VITA  Auctore Constantio presbytero ex Ms. Chiffletiano cum aliis multis collato. PROLOGUS AUCTORIS. Plerique ad scribendum, solicitante materia uberiore, producti sunt; dum per multiplices sensus locupletari creduntur ingenia; sed mihi illustrissimi viri Germani antistitis vitam gestaque vel aliqua ex parte dicturo, incutitur pro miraculorum numerositate trepidatio. Et sicut solis splendor humanis illatus obtutibus, hebetata oculorum acie, lumen confundit ex lumine; ita animi mei infirmitas oblatum præconiorum cumulum, quem implere non potest, expavescit. Sed rursus intra sedem pectoris mei contentio alterna confligit: hinc resistit impossibilitas conscientiæ; illinc commemorare aliqua vel proferre et religionis contemplatio, et innumerabilium miraculorum exempla compellunt, quæ agnitioni vel profectui omnium impie per obductum silentium subtrahuntur. Idcirco malui verecundiam meam negligere, quam virtutes divinas usquequaque oblivione veterascere. Excusat materia dictatorem, et cui verborum abjectio displicuerit, sensus placebit. Nec vereor persuasorem me hujusce ministerii judicandum: tanta enim jam temporum fluxere curricula; ut obscurata per silentium vix colligatur agnitio. Et vere maluissem relatores tantorum bonorum alios potius, quam me fuisse; quia quicumque illi, me fuerant digniores: quod quia non contigit, me malo esse, quam neminem. LIBER PRIMUS. [1] Igitur Germanus, Autisiodorensis oppidi indigena fuit, parentibus splendidissimis procreatus, et ab ipsis infantiæ rudimentis, studiis liberalibus institutus: in quo doctrinæ collatio cum ingenii ubertate consentiens, eruditissimum duplicato bono, id est naturæ et industriæ, reddiderunt. Atque ut in eum perfectio literarum plena conflueret, post auditoria Gallicana, intra urbem Romam juris scientiam plenitudini perfectionis adjecit. Deinde tribunalia præfecturæ, professione advocationis, ornavit. In quo actu dum multiplici laudis luce resplenderet, sublimem genere, divitiis et moribus sortitur uxorem. Quem quidem togæ præconiis præminentem, protinus respublica ad honorum præsumpsit insignia; Ducatus culmen, et regimen per provincias conferendo. Erudiebatur profecto divinitatis occulto judicio, ne quid perfectionis deesset apostolico Pontifici mox futuro. Parabatur eloquentia prædicationibus; juris doctrina justitiæ; uxoris societas ad testimonium castitatis. [2] Eo namque tempore territorium Autisiodorensis urbis visitatione propria gubernabat. Cui mos erat, tirunculorum potius industriis indulgere, quam Christianæ religioni operam dare. Is ergo assidue venatui invigilans, ferarum copiam insidiis, atque artis strenuitate frequentissime capiebat. Erat autem arbor pirus in urbe media, amœnitate gratissima; ad cujus ramusculos ferarum ab eo deprehensarum capita pro admiratione venationis nimiæ dependebant : quem celebris ejusdem tunc civitatis Amator episcopus his frequens compellabat eloquiis : Desine, quæso, Vir honoratorum splendidissime, hæc jocularia, quæ Christianis offensa, paganis vero imitanda sunt, exercere. Hoc opus idololatriæ culturæ est, non Christianæ elegantissimæ disciplinæ. Et licet hoc indesinenter vir Deo dignus perageret; ille tamen nullo modo admonenti se acquiescere voluit, aut obedire. Vir autem Domini iterum atque iterum eum hortabatur, ut non solum a consuetudine male arrepta discederet; verum etiam et ipsam arborem, ne Christianis offendiculum esset, radicitus exstirparet. Sed ille nullatenus aurem placidam applicare voluit admonenti. In hujus ergo persuasionis tempore, quadam die Germanus ex urbe in prædia sui juris secessit. [3] Tunc beatus Amator opportunitatem opperiens, sacrilegam arborem cum caudicibus abscidit: et, ne aliqua ejus incredulis esset memoria, igni concremandam illico deputavit. Oscilla vero, quæ tamquam trophæi cujusdam certaminis umbram dependentia ostentabant, longius a civitatis terminis projici præcipit. Protinus autem fama gressus suos ad aures Germani retorquens, dictis animum incendit; atque iram suis suasionibus exaggerans, ferocem effecit; ita ut oblitus sanctæ religionis, cujus jam fuerat ritu atque munere insignitus, mortem beatissimo viro minitaret. Et ne ei aliquo modo quorumdam Christianorum conventus furenti resisteret, turbas suorum secum coadunans, civitati improvisus advenit. Hæc omnia dum a quibusdam cognita, Amatori sanctissimo panderentur, ait: Ego indignum me esse judico, Testem fieri, fuso sanguine, Salvatoris. Hoc est quod Græci appellant Martyrem. Divina ergo revelatione suæ decessionis tempus agnoscens, et Germanum sibi futurum successorem providens, Æduam profectus est, ubi Julius reipublicæ rector, ac gubernator Galliæ præsidebat. [4] Tunc Simplicius, vir summæ simplicitatis atque caritatis, ejusdem civitatis episcopus, rumore adventus ejus præventus, ei cum ordine clericatus, nec non et cum Julio præfecto, officii sui turmis stipato, ire obvius non neglexit. Quem rite salutatum, atque debitæ venerationis assentatione purius honoratum, ad Æduam civitatem perduxerunt. Exhinc postera die sanctus Amator ad prætorium Julii se velle ingredi asserit. Cujus Julius adventum cognoscens, citius in occursum ejus profectus est; et, quemadmodum decebat fidelissimum Dei cultorem, obsequiis intra tectum inducit, et more Christianissimi filii, ingressus ipsius se postulat benedictionem suppliciter promereri. Suppleta ergo oratione, sic sacerdos reverentissimus præfectum alloquitur: Finem meum, Domino mihi innotescente, cognovi; et quia non est alter, qui regimen sanctæ ecclesiæ suscipiat, nisi illustrissimus Germanus, sicut mihi Dominus Deus meus revelare dignatus est; posco celsitudinem tuam, ut licentiam l tribuas mihi roganti, eumdem Germanum tonsurare. Cui præfectus, Licet, inquit, necessarius sit, atque utilis reipublicæ nostræ; tamen quia Deus sibi illum elegit, sicut tua beatitudo attestatur, contra Dei præceptum venire non possum. Tunc voti compos, cum lætitia suæ est iterum redditus civitati. [5] In quam cum venisset, præcepit universum populum in atrium domus ejus adesse. Qui cum venissent, his eis concionatus est affatibus: Animo attentiores estote, filii dulcissimi: est enim operæ pretium, vestris sensibus allegari, quæ meæ mentis recessus parturiunt. Deo revelante, diem transitus mei de seculo evidentissime scio atque cognovi. Propterea hortor unanimitatem vestram, ut diligentius perscrutantes, ex cœtu vestro virum firmissimum eligatis, qui speculator sit domui Dei. Illi autem hoc audientes, conticuerunt; et nullus eorum ei verbum respondit. Tunc ille videns, quod omnes silerent, iter direxit ad sanctam ecclesiam; in cujus comitatu omnis congeries profecta est populorum. Subeunte autem illo ecclesiam, cum et populus ingredi voluisset, ita eum allocutus est, dicens: Exonerate, filii carissimi, jaculis manus, et arma ex humeris vestris rejicite, et sic domum Dei ingredimini: quoniam hæc domus est orationis, non Martis statio petulantis. Illi vero hæc audientes, dicto citius quidquid chalybis gestabant, forinsecus posuerunt. Tunc beatus Amator videns, Germanum illustrissimum nihil oneris truculenti portantem, præcepit ostiariis, fores ecclesiæ ut claustris artarent. Ipse vero, glomerata secum turba clericorum atque nobilium, injiciens manus, Germanum apprehendit; et, invocato nomine Domini, cæsariem ejus capiti detrahens, habitu religionis, rejectis secularibus ornamentis, cum promotionis honore induit; talibus eum verbis exhortans, atque confirmans: Satagere te oportet, venerabilis Frater, quo incontaminatum atque immaculatum custodias honorem tibi commissum; quia, me decedente, tibi omnipotens Deus pastorale commisit officium. [6] Deinde vero incipit jam beatissimus Amator obitus sui incitamentis urgeri. Et licet fuisset ægritudine saucius, numquam tamen omisit prædicationibus populum confirmare, ac dicere: Filioli, hanc Dominus meus, a quo hucusque fueram peregrinus, animam meam suscipiet: obsecro, ut unanimes atque concordes fratrem Germanum loci mei faciatis adipisci officium. Cui omnis turba consentiens, ad confirmationem persuasionis ejus, respondit: Amen; non tamen sine lacrymis, neque sine dolore: omnis namque ætas, atque ordo, vel sexus, lamentationibus afficiebatur, quia talem amittebat pastorem. Erat tamen eis inter hæc solatii genus, quod non dissimilem forent recepturi Pontificem. Igitur Calendarum Maiarum quarta feria acrius cœpit corporis dissolutione fatigari. Sed nec sic quievit, etiam inter dolores, a salutari prædicatione; sed omnibus salubrem admonitionem inculcans, ita loquebatur: [7] Prohibete lamenta sonare; vetate populos flere. Ibi profecto luctivagæ voces emittendæ sunt, ubi meliori deterior fuerit successurus: hic vero incassum lacrymas funditis, ubi optimis meliora succedunt. Istius namque vobis prædestinati Pontificis non solum vita proderit; verum etiam mors. Hoc dicens, præcepit se ad sanctam ecclesiam provehi; ut ibi spiritum Datori redderet, ubi die ac nocte eidem consueverat profiteri. Progreditur cum eo dextra lævaque frequens populi multitudo: præcedit clericorum chorus: matronarum caterva subsequitur. At ille ubi ecclesiam est ingressus, pontificalem thronum ascendens, fere hora diei tertia emisit spiritum. Et continuo chorus Sanctorum (quod est ad dicendum mirabile) successit; et spiritum ejus cum hymnis et laudibus in specie columbæ vehebat ad cælum. Hoc multis cernentibus et narrantibus est confirmatum. [8] Exinde ad locum, qui appellatur Autricus, ad sepulturam deducitur. Unde dum redeunt, ecce, prospiciunt quemdam hominem paralyticum, qui jam triginta annis ipso morbo detinebatur, cervicibus hominum bajulari (erat autem ex territorio Biturico,) quem sanctissimi Amatoris opinio de locis propriis vehi ac peregrinari compulerat. Accedunt hi propius, qui portabant; viri Dei sospitatem inquirunt; cognoscunt, ipsius fuisse, quam catervatim ex urbe * viderant proficisci, funeris pompam. Tunc languidus exorat, ut vel aquis paululum frui mereretur, quibus perfusum fuerat illius sacratissimum corpus. Hoc comperiens reverentissimus Germanus, tunc presbyter, admirans fidem illorum, jussit ex eadem aqua paralytici membra perfundi. Mox autem ut delibuti corporis lympha ægroti est membris allata, protinus languor omnis discessit, et membrorum compages, morbida resolutione illico carens, suis est consolidata medullis, atque nervis vigentibus reparata. [9] Tum subito divina procedit auctoritas, quam consensus universitatis exsequitur. Nam clerici omnes, cunctaque nobilitas, plebs urbana, vel rustica in unam venere sententiam: Germanum episcopum omnium una vox postulat: bellum civile indicitur potestati; cujus subjectio facilis fuit; cum etiam ab his, quos pro se paraverat, vinceretur. Suscepit sacerdotium invitus, coactus, addictus: sed repente mutatur ex omnibus. Deseritur mundi militia, cælestis assumitur; seculi pompa calcatur, humilitas conversationis eligitur; uxor in sororem mutatur ex conjuge; substantia dispensatur in pauperes, paupertas ambitur. [10] Jam vero enarrati non potest, qua hostilitate vim sibi ipse consciverit; quas cruces, quæve supplicia, corporis sui persecutor induerit. Breviter juxta veri fidem universa perstringam. Ex ea vero die, qua sacerdotii sumpsit exordium, usque ad terminum vitæ, tanta obstinatione tabe corporis animam suam pavit, ut numquam panem frumenti, non vinum, non acetum, non oleum, non legumen, numquam vel salem ad usum condiendi saporis acceperit. Sane die Resurrectionis, vel Nativitatis Dominicæ, potiones singulæ sumebantur; in quibus ita vini sapor aquis nimiis diluebatur; ut aceti austeritas solet largis permixtionibus temperari. In refectionibus primum cinerem prælibavit; deinde panem hordeaceum sumpsit, quem tamen ipse excussit et moluit. Et cum hic cibus, gravior jejuniis, indiceretur, numquam nisi vespere; interdum tamen in hebdomada media; plerumque die septimo, ponebatur. [11] Indumentum, cuculla et tunica indiscretis fuere temporibus. Nam neque hyeme accessit adjectio, neque æstate levamen admissum est. Quod utrumque tamdiu usui fuit (nisi forte donatum est donec attritione nimia solveretur; cilicio semper interius inhærente. Spatium vero lectuli sui trabeculæ dolatiles ambiebant, injectos cineres usque ad marginem continentes: qui tamen quotidiana impressione densati, inconfecti soli duritiam præferebant. Stratum omne, subjecto cilicio, et superposito uno tantum sagulo, fuit. Caput ab humeris per cervicis confinium nulla sublevavit adjectio. Ita pronus prostrata per terram membra damnaverat. Noctibus numquam vestitum, raro cingulum, raro calceamenta detraxit; redimitus loro semper, et capsula Sanctorum reliquias continente. Jugis gemitus, oratio perseverans. Longum enim tempus somnum capere inter tormenta non poterat. Dicat quisqui quod senserit; ceterum absolute definio, beatum Germanum inter tot cruces longum traxisse martyrium. O quam præclara Dei nostri virtus, et pietas! qui Famulum suum in via veritatis fideliter gradientem, duplici remuneratione donavit; ut et præteriti, siqui fuerant, decoquerentur errores, et celeriter defæcata sanctitas præstaretur: quique peccatis præteritis forsitan tenebatur obnoxius, inciperet fœnerator esse virtutum. [12] Hospitalitatem peculiari observatione servavit: omnibus enim, sine ulla exceptione personæ, domum præbuit; et convivium jejunus pastor exhibuit. Pedes omnibus, manibus suis lavit, Dominicæ institutionis minister et custos. Itaque Vir beatissimus inter frequentias populorum solitudinis vitam, et eremum in seculi conversatione servavit. Qui duplicem viam Christo ad profectum religionis instituens, in conspectu Autisiodorensis oppidi, interposito Icauna flumine, monasterium collocavit; ut ad fidem Catholicam populi, ad congregationem monachorum, et ecclesiasticam gratiam raperentur: præsertim cum tali Pontifice vel magistro, accedentibus miraculis fides succensa ferveret g. Et ut ad tentamenta virtutum crescentibus meritis veniretur, non præsumptionis, sed misericordiæ principium fuit. [13] Erat illo tempore vir bonis moribus, Januarius nomine; qui cum princeps præsidali militaret officio, exactos a provincialibus solidos ad judicem deferebat. Is cum, causa visendi eum, ex itinere divertisset, sacculum perdidit, quem ferebat: nulloque de circumstantibus intuente, casu is reperit, qui vexari inimica infestatione consueverat. Tandemque in se reversus, damnum viator agnovit. Implet questibus civitatem, et a beatissimo Sacerdote non aliter, quam si ipsi tradidisset, pecuniam requirebat. Quam ille in Dei nomine reformandam, quasi verus debitor, repromisit. Ea tum dies Sabbati fuit, qua per totam urbem solicita indagatione percucurrit. Et cum nihil indicii fuisset inventum, post triduum is, qui solidos requirebat, lacrymans genua Sacerdotis amplectitur, contestans, appetiturum se supremæ mortis occasum, nisi pecunia fuisset inventa. [14] Indicit Episcopus patientiam; pollicetur securitatem; nec multum post, priusquam proderetur admissum, exhiberi secrete ad se unum ex his, qui patiebantur, præcepit. Fortuitu is, qui furti auctor fuerat, præsentatur. Quem cum districta examinatione discuteret, dicens, fieri non posse ut admissum facinus lateret; inimico, per quem fieri prava consueverant, imperat, ut veri fidem celeriter fateatur. Sed nequam spiritus crimen ac malitiam, quam commiserat, denegavit. Tum vero pia commotio Sacerdotis produci inficiantem præcepit in populum. Nec mora, Missam celebraturus egreditur: præmissaque in plebem salutatione solemni, in oratione, tota corporis strage prosternitur. Statimque infelix inimici et captivus pariter et minister in sublime suspenditur; ecclesia ejus clamore completur; plebs universa turbatur; et quasi flammis circumdatus, cum voce maxima nomen invocat Sacerdotis; crimen, quod commiserat, confitetur. Tandemque Vir beatissimus ex oratione consurgens, accedit ad podium, evocat æstuantem, omnia discutit, universa cognoscit. Solidi de latebris proferuntur; clamor popularis attollitur, et uno ore Germani meritum, et divinitatis potentia prædicatur: eodemque miraculo et deceptus pecuniam, et obsessus recepit sospitatem. Plures quidem jam ante curaverat; sed semper notitiam secreti obumbratione suppressit. Hoc vero factum ideo memorabile, quia publicum fuit. [15] Quodam tempore, conspiratione terribili, beato Viro bellum quoddam dæmones intulerunt. Quem cum multiplici infestatione tentatum, indutum fidei lorica inexpugnabilem reperissent, conceptam machinam ad plebis excidium contulerunt. Nam primum parvuli, deinde majores natu repente, tumefactis intrinsecus faucibus, interibant; ut irruente morte, ægritudinis spatium vix triduo traheretur. Ita more furentis gladii populus delebatur. Nihil opis humana provisio conferebat: et pene sero plebs trepida ad divinum præsidium per Antistitem decucurrit. Qui protinus oleum benedixit; cujus tactu ita intrinsecus tumefacta tabescebat infirmitas, ut statim meatus pervius et anhelitum et cibum deficientibus ministraret; tantaque celeritate remedium cæleste succurrit, quanta irruerat illata pernicies. Quod admissum malignorum spirituum infestatione contigisse, unus ab obsessis, dum a sancto Viro purgaretur, evomuit; omnesque in fugam versos ejus oratione, confessus est. [16] Erat autem familiare beatissimo Viro, alternis vicibus, nunc ecclesiam, nunc monasterium, quasi dux cælestium militum, visitare; ut certantibus studiis æmulantes ad perfectionis gloriam provocaret. Quadam vice occupatione detentus, cum ad monasterium rogaretur, excusavit adventum: nec multo post absolutus morarum nexibus, insperatam fratribus sui præsentiam deferebat. Contigit, ut hora eadem in monasterio unus ex his, qui pati consueverat, vexaretur. Qui subito cum summa voce proclamat: Germanus ad flumen est; sed sine navigio non potest transmeare. Diu abbas fidem dictis negavit; dum et nequam spiritum fallere, et illum non adesse, quia excusaverat, judicavit. Cumque in eadem vociferatione persisteret, missus unus ex fratribus, veridicum fuisse dæmonem, nuntiavit. Navigium mittitur; transit Sacerdos; et cum ea, qua solebat, gratulatione suscipitur. Incumbit sine mora orationi: congregatio tota prosternitur. Cum subito per inane aeris invisibilibus nexibus hostis religatus appenditur: et id tantum morarum fuit, dum de oratione consurgeretur: nihilque aliud deprecatus est, quam ut cum aliqua corporis debilitate discederet. Quo interdicto, fœda relinquens vestigia, cum eo, quo erat dignus, fœtore discessit. [17] Hoc itaque monasterium, iter sequens Magistri, semper virtutibus floruit, et sanitatum miraculis longe lateque refulsit. Qualiter sane Mamertinus ab idolorum cultura conversus, divina revelatione percepta, beatum Virum eodem cœnobio degentem expetiverit, commodum huic operi videtur inserere. Quod tamen ejusdem Mamertini verbis melius censuimus intimandum. Verum ob quemque cupidum plenæ narrationis, libellum de hac ipsa revelatione ex ordine editum hic ponere disposuimus. [18] Quanta sit divinæ misericordiæ pietas, quantamque bonitatis ejus generi humano patientia gratiam largiatur, nemo Christianorum ignorat. Ita igitur suarum manuum figmentum diligit, ut ad declarandam operis sui in eo doctrinam indifferenter omnium bonorum malorumque reseret linguas. Quid namque interest inter horum servorum Dei revelationem, et Apostolorum ignorantibus gentibus manifestationem? Hi igitur, quorum Vitam innotescendam auribus ratum duximus populorum, dum ipsi soli Deo, qui eam largitus fuerat, in notitia esset, humanam vero pene omnem creaturam latuisset, a pagano, medelam vulneris quærente, nescientibus panditur: et Pauli Barnabæque gentibus ignota spiritualis prudentia, per immundum spiritum publicatur. Igitur cum hi Deo placiti diuturno tempore in suis lucifluis, jacuissent sepulcris, per Mamertinum, qui eorum nunc spirituale narrat negotium, in omnium cognitionem devenerunt. [19] Eram itaque ego ipse, inquit Mamertinus, idolis serviens, et Jovis templi vel ceterorum falsorum deorum frequentissimus cultor; ita ut nullo modo vel tempore possem simulacris eorum evelli. Et cum eorum instantissima devotione nefandas statuas venerarer, cæcitatem unius oculi pertuli, et ariditatem manus promerui. Eram ergo et debilitatus corpore, obsecundans stationibus nefandis; et, quasi reatus mei incursu, ipsis iratis, plagatus fuissem, crebrius eis lacrymosas preces effundens, rogabam, ut delictis meis veniam tribuissent. Cumque hoc continuatis momentis tristior perpetrarem, eunte me ad præfatum dæmonum habitaculum, obvius mihi fuit quidam, Sabinus nomine, tonsus capite, et vestimentis religiosis amictus. Quem dum percontarer, quis, et unde esset, vel quo pergeret; et propter hanc causam interrogationum ad invicem sermocinaremur; ait præfatus vir: Unde tibi talis accidit morbus; vel cujus religionis es tu? Cui ego: Cultor sum maximorum deorum, Jovis, Mercurii, Apollinis, vel omnium numinum. Propterea indifferenter aras eorum lacrymans pulso, ut mihi reconciliati, quæ abstulerunt indignati, reforment propitii. [20] Hæc audiens ille; respondit: Erras, nesciens veritatem: propterea talibus malis involveris, et crudeliter flagellaris. Illi si alicujus scientiæ vel intellectus regerentur doctrina, non perpetuo cæci, muti, surdi, odore privati, gressu impediti, manibus trunci, ferro aut plumbo inhærerent colligati. Nonne ipsi sunt, de quibus sacratissima canit Scriptura: Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo; neque enim est spiritus in ore ipsorum? Et subsequitur de vobis loquens Propheta: Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Vides pœnam statuarum cultoribus præparatam. Vides comparationem veridico ore prolatam? Festina igitur, si vis amissi oculi visionem, et aridæ manus sanitatis percipere viriditatem, meis eloquiis obedire. [21] Est enim in ecclesia Autisiodorensi vir sanctissimus, nomine Germanus (cujus ego sum clericus) timens Deum, et recedens a malo; cui seipsum Christus facie ad faciem demonstrat, et per eum inenarrabiles ostendit corporum curationes. Si vis ergo sanus fieri, relicta servitute idolorum, qua es miserabiliter irretitus, ipsius tibi præsentiæ posce præsidium. Quo audito, agens gratias, rogavi præfatum virum, ut iter mihi, quo ad eum, de quo indicaverat, Episcopum possem pervenire, illico demonstraret. Ille autem lætitia plenus, propter quod me suis vidit obedire præceptis, antetulit gressum; et de alto aggere, quod est monte Matogene, ostendens planitiem viæ, revertitur. Ego vero perseverans, lætus iter carpebam. Erat autem eodem die tempestivus imber ab ortu solis usque ad occasum:  et licet fuissem madida veste gravatus, nequaquam tamen restiti fatigatus. Ecce autem, labente jam die, hora pene undecima, adventante nocte, factæ sunt tenebræ pluvialibus imbribus mixtæ; ita ut nullus posset nec sui itineris comitem aspicere. [22] Vix tandem perveni ad cœmeterium, in quo sancti Amatoris episcopi dicebant esse corpusculum. Et quoniam imbres vibrato fulgure jugiter descendebant in terra, cœpi anxiari, et nimium esse solicitus; quia non inveniebam, in quo me reciperem habitaculo. Crebris ergo micantibus ignibus ex æthere, parva cellula ostenditur oculis meis, in qua unus erat sarcophagus. Quid plura? Ingredior, obliqui aëeris flammis perterritus. Tunc non inveniens, ubi requiescerem, super ipsum me jactavi sarcophagum, ignorans, quis in eo requiesceret sepulcro. Ingresso autem me, repentina lux in eodem habitaculo ita per sudum refulsit, ut existimarem solis radios reducis terram suo tempore illustrasse. Supponens ergo capiti meo sportam, quam bajulabam, et lateri baculum, utpote lassus, atque nimium humectatus, somno indulsi. [23] Intempesta vero nocte evigilans, respexi juvenem vestibus dealbatum in vestibulo præfatæ cellulæ, in quo jacebam, luciflue illustratum. Ego vero insolitam latius * majestatem aspiciens, territus, pronum me supra illa, in qua dormiebam, prostravi memoriam. Eram autem intra me orans, timore perterritus, et dicens: Deus Christianorum, cui est pure deserviens Germanus episcopus, cujus ego sanctitatis atque operis bonitatem nunc sequor, erue me de tali, in quo tremebundus jaceo, cito terrore. Me talia prosequente, adolescens, quem ante ostium stare prævideram, emittit vocem dulcifluam, dicens: Sancte Corcodeme, sancte Corcodeme, levita Christi. His auditis, beatissimus vir Corcodemus de sepulchro, supra quod procubueram, respondit: Scio, qui sis, et vocem tuam audio; tantum dic, quid me velis, Florentine frater. At ille, Surge, inquit, velociter: beatus Peregrinus episcopus cum ceteris fratribus pro nocturnis excubiis celebrandis in ecclesia sunt congregati; propterea te quoque sanctus Amator admonet, ut venias, et intersis sancto conventui. [24] Tunc beatus Corcodemus ait: Regredere citius, dulcissime frater, ad sanctum ac beatissimum episcopum mea reportans mandata. Hac igitur nocte non possum de hoc tabernaculo egredi; quoniam hospitalitatem alicui peregrino præbui. Scio enim, quæ hic sit obsidens turba catulorum, et insidias hospiti præparans; quo, me egresso, miserum devoret; ac dilaniet, et, si egressus fuero, venenosos in eum dentes infigat. Me suis Deus excubiis non fraudat: quoniam sunt mecum fratres subdiaconi duo; id est, Alexander, et Jovianus; necnon et Jovinianus lector. Ergo obsecro te, ut sanctis episcopis hæc, quæ tibi locutus sum, referas, et ab his mihi impetres veniam. Antefatus igitur juvenis, accepto responso, egressus est: me autem tanta cognoscentem mysteria, medullitus formido invasit. Inde soporifero cesserunt languida somno membra. [25] Et ecce, in extasi raptus, adesse existimabam rursus juvenem, priusquam galli cantarent; ad januam, et clamasse rursum eo nomine, quo ante clamaverat: et illo iterum respondente, et interrogante, quid vellet; tunc ille dixit: Sancti episcopi Peregrinus, et Amator, priusquam a se discedant, Missas sunt votivas celebraturi; et propterea te quoque miserunt invitare, ut ministerium tui officii peragas. Si vero formidas propter præfatum hospitem, aiunt, ut vice tua Alexander ei custodiam præbeat. Sed et illud jusserunt, ut tecum Jovianum subdiaconum, et Jovinianum lectorem, qui Alleluia decantent, adducas. His peractis, videbam ego ipse, aperto sepulcro, egredientem ex eo virum, aspectu miræ pulchritudinis decoratum, et vestimentum ejus niveum, tamquam byssum. Illo egresso, quemadmodum videbam, reperit tres ante ostium stantes in veste candida, et salutavit eos, nomine unumquemque vocans. Tunc dixit Alexandro: Reverentissimi antefati episcopi Peregrinus, et Amator, jusserunt me usque ad eos venire. Qui iterum jusserunt te huic cellæ præponi, propter hospitem conservandum, et custodiendum a catulis, matre, et filiis septem, qui ad necem ejus delitescunt. [26] Post hæc rursus contemplabar, quemadmodum tenuerit dexteram meam reverentissimus diaconus, et dixerit: Veni nobiscum, hospes, ad Missas. Pergentibus itaque nobis, vidi quinque stantes ante crepidinem altaris, speciosissimis indutos stolis: et videbam me interrogantem beatissimum Corcodemum, qui essent illi, qui coram altari assistebant. Et dixit mihi: Ille, qui in medio stat, ipse est sanctus Peregrinus episcopus et martyr, cum quo a Romana urbe ego quoque missus sum imperio Papæ Sixti. Illi duo qui dextro adhærent lateri, sunt Amator, et Marcellianus episcopi; qui sinistro, Elladius est, et Valerianus sanctissimi, qui beatissimo Peregrino gradatim successerunt. Discedens igitur a me perspicuus diaconus, ipsorum est redditus vultibus. Tunc demum quasi me coram, audiebam sanctum Amatorem episcopum dicentem diacono: Præbe silentium, frater, quo possimus, remoto strepitu, voti compotes fieri: festinat enim Peregrinus frater ad proprium habitaculum Baugiacum reverti; et oportet nos propter eum paulo temperius sacrificium consummare. Indicto itaque silentio, et catechumenorum denuntiata discessione, ego mirabar intra me, tantæ novitatis contemplans mysterium: non tamen ausus fui post catechumenorum denuntiationem ad locum, ubi Missæ celebrabantur, pedem attolere; sed videbar mihi in eodem loco, in quo reverentissimus me diaconus constituerat, stare. [27] Item videbatur mihi interrogasse diaconum beatus Peregrinus, ac dixisse: Quis homo hic est, qui tecum hanc basilicam est ingressus? Et respondisse diaconum: Hic est hospes meus, cujus me custodia, ne vestris dudum parerem imperiis, retinebat. Ergo iterum velut in die videbam me stare juxta ipsos; et non solum persona, sed et vestium qualitate discretum; admiransque dicebam: Cur hi niveis sunt vestibus omnes induti; et ego nigris induor tegumentis? Cum hæc et talia mecum ruminassem, vox delata est in aures meas ad Corcodemum diaconum ex ore episcoporum emissa: Segrega, frater, hospitem tuum a nostris cœtibus; et foras ab ecclesia expelle; quoniam indignus est gratiæ particeps esse, propter quod idolis Jovis deservit. Quorum quasi præceptis inserviens, pellere me foras sæpedictus diaconus nitebatur. Tunc ego cadere quasi ad pedes ejus, et his eum affatibus exorare videbar; et dixi ad reverentissimum diaconum: Amice Dei, deprecor te, ut apud præsentes episcopos intercedas, ut mecum misericordiam faciant, et ritum dæmonum, quo teneor obligatus, disrumpant. Ad quam supplicationem motus, videbatur me eis præsentasse, et, ab illis accepto mandato, mihi manum imponere. [28] Post impositionem iterum manus, videbam me sanctis episcopis præsentatum, et instructum ab eis, quæ amplecterer, et a quibus cæremoniis separarer. Et rursum audire me putabam episcopos, quemadmodum delegaverint Sancto diacono, dicentes: Amantissime frater, reduc tecum hospitem; et mone illum, ut, lucifero exorto, fratri se præsentet Germano; quia ipsi est a Christo Deo directus, ut per eum omni plenitudine spiritalis gratiæ impleatur. Deinde videbam me ipsum supplicare illis, et ipsos me alloqui et exhortari ad perficiendam in me doctrinam fidei. Videbam etiam, illis discedentibus, præfatum diaconum tenentem manum meam, et restituentem me ad suam, de qua me eduxerat, cellulam. [29] Item videbam, priusquam ingressi essemus cellulam, procidere me ad pedes ejusdem diaconi, et ita dixisse: Ne, quæso, irascatur dominus meus, si adhuc in conspectu tuo locutus fuerit famulus tuus. Qui quasi respondebat: Dic, quæ te remordent, cum fiducia. Et ego: Obsecro te, quot temporum lapsa sunt curricula, ex quo in hoc habitaculo requiescis? Qui respondit: Post martyrium beatissimi Peregrini, die tertio passionis ejus (non quidem eo tempore de seculo ad Dominum migravi. Optaveramus quidem participes fieri passionis ego cum fratribus meis, sicut fueramus unius quoque bajulatores mandati: sed post non multum temporis imperator est ordinatus, doctrina Christiana refulgens, qui, persecutione remota, cunctas clausas ecclesias patefecit, et eis Catholicos præpositos ordinavit. Propterea non potuimus, quæ voluimus, consequi. Fratres autem mei erant hi; Marsus presbyter, Alexander, et Jovianus. Et sepultus sum in hoc loco ab iisdem fratribus meis. Ipsi autem, ut mihi divinitus revelatum est, Confessores obierunt. Jovinianus vero lector, Deo procurante, martyrium consummavit. [30] Cumque omnia hæc in excessu mentis vidissem, sopore fugato, experrectus sum; et continuo gallus cantavit. Ego autem memor mei, ostenso mihi signaculo frontem munivi. Tunc ego planctigerum ejulatum emittens, supra sepulturam, tamquam super aram dominicam, procubui; quam irrigans lacrymis, precem fundebam, et dixi: Domine Deus Israël, qui in altis habitas, et humilia respicis, et alta a longe cognoscis: præter quem non est alius Deus qui ob reparationem generis humani in terram venisti, et cum hominibus conversatus es: cujus nutu, ac misericordia ego indignus in hac nocte, meæ salvationis secreta nosse promerui; concede mihi, ut celerius famuli tui sancti Germani contempler aspectum, cui me recto itinere perduxisti. Completa oratione, postratum corpus erexi: et cum aciem oculorum ad basilicam sancti Amatoris dirigerem, aspexi lucem immensam, intus forisque fulgentem; ita ut crederem, repulsa noctis caligine, sui temporis meta solem confinia replevisse. Dehinc ex eodem item loco vox canora atque hymnigera ad meos est auditus delata. [31] Continuo ego in eodem, quo audieram, loco, substiti, quousque quæ cantabantur, audirem. Prima ergo antiphona, quæ ad aures meas venerat: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Secunda hæc erat: Salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te. Tertia: Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Et cum hæc audissem, reversus ad me, prostravi me septies in supradicto sarcophago, orans et dicens: Deus sancti Corcodemi, suscipe festinantem ad te, et ne confundas me ab expectatione mea: tua enim pietate, et gratia ad hoc delatus sum habitaculum, per quod meorum contagia cognovi errorum. Rursum consurgens, illuc ad ipsam basilicam elevavi obtutus; et audio iterum antiphonam meæ saluti atque conversioni consonam: Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. His sanctis affatibus confortatus, tertio me in oratione prostravi. Trina igitur obsecratione perfecta, surgens, videbam eam, quam prius videram lucem, ablatam a facie oculorum, in quibus ante fulserat; et repentinæ me illico tenebræ circumsepserunt. Ego tamen jam mysterio edoctus, fronti meæ dominicum infixi vexillum. Dum hæc geruntur, vulgaris lux terris reddita radiavit. Mox ego iterum atque iterum salutis me charactere confirmans, et sancto hospiti grates exsolvens, ad Doctorem atque ad Ducem cælestis Imperatoris citius properavi. [32] Exploranti ergo, ubi sanctissimus Germanus episcopus eo die habitaret, incolæ civitatis dixerunt: Non est hic: monasterium habet proximum, et illuc frequentissime gratia visitationis cymba portatur. Tunc deprecatus sum eos, qui mihi indicaverant, ut ad ipsum monasterium ducentem viam demonstrarent. Qua arrepta, quo tendebam, perveni: et me paululum ante ostium immorante, subito vir beatissimus Germanus egreditur; quem procidens in terram adoravi. Ille autem non eventu, sed admonitus egrediebatur in occursum meum: Deus enim omnium conditor revelaverat Famulo suo et meam necessitatem, et quorum fuissem ad eum jussione directus; sicut postea comperi. Curvatus ergo solo tenus, obsecrabam Virum Dei, ut me benediceret. Qui extenta manu elevavit me, dicens: Habe fiduciam; ne terrearis. Et apprehendens mentum meum, osculatus est me. Cui ego: Ne facias, Vir sanctissime; quoniam adhuc ab osculis ararum dæmonum os meum non est mundatum. Cui sanctus Germanus: Agnovi ego nocte transacta, ab omnibus illecebris te mundatum fuisse. Quo audito, obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit. Tunc egregius Vir inhærens manui meæ, pariter ad monasterium ingressi sumus. [33] Ego vero intra me ipsum movebar, dicens: Quis huic indicavit, quæ clam gesta sunt noctis præteritæ spatio? Et me talia cogitante, introduxit me in cellulam suam f, et sedens dixit: Obsecro, fili, ut mihi quæcumque gestra sunt, et ad tuam nocte præterita notitiam pervenerunt, innotescere non demoreris. Tunc ego incipiens a prima origine usque ad ejusdem affatus ei singillatim exposui; reticens de turba catulorum. Mox ille ait: Nonne obsecravi te, ut omnia narres, et nihil mihi de ostensis tibi mysteriis celes? Cur partem pene cunctam miraculis excedentem mysterii reticuisti? Prosequere, et expone nobis insidias, quæ te circumadstabant, catulorum. Ego vero hæc audiens, dixi: Quid narrem Domino meo pulvis et cinis? Ubi divinitus fit allocutio, cesset incondita mortalium linguarum narratio. Video enim te Deo plenum; et cum sis localis, ubique quæ aguntur, cognoscis. Ille subridens, dixit: Vere quidquid propter te actum est, a viris venerabilibus episcopis, vel a diacono cognovi, et præsens fui. Ne formides; fides tua te salvum fecit. Hæc audiens, declinans me in faciem, ingemui; et apprehendens genua ejus, reliqua, quæ ad perficiendam fidei Christianæ potentiam superfuerunt, rogavi ut per ejus dexteram implerentur. [34] Tunc demum pari comitatu ad civitatem processimus. Ingressi autem in ecclesiam, vocatis clericis et quibusdam laicis, dixit mihi: Repete, obsecro, quæ dudum in monasterio, me interrogante, narrasti; ut et hi audiant, qui ignorant. Cui ego tremulus et timore prostratus, respondi; quid dicam, quod non Beatitudo tua ante præsciat? Et Episcopus: Propter adstantes tibi dixi, non propter me. Ego autem iterum repetens omnia, illis quoque innotui. Qui infinito gaudio exhilarati, Deo laudes et gratias referebant, dicentes: Gratias tibi Deus, quia hoc tibi vas electionis ante mundi constitutionem prædestinasti, per quod virtutis tuæ magnitudinem, et potentiam omnibus, et sine fine demonstrares. Tunc beatus Episcopus inducit me in locum, ubi remissio fit omnium peccatorum; et de more sacerdotali aquis benedictis, baptismum mihi tradidit, replens circa me et in me universa officia gratiæ spiritalis. Ad quem ego: Domine, sicut animæ recessus salvasti; ita et corporis debilitati membra restitue sanitati: da solitam lucem utrisque patentibus oculis aspicere, et geminis manibus consueta opera attrectare. Hæc audiens Antistes, dixit mihi: Credis, hoc me posse in te operari? Respondi: Credo Domine; et propterea ad tuam profectus sum pietatem. His auditis, accepto oleo, et signans oculum atque manum, officiis propriis, repulso morbo, restituit. Hi, qui adfuerant, videntes, rursum opera Dei laudaverunt, quæ per virum probatissimum atque sanctissimum Germanum fiebant episcopum. [35] Tunc ait turbæ, quæ cum eo erat: Pergamus cum hoc homine ad locum, in quo hospitatus est nocte; et videamus, si adhuc ibi est catula cum catulis septem. Qui dixerunt: Quidquid præcipis, fiat. Ego autem exiens de medio illorum, præcedebam, illis cum beato Episcopo subsequentibus usque ad locum. Cumque venissemus ad locum, oratione celebrata, dixit Episcopus: Dic mihi, juvenis; ubi vidisti adstantem virum, vestibus niveis circumdatum? Et ego: Domine, hic in vestibulo. Iterum dicit: Super quod sepulcrum inclinatus es nocte? Ego autem digito ostendens, monstravi sepulcrum. Tunc sanctus Episcopus dixit: Removete lapidem de hoc sepulcro, ut interiora ejus inspiciamus. Remoto itaque lapide, visi sunt serpentes octo; primus immanissimus, ceteri vero septem paulo inferiores. [36] Visis ergo hominibus, ille coluber capite erecto circumspiciebat omnes, plus tamen beatissimum Germanum episcopum. Cui præfatus Vir: Serpens nequissime, adhuc non deseris calcaneum humani generis; et audes post prævaricationem tuam et devictionem, gyros super membra reverentissimi Corcodemi diaconi tuos extendere? Vivit Dominus, quoniam morte cum omnibus tuis fueras dignus; sed quoniam obedisti præfati fratris imperio, et abstinuisti veneniferos voratus tuos a præsentis hospitis corpore, egredere sospes; et ulterius, ubi conversatio humana est, recubare non audeas. Sit autem habitaculum tuum silvestre gremium, vel eremi vastitas. Quos autem itineris tui in circuitu habitatores repereris, ne noceas aut lædas. Non ego, sed Christus per me tibi imperat. Tunc serpens, velut suæ iniquitatis mole gravatus, submisso capite, septies spirarum suarum tendens volumina, tamquam valedicens, et gratias agens beatissimo Germano, pectoris tractu graditur: cujus post tergum turba minor sequebatur. Visa enormitate corporis ejus, cuncti trementes beatissimi Germani comites, fugam arripiunt. Stabat tamen ille immobilis, fiduciam habens beatissimæ sanctitatis. Tunc redarguens populum fugientem, dixit: State, et videte mirabilia Dei, quæ operatur in nobis indignis. In ipso autem tractu æstimatus est serpens posse habere longitudinem cubitorum septem. His miraculis ostensis, illa cellula beati Corcodemi diaconi, quæ propter densitatem veprium, nulli, nisi tantum antistiti Germano, fuerat nota, facta est, Deo operante, omni sexui cognita; et non solum omnium notitiam promeruit, sed et culturam. Omnes igitur ex hoc tempore, eidem cellulæ votivam gerentes devotionem, alacriter frequentabant. [37] Mamertinus igitur, per quem, et in quo Deus virtutum suarum ostenta depalavit, videns hæc, non solum a gentili errore; sed etiam a cæcitate, ac ariditate clementissime liberatus, et a serpentium morsibus Dei nutu ereptus, consecravit se monasterio sancti Germani episcopi ita devotissime, ut nusquam ex eo foras egrederetur, nisi forte ejusdem Episcopi aut imperio, aut comitatu illectus. Cujus sancta conversatio ita doctrina spiritali floruit, ut defuncto archimandrita Alogio, qui eum monachum fecerat, ipse hereditario jure sanctitatis ejus officium suscepisset. De his ita. Ceterum ordinem narrationis cœptæ prosequamur. [38] Quodam enim tempore, cum iter ageret hyeme, ac diem totam in jejunio ac fatigatione nimia duxisset; commonetur, ut, cogente vespere, quocumque secederet. Erat eminus domicilium absque tectis, jam pridem sine habitatore semirutum; quod etiam per incuriam vulgaris habitatoris arbusta contexerant; ut pene esset melius noctem sub nudi aeris rigore durare, quam in illo periculo et horrore succedere: præsertim cum duo senes, propter infestationem terribilem, hanc ipsam domum inhabitabilem prædixissent. Quod ubi Vir beatissimus comperit, horrentes ruinas, quasi amœnitates, expetiit; ibique inter multiplices, quæ quondam fuerant, mansiones, inventa vix una est, quæ instar haberet habitaculi. Illic leves sarcinulæ, et paucissimi comites collocantur; quibus brevis cœnula esui fuit, Episcopo penitus abstinente. Deinde alta jam nocte, cum unus ex clericis legendi suscepisset officium, ille jejunio et fatigatione confectus, sopore superatus est. Tum subito ante os legentis adstitit umbra terribilis; et paulatim sub oculis intuentis erigitur: parietes etiam saxorum imbribus colliduntur. [39] Tunc vero deterritus lector, præsidium Sacerdotis implorat. Qui statim prosiliens, effigiem terribilis imaginis intuetur; et præmissa obsecratione nominis Christi, imperat, ut quis esset, quidve illic ageret, fateretur. Qui protinus terrifica vanitate deposita, voce humili, more supplicantis eloquitur, se vel comparem suum, auctores criminum fuisse multorum; insepultos jacere; et ob hoc inquietare homines, quia ipsi quieti esse non possent. Rogat, ut pro eis Dominum precaretur, quatenus recepti, requiem mererentur. Ad hæc Vir sanctus indoluit; imperatque ut locum ostenderet, quo jacerent. Tum vero, cereo præcedente, dux umbra progreditur; et inter difficultates maximas ruinarum, intempesta nocte, locum in quo projecti fuerant, indicavit. Ut vero mundo est redditus dies, circumjectos incolas invitat; hortatur ipse operis maturator adsistens: rudera tumultuarie superjecta per tempus, rastris avulsa purgantur. Inveniuntur corpora fusa sine ordine, ossa ferreis adhuc nexibus illigata. Ad legem sepulturæ fossa dirigitur; membra exuta vinculis, linteis ambiuntur; humus superjecta componitur; oratio intercessionis impenditur; obtinetur defunctis requies, viventibus quies; ita ut post eamdem diem sine ullo terroris indicio, domicilium frequentato habitatore floruerit. [40] Neque illud omittendum videtur, quod in eodem itinere post dies aliquot noctis cæcitate compulsus, mediocrium personarum successit hospitio. Nam id maxime, ambitum fugiens, requirebat. Cumque in divino opere solito pernoctasset officio, lux orta est, nullis gallorum cantibus nuntiata, cum earum avium copia in iisdem domibus non deesset. Causam novitatis explorat; agnoscit, multum jam tempus esse, quo tristis taciturnitas naturale gallicinium damnavisset. Ab omnibus exoratus, mercedem mansionis exsolvit. Acceptum enim triticum benedictione condivit; quo pastæ aviculæ auditus habitantium usque ad molestiam frequentatis cantibus fatigabant. Ita virtus divina, etiam in rebus minimis, maxima præminebat. [41] Eodem tempore, ex Britanniis directa legatio, Gallicanis episcopis nuntiavit, Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse; et quamprimum fidei Catholicæ debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est; omniumque judicio, duo præclara religionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus, ac Lupus, apostolici sacerdotes, terram corporibus, cælum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius Heroës devotissimi susceperunt; celeritatem negotii, fidei stimulis maturantes. [42] Quibus territorium Parisiacæ urbis, itineris continuatione permeantibus, vicus quidam, cui Metodori vetustas vocabulum indidit, fatigationi eorum humanitatem hospitii ministravit. Cives loci, tantorum Virorum agnito superventu, permixta vulgi multitudine, obviam procedunt, benedictionem expetunt, debitam Sanctis venerationem impendunt. Cumque beatissimus Germanus confluentem multitudinem salutaris verbi exhortatione refoveret, ad medium circumstantis populi longe porrecto intuitu, puellam quamdam, Genovefam nomine, inter adstantes eminus conspicatur. At Vates divinus, nescio quid in ea cæleste et angelicum auspicatus, e proximo hanc jubet suis sisti conspectibus. Obstupuere omnes, intentisque animis propheticam de puella sancti Viri sententiam exspectabant. Cujus caput venerabilis Pontifex sacri oris exosculatione demulcens, inter castos amplexus, quibus esset orta parentibus, vel quo censeretur nomine, ab adstantibus sciscitatur. Mox puellæ nomen edicitur; parentes quoque evocati, in præsentiam adducuntur Episcopi. Interrogati de puella, suam esse filiam profitentur. Tum Germanus (ut erat ipsius semper divinitatis conscius) prophetico intonans spiritu, tali electam a Deo puellam præconio extulit, in hunc modum virginis genitores affatus: Beatos, inquit, vos dies illa fecit, qua tantæ prolis vos contigit esse parentes; cujus ortus nativitatis ipsis quoque angelis lætitiam peperit salutarem: erit enim pretiosi apud Deum meriti, ac spiritalis perfectione propositi ipsis etiam viris aliquatenus imitanda. [43] Plurima quoque alia, quæ prolixitas explicare non patitur, in laudem virginis prosecutus, tandem versus ad puellam, iterata hanc benignitate complectitur, tenerosque annos, qua tantus Vir poterat affabilitate, consolatur: atque inter deosculantis lenia blandimenta, ne sibi animi sui secretum pandere erubescat, hortatur. Percunctatur, si vitæ sanctimonialis cælibatum velit suscipere, ac Christi sponsalitio titulari. Illa tanti sponsi nomine delectata, titulum virginitatis amplectitur, seque hujus professionis jam dudum astringi desiderio profitetur. Exorat, ut, si id dignum ipse duceret, sanctitatis ejus benedictione voti sui compos redderetur. Rursus in amplexus virginis Sacerdos incumbit, et ut constantis esset animi, exhortatur. Interea gressum divertit ad ecclesiam, maximo populorum agmine prosequente: ibique inter diutissimos Psalmorum concentus, ac prolixam orationis continuationem beatus Germanus manum dexteram super caput virginis indefesse tenuit. Expleta solemniter oratione, cibum una cum gratiarum actione sumpserunt. Tum commendans eam parentibus, in crastinum redire præcepit. [44] Subeunte diluculo, mature adest Genovefa. At beatus Germanus, utrum pridianæ professionis esset adhuc memor, virginem percunctatur. Illa Spiritu animata divino, constanter se suæ sponsionis reminisci fatetur, atque in ejus observantia perpetuo se manere decernit. Ut autem id fieri posset, superno auxilio quam maxime, et beati Patris intercessionibus indigere. Atque ut ipsam divinitatem cerneres amborum votis evidentissime favere, Germanus vultum in terram defixit; moxque æreum nummum, divina allatum sententia, impressione Crucis exsculptum inspexit, inspectumque protinus a terra collegit. Quem loco muneris Genovefæ tradidit, atque semper collo suspensum, ob sui memoriam ferre præcepit. Hoc, inquit, me recedente, pignus mei amoris præ oculis jugiter gestare memento. Ceterum universa alia mundialis pulchritudinis ornamenta, auri gemmarumve compacta fulgoribus, numquam tuis vel collo vel digitis inseri patiaris. Habeant hæc, quæ seculo militant; tu, quæ sponsa Christo adscripta es, ornamenta spiritalia concupisce. Ita fatus, Virgini valefecit; atque ut sui semper esset memor, admonuit. Commendansque eam iterum parentibus, iter, quod cœperant, perrexerunt. [45] Hi itaque Oceanum mare, Christo duce et auctore, conscendunt, qui Famulos suos inter discrimina et tutos reddidit, et probatos. Ac primum de sinu Gallico flabris lenibus navis in altum provecta deducitur, donec ad æquor medium perveniret; ubi porrectis in longum visibus, nihil aliud quam cælum videretur et maria. Nec multo post occurrit in pelago legionis inimica vis dæmonum; qui tantos ac tales Viros pertendere ad recipiendam populorum salutem, lividis iniquitatibus inviderent. Opponunt pericula, procellas concitant, cælum diemque nubium nocte subducunt, tenebrarum caliginem maris atque aëris horrore congeminant. Ventorum furorem vela non sustinent; et Oceani moles fragilis cymba vix tolerat. Cedebant ministeria victa nautarum: ferebatur navigium oratione, non viribus. Et casu Dux ipse vel Pontifex fractus corporis lassitudine, sopore resolutus est. Tum vero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit; et jam navigium superfusis fluctibus mergebatur. [46] Tunc beatus Lupus, omnesque turbati, excitant Seniorem, elementis furentibus opponendum. Qui periculi immanitate constantior, Christum invocat; increpat Oceanum, et procellis fævientibus causam religionis opponit. Statimque assumpto oleo, in nomine Trinitatis, levi aspergine fluctus sævientes oppressit. Collegam commonet; hortatur universos; oratio uno ore et clamore profunditur. Adest divinitas; fugantur inimici; tranquillitas serena subsequitur; venti contrarii ad itineris ministeria vertuntur; navigium famulatrix unda prosequitur; decursisque immensis spatiis, brevi optati littoris quiete potiuntur. Ibique conveniens ex diversis partibus multitudo, excepit Sacerdotes; quos venturos etiam vaticinatio adversa prædixerat: nuntiabant enim sinistri spiritus, quod timebant. Qui imperio Sacerdotum dum ab obsessis corporibus detruduntur, et tempestatis ordinem, et pericula, quæ intulerant, fatebantur, victosque se eorum meritis et imperio non negabant. [47] Interea Brittaniarum insulam, quæ inter omnes est vel prima vel maxima, apostolici Sacerdotes raptim opinione, prædicatione, virtutibus impleverunt: et cum quotidie irruente frequentia stiparentur, divinus sermo non solum in ecclesiis; verum etiam per trivia, per rura, per devia diffundebatur; ut passim et fide  Catholici firmarentur, et depravati viam correctionis agnoscerent. Erat in illis, Apostolorum instar, gloria et auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras, virtutes ex meritis. Accedebat præterea tantis auctoribus assertio veritatis. Itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transierat. Latebant abditi sinistræ persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant, perire sibi populus evadentes. Ad extremum, diuturna meditatione concepta, præsumunt inire conflictum. Procedunt conspicui divitiis, veste fulgentes, circumdati assentatione multorum; contentionisque subire aleam maluerunt, quam in populo, quem subverterant, pudorem taciturnitatis incurrere; ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane immensæ multitudinis numerositas, etiam cum conjugibus ac liberis excita convenerat: aderat populus spectator futurus et judex: adstabant partes dispari conditione dissimiles: hinc divina auctoritas, inde humana præsumptio; hinc fides, inde perfidia; inde Pelagius auctor, hinc Christus. Primo in loco beatissimi Sacerdotes præbuerunt adversariis copiam disputandi; quæ sola verborum nuditate, diu inaniter et aures occupavit, et tempora. Deinde Antistites venerandi, torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis tonitruis profuderunt Miscebatur sermo proprius cum divino, et assertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur. Convincitur vanitas, perfidia confutatur; ita ut ad singulas verborum objectiones, reos se, dum respondere nequeunt, faterentur. Populus arbiter vix manus continet; judicium tamen clamore testatur. [48] Cum subito vir tribunitiæ potestatis cum conjuge procedit in medium, decem annorum filiam cæcam sinibus ingerens Sacerdotum; quam illi offerri adversariis præceperunt. Sed illi conscientia puniente deterriti, jungunt cum parentibus preces, et curationem parvulæ a Sacerdotibus precantur. Qui exspectationem populi, et inclinatos adversarios intuentes, orationem breviter fundunt. Ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto, sanctam invocat Trinitatem, et protinus adhærentem lateri suo capsulam cum Sanctorum reliquiis, collo avulsam, manibus comprehendit; eamque in conspectu omnium puellæ oculis applicavit: quos statim evacuatos tenebris, lumine veritatis implevit. Exultant parentes miraculo; populus contremiscit. Post quam diem ita ex animis hominum persuasio iniqua deleta est, ut Sacerdotum doctrinam sitientibus desideriis sectarentur. [49] Compressa itaque perversitate damnabili, ejusque auctoribus confutatis, animisque omnium fidei puritate compositis, Sacerdotes ad beatum Albanum martyrem, auctori Deo per ipsum gratias acturi, petierunt. Ubi Germanus omnium Apostolorum diversorumque Martyrum reliquias secum habens, facta oratione, jussit revelli sepulcrum, pretiosa ibidem munera conditurus: arbitrans opportunum, ut membra Sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat cælum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati Martyris effusus fuerat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit; in qua apparebat, cruore servato, rubuisse Martyrum cædem, persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est. [50] Unde dum redeunt, insidiator inimicus, casualibus laqueis præparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit; ignorans, merita illius, sicut Job beatissimi, afflictione corporis propaganda. Et dum aliquamdiu uno in loco infirmitatis necessitate constringitur, in vicinia, qua manebat, casuale exarsit incendium. Quod, consumptis domibus, quæ illic palustri arundine tegebantur, ad habitaculum, in quo idem jacebat, flabris stimulantibus ferebatur. Concursus omnium ad Antistitem convolavit, ut elevatis manibus, periculum, quod imminebat, evaderet. Qui, omnibus increpatis, moveri se fidei præsumptione non passus est. Multitudo omnis desperatione perterrita, obviam occurrit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret, quidquid custodire tentaverat turba, igne consumitur; quod vero jacens et infirmus defenderat, reservatur. Hospitium sancti Vari expavescens flamma transilivit, ultra, citraque desæviens; et inter globos flammantis incendii incolume tabernaculum, quod Habitator inclusus servabat, emicuit. Exultat turba miraculo, et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis, turba sine numero; hi animas curari cupientes, hi corpora. Referri nequeunt, quæ Christus operabatur in Famulo, qui virtutes faciebat infirmus. Et cum debilitati suæ nihil remedii pateretur adhiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam, quæ manu extensa jacentem videretur attollere, eumque consistere firmis vestigiis imperabat. Post quam horam ita, fugatis doloribus, recepit pristinam sanitatem, ut die reddito, itineris laborem subiret intrepidus. [51] Interea Saxones Pictique bellum adversus Britones, junctis viribus susceperunt d, quos eadem necessitas in castra contraxerat. Et cum trepidi partes suas pene impares judicarent, sanctorum Antistitum auxilium petierunt. Qui promissum maturantes adventum, tantum securitatis ac fiduciæ contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus. Itaque apostolicis Ducibus Christus militabat in castris. Aderant etiam Quadragesimæ venerabiles dies, quos religiosiores reddebat præsentia Sacerdotum; in tantum, ut quotidianis prædicationibus instituti, certatim ad gratiam baptismatis convolarent. Nam maxima exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit. Ecclesia ad diem Resurrectionis dominicæ frondibus contexta componitur, et in expeditione campestri instar civitatis aptatur, Madidus baptismate procedit exercitus; fides fervet in populo; et contempto armorum præsidio, divinitatis expectatur auxilium. Interea hæc institutio vel forma castrorum hostibus nuntiatur. Qui victoriam quasi de inermi exercitu præsumentes, assumpta alacritate festinant; quorum tamen adventus exploratione cognoscitur. Cumque emensa sollemnitate Paschali, recens de lavacro pars major exercitus arma capere, et bellum parare tentaret, Germanus ducem se prælii profitetur; eligit expeditos; circumjecta percurrit; et e regione, qua hostium sperabatur adventus, vallem circumdatam editis montibus intuetur. Quo in loco novum componit exercitum, ipse dux agminis. [52] Et jam aderat ferox hostium multitudo, quam appropinquare intuebantur in insidiis constituti; cum subito Germanus signifer universos admonet, et prædicit, ut voci suæ uno clamore respondeant: securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, Alleluia tertio repetitum Sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium; et elevatum clamorem, repercusso aëre, montium inclusa multiplicant. Hostile agmen terrore prosternitur; et ruisse super se non solum rupes circumdatas, verum etiam ipsam cæli machinam contremiscunt: trepidationique injectæ vix sufficere pedum pernicitas credebatur. Passim fugiunt; arma projiciunt, gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimini. Plures etiam timore præcipites, flumen, quod sensim venientes transierant, devoravit. Ultionem suam innocens intuetur exercitus, et victoriæ præstitæ otiosus spectator efficitur; spolia colliguntur exposita; et prædam cælestis victoriæ miles religiosus adipiscitur. Triumphant Pontifices, hostibus fusis sine sanguine; triumphant victoria, fide obtenta, non viribus. Composita itaque opulentissima insula securitate multiplici, superatisque hostibus vel spiritalibus vel carne conspicuis (quippe qui vicissent Pelagianistas et Saxones) cum totius numero regionis reditum moliuntur. Tranquillam navigationem merita propria, et intercessio Albani martyris paraverunt; quietosque Antistites suorum desideriis felix carina restituit. [53] Itaque reditu venerabilium Sacerdotum exultant Galliæ, gaudent ecclesiæ, dæmones contremiscunt. Certe expectatio propriæ civitatis beatum Germanum votis duplicibus ambiebat; quam et apud majestatem divinam, et inter mundi procellas servare consueverat. Tributaria enim functio præter solitum, et necessitates innumeræ cives suos, quasi pupillos orbatos patente, depresserant. Recipiunt præsidium destituti; agnoscit causas; mœroribus congemiscit; et pro quiete vel requie quæsiturus remedia civitati, post marina discrimina, labores terrenæ expeditionis ingreditur. Itaque Gallias illustraturus, parvissimo comitatu et exigua evectione progreditur, qui pro largissimis thesauris Christum ferebat in pectore. [54] Operæ pretium puto mandare memoriæ, etiam ejus iter clarum fuisse virtutibus. Necdum territorium suæ civitatis excesserat, viam leniter carpens (eratque, imminente jam vespera, dies pluvius) cum subito comitatui suo nudus pede, cucullo vacuus, nimis expeditus viator adcrescit ; cujus etiam nuditati condoluit. Qui dolose inhærens contubernio, jungitur mansione; et inter innocentes, occupatosque custodes, qui Deo, non animalibus, vigilabant, jumentum, quo Senior vehebatur, prædo nocturnus arripuit. Die reddito, amissio evectionis agnoscitur; et, ut Sacerdoti animal non deesset, unus ex clericis in peditem mutatur ex equite. Dumque iter agitur, circumjecti comites intuentur beatum Virum, extra morem, conceptam lætitiam vultus obumbratione velantem. Quod cum ab omnibus videretur, unus ex reliquis, auctoritate concepta, causam lætitiæ percunctatur. At ille inquit: Paululum remoremur; quia infelicis illius labor et irridendus est et dolendus, quem mox videbitis æstuantem. Cumque delapsi animalibus substitissent, paulo post eminus intuentur peditem, post se manu captum animal deducentem; qui brevi adjungitur, dum ille accelerat, hi morantur : statimque vestigiis provolutus, crimen, quod commiserat, confitetur; et ita totius noctis spatio irretitum se esse retulit, ut longius prodire non posset, nec evadendi viam aliam reperisset, nisi ut abductum animal reformaret. Ad hæc Vir beatus; Si hesterna, inquit, die nudo tibi tegimen dedissem, furandi necessitas non fuisset. Quod deest, accipe; reforma, quod nostrum est. Itaque confessor criminis pro pœna commissi non solum veniam, verum etiam præmium cum benedictione suscepit, [55] Quærebat Vir Deo plenus secretum et abjectionem oculi, cum virtutibus proderetur; in quo vere euangelica sententia probatur; civitatem supra montem positam latere non posse. Vitabat suorum solatia, extraneorum declinabat occursus; sed obscurari non poterat majestatis luce circumdatus. Nam vici omnes, municipia, civitates, quotquot sese per itineris ejus tramitem porrigebant, in occursum cum conjugibus ac liberis convolabant, et continuatum plerumque agmen, dum occurrentes jungebant prosequentibus, cohærebant. [56] Præteriri silentio impium puto, in Alisiensi loco a absens quantum virtutis operatus est. Erat illic presbyter, Senator nomine, natalibus nobilis, religione nobilior. Conjux illi Nectariola, similis sanctitate: quos præteriens, pro studio antiquæ caritatis, expetiit. Advenienti præparant mansionem; et quanto major persona aderat, tanto minor impenditur apparatus. Matrona furtim stramen in lectulo subdidit Sacerdotis; quo ille inscius cubitavit: deductaque nocte oratione vel Psalmis, die reddito, iter, quo agebatur, ingreditur. Illustrato hospitio familia tota gaudebat. Strati reliquias fidelis matrona collegit, et condidit. Accidit post dies aliquot, ut Agrestius quidam bene ingenuus, habens uxorem, filios, et parentes, possessio fieret invadentis inimici; suorumque omnium fletibus non minus Germani absentia, quam infelicis captivitas lugebatur. Et cum nihil remedii posset adhiberi, præsumpsit virtutem fidei matrona venerabilis. Stramen conditum profert, quo furiosus circumdatus colligatur. Qui per spatium noctis unius, quasi apposito vallatus incendio, inclamato semper nomine Sacerdotis (qui cum abesset præsentia, virtute non deerat) divino purgatur auxilio; neque umquam postea in omni vitæ suæ spatio periculum tentationis incurrit. [56] Itaque sanctus Germanus Arelatum petens, ad Lugdunensium urbem, Arari famulante, devectus est: ubi certantibus populi studiis, indiscreta ætas et sexus uno occurrit officio: omnes benedictionem flagitant; tactum requirunt; et, quod superest multitudini, relevat vel vidisse. Diversæ infirmitates passim benedictione sanantur; prædicationibus civitas recreatur: et licet festinus abscesserit, sitientem tamen populum doctrinæ fontibus irrigavit. Si itinera ejus cuncta percurram, si universa commemorem, parabit prolixitas congesta fastidium: sed dabit Dominus veniam, quod sciens plura prætereo. Itaque advenientem beatissimum Virum urbs Arelatensis religiosa gratulatione suscepit, apostolicum instar sui temporis Sacerdotem suscipiens. Illustrabatur eo tempore civitas Hilario sacerdote, multimoda virtute pretioso: erat enim fidei igneus torrens cælestis eloquii, et præceptionis divinæ operarius indefessus: qui venerabilem sanctum Pontificem affatu, ut patrem; reverentia, ut Apostolum, sublimabat. [57] Auxiliaris etiam tum regebat per Gallias apicem præfecturæ: qui præsentiam Sacerdotis duplicata gratulatione suscepit; quod et insignem virtutibus Virum desiderabat agnoscere; et quod uxor ejusdem longo jam tempore quartano tabescebat incommodo. Ingredienti longissimo præter consuetudinem famulatur occursu, simulque admiratione defigitur. Ita enim dignitas vultus, sermonis eruditio, prædicationis auctoritas, stupentis animum compleverunt; ut merito fama eum minorem fuisse cognosceret: inventus est enim rebus major esse, quam nuntiis. Offert munera; ingerit beneficia; ambitque a beatissimo Viro, ut dignaretur accipere, quod tradebat. Incommodum confitetur uxoris: qua visitata, ita vis passionis extincta est, ut tremor præcedens, et febris subsequens deleretur. Redditaque pristinæ sanitati fidelis matrona, remedium cæleste suscepit, quo et corpus salubritate, et anima credulitate convaluit. Acceptis itaque ex voluntate benificiis, optatum levamen propriæ detulit civitati; licet in se maximum civibus et remedium referret et gaudium. [58] Denique cum multa peragraret loca, et salutaris doctrinæ pabulo, audientium corda, mentesque reficeret, pervenit quodam tempore ad Brivatensem vicum, ubi sanctissimi Juliani martyris corpus honorabiliter habebatur humatum. Ibi namque plebs vicina mœsta pendebat, eo quod ignoraret diem, in qua beatissimus Martyr deberet pro virtutis ac passionis gloria honorari. Factum est autem, dum ibidem adventaret, ut sciscitaretur ab incolis, quo tempore hujus sacra sollemnia celebrarentur. At ille se nescire fatentur. Tunc ille; Oremus, inquit; et fortassis nobis hæc Domini potentia revelare dignabitur. Adveniente autem noctis tempore, redierunt quique ad sua. Tunc idem sanctissimus Pontifex more solito in oratione pernoctavit. Redeunte vero matutino tempore, ac sole orto, convocatis senioribus loci, si cui forte Dominus aliquid depalaverit, inquirit. At illi; minime, inquiunt, Domine. Et ille: Quinto Calendarum mensis septimi celebrandam esse scitote festivitatem. Nam, ut mihi divinitus est ostensum, hac die hic ab infidelibus exstinctus, sanctorum Martyrum est societati conjunctus. Tunc devotus, qui aderat, populus, vota Præsuli reddens, optatam refert corporis et animæ medicinam. ARGUMENTUM  Libri primi et secundi. Primus, qui præcedit, libellus splendidissimam ejus præmonstrat generositatem, mirabilemque conversionem, nec non et antiquorum Patrum non imparem continentiam; itinera quoque, et nonnulla in quibus mirabiliter effulsit, non solum documentis, verum etiam miraculorum signis. Secundus denique, qui subsequitur, liber, designat, qualiter apud Galliam et insignis exstitit vir apostolicus, et doctor egregius: et quod non solum Galliam verbo pariter et exemplo illustraverit, verum etiam Britanniam insulam a Pelagiana sorde purgavit: atque inde Ravennam perveniens, ibidem in pace quievit. LIBER SECUNDUS. [59] Interea ex Britanniis nuntiatur, Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari rursusque ad beatissimum Virum preces omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitioni festinus occurrit; dum et laboribus delectatur, et Christo a se gratanter impendit. Cessit tandem inimici invidia, victa virtutibus; nec tentare ausus est, quem Dei amicum esse jam senserat. [60] Adjuncto itaque Severo episcopo, totius sanctitatis viro Parisios iterato dum expetit, totius plebis plausu, ut tantum Virum decebat, excipitur. Benedictionem postulatus, ubertim omnibus impertitur. Interea pignoris inibi dudum a se specialius commendati non immemor, de puella Genovefa, qualiter se habeat, attentius sciscitatur. Credo, sanctum Virum minime latuisse, quæ, et qualia post ejus discessum ab obloquentibus virgo beata pertulerat, infamias, probra, criminationes, cunctas postremo, quæ a lividis manare assolent, simultates. Atque ut eorum irrevocabilem in malo pertinaciam par esset agnoscere, iniquæ mentis virus, et jamdudum concepta molimina, nec in ipsa sancti Viri præsentia, aliquatenus potuere supprunere. Verum ille, cui melius, quam ipsis etiam suis esset nota parentibus, obtrectantium garrulitate posthabita, ad virginis se diversorium contulit, atque hanc non sine ingenti stupore intuentium, adeo humiliter salutavit; ut adverteres, eum in illa ipsius divinitatis, cujus erat templum, præsentiam fuisse veneratum. Et ne adventus beati Pontificis sacræ virgini nihil contulisse videretur, neve ejus inter improbos persona inexpurgata remaneret, habito sermone ad populum, prima conversationis ejus auspicia declarans, cujus, et quanti esset apud Deum meriti, cunctis evidenter exposuit, in argumentum tantæ rei arentem terram, cui orans superjacere consueverat, frequenti lacrymarum imbre madentem ostentans. Itaque universorum animis erga innocentem pastorali assertione compositis, iter præmaturans inceptum, mare, Christo auctore, conscendit. Ad itineris tranquillitatem elementa consentiunt; navigium venti, fluctus, aëra prosequuntur. [61] Interea sinistri spiritus pervolantes per totam insulam, Germanum venire, invitis vaticinationibus nuntiabant: in tantum, ut Elaphius *quidam, regionis illius primus, in occursum Sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaverit: exhibens secum filium, quem in ipso flore adolescentiæ debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis, contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus vestigii negabatur. Hunc Elaphium provincia tota subsequitur. Veniunt Sacerdotes; occurrit inscia multitudo: confestim benedictio, et sermonis divini doctrina profunditur: recognoscit populum in ea, qua reliquerat, credulitate durantem. Intelligunt, culpam esse paucorum: inquirunt auctores, inventosque condemnant. Cum subito Elaphius manibus advolvitur Sacerdotum, offerens filium, cujus necessitatem ætas et debilitas, etiam sine precibus, allegabant. Fit communis omnium dolor, præcipue Sacerdotum; qui conceptam misericordiam ad divinam clementiam contulerunt. Statimque adolescentem beatus Germanus sedere compulit. Attrectat poplitem debilitate curvatum, et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextra percurrit. Salubrem tactum sanitas festina subsequitur: ariditas succum; nervi officia receperunt; et in conspectu omnium, filio incolumitas, patri filius reformatur. Implentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides Catholica firmabatur. Prædicatio deinde ad plebem de prævaricationis emendatione convertitur: omniumque sententia, pravitatis auctores expulsi ab insula, adducuntur Sacerdotibus, ad mediterranea deferendi; ut et regio absolutione, et illi emendatione fruerentur. Quod in tantum salubriter factum est, ut in illis locis etiam nunc fides intemerata perduret. Itaque compositis omnibus, beatissimi Sacerdotes ea, qua venerant, prosperitate reversi sunt. [62] Vix domum de transmarina expeditione remeaverat; et jam legatio Armoricani tractus, fatigationem beati Antistitis ambiebat. Offensus enim superbæ insolentia regionis vir magnificus Aëtius, qui tum rempublicam gubernabat, Eochari, ferocissimo Alanorum regi, loca illa inclinanda pro rebellionis præsumptione permiserat; quæ ille aviditate barbaricæ cupiditatis inhiaverat. Itaque genti bellicosissimæ, regique idolorum ministro objicitur Senex unus; sed tamen omnibus Christi præsidio major et fortior. Nec mora, festinus egreditur; quia imminebat bellicus apparatus. Jam progressa gens fuerat, totumque iter eques ferratus impleverat; et tamen Sacerdos noster obvius ferebatur, donec ad ipsum regem, qui subsequebatur, accederet. Occurrit in itinere jam progresso, et armato duci inter suorum catervas opponitur: medioque interprete, primum precem supplicem fundit; deinde increpat differentem; ad extremum, manu injecta, fræni habenas invadit, atque in eo loco universum sistit exercitum. Ad hæc rex ferocissimus admirationem pro iracundia, Deo imperante, concepit: stupet constantiam; veneratur reverentiam; auctoritatis pertinacia permovetur. Apparatus bellicus, armorumque commotio ad consilii civilitatem, deposito tumore, descendit: tractaturque qualiter, non quod rex voluerat, sed quod Sacerdos petierat, compleretur. Ad stationis quietem rex exercitusque se recipit: pacis securitatem fidelissimam pollicetur, ea conditione, ut venia, quam ipse præstiterat, ab imperatore, vel ab Aëtio peteretur. Interea per intercessionem, et meritum Sacerdotis rex compressus est, exercitus revocatus, provinciæ a vastationibus absolutæ. [63] Exin Italiam petiturus egreditur; cui id solum suffecerat, ne umquam labore vacuus, quiete frueretur; sed, ut Propheta ait, ambulabat de virtute in virtutem. Nam dum præterit, ex consuetudine pietatis familiarem suum Senatorem presbyterum iterum visitavit; a quo illi annorum viginti circiter muta offertur puella; cujus os, frontem, vultumque totum cum olei attrectatione benedixit; deinde conditum poculum præcepit offerri, in quo tres particulas panis manibus propriis comminutas infudit: unamque in os puellæ ipse inseruit; imperans, ut priusquam acciperet, petitionem benedictionis ediceret. Quam statim clara voce, antequam panem sumeret, postulavit: ac deinceps usus loquendi, natus ex mirabilibus, in reliqua ejus ætate permansit. Deinde profecturus, solito affectuosius in amicum irruit: os, frontem, oculos osculatur: inhæret amplexibus, et hujusmodi verbis salutatum reliquit: Vale in æternum, frater carissime; vale, animæ meæ portio: tribuat Deus, ut nos in die judicii sine confusione videamus; ceterum in hac luce mutuo numquam fruemur aspectu. [64] Erat iter illius comitatu proprio solitarium; sed occurrentibus ab hominibus constipatum; in tantum, ut per omnes aggeres, quos in itenere suo illustratos reliquit, usque in hodiernum diem, ubicumque aut oravit, aut docuit, oratoriæ cellulæ, et signa Crucis elata præfulgeant. Territorium sane Augustodunense dum præterit, advenienti multitudo indiscretæ ætatis et sexus occurrit. Qui dum loca Sanctorum ex more circumiret, tandem pervenit ad tumulum sancti Cassiani pontificis. In quo ita divina virtus apparuit, ut in Pario lapide contrarius color Crucem exprimeret, et salutare signum varietas distincta monstraret. Quod cum Germanus sanctissimus fuisset intuitus, fusis ex more Christo precibus, ait: Quid hic agis, frater gloriose? At ille statim e tumulo, cunctis, qui aderant audientibus; Dulci, inquit, in pace quiete potior, et adventum Redemptoris exspecto. Cui Germanus mutua sermonis voce dixit: Quiesce per longum in Christo, frater, tempus: ut autem divinæ tubæ cantum et exoptati clangoris sonum ac sacræ resurrectionis gaudia obtinere mereamur, et pro nobis, et pro hac plebe, attentius intercede ad Dominum nostrum Jesum Christum. Miranda est in sancto Viro principalis miraculorum eminentia, cui cuncta, imis etiam sepulcris abdita, famulabantur votum. Et singula quidem, quæ ab eo mirabiliter sunt gesta, præcipua sunt admiratione suscipienda; hoc vero eo mirabile, quo infrequens est. Cujus enim animum admiratio non percellat, duos non incelebres viros, quos nulla umquam mutui conspectus alternitas præsentaverat, alterum a viventibus, a sepultis alterum seruisse colloquia? Uterque nimirum beatæ illius et supernæ Hierusalem civis erat, cujus pars jam cælo fruitur, pars adhuc in terris peregrinatur. Quo factum est, ut is, qui jam patriam obtinebat, exulantem licet adhuc, Commilitonem agnosceret, agnitique votis atque alloquio responderet. [65] Illic in conventu omnium prostrati in terram parentes, filiam in annis nubilibus obtulerunt, cui debilitas pœnam sævissimam temporis accessione generaverat. Ab ortu enim nativitatis suæ ita; contractis nervis, in palmam digiti curvabantur; ut, crescentibus introrsum nimie unguibus, cedente carnis teneritudine, tot inciperent esse vulnera, quot digiti: et nisi insistenti acumini ossa objecta aliquatenus restitissent, palinam totam ulcera interius immersa transfoderent. Hujus dexteram comprehensam dum attrectat Sacerdos, tactus salubritate benedixit; apprehensosque sigillatim digitos, cedentibus nervis, in usum flexibilem revocavit; redditurque ministerio manus, quæ inferebat sibi ipsa perniciem. Insuper id pietatis adjungit, ut sanctis manibus, directis jam digitis, excessum unguium ad formam communis consuetudinis resecaret. [66] Decursis itaque civitatibus Gallicanis, dum Alpes, Italiam ingressurus, exsuperat; casu artificibus, ex opere mercenario domum redeuntibus, itineris collatione sociatur. Qui dum gravati injustis fascibus, juga nubibus inserta conscendunt, torrente obvio tenebantut, qui in illis præruptis præcipitiis neque animalium neque hominum vestigia fideliter hærere patitur. Erat ex his viator unus et claudus et senior: hujus fascem Vir beatissimus humeris suis inter vastos gurgites deportavit; eumque exoneratum, iterato transitu, subjecta cervice transposuit. Libet hic parumper subsistere, et in admiratione tanti Viri aliquamdiu spatiari. Vere Dominus in Sanctis suis potens, vere omnipotens; vere fons benignitatis ejus nullis verborum suffragiis explicandus! Cernetes, si adesses; in sancto Viro ingenuam quamdam spiritus carnisque palæstram; invictam dico animi fortitudinem, imbecillitati corporeæ concertantem. Is certe, cujus faciem squallidus jejuniorum pallor confecerat, cujus inediam septimus plerumque dies pane tantum hordeaceo recreabat, cujus somnum stratus mollior numquam exceperat, quem continui itineris quotidiana fatigatio distrahebat, qui denique semetipsum ferre vix poterat, tantam subito caritatis concepit animo corporeque virtutem; ut nec ponderis quantitate addictus, nec torrentis obvii impetu territus, senem ætate pariter et debilitate gravissimum, fasce prius transposito, sanctis in humeris vectitaret. Et ut plus mireris negotium, animadverte, hoc a nobili et clarissima persona patratum, quod nec infimus quisque nostri temporis facere dignaretur. Re enim vera ab operibus misericordiæ alienum se reddere non poterat, in cujus sacro pectore humilitas, virtutum mater, caritas quoque ac misericordia gratissimum cubile collocaverat. Et cum studiosissime sui agnitionem abjectione velaret, Mediolani, quis aut, quantus esset, celare non potuit. [67] Erat autem dies Sanctorum solemnitate venerabilis, qui in unum plurimos collegerat sacerdotes. Et dum Missa sacris mysteriis celebraretur altari, incognitus et improvisus ingreditur. Statimque unus e populo, captivus inimici, cum ingenti vociferatione proclamat: Cur nos in Italia, Germane, persequeris? Sufficiat tibi, quod nos de Galliis exclusisti: sufficiat, quod nos, et Oceanum mare oratione superasti. Quid universa perlustras? Quiesce; ut nos quieti esse possimus. Fit admiratio et terror in populo. Quis esset Germanus, dum alter alterum intuetur, inquiritur. Et licet habitu despicabilis videretur; vultus tamen dignitate cognoscitur. Consultus, gradum aut ordinem non negavit. Episcopi omnes Sanctum Dei digna humilitate venerantur. Exorant, ut furiosum, qui nomen ejus confessus fuerat, visitaret. Quem non præsumptionis cothurno, sed obedientiæ studio præcepit exhiberi; remotumque in secretario; celebri absolutione purgatum, ad conventum publicum revocavit incolumem. Hoc primum virtutis suæ signum in Italia per Famulum suum Christus operari dignatus est. Concurrebat diversa populi multitudo, benedictionem expertæ sanctitatis opperiens: junctisque cum prædicatione miraculis, et animas curabat, et corpora. [68] Egressus urbe opulentissima, dum iter sensim horis felicibus carpit, occurrunt pauperes, eleemosynam postulantes. Consulit diaconem, quantum esset in sumptibus. Tres tantum aureos esse, respondit. Totosque statim præcepit erogari. Ad hæc diaconus: Unde victuri hodie sumus? Respondens ait: Pascet Deus pauperes suos: tu, quod habes, indigentibus præsta. Diaconus, quasi providus, duos erogat, reservat unum. Dumqui iter agitur cœptum, intuentur post se equites concitatos; qui brevi adjuncti, statim desiliunt; et provoluti genibus, hujusmodi precem fundunt: Dominus noster, vir spectabilis, Leporius non longe abhinc domicilio fruitur; qui cum familia sua ita implicitus diverso tenetur incommodo, ut et propria, et suorum infirmitate succumbat. Cujus ad vos lacrymas deportamus. Infirmum, si dignum ducitis, visitate. Si vero precem nostram occupationis vestræ necessitas vincit, orationem intercessionis impendire. Mereatur benedictionem, si non meretur aspectum. Ad hæc Vir beatissimus repletur misericordia; et, relicto itinere, ea via rectior judicatur, quæ mercedem boni operis præparabat. Divertit, reclamantibus suis; et desideratum petentibus præstat adventum, dicens: nihil mihi prius est, quam Domini præcepta complere. Tum illi cum exultatione et gaudio ducentorum solidorum munus, quod transmissum fuerat, obtulerunt. Deinde conversus ad diaconem, ait: Accipe, quæ traduntur; et intellige, te fraudem fecisse pauperibus: nam si totum, quod dedi, indigentibus contulisses, remunerator noster trecentos hodie reddidisset. Contremuit diaconus, secretum reatus sui innotuisse Pontifici. [69] Interea gradum accelerant: pervenitur: et tamquam manifesta sanitas fuisset ingressa, ita omnium animos Sancti relevavit adventus. Notas profert et exerit medicinas; Christum prostratus exorat; suisque lacrymis gaudia mercatur aliorum. Visitantur domini, visitantur et famuli; ac sine ulla discretione personæ tuguria circumit, cubilia universa perlustrat; et, interposito unius diei spatio, ita cælestes medicinas obtinuit, ut egrediens die tertia, domum totam reliquerit incolumitate gaudentem; prosequente eum domino, quem lectulo invenerat decumbentem. Præcedebat enim venerabilem Virum fama laudabilis, exigens, ut nuntiati desideraretur agnitio. [70] Ferebatur jam per ora Ravennatium populorum: et adventus sui moras prævius accusabat effectus. Tandem diu exspectatus excipitur. Providerat quidem, ut nocturno ingressus silentio, secreta obscuritate tegeretur; sed desiderantium excubias vitare non potuit. Illic Petrus tum pontifex, Christi ecclesiam apostolica institutione retinebat. Regebat etiam Romanum imperium Placidia regina, cum filio Valentiano jam juvene; qui ita fidem Catholicam diligebant; ut, cum omnibus imperarent, Dei famulis sublimi humilitate servirent. Qui omnes venerabilem Sacerdotem certantibus studiis provido amore suscipiunt. Ambiunt principes, occurrunt proceres, ecclesia cum exultatione amplectitur. Ad diversorium Sacerdotis regina venerabilis vas argenti amplissimum, refertum cibis delicatioribus sine ulla carnis admixtione, transmisit. Quod susceptum ea ratione distribuit, ut cibos ministris suis traderet; ipse vero vendicaret argentum; remittens loco muneris patenulam ligneam, panem hordeaceum continentem. Quod illa utrumque cum ingenti gratulatione complexa est; quod et argentum suum transmisisset ad pauperes, et illam escam beati Viri cum ministerio abjecti vasculi suscepisset. Nam et lignum postea auro ambiit, et panem multis remediis et virtutibus reservavit. [71] Quadam die, dum plateam latissimam turbis angustatus ingreditur, carcerem refertum vinctis, supplicia et mortem expectantibus, præteribat. Qui, agnito transitu Sacerdotis, unum clamorem collatis vocibus sustulerunt. Causam requirit; agnoscit: custodes evocat; subtrahuntur. Diversæ enim palatii potestates miserorum turbam in ergastuli illius noctes damnaverant. Quo se verteret, misericordia non habebat. Tandem ad notum recurrit auxilium; et quod difficile erat ab hominibus impetrare, a majestate Dei poscit: gressum divertit ad carcerem: cernuus in orationem membra prosternit. Tum vero Dominus noster adstantibus populis gratiam, quam Famulo suo tribueret, ostendit. Clausura, vinculis et sera constricta, dissolvitur: repagula ferrata dissiliunt: divina pietas reserat, quod meditatio humanæ crudelitatis artaverat. Procedit ad libertatem turba de vinculis, exhibens vacua onera catenarum; tenens nexus, quibus antea tenebatur. Relinquitur carcer innocens aliquando, quia vacuus; et, præcedente pietatis triumpho, turba miserorum gremio ecclesiæ gaudentis infertur. Crescebat quotidie admiratio et fama Pontificis: occurrebant populi; sanabantur infirmi; Christusque gratiam, quam contulerat, dilatabat. Assidebant jugiter obsequentes sex venerabiles sacerdotes; qui non minus abstinentiæ ejus cruces sine interpolatione durantes, quam virtutes assiduas mirabantur. Hi testes operum illius multis fuere temporibus. [72] Volusiani cujusdam filius, qui tum patricii Segisvulti cancellis præerat, succensus igne febrium vexabatur; et ita æstuantis vaporis accensio, adolescentis medullas corpusque consumpserat, ut desperatio conclamata sequeretur. Medici manus et promissa jam subtrahuntur, luctusque solus parentibus reservatur. Ad beatum Virum spes tarda convertitur: parentes cum amicis omnibus et propinquis Sancti genibus implicantur. Additur etiam intercessio sacerdotum, cum quibus festinus expetit ægrotantem: euntibusque occursor obvius, adolescentem jam mortuum nuntiavit; nec esse causam, qua se Vir venerabilis fatigaret. Insistunt tamen antistites; supplicant, ut cœptum misericordiæ impleret officium. Inveniunt corpus exanime, et, vitæ calore repulso, mortis rigore jam frigidum: depositaque pro animæ requie oratione, remeabant; cum subito multitudinis luctus attollitur: inhærent seniores sui manibus Sacerdotis, ut pro parentum orbitate, et defuncti reditu Domino supplicaret. Diu resistit, sancto pudore confusus: cessit tandem misericordiæ et caritatis imperio. Fidei arma concutiens, turbas ejicit; mortuoque, in oratione prostratus, adjungitur: rigat lacrymis terram; in cælum alti gemitus porriguntur; vocat planctibus Christum. Interea movetur exanimis, et paulatim membris emortuis vitalia redduntur officia. Oculi lucem quærunt; micant digiti; lingua jam resonat: uterque consurgit; iste de oratione, ille de morte. Germanus manu allevat dormientem: residet, respirat, reficitur, respicit; paulatimque vigore concepto, integram recipit sospitatem. Redditur parentibus filius; luctus vertuntur in gaudium, et uno clamore populorum, virtus majestatis extollitur. Continuat Christus virtutes in Famulo; et mox recipiendum in requiem, miraculorum laude sublimat. [73] Acholii eunuchi, tum præpositi regalis cubiculi, alumnus, jam juvenis liberaliter institutus, hujusmodi dæmonio vexabatur, quod per menstruum tempus, redeuntibus incrementis lunaribus, captivos suos caduca allisione prosternit. Interventu reginæ vel procerum, sancto Viro præsentatur et traditur. Quem diu examinatum purgare die eadem distulit; cum soleret furiosissimos dæmones prima manus impositione depellere. Ita enim miserandi juvenis medullas et interiora penetraverat, ut quasi vas proprium certis temporibus possideret. Recludi ergo eum secum nocte constituit. Tum vero ex interioribus latebris manifestus erupit; et quasi inter tormenta compositus, tempus indicat, quo ab ineunte ætate ceperat innocentem. Itaque jussus egreditur: purgatusque adolescens post diem alterum palatio reformatur. Causam sane Armoricanæ regionis, quæ necessitatem peregrinationis indixerat, obrenta venia et securitate perpetua, ad proprium obtinuisset arbitrium; nisi titubationis perfidia mobilem et indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocasset. Quo facto, et intercessio Sacerdotis evanuit, et imperialis crudelitas circumscriptione frustrata est. Qui tamen pro calliditate multiplici, brevi pœnas perfidæ temeritatis exsolvit. [74] Germanus igitur quadam die, matutinali solemnitate perfecta, dum cum episcopis sermonem de religione conferret, mœstissimam protulit mentionem, inquiens: Commendo vobis, fratres carissimi, transitum meum. Videbar mihi per nocturnum soporem a Domino nostro viaticum peregrinaturus accipere; et cum causam peregrinationis inquirerem; Ne metuas, inquit; ad patriam, non ad peregrinationem, te dirigo; ubi habebis quietem et requiem sempiternam. Derivabant intellectu alio somnium sacerdotes; sed ille studiosius commendabat extrema, dicens: Bene novi, quam patriam Deus suis famulis repromittit. Factum est, ut post dies aliquot sequeretur incommodum; quo ingravescente, civitas tota turbatur. Accelerabat transitum, qui vocabat ad gloriam; et fessum a laboribus Dominus invitabat ad præmia. [75] Regina Placidia, deposito imperii supercilio, occurrit pauperi, requirit infirmum, tribuens quidquid ab ea beneficii postulat. Peculiariter sane petiit, quod illa invita concessit, ut gleba corporis sui patriæ redderetur. Visitantum vero tanta fuit diebus ac noctibus multitudo, quantam aut admisit aditus, aut domus recepit. Tempus omne choris psallentibus tenebatur. Septimo incommodi die ad cælos anima felix et beata transfertur.  [76] Hereditas deinceps relicta dividitur: partem præsumpsit imperium; partem vendicant sacerdotes. Et quod fieri de opibus solet, nascitur de exiguitate contentio, dum deest quod capiant. Solius benedictionis heres capsulam cum Sanctis regina suscepit. Cucullam cum interiori cilicio Petrus episcopus usurpavit. Sex vero antistites, ut aliquid monumenti ex successione sanctitatis acciperent, dirumpere quod superfuerat maluerunt. Unus pallium, cingulum alter accepit; duo tunicam, duo sagulum diviserunt. [77] Deinde apparatu defuncti fervent studia conferentium; accusantium, cur parva expensa Mortuo deberetur. Acholius corpus aromatum constrictione solidavit; regina vestivit. Quibus omnibus rite perfectis, expensis et evectionibus iter instruit imperator, ministrosque ejus copiosa largitione prosequitur. Sacerdotes religionis obsequium et in præsenti instruunt, et ordinatione præmittunt; unumque agmen informatur ad Gallias.  [78] Placentiam corpus dum præterit, cæca jam nocte pervenit. Quod in ecclesia collocatum, dum vigiliis sanctæ devotionis excolitur, matrona quædam loci ejus, paralysi dissoluta, ita ut nullum membrum suo fungeretur officio , precario deposcit, ut feretro corporis subderetur. Ibique usque ad lucem extenta decubuit. Mature corpus attollitur; surgit et mulier; et vivificata per Mortuum, mirantibus populis, propriis pedibus debitum reddit obsequium.  [79] Excipiunt Galliæ Patronum proprium majore famulatii; quippe ubi reverentiæ jungebatur affectus. Omne hominum genus diverso occurrit officio. Alii vias, præruptis depositis, molliunt, et pontium innovatione continuant: alii expensas ingerunt: alii Psalmis intonant: alii colla supponunt. Refulgebat, repercusso solis radio, splendorem sibi etiam per diem vendicans luminum multitudo; totoque ministerio caritatis, propriæ redditur civitati; ubi sepultus corpore, quotidianis miraculis vivit et gloria. [80] Ego duplicem veniam a te, lector, exposco. Primum, quod solœcismis et abjectione verborum aures tuas vulnero; deinde, quod prolixior pagina videtur parere fastidium. Sed non pigeat recensere, quod Christum præstare non piguit; qui dum Sanctos suos glorificat, nos invitat exemplo. Et tamen Deum testor, conscium secretorum, me plura de domini mei Germani factis agnita et probata tacuisse: ex quo reum me esse fateor, supprimendo, quod mirabiliter ad profectum omnium divina virtus operara est. Et ideo in scribendo succinctum magis me arbitror fuisse, quam nimium. Sedit autem isdem domnus et apostolicus vir, sanctissimus Germanus, in episcopali cathedra annos XXX, dies XXV. Obiit vero plenus Spiritu sancto apud Ravennam Italiæ civitatem, pridie Kalendas Augusti, Valentiniano adhuc juvene imperante cum Placidia matre: a quibus ibidem pro admiratione sanctitatis, ac assiduitate miraculorum honorifice susceptus, Domino Christo sibi apparente, obitum suum prænoscens, obtinuit ut propriæ redderetur civitati. Cujus sacratissimum corpus, honorifico agmine, comitantibus virtutum operibus, suam est delatum ad urbem: ibique sub die Kalendarum Octobrium a propriis civibus, celeberrimo cultu, condignæ est sepulturæ traditum. Ubi innumerabilibus virtutibus pollens, summa excolitur gloria. Explicit Vita S. Germani episcopi. Epitaphium ejusdem.