et abjectionem oculi quaerere, res a se gestas mirabiliter secretalibus umbris tradere, quantumque in ipso fuit, omnes virtutes suas perennis ignorantiae latebris obscurare: hinc certe est, quod cum multa illius miracula mundo innotuerint, nec potuerint locorum obscuritate celari, cum virtutibus proderetur; innumera tamen sunt, quae jactantiae refugus in hominum non passus est venire notitiam; quippe qui humanae possibilitatis modulum supergressus, angelis consciis et caelo teste fruebatur. Hunc hodieque morem Pater servat egregius, qui cum incomparabilis existat apud Deum meriti, plura interdum in locellis obscurioribus, suo tantum titulatis nomine, visibilium praebet ostenta signorum, quam quo semper adorandi ejus corporis sacram veneramur praesentiam. Verum, quia infidelibus quibusque, et qui ex visibilibus tantum invisibilia metiuntur, familiare est signa cum Judaeis quaerere, et praesentibus solum commodis oblectari; mihi certe, cujus jam fides in robur convaluit, cui ad vitam ingredi propositum est, qui denique corporibus animas, quantum immortalia mortalibus, perituris mansura, incomparabiliter praestare non ambigo, carius haec constabunt semper beneficia, quae interiorem hominem spiritaliter et perpetuo beant, quam quae exteriorem corporaliter et transitorie relevant: haec diebus, haec noctibus e Germani tumulo ubertim manare, nemo sani capitis jure dubitaverit. [80] Dum per mediterranea circumvecti loca, singula curiose disquirimus, pene fuit, ut Oceanum, extima mundi mirabiliter cingentem, ab excellentissimi Patris nostri privilegiis exciperemus; quibus cum totus redundet orbis, uberius tamen his Britannia gloriatur, insula inter omnes vel prima, vel maxima; de qua ut fert auctoritas: Finis erat orbis ora Gallici littoris; nisi Britannia insula singulari amplitudine nomen pene orbis alterius mereretur. Haec beato Germano peculiari devotione submissa, multis se beneficiorum impendiis sanctitati ejus esse testatur obnoxiam; quod scilicet ejus doctrinis illuminata, quod per eum non semel est a sordibus haeresum expurgata, quod denique multiplici miraculorum lampade illustrata. Quae quoniam doctorum nobilium studio litteris sunt aliquatenus commendata, iteratione non indigent. Fertur unum famosum inter cetera, cujus ad nos notitia per sanctum senem Marcum, ejusdem gentis episcopum decucurrit: qui natione quidem Brito, educatus vero in Hibernia, post longa pontificalis sanctitatis exercitia, ultroneam sibi peregrinationem indixit. Sic traductus in Franciam, piissimique regis Caroli munificentia illectus, apud beatorum Medardi et Sebastiani cœnobium c anachoreticam exercet vitam, singularis nostro tempore unicae philosophus sanctitatis. Hic multis coram saepius referre solitus erat, Germanum sanctissimum suae nationis apostolum, vice quadam, dum Britannias permearet, regis palatium cum suis discipulis introisse. Erat tum hiems horrida, nec hominibus solum, verum etiam ipsis bestiis vehementer infesta. Itaque directo ad regem internuntio, superventurae nocti hospitium postulavit. Rex abnuit, atque, ut erat et gente et animo barbarus, negotium floccipendit. Interea Germanus cum discipulis sub divo persistens, caeli inclementiam infractis animis tolerabat. [81] Jamque die in vesperam coacto, subulcus regis regressus a pascuis, pensum quotidiani salarii acceptum ex palatio ad proprium tugurium referebat. Is ubi Germanum beatissimum conspexit brumali horrore cum discipulis tabescentem, appropinquans cominus, orat humiliter, ut, quis esset, quave ex causa inter algores nimios illic moraretur, ediceret. Cumque nihil certitudinis ex responso percepisset, personae dignitate permotus; Oro, ait, quisquis es Domine, ut parcas corpori, servique tui succedere digneris hospitio, ac demum, siqua paupertati meae suppetunt officia, receptare: non parum enim interesse video, imminentis noctis angustias quantumlibet vili domicilio temperare. Non aspernatus personae qualitatem, successit hospitio; et quae sibi a paupere impendebantur, obsequia libens excepit. Erat illi in peculio vacca tantum et vitulus: conversusque ad uxorem; Et non intelligis, ait, quantum susceperis hospitem: accingere itaque, et unicum, qui nobis est, vitulum mactans, cœnaturis appone. Dicto illa incunctanter paruit, coctumque vitulum in mensa componit. Episcopus solito abstinens, ceteris esum indicit. Cœna explicita, beatus Germanus mulierem evocat, imperatque, ut ossa vituli collecta diligentius super pelliculam ejus ante matrem in praesepio componat. Quo facto vitulus absque mora surrexit, matrique coadstans, pabulum carpere cœpit. Tum ad utrosque conversus Antistes; Salvo, inquit, praemio caritatis, jura hospitii tali interim beneficio compensata recipite. Proventum rei mirabilem collato omnes praeconio sustulerunt. [82] In crastinum Pontifex palatium repetit, regisque ad publicum praestolatur egressum. Illum ab intimis procedentem Germanus excipit, atque potenti objurgatione verborum, cur sibi pridie hospitium negaverit, severus exquirit. Rex stupore defixus intorpuit, Virique constantia attonitus, a responso defecit. Tum Germanus auctoritate mirabili; Egredere, inquit, et sceptra regni meliori permitte. Illo haesitante, Germanus baculo cunctantem impellens; Egredieris, ait; et sicut definitum constat a Domino, nequaquam deinceps in aeternum potestate regia abuteris. Barbarus auctoritatem caelestem in Praesule reformidans, cum conjuge et liberis indifferenter egreditur, palatii fores retentare nulla posthac ratione conatus. Tum Germanus, uno ex discipulis directo, subulcum cum conjuge evocat; atque universo stupente palatio, in regni culmen componit. Ex eo tempore in hodiernum reges ex subulci genere prodeuntes, nationi Britonum dominantur, Deo per beatum Germanum res humanas mirabiliter ordinante. Haec ita apud Britanniam catholicis literis contineri, praedictus mihi episcopus jurisjurandi interpositione firmabat; cujus probitatem quisque expertus est, verbis illius fidem cedere nullo modo dubitabi. O Virum inter mortalium agmina singularem! O Hominem ipsius jam divinitatis symbola praeferentem! Necdum luteam molem deposuit; et jam cum Christo de mundo decernit, potestates ordinat, regna disponit. Insanum te palam pronuntio, quisquis Germani merito provehi populos ad regna caelestia posse desperas, quem terrenos adhuc vehentem artus tanta potuisse consideras. LIBER SECUNDUS. PROLOGUS Prioris libelli serie pro captu ingenii utcumque decursa, secundus, qui superest, privatas poscit operas, nunc quidem instanter incipiendus, sed non etiam consequenter omnifariam consummandus: expensis namque his, quae prae manibus versantur, si qua deinceps apostolici Patris nostri merito se fortassis ingesserint, impiger exequar; quaeque Divinitati praestare placuerit, ea indifferenter schedis indere non gravabor a. Libens vero huic astringar debito, nec eo me velim eximi umquam; quodque solvendo, et numquam persolvendo, utinam vinculis emicem corporis, perseverante erga Germani memoriam summae et perantiquae privilegio sanctitatis. Habet ille plures tanto negotio aptiores, cui si deessent propria, externa certe ad votum ultro famularentur obsequia: verum, dum quondam tractaret secularia, noverat auro bibere, noverat interdum et fictilibus prandere; cumque pocula suppeterent gemmea principi, non tamen horrebat pro tempore in multiplicis usum ministerii etiam ligneis uti. Non aspernabitur, credo, sua praeconia per infimum et elinguem digeri; cujus tanta est meritorum gloria, ut mutis quoque ipsis copiam de se loquendi sufficiat largiri: eritque dignitatis genus, modica de modicis sumere, cui posse subest ingentia quaeque de maximis receptare. Jam dudum proponenti dicere multa se certatim ingerunt, quorum nil prius, nil competentius libelli vestibulo praefigendum reor, quam illud, quo pacto munificentissimus Pater noster nostra quidem memoria suo subveniendum decrevit loco. Ei rei talem fuisse consequentiam, subjecta relatione declaratur. [84] Chuonradus princeps famosissimus, collega regum, et inter primates aulicos apprime inclytus, per id temporis regia munificentia maximis, et sua condignis nobilitate fulgebat honoribus. Conjunx illi erat Adheleidh nomine, primorum et ipsa natalium perinde titulis gloriosa; quippe quae avita antiquorum procerum oriunda propagine, splendorem generis augustissimae aequiparabat stemmate dignitatis. Junxerat hos cum conjugii caritas tum socialis gratia probitatis, fortunarum amplitudinem religionis in Deum, moderationis in seculum cultibus exaequantes. Mira in personis secularibus officiositas, ingens devotio, inexplicabilis fidei magnitudo; ut difficile judicare sufficeres, uter eorum in religionem pronior, in Sanctos ferventior, in pauperum diligentiam copiosior appareret; ita se pietatis certabant officiis praevenire, cum fastigio dignitatis, tum etiam virtutis aemulandae studio omnibus potiores. [85] Cumque plurimos et secularium hoc tempore videas ambitionis fovendae gratia ecclesiasticas praelationes inhiare; hos nostra tempestate vel primos vel solos extitisse, pace cunctorum dixerim, qui sacrorum locorum suscepta potestate, non magis praeesse voluerint, quam prodesse; nec aestuanti avaritiae servorum Dei oppressione satisfacere, verum obrepentes illis indigentias propriis opibus aut penitus excludere, aut tolerabiliter temperare. Hoc, me tacente, ubique terrarum diversae conclamant ecclesiae, horum devotione incomparabili, vel rerum copiis auctae, vel ornamentorum competentium gloria notabiliter insignitae. Locus id noster vel maxime contestatur, qui eorumdem multiplicibus auctus donariis, ordinabili Divinitatis providentia hujusmodi cœpit exordio insigniri. [86] Memoratus princeps cum in dies magnificis honorum profectibus singularis attolleret apicem potestatis, contigit, secundas res illius extemporaliter irruentis incommodi molestia interturbari: ita namque unius oculorum clades immane confecerat, ut accedente tempore, crassi superductu glaucomatis pupilla deficiens, cum damno luminis intolerandi quotidie coacervaret augmenta doloris. Turba medicorum e palatio cunctisque regni partibus coacta confluxerat, multiformem artis industriam, collatis peritiae viribus, in principem expensura. Diu multumque absque operae pretio laboratum; quidquid humanae fuit experientiae, frustra consumptum est: ita adulta pestis visque morbida sensim crudescens, quamvis spectatissimorum, et vota et manus eluserat medicorum. Itaque quod artis est vel maximum, vel supremum, ferro cauterioque agendum, quod supererat, decreverunt. Princeps urgere factum; quandoquidem eo sanitas desperabatur infecto. Tentando negotio dictus dies pie impias medicorum provocabat instantius officinas . [87] Jamque aderat; cum ille inter spem metumque satis anxius, ut noctem fere totam insomnem exegerat, antelucandum credidit; caelestes prius quaesiturus precibus medicinas, ad sepulcrum Germani beatissimi votorum plenus accessit; fratribusque nocturnam stationem ex more peragentibus, diu totius strage corporis in oratione procubuit. Interea dolor saevire acrius; ille tamen nihilo minus cœpto persistere. Locus herbis erat consitus : his ille injecta manu, captandi gratia refrigerii, oculum fovit aliquamdiu. Horae paululo interjecto, manum fronti detrahit, herbisque summotis, omnimodam cum dolore miratus est cessisse caliginem. Ita beati Germani meritis principi consultum devotissimo, ut unius usura diluculi et minaces medicorum terrores exueret, et integra sopiti reparatione luminis de cetero frueretur. Laudes in Deum, grates in Sanctum funduntur inexplebiles; collatumque beneficium duplici gratulatione suscipitur, quod et repentinum accessit, et impacatae valetudinis inevitabilem necessitatem, ultra quam votis aspirari poterat, circumscripsit. Quodque tunc quidem prae manibus inventum est, armillas aureas sacro sepulcro obtulit. Devotionis vero tantum et benevolentiae erga Sanctum concepit locum, quantum postea rerum ingens probavit effectus. His ita explicitis, in sui juris recessit latifundia. [88] Exin vero quotidianis processibus intimus crescebat ardor, novum perindeque decens aliquid moliri, quod et suae par devotioni et beati Confessoris commodum existeret dignitati. Piis de Deo cogitatibus felicem non deesse exitum, hujus quoque proventu rei declaratum est: excellentis memoriae conjugem advocat; communicatoque cum ea negotio, quid sibi sederet animo, quidve faciendum decerneret, evidentius intimavit. Ea, quod esset ingenii singularis, et cum summo loco nata, tum ingenitae quoque prudentiae dote praecipua, rem illico pervidit acutissime: ex ore principis verbum rapuit; quodque erat inspiratum divinitus, accelerandum quam posset maxime persuasit; se totius molem negotii subituram libentissime: siqua viderentur difficilia, justis facile cessura desideriis; futurum, ut res, quamquam ardua, brevi cupitae perfectionis fastigium obtineret. Talibus animata, maturandum credidit; omnisque morae impatiens, ad beati Germani cœnobium ex jussu principis profecta pervenit; ac primum loci positione perspecta diligentius, postquam suo vidit cuncta respondere proposito, dici non potest, quanto se fervore addixerit cœptis insistere; dummodo Divinitas religionis flexa dispositionibus, quod velle dederat, posse donaret. [89] Erat locus naturali quodam situ commodissimus; atque a parte Orientali, clivo montis paulatim lentescente, competenter adcline pendulus, ultro se cujusdam ingentis fabricae conceptionibus ingerebat. Ad artifices talium experientissimos res confertur: horum industria ad loci opportunitatem accedente, concepti operis exemplar conficitur, et quasi quodam praeludio futurae moles magnitudinis ceris brevibus informatur ea pulcritudine, ea subtilitate, quae digna angelorum hominumque rege, quae Sanctorum collegio, quae ipsius etiam loci majestate esset. Expensis competentibus praeparatis, exactores magistrique operum deliguntur; quorum inrequieto studio, summaque instantia immensum opus incredibili celeritate peragitur, tanta facilitate rerum, tanta alacritate animorum; ut in promptu esset omnibus, divinum negotio concurrisse favorem. De cujus qualitate fabricae multa forent, quae ad laudem operis jure litteris mandarentur; verum quia et oculis subjecta est, et fere omnibus circumquaque notissima, parcendum in talibus paginae per magis necessaria posterius dilatandae. [90] Robusta diligentia confectum opus; multisque, opitulante Deo, seculis duraturum Chuonrado principi ejusque jugali benignissimae immortalem de cetero feret memoriam meritorum; quorum pronam et incomparabilem in nos locumque nostrum ex animo benevolentiam, posteritatis quoque illorum hereditaria devotio comprobavit; filii scilicet aequissimorum parentum et probitati et pietati quam simillime respondentes; quibus ultra omne, quod humanum est, idem locus et animo sedit et indicibili amore carissimus evidenter apparuit; quos, quia jam dudum incipientis felicitatis nostrae successibus torquebaris, acerbo praeventos occasu, sors, seculorum provectui semper invida, sustulisti. Ne tamen nos omnimoda praesidiorum spe interceptos, ut cœperas, usquequaque prosterneres, infraenes conatus tuos et dira molimina rerum prudentissimus Moderator elucit, hunc, qui caelo propitio, superstes adhuc, vitales carpit auras, nostrae primum saluti, multorum dehinc usui, cunctorum postremo profectui reservando. [91] Is est Hugo, ut absque assentationis fuco verum fatear, et nomine et officio Abbas; de quo quidquid dixero, longe infra meritum ipsius est; praestatque de eo silere per omnia, quam parum dicere: neque enim quidquam nunc de eo tractandum suscepi; nisi quod eximia proles, egregiis manans genitoribus, hos quam simillime tum dignitate, tum moribus repraesentat. Eo factum est, ut paternis, annuente Deo, suffectus honoribus, avitae memor gloriae, et potestatis et probitatis patriae robustissimus heres existat, beato protegente Germano, votis nostris cunctorumque fidelium ad sanctae decus Ecclesiae et diutissime et feliciter floriturus. Sed memoriam illius viri, omnes anni excipient consequentes. Rebus sane suavi lapsu decurrentibus jucundum fuerat immorari; nisi res ordine secuturae pronos in voluptatem animos avocarent. [92] Operi magnifice elaborato, siqua ornatui fore poterant, instantissime parabantur; et quoniam in nostra provincia marmorum copia minime suppetebat, in remotis haec quaerenda regionibus decreverunt. Hac de causa quidam fratrum periculosae expeditionis bis aggressi difficultatem, interque vastos Rhodani gurgister iter plenum discriminis subeuntes, Arelatum, ac deinde Massiliam, quae est Galliarum ultima, perrexerunt. Quibus ea fuit animi conditio, ut omnes acerbitates, cunctas rerum insolentias, extrema certe omnia ferrent non solum fortiter, verum etiam libenter. Ibi ingentibus congressi periculis, multa astu, multa ausu, callide audaces, audacter callidi superarunt, magna omnia magno constare, audentesque fortuna juvari, non immemores. Eruderatis itaque aedificiorum veterum circumquaque ruinis, ingentem marmorum pretiosorum copiam obtentu partim, partim pretio congregarunt; oneratisque navibus praeda praeoptabili, victorioso successu cœptorum audacium memorabilem bis duxere triumphum. Per iter horribile divinum eis non defuisse favorem, incunctanter dixerim; quod et minacis tumorem pelagi, et infidae gentis ferociam infracti animis, infessi viribus, excesserunt. Saepenumero Beati Germani praesentissimum sensere patrocinium; cum, ejus invocato nomine, fatalibus exempti casibus, emirati sunt, se subito secundis adversa mutasse. [93] Vel illud, quale, quamque evidens fuit, quod e multis unum decretae sufficiens credimus brevitati? Expletis, pro quibus perrexerant, regressum instantissime maturantes, rapaci Rhodano se committunt: die quadam conscensuros navim falsa spe diurnae tranquillitatis matutina, ut solent, serena deceperant; at subito coorta tempestas naturalem pelagi rabiem accedentis procellae concursibus efferavit. Ingens universos terror impulit, pertaesos fluctuum, pavidos periculorum: ac primum nauclero faciem elementorum diligentius exploranti, visum est, quam posset celerrime, subeundum littus, cedendum discrimini, atque inceptae tunc quidem navigationi parcendum; quod vehementius solito commotus aer, vix intra sequens triduum, placidum patefaceret in fluctibus commeatum. Porrectis itaque in longum obtutibus, ecclesia cernitur; quam contra subeuntes, optatae relluris tuta tenuerunt. Egressos curandorum corporum acrior urgebat instantia: ad id procurandum diversis diversa expetentibus, compertum est a loci incolis, ecclesiam illam, beati Germani nomine et meritis sacram, tantum apud universos reverentiae vindicasse; ut nemo de rebus ad locum pertinentibus quidquam praesumere nemo vel surculum e circumjectis sepibus audeat usurpare; totam insuper ruris circumpositi viciniam majestate loci adeo tutam existere, ut diebus vel noctibus integris vestimenta sua passim tum sepibus, tum arboribus suspensa relinquentes, absque furis metu vel periculo propriis domibus residerent. Ita beatissimi Germani fide in tuto degunt omnia; genusque miraculi est, res discrimini expositas secus periculum non perire. [94] Hoc ita comperto, animos angoribus relevant; locum alacres expetunt; peculiaris nomen Patris notis affectibus complectuntur; orationi devotius incumbentes, pro praeteritis gratias referunt, pro futuris vota concipiunt. Sic se suaque omnia per gloriosi Protectoris meritum Deo familiarius commendantes, littoris repetunt stationem; cum subito visibus circumquaque directis, longo prospectu cernunt, universam aëris inclementiam, ultra quam sperari poterat, procubuisse; ventos, elementaque omnia, perniciosa feritate deposita, in priscam mansuevisse temperiem. Nec mora, alacres iter repetunt desperatum, expromptisque ad fortia viribus, secundos pelago exigunt cursus, semel hausta fiducia securi casuum, et quidquid emergentium obsistere poterat procellarum, respectu conciliati per Germanum Numinis, contemptores. Straverat ille quondam sinistram Oceano Britannico legionem, cum hunc ad pereuntium instaurationem populorum tendere virulenta antiqui hostis pervicacia invideret. Nunc quoque quis dubitet, ejus virtutis, ejus extitisse meriti, quod, post fluctuum repentina discrimina, conclamata serenitatis gaudia reluxerunt? [95] Miraculo proximum judico, quod, perductis ad locum destinatum marmoribus, quidquid columnarum devectum est, tanta universis fabricae partibus habitudine convenerunt, ac si indiscrepanter, et, ut dicunt, in unguem eisdem ipsis deformatae lineis, proposito responderint exemplari. In quarum collocatione quid inter cetera mirum vel evidens claruerit, aestimo non tacendum. Harum unam non contemnendae magnitudinis basi impositam, aggregata robustorum manu, superne ducto fornici, collatis viribus, inserebant; cunctisque summa ope nitentibus, cum jam pene erecta consisteret, vicit molis immanitas impellentes, jamque elapsa manibus, suo ipsius in ruinam pondere ferebatur. Metu periculi cesserant universi, frustatim mox conterendi marmoris lapsum non absque doloris intimi scrupulo praestolantes. Praesente Deo, res contra opinatum cessit; quodque humana manus exequi nequiverat, divinae virtutis occursu multo gratius, multoque facilius confectum est; quantoque prius impetu deorsum ruisse, tanto mox visa est, absque visibili praesidio, mole sua superna reposcere. Ita loco fixa, inconvulsam perennis miraculi memoriam ingerit speciosam. [96] Perfecto opere, cunctisque decorem praetendentibus consummatis, sanctissimum et toto orbe venerandum corpus beati Germani in cryptam tanto condignam thesauro, magna ambitione apparatus, ingenti obsequiprum genere translatum est a. Jamdudum quidem ante annos aliquot jussu caesarum Caroli ac Ludovici c ab Heriboldo, venerabili pontifice, fuerat transmutatum; cum a tempore sui transitus, ex quo Ravenna relatum est, per annos circiter CCCC in eadem ecclesia, quo loco primariae sepulturae traditum fuerat, quievisset. Adfuerunt tunc quoque meritorum ejus argumenta praecipua, non absque miraculorum privilegiis solemnius commendata. Pretiosi denique sepulcri intimis patefactis, ita demum corpus venerabile cum omni cultu vestium integrum, intemeratum, atque omni incorruptionis genera speciosum apparuit; ut cuilibet ignaro rerum facile persuaderi potuerit, recens defunctum, recens tumulo abditum, recentibus indumentorum apparatibus circumseptum. Accessit huc publici splendor miraculi, pro sui magnitudine non tacendi. [97] Infelicem quemdam, cui Heleno vocabulum fuit, adeo vis horrenda confecerat, ut praeter linguae et aurium infausta dispendia, atri quoque daemonis violentia per diuturnum tempus misere torqueretur. Jamque ejus calamitatem Creatore propitio miserante, contigit, eum translationis supradictae spectaculo interesse. Is referebat postea, quod ecclesiam ter conatus egredi, personae cujusdam gravis et venerabilis occursu ter fuerit in ecclesiam revocatus. Verisimile est, inter malignum benignumque spiritum de salvando vel non salvando homine, iis egressus regressusque vicibus, aliquamdiu concertatum; dum et huic vas olim possessum linquere, et illi superni facturam Artificis ab inimico teneri diutius inhumanissimum putabatur. Regressu tandem tertio, tamquam impulsu quodam adactus violentius, in pavimentum ruit; moxque ore, auribus, ac naribus praevalida cruoris effusione perfluxit . Ita per obtentum ejus, cujus sacra transferebantur pignora, sospitati redditus, et peste daemonis caruit, et necessariorum sensuum rediviva ministeria in pristinos recepit usus. [98] Ad fidem miraculi, diebus postea superstes quamplurimis, beneficii percepti non immemorem conscientiam obsequiis suae tenuitati competentibus apud beati Germani memoriam declaravit. Actum est hoc anno Dei hominis facti DCCCXLI, regnante jam piissimo Carolo, caesaris Ludovici filio; postquam a civili praelio e regressus victor, extra omnes fratres suos regiae apicem extulit potestatis. At anno ejusdem Verbi incarnati DCCCLIX, qui est regis Caroli nonus et decimus, amplificata eadem basilica, cryptarumque, ut supra digestum est, pulcritudine decorata, saepe dicti saepiusque dicendi Patris nostri sanctissimum mausoleum a loco primariae translationis denuo summotum est, ad conditorium suprascriptum, nova operosaque praeparatum diligentia, publicis cultibus tranferendum. Ea res hoc ordine decucurrit. [99] Hludovicus Germaniae rex, a trans-Rhenanis partibus violentus emergens, fraternae sortis regnum, sanctissimo jurisjurandi interventu, olim Francorum judicio confirmatum absque ullo respectu icti fœderis, temerarius inhiavit. Egerant hoc infidae perduellium factiones, quibus mens quidem quietis impatiens, ferina vero rabies et inquietudo bestialis audendi quidlibet, quamvis immanissimum, vires et animum suggerebant: quod genus hominum ad caedem et amentiam ultro proficiscens, impiam dexteram ad necem civium transtulerunt. Jamque universi pene regni proceres ab isto ad illum defecerant; aequitate nihil, viribus universa constabant; caede, rapinis, incendiis cuncta ferebantur; non illos a cœptis immanibus Christianitatis titulus revocabat, non humani contemplatio fœderis, non ubique locorum praesentialiter plenus et pleniter praesens ac per hoc omnia desuper inspectans Deus, non denique consideratio futuri, consummato orbe, judicii inter bene meritos et male conscios aequis lancibus expendendi. [100] Inter haec mansuetissimus rex Carolus, belli pacisque artibus Davidicae semper modestiae comparandus, cum se fraternae saevitiae, in dies pertinaciter crudescenti, humanis copiis ex aequo non posse resistere pervidisset; vicibus omnia volvi non inscius, ferendisque fortiter casibus ac, Deo propitio, superandis a puero assuetus, cedendum tempori arbitratus est, quam suo, ac reipublicae dispendio, caecis extraordinarie periculis incumbendum. Itaque salubriore, et quod tantum decebat principem, consilio animatus, posthabita spe temporalis adjutorii, ad divinum se praesidium contulit; satis perniciosum sciens, ut divinis diffidere, ita, quoque humanis viribus inconsultius niti. Atque inter spem metumque confinis, expeditione memorata beati Germani cœnobium Deo tactus adiit. [101] Igitur loci ac temporis opportunitate captata, sacri translationem corporis absque dilatione perficiendam decrevit; quod et suae reversionis incertus existeret, et conceptae in Sanctum devotionis officiis plurimum sibi roboris acquiri posse, non dubitaret. Sancto igitur Epiphaniorum die solemniter omnibus praeparatis, ad gloriosi corporis reverenter accessit memoriam: pauci admodum circumsistunt; episcopi scilicet venerabiles, et probatissimi sacerdotes, regem intra sanctorum sanctissima comitati: ceteros quidem ab intimis arcuit. Hymnos vero et psalmodiam infatigabiliter personantes, data opera in officio perseverare mandavit. Hinc maturans negotium plenum reverentiae, sepulcrum aperuit. Membra pretiosissima, perinde ut pridem, integra supplicibus oculis conspicatus, congruo honore veneratus est. Quid votorum ibi conceperit, quid affectionis impenderit, quam pure se super aram ipsam spiritali contritione mactaverit, Deo constitit et constat soli; quique sibi id fuisse gratissimum, e vestigio declaravit. Post haec corpus venerabile solis pontificum passus manibus contrectari, operosis denuo palliis decenter ambivit. Gratum praeterea suae odorem fidei multa balsami, multa thymiamatis impensa, per beatum Germanum, respicienti omnia porrigens Conditori, thesaurum incomparabilem adorandi corporis ejus eo loci, quo nunc veneratur et excolitur, larga ambitione, ingenti gloria, principali denique reverentia transpositum collocavit. Locum regia largitate et donis magnifice cumulavit; diemque illam, festivis exactam apparatibus, succiduis seculis perpetuo celebrem indixit. [102] Mox itaque peractis suae devotionis salutaribus, fortissimo Deo, qui dat salutem regibus, interventu Germani beatissimi, voto supplici se committens, fidens animi, et tamquam de victoria jam obtenta securus, delectu facto, absque cunctamine hosti obviam properat, fide, quam armis rem bellicam peracturus. Sicque duce Christo usus, hostiles copias sine sanguine pepulit, duplici donatus beneficio, quod et de hoste trophaeum cepit, et homicidii, vel potius parricidii, reatum, Deo se in omnibus protegente, declinavit, in reliquum, largitore Deo, ac protegente beato Germano, rerum potiturus, et feliciter regnaturus. [103] Idoneum pietati, nobisque constabit salutiferum, si ad beati honorem Pontificis subjungantur, siqua post haec seriem temporis illustravere miracula. Non multo dierum intermeante curriculo, adolescens quidam poplitum damno debilis pariter et deformis, templo beati Patris adito, sedulis per aliquot dies excubiis necessarium incessus recuperationem per sacri corporis merita precabatur. Ea tum nox erat diei Dominicae, quae sacrae quadragesimalis observantiae dies mediate cognoscitur. Cumque circa gallicinium nocturnae functionis officiositas a fratribus ageretur, per merita Praesulis genuinae rectitudini potentissime reformatus, magnum astanti populo spectaculum praebuit, et divinae laudi per ora cunctorum nobilem materiam ac memorabile incrementum. Huic aliud eadem tempestate successit miraculum, et ipsum quoque publice multorum sub oculis celebratum. Quidam loquelae privatus usu, dum se robustae fidei patrocinio ad Sanctum contulit, damnosi latebram silentii suffragio recepti sermonis excessit. Tabellae tesserariae, templi suspensae vestibulo, monumentum ei rei fuere. [104] Sequentis declaratione miraculi DCCCLXIX annus incarnati Domini volvebatur: Adalricus quidam, patria Senonicus, ipso suae debilitatis genere usquequaque notissimus, ita toto reptilis corpore trahebatur; ut debilitas deformitati addita, necessariora corporis officia homini detraxisse videretur. Non illum talem natura produxerat; sed extemporaliter irruens calamitas, Deo tantum causae conscio, anno jam duodecimo trahebatur. Infelicitatis suae levamen frequentes ad Sanctorum memorias, anxie quidem, sed inefficaciter quaeritabat. Certissime eminet, hunc beatissimi Patris nostri meritis reservatum. Igitur cum ad Kalendarum Octobrium solemnitatem publicis orbis terrarum gaudiis celebrandam numerosa populorum fluxisset ex more congeries, is quoque enisu, quo potuit, conventui interesse curavit; non tam receptandae sospitatis, ut ipse post fatebatur, obtentu, quam ut collata coëuntium stipe juvaretur: verum artifex humanitatis Deus, cui familiare est non rogantibus quoque gratis multa praestare, unius expensa miraculi et dici gloriam, et misero, quam desperaverat, contulit medicinam. Emensa namque sacrarum vigiliarum parte fere media, cum alternantis chori vicibus Psalmus, qui inscribitur, Te decet Hymnus, Deus, in Sion, decantari cœpisset, tantus miseri revalescentis ecclesiam clamor implevit; ut non vulgi modo frequentiam, verum et ipsos divini choros Officii medullitus tremebundus horror invaserit. Superventu salutis, nervorum labefactae compages, membraque in priscos vigores remeantia, in clamores incompositos excitaverant infelicem. Ad vocem hinc inde certatim concurritur; collapsusque, corpore et membris pene emortuis, invenitur: paulo post resumptis viribus, usuque gressuum remeante, divinae fermentum laudis praesentibus attulit, futuris transmisit. Ad hujus assertionem operis is ipse superstitem agit vitam, ac sacro corpori de se satis merito pro viribus debitum expendens obsequium, suae secum circumfert indicia sospitatis. [105] Sacri transitus ejus nox officiosis vigiliis solito ducebatur; et quemdam fratrum adeo religiosum intimus dolor vitalium misere fatigabat; et erat viro mœror inconsolabilis, luctus immodicus, non tam infirmitatis urgeri violentia, quam quod defectus viribus, debitis solemnitatis obsequiis non poterat interesse. Inter haec fessis artubus sopor incumbit. Dormienti sanctus Germanus praesentem se exhibet; imperat, quid ageret, quidve pateretur, incunctanter edicat. Illo molestam aegritudinem profitente, doloris loco placidam visus est admovisse manum. Vigoris plenus surrexit continuo; et ingenti cunctorum miraculo psallentium sese choris laetus inseruit. Dici non potest, universorum animis in laudem Dei fervoris quantum accesserit. [106] Sanctissimi praedecessoris ejus Amatoris festus dies advenerat, et collectis episcopis, venerabile corpus ejus principali transferebatur reverentia. Ei spectaculo beati quoque Germani collegium absistere, non tam esset indecens quam nefarium. Reliquias sacri corporis accepturi nil competentius postulandum decreverunt, quam dextrae digitos manus, quibus quondam violentus Germano crinem decerpserat. Id impetratum, ambitiosa pompa, festivo gaudio referebant. Cumque basilicam ingressi, remque divinam peracturi, sacrum pignus ante sepulcrum beati Germani deponerent, in promptu fuit agnoscere, duo praecellentis menti lumina piis gaudiis, nova gloria, concurrisse: nam quaedam mulier gestatorio delata, pro eo quod toto reptabunda corpore, genitalibus artuum careret officiis; decenti mox reformata staturae, amborum meritis plenae retulit gaudia sospitatis. Clerus laudibus, populares clamoribus extulere factum, quo et dies illustrata, et antiqua Pontificum sanctorum inter se familiaritas argumentis perspicuis comprobata videbatur. Sacri quadragesimae volvebantur dies; et surdam e pago Senonico mulierem contigit advenisse. Somnio praemonita fuerat, ut chordam signi faceret, atque ad beati Germani basilicam deferret. Dicto paruit; funem attulit; signo applicitus est. Id manu propria cum pulsasset, momento eodem aes sonum edidit, mulier auditum recepit. [107] Anno DCCCLXXIII Verbi inter homines humanati publica fidelium religiositas populorum diem Kalendarum Octobrium votivis gaudiis exigebat. Adfuit inter ceteros quidam pagi Andegavensis indigena ex vico, Basilicas nuncupato, Adalsadus nomine, triginta ferme et trium annorum curriculo contractorum genuum damna circumferens: inita igitur Missarum celebritate solemni, ingressus ecclesiam, ut ipse fert, immensis cœpit fervoribus aestuare; quibus mitigandis locum quaerens, foras item egreditur. Mox calore cedente, tanto frigoris horrore correptus est; ut pene se exanimandum crederet, nisi denuo ecclesiam introiret. Quo demum ingressus, priscis rursum caloribus inflammatur. Inter haec genua dissiliunt; nervi laxantur; ecclesia clamore completur. Jamque in ambone responsorium cantabatur: ad sanctum sepulcrum cominus admovetur; sub oculis omnium compages olim mortuae distenduntur; nervorum siccitas animatur; genua in priscam habitudinem diriguntur; ad laudem Dei fidelium cœtus accenditur; duplicaraque laetitia, ora vocibus, genae lacrymis adimplentur; sermo ad populum de festivitatis splendore convertitur; beatus Germanus suo praesens adesse diei, evidenti beneficio comprobatur. Adhuc, de quo loquimur, superest, memoremque se accepti beneficii, qua potest, servitute fatetur. Et magnae et multiplices, Christe, tibi suppetunt medicinae, cumque sis universitatis conditor, res perperam stantes modis complacitis et instaurando ordinas et ordinando instauras. [108] Summi et incomparabilis Patris nostri praeconiis eximendum vereor, quod, ejus gratia meritorum interveniente, sanctorum quoque pignoribus Martyrum ab urbe Roma locus idem meruit cumulari. Jam id, credo, provida divinitas praetendebat, cum inter cetera supra memorati operis l instrumenta secretarium quoque conditorii ejus, nec uni, nec soli tantummodo parabatur: venturos scilicet propediem alios alicunde patronos, qui locum praesentia supplerent, meritis protegerent, virtutibus illustrarent. Quod quia silentio obducere immanissimum est, nusquam opportunius video vel inserendum, vel inseri potuisse. [109] Anno itaque incarnati Dei DCCCLXII fratrum quidam mandatis pariter et epistolis regiis instructi, urbem Romam expetunt, cum orationis gratia, tum etiam quarumdam ecclesiasticarum studio causarum; quas, Deo negotium procurante, et allegarunt strenue, et efficaciter expleverunt. Prudentissimus et maxima venerationis reverentia suspiciendus Nicolaus Papa, Romanae tum Cathedrae praesidens, vicem Apostolici culminis et dignitate et studio praeferebat: qui, cum praenominatis legatariis ad cuncta, quae vellent, per dies aliquot plenissime sui copiam fecisset, magna sui ministrorumque ejus gratia discessuris sanctorum martyrum Urbani et Tiburtii reliquias tradidit, et virtute pretiosas, et quantitate praecipuas. Sic Dei favore et obtentu regis Caroli, quod alias vel laboriosissimum, vel impossibile fuerat, facili negotio confecerunt. [110 ]Quid pignoris, quid thesauri Romulea ferretur ab urbe, virtutum consequentium crebritate cœptum est e vestigio declarari: remotis superfluis, siqua referenda sunt, compendio fient gratiora. Urbem egressi, mansione prima in sancti Alexandri ecclesiam devenerunt. Ibi cum pernoctarent, candela prolixae longitudinis, uno succensa capite, post paululum a parte alia flagrans, utrimque praeluxisse visa est. Ingenti devotione complexi factum, duorum praecipuis Sanctorum memoriis, geminis de cetero serviendum luminaribus, adverterunt. Exin illuster vir Hlotharius, ejusdem comes expeditionis, febre correptus pervalida, candelam suo statui respondentem detulit, et ante sacras pernoctans reliquias, in crastinum se omnimoda languoris molestia levatum sensit. Actum Vulterris. Meginarius, ejusdem Hlotharii presbyter, non multum post febre succensus violentissima, candela Sanctis adhibita, quam excellenter, tam facile curatus est. Familiare deinceps omnibus effectum, irruentes sibi per totum iter imbecillitates, Sanctorum constanter imploratis patrociniis, declinare. [111] Emensis Alpibus, ad sanctos Agaunenses Martyres diverterunt. Ibi ab Hueberto, abbate famosissimo, excepti quam familiariter, tanti fatigationem itineris plena viri benevolentia, ingenti religiosorum affectu, larga denique totius liberalitatis indulgentia relevarunt. Dehinc oblatam sibi negotii opportunitatem intentatam linquere non sibi integrum fore arbitrantes, Sanctorum Agaunensium reliquias a praenominato principe poscendas decreverunt. Is, volente Deo, quod postulabatur, excepit libentissime, quod et viris esset familiarissimus, et, utpote secularia meditans tantum, in Sanctorum largiendis patrociniis non satis avarus. Quamobrem, sacrorum corporum accito custode, pretiosi martyris Mauritii complectendam reliquiarum partem cum venerando capite sancti Innocentii, legionarii quondam ejus, incunctanter largiri praecepit. Id quamquam omnes ferrent aegerrime; obtinuit tamen jussio principis indifferenter fieri, quod volebat. Votorum compotes, iter repetunt, justis semper faventem dispositionibus impendio glorificantes Deum. Obsequiorum erga Sanctos splendor, signorumque frequentia circumjectos passim populos spectaculo aggregabat; cedentibus aliis, alii succedebant; dum et hos nova perceptorum beneficiorum gratia laetos in sua recedere, et illos percipiendorum spes alacriter impelleret properare. [112] Publice famosus et famose publicus locus est, Orbam d vulgo cognominant. Eo cum venissent, puella infantula ejus loci, Osanna nomine, quam nativitas et mutam produxerat et contractam, auditis psallentium populorum vocibus, miris perveniendi ad Sanctos angebatur desideriis. Id quia verbis non poterat, gestu corporis et stridore faucium declarabat. Aridis tandem nervis reptilem extorquens gradum, enisu, quo potuit, pervenit. Mox tantae fidei remunerata fructu, ignotae rectitudinis, universis mirantibus, recepit usum. Hinc Sacris communicans, sacerdotis jussu respondit. Amen. Ex eo pleni compos eloquii, ad locum usque, qui Arlia dicitur, Sanctos prosecuta est. Dehinc in villam, cui Botgalia nomen, cum venissent, quidam ejus loci, caducus a puero, adeo ut per dies singulos caducam non semel allisionem pateretur, raptim ad Sanctos cucurrit; feretrum vexit; triduo prosecutus, nihil demum mali passus est. [113] Hinc ad Salinas ventum. Pater parvulum filium, contractione artuum imbecillem, humeris vectitans, sub feretrum composuit. Paulo post cœpit erigi, et patrem anxie inclamare. Exciti omnes vocibus, hinc inde concurrunt; incolumem inveniunt: pater sub oculis omnium sanum recipiens filium suum, immensum laetus revexit ad propria. Actum in ecclesia sancti Joannis Baptistae, vico publico. Saltum Mortkaliae ingressos novae hilaritatis afflavit accessus: namque inter ventorum impetus et pluvias vehementes, duo cerei sacrorum praevii pignorum, inextincto per diem totam lumine perdurarunt. Ita Sanctorum gratia, quibus deferebantur, evidentius contutati, indefesso officio et imbres et flamina contempserunt. In villam pagi Amausensis, quae campus Vellii dicitur, cum venissent; mulier ab ipso materni uteri muta progressu, fide plena concurrit; precem fundit; effectum precis consecuta est. Illico intima faucium negatae dudum vocis cepere canorem, promptaque verborum affluentia diuturni damna silentii compensarunt. Sic concessum beneficium exercitio sermonis exaggerans, Ararim usque prosecuta est, misertum sui plasmatis et affectu et vocibus collaudans Deum. [114] Hinc illis pagum Oscarensem permeantibus, puella infans, honesto loco nata, quae et ipsa cognati patiebatur detrimenta silentii, de sinu nutricis exiliens, cursu rapidissimo ad Sanctos venit; amplexoque feretro, suos adesse Dominos, etiam atque etiam inexplebilis inclamabat. Sic linguae vinculo resoluto, laudes aggerans laudibus, ad castrum usque Divionem comes individua perduravit. Pater ejus et mater iter agentibus postmodum competentia itineri munera destinarunt. Alisiensem post haec pertranseuntes pagum, in villa, quae Fanum dicitur, noctem exigendam decreverunt. Ecclesia ejus loci beati Germani solemnis constat nomine. In hac pretiosa Sanctorum pignora collocarunt. Puella fere duodennis advenerat; quam deformitate damnabili colli cervicisque contractio humerum complexa turpabat. Haec pervigilem in ecclesia noctem ducens, et praeoptatae saluti et absolutae pulcritudini restituta, caelum ipsum votis et laudibus onerabat, Auctores beneficii Autissiodorum prosecuta, salutaribus obsequiis integrum exegit annum. In villam, Pompejacum dictam, venientes, in ecclesia sancti Christophori nocturnae stationis excubias peregerunt. Puer bene natus, Herimbertus nomine, immani febrium torquebatur accessu: delatus a parentibus, incommodum exuit; robustae sospitatis optantibus gaudium cumulavit. [115] Inde profectis solemnis Autissiodori parabatur exceptio; quo tandem pridie Kalendarum Novembrium pervenerunt, multa gloria, ingenti pompa, inexplicabili rerum praestantia. Creverunt ex eo miracula visibiliter corporalia, invisibiliter spiritualia, quo magis subtilia, eo magis utilia, indesinenter assidua, indubitanter proficua, quantoque perennius duratura, tanto certius profutura. Folcoldus , ex cœnobio sancti Juliani clericus, quartano incommodo per anni fere spatium vexatus, ad Sanctos se humiliter contulit. Mox fidei donatus praemio, sospitate reddita, languorem excessit. Non post multos dies, colonus quidam familiae sancti Germani, ex rure, cui Sorgiacus vocabulum est, comperta virtutum fama, eo gressum tendere animum induxit. Erat sane paralysis violentia totis artubus resolutus. Ea nocte, cujus postridie profectionem parabat, dormienti ei vir, habitu pontificis, speciosa canitie spectatus, apparuit; seque Urbanum confessus, Ecce, inquit, sanus factus, incommodum excessisti; verumtamen recta perge, quo decreveras; ac pro salute recepta congrua memento vota persolvere. Jubentis edictum obedientia comes excepit; pergensque, ut imperatum erat, quod secum actum fuerat, palam explicuit. [116] Exin multis locum expetentibus innumera praestitere; cunctis postremo rite supplicantibus indubitata rerum evidentia sese exhibuere praesentissimos: quodque gratum habeant, honesta sibi in loco deferri servitia, plurimis expertum modis, una tantum, eademque perbrevi admodum, relatione constabit. Beati martyris Tiburtii anniversarius passionis dies advenerat, et pia fratrum devotio nocturnis vigiliis officiosius insistebat. Inter haec cuidam fratrum in oratione secretius procumbenti, atque in divinae contemplationis fastigium aliquatenus rapto, se videndum exhibuit, ea formae habitudine, ea pulcritudine juventae, qua expressius in suae Passionis textu describitur. Visus est autem ante loculum reliquiarum suarum, libratis in aera gressibus, assistere, et expansis ad orientem manibus, quarum una virgam ferebat auream, pro totius salute populi instantius supplicare. Is nobis hoc postmodum cum lacrymis referebat. Id mire gratum omnibus, et praesenti et futurae devotioni conduxit. Praeterea anno Dominicae Incarnationis DCCCLXV merito suae religionis venerabilis Herchenraus, Catalaunorum episcopus, ad cœnobium sancti Germani veniens, largitione fratrum reliquias pretiosi Papae et martyris Urbani obtinuit; eisque susceptis, monasterium in pago Pertensi ejus honore construxit. Quo loco tanta tamque frequentia postmodum claruere miracula; ut, si literis universa mandarentur, suo per se possent suppeditare volumini. Sanctorum Roma delatorum commemorationi paucis, ut puto, morem gessimus; nunc res exigit, iis dilatis vel omissis, in reliqua proficisci. [117] Postquam longe superius comprehensum opus visum est et ecclesiastico decori congruum et Sanctorum componendis pignoribus condignum, exercitata sapientium sententia optimum factu judicatum est, ut supra memoratae Martyrum reliquiae, nec non et corpora beatorum pontificum Altissiodorensium, olim in ipsa ecclesia tumulata, transferrentur in cryptas, et circa corpus beatissimi Germani praecipua officii diligentia conderentur: divina mente, probo consilio; ut quos eadem caeli regia continet, ejusdem quoque in terris habitaculi capacitas sociaret. Factum ita est; et dextro quidem latere, id est a plaga Australi, ossa beati Urbani Papae cum capite sancti Innocentii martyris eodem loculo composita sunt. Hinc corpus venerabilis Alodii, successoris quondam ejus, ac trium deinde sanctorum pontificum, Ursi, Romani, et Theodosii. A parte pedum, id est plaga Orientali, secus aram, pretiosi confessoris et praesulis Aunarii membra sacratissima requiescunt. Sinistrum, id est Septentrionale latus, gloriosi martyris Tiburtii pignora occuparunt, subjunctis quinque pontificum corporibus venerandis, hoc est Sancti Fraterni episcopi et martyris, Censurii, Gregorii, Desiderii ac Lupi; et extra hos, sancti Moderati pueri, quondam martyrio coronati. Horum quia nomina praemisimus, si qua ex eis ad nostram manavere notitiam, modesto compendio perstringamus. [118] Ac primum Alodius, cujus vel meriti vel dignitatis extiterit, hinc colligi valet, quod, beato Germano adhuc superstite, in monasterio illius archimandrites praefuit, ipsoque post sublimato ad caelestia, in pontificatus sortem ei succedere meruit. Is imitator et heres Magistri, postquam Autissiodorensem per annos XXX, mensem I, dies XII, rexit ecclesiam, optimorum locuples stipendiis meritorum in pace decessit; atque in eadem beati Germani basilica decenter sepultus est. Eo decedente, mansit civitas absque episcopo annis X, ut in proœmio quoque opusculi praenotavimus, ob saevitiem scilicet vastantium Gallias barbarorum; quibus explicitis, sanctus Fraternus pontificali cathedrae subrogatur. Is, qua die a fidelibus episcopus ordinatus, a barbaris est martyrio coronatus die III Kalendarum Octobrium. Hinc Censurius pontificatui suffectus est. Is est, cujus tempore Constantius orator obtentu sancti Patientis, Lugdunensis episcopi, Vitam Beati Germani mirabili stylo edidit, omnique diligentia elaboratam ei postmodum habendam direxit. Hic post administratum rite sacerdotium annis triginta et octo, mens. III, diebus VI, obiit IV Idus Junii sanctitatis plenus, bonisque omnibus copiosus. Sepultus est in ecclesia beatissimi Germani. Beatus vero Aunarius, quam excellentis privilegii fuerit, relatio Gestorum ejus satis superque declarat. Qui inter cetera suae sanctitatis illustria, basilicam quoque beati Germani magnificis praediis locupletavit; quod et natu splendidissimus, et possessionum amplitudine fuerat copiosus. Hic tam vivens, quam mortuus signorum gloria coruscavit; functusque sacerdotio annis XLIII, mensibus X, diebus XX, VII Kalendarum Octobrium Sancto spiritu plenus decessit; et in basilica beati Germani prope corpus ejus debita reverentia appositus est ad patres suos. [119] Quid beatum Desiderium memorem? Cujus etiam secularis dignitas tanta extitit; ut ei nemo, quamvis potentissimus, ex aequo se conferre potuerit: fuit enim propinquus Brunechildi reginae, filiisque ejus Francorum regibus; quorum et munificentia principali ingentem praediorum amplitudinem consequutus est. Hujus genitrix, Nectaria nomine, in monasterio Sancti Amantii, quod situm est in pago Petragorico s, sepulta requiescit; quod idem postea in matris memoriam honestis donariis et maxima fundorum dote perornavit; quemadmodum testamenti ejus pagina declarat. Quantum sane ex collatione temporum licuit perscrutari, beato Papae Gregorio contemporalis fuit. Extant ejus ad illum epistolae, celebritatem viri litteris quoque Apostolicis commendantes. Is adeo fundorum dives extitit; ut nulla vel medianae Burgundiae, vel Aquitanicae provinciae principalis ecclesia inveniatur, quam non rebus auxerit peropimis. Ecclesiam sane beati Stephani, cui sedit, miro decore ampliavit, ingenti testudine a parte Orientis applicita, auroque ac musivo splendidissime decorata, instar ejus, quam Siagrius, episcopus Augustoduni fecisse agnoscitur. Altare quoque antiquum eo transponens, sub die Kalendarum Majarum XIII dedicavit. Eamdem quoque ecclesiam multis et magnis patrimoniis solemniter extulit, cum in locis diversis, tum vel maxime in pago Sanctonico. [120] Beati praeterea Germani basilicam, in qua post mortem requiescere disponebat, multis auxit rebus, viri liberalitatem pariter atque praestantiam hodieque contestantibus: vasa aurea atque argentea plurima contulit, quorum et operis speciem et ponderis per singula quantitatem, in talibus quoque diligentissimus, facto a se inseruit testamento. Basilicam sanctorum martyrum Gervasii et Protasii per manus Marini diaconi sui construi jussit, suisque dotavit rebus. Idem Marinus in eadem ecclesia requiescit. Suorum heredem bonorum Christum et Ecclesiam qualiter substituerit, antiquissimi et bis superius memorati testamenti ejus pandit auctoritas, quodque in nostris adhuc conservatum archivis, multam viri dignitatem, largitatem plurimam, dispositiones cauta semper diligentia circumspectas, copiosius contestatur. De quo, quia plura suppeditant, quam suscepti operis brevitas sufficiat explicare, his omissis, cetera prosequamur. Vitae peracto cursu, sexto Kalendarum Novembrium supremam sortitus diem, in ecclesia Beati Germani debita veneratione translatus est. [121] Romanus cathedrae substituitur; de quo fertur, quod, cum esset vir sanctissimus, decisione capitis martyrium consummarit pridie Nonarum Octobrium, expleto functionis suae tempore annis III, diebus XV. De beato Urso, fideli relatione vulgatur, quod juxta sancti Amatoris basilicam reclusus, anachoreticam duxerit vitam; ubi oratorium hodieque est, ejus nominis memoria sacrum. Contigit eo tempore, urbem repentino afflatam incendio conflagrasse. Ad virum Dei cum sublatus in altum clamor populi pervenisset, succurrendum periculo ratus, familiarem illuc baculum destinavit: ipse precibus obnixis, quam instanter incubuit. Eo inter minaces flammas et quae adhuc integra supererant, constituto, dicto citius incendium omne deflagravit. Hac occasione sancti viri merito declarato, urbis decedente pontifice, vi extractum praesulatui suffecere. Cella ejus in ecclesiam cessit. Exegit sacerdotium annis VI, mensibus IIII: moribusque et meritis pretiosus, tertio Kal. August. fragilitatis excessit molem. Theodosius episcopus, post gubernatam sedem annis octo, diebus viginti quatuor, decimo sexto Kal. Aug. diem excepit ultimum; proque suae merito sanctitatis nobilem in B. Germani ecclesia sortitus est sepulturam. [122] Gregorius, et ipse sanctus episcopus, praefuit ecclesiae annis duodecim, mensibus sex; exactoque suae vicis officio XIV Kalend. Januarias humana deponens, in ecclesia beati Germani supremum promeruit munus. Lupus episcopus, ut in antiquissimo marmore epitaphii ejus animadversum est, utque superiore libello meminimus, cum Crotechilde, regina venerabili, illuc devenit, quo tempore Beati Germani aedificabat basilicam; et suo praeventus fine, ibidem sepultus est. Requiescit in eadem basilica sanctus Optatus episcopus cum duobus presbyteris, Sanctino et Memorio; cum quibus primo sepultus fuit in ecclesia sancti Christophori martyris, quam ipse extruxerat; postmodum, annis labentibus, translata sunt eorum corpora in ecclesiam Sancti Germani tam officiose, tam solemniter; ut in omnibus Martyrologiis, et maxime vetustis, dies translationis eorum insertus habeatur sexto Nonas tertii mensis : transitus autem vel depositio illorum pridie Kalend. Septemb. annotatur. Eodem sane sarcophago omnes pariter requiescunt. De puero Moderato hoc tantummodo compertum est, quod puer martyrio coronatus, in propria basilica diu requieverit. Post clarescentibus circa sepulcrum ejus miraculis, in ecclesiam beati Germani transpositus est, cultu Officiorum et impendiis luminum copiusius venerandus. [123] Talibus, tamque magnificis locus illuster honoribus, mactus titulis, privilegiis gloriosus, cui non videatur majestatis suae merito venerandus? Sancta quondam sanctorum verebantur Hebraei, quod ibi Arca Testamenti, intraque eam virga Aaron, et caeleste manna, ibi altare, quod dicebatur Thymiamatis, ibi Cherubin aurea cum Propitiatorio, ceteraque symbola intellectualiter typica et typice intellectualia, ac per hoc futurae olim veritatis conjecturam praeferentia, tegebantur. Nonne tibi multo videtur impensius venerandum summae sanctitatis habitaculum, tot Sanctorum splendidum memoriis, sublime tropaeis? Ea semel per annum et uni et soli pontifici pandebantur, pro suis totiusque populi excessibus rogaturo: haec nostra, et re et nomine sancta, patent singulis, patent omnibus, quotidie facilia, facile quotidiana; quantoque se peccator ingesserit, tanto religiosae importunitatis pretium uberius reportabit. Ad ea si quis externorum accederet, temeritatem morte luebat: ad haec externi etiam omnes accedimus, ut mortis meritum immortalitatis stipendio compensemus. Ibi brutorum cruor animalium inferebatur in sancta per pontificem: hic summe boni Pontificis vitale Corpus, Sanguisque sanctissimus, caelestis usu mysterii, Christianis omnibus conficitur in salutem. Tanta inest loco dignitas, tanta principalis reverentiae sanctitudo. Quem quotiescumque devotus intraveris, cernere est Christum Apostolis consedentem, Martyribus compugnantem, Confessoribus colloquentem, Virginibus collaetantem, Sanctis postremo omnibus conregnantem. Tanta praeterea ibi sunt orationum loca, tam crebra Sanctorum altaria; ut cum omnia peragraveris, singulis illacrymaveris, meliorem diei partem in lucrum tibi cessisse laeteris. [124] Nec eos patienter accipiendos aestimo, qui Sanctorum animas vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel super aram Dei consedisse delirant; nec posse suis tumulis, et ubi voluerint, adesse praesentes. Absurdum omnino est, ut sacrae testatur interpres Historiae, Sanctis injicere vincula, ut usque ad diem judicii pœnali custodia teneantur, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur Agnum, quocumque ierit. Si Agnus ubique; ergo et hi qui cum agno sunt, ubique esse credendi sunt : quique Deo cernente omnia, penetrante omnia, cognoscente omnia perfruuntur, nihil in naturae multiplicis varietate constat, quod non ipsi quoque cernant, penetrent, et absque morosae difficultatis oppositione cognoscant. Itaque, quamvis Sanctorum animas nusquam et numquam a Deo abesse, ac per hoc, et semper et ubique jure se invocantibus adesse crediderim; nec facile dejici de sententia patiar: cineres tamen suos amare et circumvolitare, eisque praesentes semper assistere, cum incunctanter animo feram, tum constanter voce efferam, ore proloquar, privatimque et publice, securus praejudicii, profitebor. [125] Cumque ad Germani memoriam indignus accessero, hunc fidei oculis suspiciam; hujus angelicam faciem, ex consortio sermonis Dei frequentius illustratam, ipsisque regibus tremendam, aliquoties contemplabor; ejus animi gravitatem comitate conditam, propositi constantiam, senectutis reverentiam admirabor; procumbensque sepulcro, ac sanctum deosculans lapidem, tamquam meo imminentem vertici venerabor summissius. Interdum vero, si copia conferatur, etiam vestigia stringere; at, si id non dignetur, locum certe, ubi steterunt pedes ejus, non cessabo fideliter adorare. Quemque absenti etiam multa praestitisse non ingratus memini, numquam eo animum impulerim, ut diffidam, hunc quoque rite veneratum, praesenti et sedulo multo magis affuturum. Ex propositi occasione negotii confectum quiddam est, quo et temerariis scrupulum injectum, et sinceris Sanctorum cultoribus conducibile reor aliquid procuratum: quibus gratandum omnino percenseo, quod, ruant licet venti, procellae saeviant, flumina intumescant, domus certe Dei, cujus et cultores et ministri sunt, intitubatam, immobilem, inviolatamque sui roboris aeternum obtineat firmitatem, quae non fluidis incumbens arenis, verum columnis caelestibus subnixa, petraeque unita perenni, architectante Deo, in solidum robur evaserit. [126] Agite itaque, spiritalis tirocinii prosessores, excellentis propositi complices, summae philosophi sanctitatis, quos sacro Ordini consuescere, in Religione consenescere, virtutibus immori, praesaga rerum gratia praeelegit, voluntas exercuit, pudica parentum devotio mancipavit: date operam, praestate diligentiam, librate cautelam, ne pectoris vestri domicilium spiritus malignus inficiat, ne sensibus admixtus intimis incestet animae sanctitatem, splendidissimumque illum divini theorematis oculum illecebra subornatae persuasionis obnubilet. Liceat in vos semel conceptam materiem non per omnia contemnendi auctoris et sententia et lineis explicare. Serpit antiqui malum hostis per omnes aditus sensuales; dat se figuris; accommodat coloribus; adhaeret sonis; odoribus se subjicit; infundit saporibus; ac tenebrosis affectionibus, tamquam quibusdam nebulis, implet omnes meatus intelligentiae, per quos pandere lumen rationis mentis radius solet. In hoc Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet: Deus ubique praesens est; tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in ejus praesentia patuerit. Ut enim visus oculorum si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit, adesse non putat ita etiam Deus, qui nusquam deest, frustra pollutis animis praesens est, quem videre mentis caecitas non potest. Non meum est, quod dixi, non mihi assero, non ascribo quod quidem de mente mundanda ad videndum Deum paganus scripsit. Verum eo ipso Christiano, et baptizato, et mortuo, quod semel probe dixerat, ineptum fuit obsolescere. Quorsum ista tam alto petita principio? Videlicet ut recolatis scriptum: Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens, circuit, quaerens, quem devoret. Et: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Quorum alterum cautelae proficit, alterum divinae contemplationi conducit. [127] Facite vicissim memineritis, propter vos Christum mortuum; ut qui vivitis, non jam vobis vivatis; sed ei, qui pro vobis mortuus est; neve adversus Deum ex ejus munere inflemini. Accipite item scriptum: Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: non quia eramus sancti et immaculati, aut quia futuri eramus sancti et immaculati sed elegit nos, ut essemus sancti et immaculati, id est eligendo praestitit, ut essemus sancti et immaculati; qui nisi vellet, ne ulli quidem esse possemus. Ei caput submittite; nec de vestra, sed de ejus bonitate praesumite; sub potentissima manu ejus humiliamini. Tutum capietis in ejus pietate perfugium, qui semper paratus est parcere subjectis et debellare superbos. Athletae Dei estis, in stadio spiritali decernitis: legitime certandum est, ut ad bravium pertingatur. Spectaculum huic mundo facti estis; in vos omnium oculi diriguntur; conversatio vestra tamquam in speculo constituta, magistra est publicae disciplinae: quidquid egeritis, id sibi omnes faciendum putant. Cavete committere, quod vel reprehensoribus pateat, vel imitatores in ruinam compellat. Propositi hujus principes aemula vobis pietate proponite, quorum veracem doctrinam et sancta opera imitantes, ad caelestis regni pascua properate. Mortem horis omnibus impendentem indefecte meditamini; scientes, nihil esse diuturnum, in quo potest esse aliquid extremum; moriendumque omnibus, et id incertum, an eo ipso die. Cumque ad id ventum fuerit, tum illud quidquid praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis. Voluntatibus renitimini; voluptatibus repugnate, ne et vos eorum subjaceatis excidio, de quibus Propheta conquestus, quod transierint in affectum cordis, imaginem illorum in civitate Dei ad nihilum redigendam imprecatur. [128] Si quid Deo vovistis, incunctanter absolvite, memores, ruinam esse homini post vota tractare. Praestatque non vovere, quam vota non reddere. Nec procul, nec extra sunt votorum nostrorum impendia; sed, ut Psalmista fatetur, In me sunt Deus vota, quae reddam, laudationes tibi. In his indefesse persistite; has interdiu, has noctibus concinnate; in his, quidquid sobrie potestis, adjicite; quoniam, cum laude nostra non egeat; grata tamen ei est suae devotio creaturae: vestra laude nec parum proficit; pio tamen studio facitis, ut ea vos plurimum proficiatis. Aliis belligerantibus, agricolantibus aliis, tertius ordo estis, quos in partem privatae sortis allegit, quanto rebus extrinsecis vacuos, tanto suae servitutis functionibus occupandos. Utque alii pro vobis duras conditiones subeunt vel militiae, vel laboris; itidem vos illis obnoxii persistitis, ut eos orationum et Officii instantia prosequamini. Atque ut aliud esse coarguam, quod naturae consortibus; aliud, quod ipsi debetur Deo: illud ante omnia semper in oculis volvite, quod ipse vos fecerit; quod perditos reformarit; quod tam crebris, tam copiosis, tam denique proficuis provexerit beneficiis; ut hinc laudandi illum concepta materia, dum ei competentes gratias de perceptis et habetis et refertis muneribus, fiatis ad accipienda deinceps et plura et plurima digniores. Jam vero ut in summi praeconio capitis membra quoque ejus inclyta non nihil constet habere commune, accipite et illud celeuma Davidicum in haec proloquentis verba: Laudate Dominum in Sanctis ejus; tamquam eamdem sententiam modo diverso explicans, dicat: Non satis consulte agitis, si ab invicti impetaroris gloria fidissimorum ejus militum triumphos et merita eximenda judicatis: summa igitur ope, summis viribus glorificate Deum, gratis vobis bona omnia tribuentem; veneramini beatum Germanum, ea vobis potentissimae intercessionis suffragio promerentem; ceterosque, ei et templo consortes et merito, pia devotione prosequimini, anxiis affectibus implorate; ut quem locum eligere, suaque praesentia et sanctitate florentissimum esse voluerunt, hunc, universis hostium copiis terra marique superatis, ac truculenta daemonum exclusa tyrannide, cladibus eximant, ruinis abducant, meritis fulciant, precibus protegant, atque ab omnifaria praesentium futurorumque discriminum immanitate defendant. SERMO Ejusdem Heirici, in solemnitate S. Germani recitandus. [129] Recolitis diem publicis Ecclesiae gaudiis dedicatum; cujus splendorem etsi sermo taceat, religiosorum tamen conventus et devotio clamat: tam honestis enim studiis, tam conspirantibus votis, in hujus diei cultum et laetitiam conjurastis; ut festivitatis magnificentia suis per se titulis satis emineat, tametsi ab ejus laude officiositas praeconis absistat. Tantorum igitur causas, et fomitem gaudiorum crebris, immo continuis lectionibus didicistis: vosque ea intentis excepisse animis, non obscuro indicio declarastis; dum miraculorum caelestium majestatem sacris paginis intonantem, internis suspiriis, et perspicuo ad singula honorastis affectu. Hodie enim pretiosus Germanus, ille quondam hujus ecclesiae antistes praecipuus, nunc autem totius quoque orbis apud Deum protector eximius, glorioso transitu terras deserens, caelos penetrans, praesentiae Domini redditus est. Quod dico, quod terras deseruit, cujus conversatio semper in caelis fuit? Quid, quod praesentiae Domini redditus est; qui cum Helia sanctissimo, conspectui Dei viventis perpetuo astitit indefessus? Dicam equidem de illo aliquid; etsi non satis proprie, at non nimis inepte; etsi minus audaciter, satis certe veraciter: dicam, inquam, hunc esse beatissimi Germani diem, non funebrem, sed celebrem; non lugubrem, sed salubrem; in quo longo finem imponens certamini, calcato mundo, prostrato diabolo, gloriosus victor emicuit; et tamquam alter Helias curru praevectus angelico, caeleste Capitolium athleta triumphalis ascendit. [130] Jure enim huic, Heliae triumphus asscribitur, cui omnibus sanctitatis, et virtutum insignibus ex aequo respondere probatur: nam, ut omittam cetera, in quibus se sancti Dei homines pia aemulatione, aemula pietate vicissim praeveniunt; in illo certe singularis vel abstinentiae, vel continentiae privilegio, alterum praeferre alteri non satis lilberaliter audeo: utrumque enim sanctissimum, utrumque abstinentissimum non contemnenda testatur auctoritas. Quamquam nec illud mente excidit, quod Prophetae famem panes mane, carnes vespere, corvis ministrantibus, temperabant; Pontificis vero inediam post septimum plerumque diem panis tantum hordeaceus recreabat: in illo jejunii continuationem dies quadragesimus solvit; in isto abstinentiae professionem annus tricesimus clausit: Helias subcinericii panis edulio confortatus, usque ad montem Dei Oreb jejunium traxit; Germanus omnipotentis Spiritus gratia roboratus, jejunando et orando arcem supernae civitatis ascendit: in illo transacti laboris molestias, mulieris viduae liberalitas relevavit; in isto familiares natalium divitiarum opulentias crux quotidiana consumpsit: Helias furores persequentium declinans, aliquamdiu inter bestias solitarius vixit; Germanus, cujus hic hodie memoria pascimur, favores obsequentium fugiens in populis eremita permansit. Atque, ut a laboribus ad laborum praemia veniamus, Heliam curru raptum igneo, terrenus paradisus abduxit, suo tempore moriturum; Germanum angelico fultum cuneo, sidereus thronus excepit, ad judicandum quoque orbem cum Apostolis in gloria surrecturum. [131] Non immerito itaque mater Ecclesia hujus exultat triumphis, cujus singularibus ornatur exemplis. Et universaliter quidem in omnium commemoratione Sanctorum exultandum nobis, ratio persuadet; sed in hujus Patris excellentia copiosius merito gloriandum, qui nostra Pastor in urbe, toto Doctor in orbe, in corpore illo tantum dignitatis obtinuit; ut inter ejus membra praecipua et nomine et merito censeretur. Quamquam itaque ejus eximia sanctitas celebrem toto terrarum orbe promeruit claritatem; apud nos tamen, et a nobis est propensius venerandus, quos sacri corporis praesentia magnificat, beneficiis gratificat, intercessione conservat. Iste enim, iste est vir, per quem tibi lumen Euangelii, Gallia, coruscavit: in quo, et per quem sanctitatis et miraculorum tibi jubar effulsit. Hic tuus Pater, hic proprius Pastor est; qui rudem tuae religionis infantiam verbo aluit, exemplo formavit; protexit in adversis, provexit in prosperis; divina concilians, humana componens. Multa pro te pertulit: graves sibi terra marique expeditiones, gratia summi in te amoris indixit: non cessit laboribus, non pepercit sudoribus, oblitus imbecillitatis corporeae, oblitus longaevitatis annosae. Pro salute tua principibus se opposuit; pro pace tua barbaris caput objecit; amori tuo post Deum nihil praetulit; pro quo, et in quo extrema certe omnia pati concessit. [132] Et quamquam illum singulae orbis partes certatim vicibus raperent te tamen omnibus praetulit; utilitates tuas publicas et privatas paterno semper affectu curavit. Tu revertentem excipiebas, fessum fovebas; tu relevatio itineris, tu eras quies blanda laboris. Itaque etsi aliis non, tibi certe Apostolus est: signa enim apostolatus ejus nos sumus omnes in Domino. Postremo, illud quale est, quam vehemens caritatis indicium; quam memorabile paterni, vel potius materni pectoris argumentum? Longa jam fessum militia vocatio caelestis urgebat: vicinam mortem praesenserat: ad aeternae remunerationis stipendium animus cum fine tendebat: pro relevandis miseris, molestam sibi peregrinationem imposuit, non veritus senex juga Alpium, non obvias moles torrentium; non denique peregre mori metuens; immo quicquid esse potest in morte gravissimum, parvipendens. [133] Sic equidem, ut reor, sic rerum ordo poscebat; ut Bellatorem, Christe, tuum, quem Gallia pugnantem aspexerat, Italia exciperet triumphantem. Alibi ergo praeliatur; alibi coronatur. Diu praestolatum, tarde susceptum Italicus orbis amplectitur; et per oblectamenta imperialia, per sacerdotum obsequia blandas Viro innectit moras. Interea Christus adest; praebet ituro viaticum; ad angelorum epulas invitat Amicum. Mixta luctibus gaudia indiscrete per ampla feruntur palatia; dum et morituro lacrymas tribuunt, et de hereditando sacri funeris pignore plaudunt. Et illi quidem conflabant talia; verum immutabilis Arbiter praeordinaverat meliora. Germanus enim caelo spiritum refundebat, et caris civibus salubria providebat. Itaque pro tempore satisfactum utrisque est: Italiam moriens illustravit; Gallias mortuus visitavit. Sed post mortem non visitaret, nisi et mortuus viveret. Vivit, inquam, mortuus, qui mortuos suscitaverat vivus. Mortuus consecravit nobis diem hodiernum, qui obtinebit aeternum. Vide igitur, quam optime de nobis est meritus, quibus tantopere voluit esse patronus. Cui cum vos debitae venerationis cultum impenditis, usuram vobis multiplicem fructuoso fœnore praeparatis; quoniam per praesentiam sacri ejus corporis plus accipitis, quam praestatis. De cujus gloria quia nihil dignum dicere possumus, jam nunc ad eum et voces, et vota vertamus: sanctitatem ejus, summissis animis, fœcundis precibus ambiamus. [134] Memento memento tuorum per secula filiorum, nec obliviscatur gregis pervigil cura Pastoris. Credimus, te ad tribunal Altissimi incoinquinatum assistere; ne ergo abnuas, fragilitatem nostram immanium criminum squaloribus relevare. Potes equidem spatium nobis pœnitentiae a mansuetissimo Judice impetrare, qui dignus habitus es, in conspectu Agni canticum novum cantare: tantum, qui illi meruisti esse pedissequus, nobis digneris esse patronus. Orationum, quas ad sepulcrum tuum fundimus, interpres ante Deum esto fidissimus: qui nobis exstitisti strenuissimus praedicator, esto nihilominus pro nostris calamitatibus clementissimus suffragator. Posce correctionem moribus, tranquillitatem temporibus, cunctorum veniam peccaminum, aeternorum compendia gaudiorum. Facile, quod poposceris, obtinebis; quandoquidem ita te tuo conjunctum credimus potentissimo Imperatori; ut nec possis velle, quod ille noluerit; nec velis quippiam deprecari, quo illum non cognoveris delectari, qui vivit, et regnat, et dominatur in omni gente, loco, et tempore, et per infinita secula seculorum. Amen.