HISTORIA BRITTONVM Ruoihm regnante Gratiano secundo cum Equitio Saxones a Guorthigirno suscepti sunt anno CCCXLVII post passionem Christi. In tempore illius venit sanctus Germanus ad praedicandum in Brittannia et claruit apud illos in multis virtutibus et multi per eum salvi facti sunt et plurimi perierunt. Aliquanta miracula , quae per illum fecit deus , scribenda decrevi. Primum miraculum de miraculis eius erat quidam rex iniquus atque tyrannus valde, cui nomen erat Benli illum vir sanctus voluit visitare et properare ad iniquum regem , ut praedicaret illi . at cum ipse homo dei venisset ad ostium urbis cum comitibus suis , venit portarius et salutavit eos et miserunt eum ad regem et rex durum responsum dedit illis et cum iuramento dixit : si fuerint vel si manserint usque ad caput anni , non venient umquam in medio urbis meae . dum ipsi expectarent ianuatorem , ut nuntiaret illis sermonem tyranni , dies declinabat ad vesperum et nox appropinquabat et nescierunt , quo irent . inter ea venit unus de servis regis e medio urbis et inclinavit se ante virum dei et nuntiavit illis omnia verba tyranni et invitavit illos ad casam suam et exierunt cum eo et benigne suscepit eos. et ille nihil habebat de omnibus generibus iumentorum excepta una vacca cum vitulo , et occidit vitulum et coxit et posuit ante illos. et praecepit sanctus Germanus , ut non confringeretur os de ossibus eius et sic factum est et in crastino vitulus inventus est ante matrem suam sanus et vivus incolumisque. Iterum de mane surrexerunt , ut impetrarent salutationem tyranni . at ipsi , cum orarent et exspectarent iuxta portam arcis, et ecce vir unus currebat et sudor illius a vertice ad plantas pedum distillabat. inclinabat se ante illos et dixit sanctus Germanus : credis in sanctam trinitatem ? et respondit ille : credo , et baptizatus est et osculavit eum et dixit illi : vade in pace : in ista hora morieris et angeli dei in aere expectant te , ut gradieris cum illis ad deum, cui credidisti . et ipse laetus intravit in arcem et praefectus tenuit illum et alli gavit et ante tyrannum ductus et interfectus est , quia mos erat apud nequissimum tyrannum , nisi quis ante solis ortum pervenisset ad servitutem in arce , interficiebatur . et manserunt tota die iuxta portam civitatis et non impetraverunt , ut salutarent tyrannum . Solito ex more supradictus adfuit servus et dixit illi sanctus Germanus : cave , ne unus homo maneat de hominibus tuis in ista nocte in arce .et ipse reversus est in arcem et deduxit filios suos , quorum numerus erat novem, et ipsi ad supra dictum hospitium cum ipso reversi sunt . et praecepit sanctus Germanus manere eos ieiunos et clausis ianuis dixit : vigilantes estote et si quid evenerit in arce , nolite aspicere , sed orate indesinenter et ad deum vestrum clamate. Et post modicum intervallum noctis ignis de caelo cecidit et combussit arcem et omnes homines , qui cum tyranno erant, et nusquam apparuerunt usque in hodiernum diem , et arx non aedificata est usque hodie . In crastino die ille vir , qui hospitalis fuit illis , credidit et baptizatus est cum omnibus filiis suis et omnis regio cum eis , cui nomen erat Catel . et benedixit ei et addidit et dixit : non deficiet rex de semine tuo . ipse est Catell Durnluc , et tu rex eris ab hodierna die. Et sic evenit ; et impletum est , quod dietum est per prophetam dicentem : ' suscitans de pulvere egenum , et de stercore erigens pauperem , ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat .' iuxta verba sancti Germani rex de servo factus est , et omnes filii eius reges facti sunt , et a semine illorum omnis regio Povisorum regitur usque in hodiernum diem.