VII. Germanus, natione Autissiodorensis, ex patre Rustico, matre Germanilla , sedit annos XXX, dies XXVĘ. Militauit autem sub Valentiniano maiore atque Gratiano, dignitate uero sacerdotii functus est sub Teodosio, Archadio et Honorio, usque ad Valentinianum iuniorem, Constantii et Placidie filium, presulantibus apud urbem Romam Innocentio et Zosimo , Bonifatio atque Celestino. Nam, ut in gestis pontificalibus legimus, cum Bonifatio sub contentione Eulalius simul ordinatus est eodem die apud urbem Romam apostolice sedis episcopus. Quod audiens Placidia augusta cum filio suo Valentiniano augusto dum sederent Rauenne, retulit Honorio augusto Mediolano sedenti. Eodem tempore ambo augusti missa auctoritate, hoc preceperunt, ut ambo ab urbe exirent donec examinarentur. Hec ideo premisimus, ut quo tempore beatus Germanus floruerit cercius demonstraremus. Fuit enim nobilissimus genere, et ab ipsis infantie rudimentis studiis liberalibus institutus . Atque ut in eum perfectio litterarum plena conflueret, post auditoria gallicana intra urbem Romam iuris scientiam plenitudini perfectionis adiecit e. Tantumque apud Romanos dignitatis, potestatis et glorie adeptus est munus, ut etiam togam mereretur. In quo actu dum multiplici laudis luce resplenderet, sublimem genere, diuitiis, moribus Eustachiam nomine sortitur uxorem. Sicque eum respublica transmisit ad Gallias, ut illic culmen ducatus tociusque potestatis obtineret dignitatem. Cumque huiusmodi fungeretur offitio, sanctus Amator, qui tunc temporis Autissiodorensem regebat ľcclesiam, Eduam profectus est diuina pulsatus reuelatione, ubi Iulius prefectus ac reipublice rector presidebat. Quem adgressus sanctus Amator sic adloquitur: Finem meum domino michi innotescente cognoui. Et quia non est alter qui regimen sanctľ ľcclesie suscipiat nisi illustrissimus Germanus, sicut mihi dominus Deus meus reuelare dignatus est, posco celsitudinem tuam ut licentiam tribuas mihi roganti eundem Germanum tonsorare. Cui prefectus: Licet necessarius sit atque utillimus reipublice nostre, tamen quia Deus sibi illum elegit sicut tua beatitudo testatur contra Dei preceptum uenire non possum. Hac itaque accepta licentia, uir beatissimus regressus est ad propria. Accidit autem quadam die ut Germanus stipatus congerie suorum aecclesiam sancti Stephani ingredi uoluisset. Quod comperiens beatus Amator ei obuiam factus est. Sicque eos adlocutus est, dicens: Exonerate filii karissimi iaculis manus, et arma ex humeris uestris reiicite, et sic domum Dei ingredimini, quoniam haec domus est orationis non Martis statio petulantis. Illi uero haec audientes uiro Dei cicius obediunt. Tunc sanctus Amator, uidens Germanum illustrissimum nichil oneris truculenti portantem, precepit ostiariis fores aecclesiae repagulis artare. Ipse uero glomerata secum turba clericorum atque nobilium uirorum manus initiens, Germanum apprehendit, et inuocato nomine Domini cesariem eius capiti detraxit. Talibus eum exortans uerbis atque confirmansĘ: Satagere te oportet, uenerabilis frater, quo incontaminatum atque inmaculatum custodias honorem a domino tibi commissum. Scito nanque quia me decedente omnipotens Deus tibi pastorale commisit offitium. Quod et factum est. Paucis itaque diebus interpositis, sanctus Amator a Christo uocatus ultimum spiritum exalauit, cum subito uniuersi populi Germanum uno ore proclamant antistitem. Quorum uotis non ualens resistere, suscepit sacerdotium tricesima die post obitum sancti Amatoris, inuitus, coactus, addictus, sed repente mutatur ex omnibus. Deseritur mundi milicia, celestis assumitur. Seculi pompa calcatur, humilitas conuersationis erigitur. Uxor in sororem mutatur ex coniuge, substantia dispensatur in pauperes, paupertas ambitur. O uirum cui summa semper debentur, qui amore uite eterne, uoluntariam amplexus pauperiem, totum Christo dedit, sibi nichil retinuit. Iam uero enarrari non potest qua hostilitate uim sibi ipse consciuerit, quas cruces quaeue supplicia corporis sui persecutor induerit. Nam qualem quantumque se exibuerit, ideo lingua mortalis expedire non sufficit, quia supra hominem fuit omne quod gessit. Quibus itaque miraculis claruerit pretermittimus, quia extant libri ad multorum utilitatem exinde compositi. Ecclesiam cui prefuit non spiritalibus solummodo uerum et temporalibus copiosissime extulit incrementis. Cuius in possessionibus facultas ante ipsum quam fuerit perexilis facile colligi potest, si qualibus eam copiis auctam reliquit equis rationibus inspectetur. Nam quantum ad natales, nobilissimus fuit nobilium, quantum ad fortunam, in possessionibus et prediis ditissimorum ditissimus. Omnium que ei ex iure paterno cesserunt, in uita sua heredem fecit aecclesiam, quam eius ex parte maxima patrimoniis hodie constare cognoscimus. Sunt autem predia hec numero perplura, quantitate permaxima, finibus spaciosa, sibique cum termina et situs qualitate iocundissima, reddituum ubertate preclara. Horum in uno, cui Epponiacus ex uetustate nomen est, uenerabilis genitor eius Rusticus superius nominatus, cum genitrice Germanilla, in ecclesia apostolorum principis nomine dedicata, decenter conditi requiescunt. Hic beatissimus pontifex basilice sancti Stephani prothomartyris agrum nobilissimum, cui Varciacus nomen est, cum uniuerso apparatu et appendiciis suis contulit. Similiter Vercisum mirabile in se continentem palatium, cum appenditiis suis, Pauliacum quoque seu Marciniacum. Sed et Tociacum cum suis similiter appenditiis. Fundum quoque Patriniacum aeque cum appendiciis suis, pariter et Cutiacum cum appendiciis suis. Multa denique et alia que nobis modernis incognita, Deo uero sunt omnia nota. Fecit et monasterium in honore sanctorum martyrum Cosme et Damiani, ubi et monachos esse constituit, eorumque stipendiis hec predia delegauit. Id est uillam cui Monticellus nomen est, ad uinum colligendum. Fontanetum uero ad frumenta serenda, agrum autem cui Miciglis uocabulum est ad bucularum ceterarumque pecudum nutrimenta seruanda, ubi et postmodum sanctus Marianus a fratribus eiusdem monasterii missus est ad eadem peccora custodienda. Monstratur hodieque in eodem monasterio oratorium eiusdem sancti Germani nomine consecratum, ubi incunctanter nouimus fuisse cellula afflictionum eius et cruciatuum consciam, cui nescio hostiolum an fenestram dixerim, tanta erat humilitate perexiguum, ut nemo quamuis quantilli corporis nisi pronus perinde repperire potuerit. Fecit et basilicam in honore sanctorum martyrum Agaunensium Mauricii scilicet sociorumque eius, ubi et hec dona obtulit. Vuarchiacum in pago Senonico cum uniuersis appendiciis suis. In pago quoque Autissiodorensi, Coruallem cum appendiciis suis, nec non et Molinis similiter cum appendiciis suis. In quo etiam oratorio sanctum Saturninum uitae probatissimum suumque discipulum ordinauit presbyterum, ut sub professione sacerdotalis tituli martyrum inibi memoriis deseruiret. Fecit et basilicam sancti Albani martyris infra muros ipsius urbis quam in honore eiusdem martyris dedicauit, reliquiasque ipsius quas secum a Britaniis detulerat, ibidem honorifice composuit. Quot sane uenerabilium martyrum busta pontificatus eius tempore ab eodem beatissimo pontifice comperta claruerunt, quis iure excipiendum iudicet ? Sancte igitur illius multitudinis, quam cum beato Prisco apud locum Quotiacum Aureliane persecutionis trucidauit immanitas, sacratissima corpora, propter seuientem rabiem clam subducta, in cisterna quadam uetustissima a christianis qui tunc existebant rarissimi passim congesta sunt. Horum memoria longo labentium temporum obscurata defluxu ad tempus usque Germani sanctissimi cunctis ignota delituit. Quo presule Deus, in cuius conspectu suorum semper est mors preciosa sanctorum, disponens illorum patrocinio populis subuenire, ueneranda eorum corpora declarauit, ubi aecclesiam edificauit ac monasterium monachorum esse constituit. Hoc uero cenobium permansit usque ad tempora quo Huni omnem pene Galliam deuastarunt. Quorum persecutione idem monasterium destructum atque ad solitudinem iterum redactum est. Caput quoque prescripti beatissimi Prisci martyris miris modis eidem sancto pontifici reuelauit omnipotens Deus. Cui recondendo quatuor ab urbe milibus basilicam construens consecrauit, sicque populis colendam tradidit. Eodem tempore ex Britanniis directa legatio gallicanis episcopis nunciauit pelagianam peruersitatem in locis suis late populos occupasse, et quamprimum fidei catholice debere succurri. Ob quam causam sinodus numerosa collecta est, omniumque iuditio duo preclara religionis lumina uniuersorum precibus ambiuntur, Germanus ac Lupus apostolici sacerdotes, terram corporibus, caelum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius heroes deuotissimi susceperunt, celeritatem negotii fidei stimulis maturantes. Hi itaque oceanum mare Christo duce conscendentes Brittanniam peruenerunt. Quam insulam beati pontifices suis predicationibus atque uirtutibus impleuerunt. Tandem peracto conflictu cum pelagianis, confirmant antistites fidem uerbo ueritatis simul et miraculorum signis, sed et bellum Saxonum Pictorumque aduersus Brittones eo tempore iunctis uiribussusceptum diuina uirtute retundunt, cum Germanus ipse dux belli factus, non tube clangore, sed clamore alleluia, totius exercitus uoce ad sidera leuata, hostes in fugam uertit immanes. Compressa itaque peruersitate dampnabili, eiusque auctoribus confutatis, animisque omnium fidei puritate compositis, beatissimi sacerdotes ea qua uenerant prosperitate redierunt. Igitur non multo interiecto tempore, iterum ex Britanniis nuntiatur pelagianam peruersitatem iterato paucis auctoribus dilatari. Qui, assumpto secum Seuero Treuerorum archiepiscopo tocius sanctitatis uiro, iterum ad supradictam pelagianam heresim destruendam Britannias peciit. Predicatio deinde ad plebem de preuaricationis emendatione conuertitur, omniumque iuditio prauitatis auctores capiuntur, sicque sacerdotibus traduntur ad Mediterranea deducendi. Quod in tantum salubriter factum est, ut in illis locis nunc fides intemerata perduret. Itaque omnibus rite compositis, beatissimi sacerdotes cum triumpho ad propria sunt reuersi. Testantur hodieque quamplurimi se lectione didicisse, predictos hereticos a Germano sanctissimo Celestino pape fuisse transmissos. Hic itaque diuinissimus pontifex orbique in tenebris agenti lumen inextinguibile datus domnus Germanus episcopus, post mirabilem in seculo uitam, post Gallias Britanniasque, ipsam denique Italiam, doctrina et miraculis respersas, a Christo uocatus, salutiferoque confortatus uiatico, apud Rauennam Italie ciuitatem spiritu sancto plenus obiit, Valentiniano iuniore Constantii filio cum matre Placidia orbis terrarum obtinente monarchiam. A quibus ibidem pro admiratione sanctitatis atque adsiduidate miraculorum, ut liber gestorum eius satius explicat, honorifice susceptus, domino Christo sibi apparente obitus sui prenoscens diem, multa licet cum difficultate obtinuit ut gleba sui corporis proprie redderetur ciuitati. Tum in apparatu defuncti sua certatim omnes studia contulerunt. Acolius, regalis prepositus cubiculi, cuius dudum puerum ab atrocissimi demonis peste curauerat, uenerabile corpus multiformi aromatum composicione confecit. Augusta ut uiuo obsequuta fuerat, mortuo quoque exanimo deseruire desiderans, sacri glebam cadaueris operosis ac ualde subtilibus cumulauit indumentis, ad id deuehendum conseruandumque ex cipresso mundissima loculo coaptato. Quibus ita compositis, ne quid sanctis deesset offitiis anxie precauit imperator, iter instruxit, euectiones necessarias prebuit, ministros comitesque deducendo funeri destinauit, quos expensarum et tocius humanitatis impendiis copiose prosecutus est. Episcopis ea fuit cura permaxima ne sacris exsequiis uel ad horam deessent offitia religionis, que ipsi et in presenti instruunt, et, ne processu itineris deficiant, ordinatione premittunt. Ita funus satis ambitiose instructum, magno prosequentium agmine, promouetur ad Gallias. Saturnus erat beatissimi Germani presbyter et discipulus, cuius superius mentionem fecimus, uite sanctitate preclarus. Is, eo profecto in Italiam, iussu ac uice illius in urbe remanserat. Qua ergo nocte gloriosus Domini confessor apud Rauennam felici migrauit excessu, iste Autissiodori positus sacrum eius transitum angelo nuntiante cognouit, ac diuina instructus reuelatione populis denuntiauit. Quorum ingenti secum coacta multitudine ad Alpium iuga properat, ubi excipiunt Gallie patronum proprium, tanto eius funeri propensius seruiture, quanto pociorem famulatum reuerentie mixtus amoris extorquebat affectus. Ex pridie igitur kalendarum augustarum die, qua confessor eximius, sarcina leuatus carnis, celestibus est insinuatus sacrariis, tercius et quinquagesimus uoluebatur dies, cum sacri thesaurus corporis, proprie refusus urbi, sollempni obsequio populorum excipitur, atque intra principalis cui sederat ecclesie ambitum collocatur. Ibi per decem continuos dies ingentibus offitiorum inpensis excolitur, donec, omnibus que ad ius sepulchri pertinent officiosissime apparatis, ut uirum decebat apostolicum sepulture traderetur. Rite omnibus preparatis, cum et confluencium nulla esset requies, et qui conuenerant uix iam regionis amplitudine caperentur, die kalendarum octobrium intra sepulchri abdita thesaurus celestis deponitur, tanto orbis terrarum officio, tanta humani generis pietate, ut luce clarius constaret omnibus summi in celo esse meriti, cuius in terris tanta prouidebantur honori. Fuit autem ciuitas sine episcopo annos IIII.