DOMINO BEATISSIMO APOSTOLICO ET MIHI IN AETERNUM PATRONO PATIENTE PAPAE CONSTANTIUS PECCATOR Merito inter omnes virtutes oboedientia vindicat principatum, quae facit plerosque temptare, quod nequeunt. Et ideo digni devotionis laude habendi sunt, qui, inconsiderata sui possibilitate, iubentibus obsequuntur. Itaque, papa venerabilis, dum et sanctum virum inlustrare virtutibus suis desideras et profectui omnium mirabilium exempla largiris, imperasti saepissime, ut vitam sancti Germani episcopi obumbratam silentio qualicumque stilo vel praesentibus vel posteris traderem. Quod dum audacter adgredior, praesumptionis reum esse me sentio. Sed date veniam; paene est, ut etiam iudicium vestrum quaedam culpa respergat, qui tantae materiae relatorem magis dignum debuissetis eligere. Sed quia uterque caritate peccavimus, dum et vos me putatis posse, quod nequeo, et ego auctoritati vestrae libens parui, orate, ut ministerium meum gratiam, quam sui merito non potest obtinere, vestra intercessione mereatur. Vale longum meique semper memor ! DOMINO BEATISSIMO ET MIHI APOSTOLICO HONORE VENERABILI CENSURIO PAPAE CONSTANTIUS PECCATOR Prima mihi cura est pudorem conscientiae humilis custodire, cuius cancellos si in aliquo forte transgredior, iubentum magis culpa quam mea est. Itaque, ut vitam gestaque beatissimi Germani episcopi vel ex parte perstringe rem, fratris vestri sancti antestitis Patientis fecit auctoritas ; cuius praeceptioni, si non ut debui, ut potui tamen parui. Cumque oboedientia mea ad beatitudinis vestrae notitiam pervenisset, ut iterato in temeritatem prorumperem, praecepistis iubendo, ut paginula, quae adhuc intra secreti vicinia tenebatur, longius me auctore procederet essemque ipse reatus mei quodammodo et accusator et proditor. Manifeste enim condemnatio in me manebit, si verborum meorum abiectio doctorum offeratur auditui. Reiecto itaque pudoris velamine, obtemperans iussioni, transmisi vobis inpensae devotionis obsequium, pro fiducia karitatis deposcens, ut duplici me favore tueamini, quatenus et legentum examen evadam et ministerium meum per intercessionem vestram domni mei sancti Germani sensibus intimetur. INCIPIT PRAEFATIO Plerique ad scribendum, sollicitante materia uberiore, producti sunt, dum per multiplices sensus locupletari e creduntur ingenia ; sed mihi inlustrissimi viri Germani antistitis vitam gestaque vel ex aliqua parte dicturo incutitur pro miraculorum numerositate trepidatio . Et sicut solis splendor humanis inlatus obtutibus, hebetata oculorum acie, lumen confundit ex lumine, ita animi mei infirmitas oblatum praeconiorum cumulum, quem implere non potest, expavescit. Sed rursus intra sedem pectoris mei contentio alterna confligit : hinc resistit inpossibilitas conscientiae, illinc commemorare aliqua vel proferre et religionis contemplatio et innumerabilium miraculorum exempla conpellunt, quae agnitioni vel profectui omnium impie per obductum silentium subtrahuntur. Idcirco malui verecundiam meam neglegere quam virtutes divinas usquequaque oblivione veterescere. Excusat materia dictorem, et cui verborum abiectio displicuerit, pulchri sensus placebunt. Nec vereor pervasorem me huiuscemodi ministerii iudicandum; tanta enim iam temporum fluxere curricula, ut obscurata per silentium vix colligatur agnitio. Et vere maluissem, tantorum relatorem bonorum alios potius quam me fuisse, quia quicumque illi me fuerant digniores ; quod quia non contigit, me malo esse quam neminem. EXPLICIT PRAEFATIO INCIPIT VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI (1) Igitur Germanus Autesioderensis oppidi indigena fuit, parentibus splendidissimis procreatus et ab ipsis infantiae rudimentis studiis liberalibus institutus; in quo doctrinae conlatio cum ingenii ubertate consentiens, eruditissimum duplicato bono, id est naturae et industriae, reddiderunt. Atque ut in eum perfectio litterarum plena conflueret, post auditoria Gallicana intra urbem Romam iuris scientiam plenitudini perfectionis adiecit. Deinde tribunalia praefecturae professione advocationis ornavit. In quo actu dum multiplici laudis luce resplendet, sublimem genere, divitiis, moribus sortitur uxorem. Quem quidem togae praeconiis praeminentem protinus res publica ad honorum praesumpsit insignia ducatus culmen et regimen per provincias conferendo. Erudiebatur profecto occulto divinitatis iudicio, ne quid perfectionis deesset apostolico pontifici mox futuro. Parabatur eloquentia praedicationibus, iuris doctrina iustitiae, uxoris societas ad testimonium castitatis. (2) Cum a subito divina procedit auctoritas, quam consensus universitatis exsequitur. Nam clerici omnes cunctaque nobilitas, plebs urbana vel rustica in unam venere sententiam : Germanum episcopum omnium una vox postulat ; bellum indicitur potestati, cuius subiectio facilis fuit, cum etiam ab his, quos pro se paraverat, vinceretur. Suscepit sacerdotium invitus, coactus, addictus ; sed repente mutatur ex omnibus. Deseritur mundi militia, caelestis adsumitur ; saeculi pompa calcatur, humilitas conversationis eligitur, uxor in sororem mutatur ex coniuge, substantia dispensatur in pauperes, paupertas ambitur. (3) Iam vero enarrari non potest, qua hostilitate vim sibi ipse consciverit, quas cruces quaeve supplicia corporis sui persecutor induerit. Breviter iuxta veri fidem universa perstringam. Ex ea die, qua sacerdotii sumpsit exordium, usque ad terminum vitae tanta obstinatione tabe corporis animam suam pavit, ut numquam panem frumenti, non vinum, non acetum, non oleum, non legumen, numquam vel salis ad usum condiendi saporis acceperit. Sane die resurrectionis vel nativitatis dominicae potiones singulae sumebantur, in quibus ita vini sapor aquis nimiis delebatur, ut aceti austeritas solet largis permixtionibus temperari. In refectionibus primum cinerem praelibavit, deinde panem ordeaceum sumpsit, quem tamen ipse excussit et moluit. Et cum hic cibus gravior ieiuniis iudicetur, numquam nisi vespere, interdum tamen in ebdomada media, plerumque die septimo ponebatur. (4) Indumentum a cuculla et tunica indiscretis fuere temporibus. Nam neque hieme accessit adiectio, neque aestate levamen admissum est. Quod utrumque tam diu usui fuit, nisi forte donatum est, donec adtritione nimia solveretur, cilicio semper interius inhaerente. Spatium vero lectuli sui trabiculae dolatiles ambiebant, iniectos cineres usque ad summitatem marginis continentes ; qui tamen, cotidiana inpressione densati, inconfecti soli duritiam praeferebant. Stratum omne subiecto cilicio et superposito uno tantum sagulo fuit ; caput ab humeris per cervicis confinium nulla sublevavit adiectio. Ita pronus prostrata per terram membra damnaverat. Noctibus numquam vestitum, raro cingulum, raro calciamenta detraxit, redimitus loro semper et capsula sanctorum reliquias continente. Iugis gemitus , oratio perseverans ; longum enim tempus somnum capere inter tormenta non poterat. Dicat quisque, quod senserit ceterum absolute definio, beatum Germanum inter tot cruces longum traxisse martyrium. O quam praeclara Dei nostri virtus et pietas qui famulum suum in via veritatis fideliter gradientem duplici remuneratione donavit, ut et praeteriti, si qui m fuerant, decoquerentur errores et celeriter defecata sanctitas praestaretur, quique peccatis praeteritis forsitan tenebatur obnoxius, inciperet fenerator esse virtutum. (5) Hospitalitatem peculiari observatione servavit ; omnibus enim sine ulla exceptione personae domum praebuit et convivium ieiunus pastor exhibuit. Pedes omnibus manibus suis lavit, dominicae institutionis minister et custos. (6) Itaque vir beatissimus, quod est difficillimum, inter frequentias populorum solitudinis vitam et heremum in saeculi conversatione servavit. Qui duplicem viam Christo ad profectum religionis instituens, in conspectu oppidi, interposito Icauna flumine, monasterium conlocavit, ut ad fidem catholicam populi et congregationibus monachorum et ecclesiastica gratia raperentur, praesertim cum tali pontifice vel magistro, accedentibus miraculis, fides succensa ferveret. Et ut ad temptamenta virtutum, crescentibus meritis, veniretur, non praesumptionis, sed misericordiae principium fuit. (7) Erat in b illo tempore vir bonis moribus Ianuarius nomine ; qui cum princeps praesidalis militaret officii, exactos a provincialibus solidos ad iudicem deferebat. Is cum visendi episcopum causa ex itinere divertisset, sacculum perdidit, quem ferebat, nulloque de circumstantibus intuente , casu is repperit, qui vexari inimica infestatione consueverat. Tandemque in se reversus, damnum viator agnovit ; inplet questibus civitatem et a beatissimo sacerdote non aliter, quam si ipsi tradidisset, pecuniam requirebat. Quam ille in Dei nomine reformandam quasi verus debitor repromisit. Ea tum dies sabbati fuit, qua per totam urbem sollicita indagatione percurrit. Et cum nihil indicii fuisset inventum, post pridie is qui solidos requirebat lacrimans genua sacerdotis amplectitur, contestans, adpetiturum se supremae mortis occasum, nisi pecunia publica fuisset inventa. Indicit episcopus patientiam, pollicetur securitatem nec multum post, priusquam prodiretur ad missam, exhiberi secrete ad se unum ex his, qui pati consueverant, praecepit. Fortuitu is qui furti auctor fuerat praesentatur. Quem cum districta examinatione discuteret, dicens, fieri non posse, ut admissum facinus lateret, inimico, per quem fieri prava consueverant, imperat, ut veri fidem celeriter fateatur. Sed nequam spiritus crimen a malitia, quod commiserat, denegavit. Tum vero pia commotio sacerdotis produci infitiantem praecepit in populo. Nec mora, missam celebraturus egreditur, praemissaque in plebem salutatione sollemni, in oratione tota corporis strage prosternitur. Statimque infelix inimici et captivus pariter et minister in sublime suspenditur, ecclesia eius clamore conpletur, plebs universa turbatur, et quasi flammis circumdatus, cum voce maxima nomen invocat sacerdotis, crimen quod commiserat confitetur. Tandemque vir beatissimus, ex oratione consurgens, accedit ad pogium ; evocat aestuantem, omnia discutit, universa cognoscit. Solidi de latebris proferuntur, clamor popularis adtollitur, et uno ore Germani meritum et divinitatis potentia praedicatur, eodemque miraculo et deceptus pecuniam et obsessus recepit a sospitatem. Plures quidem iam ante curaverat, sed semper notitiam secreti obumbratione subpressit. Hoc vero factum ideo memorabile, quia publicum fuit. (8) Quodam tempore conspiratione terribili beato viro bellum quoddam daemones intulerunt. Quem cum multiplici infestatione temptatum , indutum fidei lorica, inexpugnabilem repperissent, conceptam machinam ad plebis excidium contulerunt. Nam primum parvuli, deinde maiores natu repente , tumefactis intrinsecus faucibus, interibant, ut, inruente morte, aegritudinis spatium vix triduo traheretur. Ita more furentis gladii populus delebatur. Nihil opis humana provisio conferebat, et paene plebs trepida ad divinum praesidium per antestitem decucurrit. Qui protinus oleum benedixit, cuius tactu ita intrinsecus tumefacta tabescebat infirmitas, ut statim meatus pervius et anhelitum et cibum deficientibus ministraret, tantaque celeritate remedium caeleste succurrit, quanta inruerat inlata pernicies. Quod admissu malignorum spirituum contigisse, unus ex obsessis, dum a sancto viro purgatur, evomuit omnesque in fugam versos eius oratione confessus est. (9) Erat familiare beatissimo viro alternis vicibus nunc ecclesiam, nunc monasterium quasi dux caelestium militum visitare, ut certantibus studiis aemulantes ad perfectionis gloriam provocaret. Quadam vice occupatione detentus, cum ad monasterium rogaretur, excusavit adventum, nec multum post, absolutis morarums nexibus, insperatam fratribus sui praesentiam deferebat. Contigit, ut hora eadem in monasterio unus ex his, qui pati consueverant, vexaretur. Qui subito cum summa voce proclamat : ' Germanus ad flumen est, sed sine navigio non potest transmeare '. Diu abbas fidem dictis negavit, dum et nequam spiritum fallere et illum non adesse , quia r excusaverat , iudicavit. Cuinque in eadem vociferatione persisteret, missus unus ex fratribus veridicum fuisse daemonem nuntiavit. Navigium mittitur, transit sacerdos et cum ea qua solebat gratulatione suscipitur. Incumbit sine mora orationi, congregatio tota prosternitur : cum subito per inane aeris invisibilibus nexibus hostis religatus ad penditur, et id tantum morarum fuit, dum de oratione consurgitur, nihilque aliud deprecatus est, quam ut cum aliqua corporis debilitate discederet. Quo interdicto, foeda relinquens vestigia, cum eo quo erat dignus foetore discessit. (10) Quodam tempore, cum iter hieme ageret ac diem totam in ieiunio ac fatigatione duxisset, commonetur, ut, cogente vespera, quocumque succederet. Erat eminus domicilium, tectis iam pridem sine habitatore semirutis, quod etiam per incuriam vulgariam arbusta contexerant, ut paene esset melius, noctem sub nudi aeris rigore durare, quam in illo periculo et horrore succedere, praesertim cum duo senes propter habitantes infestatione terribili hanc ipsam domum inhabitabilem praedixissent. Quod ubi vir beatissimus conperit, horrentes ruinas quasi amoenitates expetiit, ibique inter multiplices quae quondam fuerant mansiones inventa vix una est, quae instar haberet habitaculi. Illic leves sarcinulae et paucissimi comites conlocantur, quibus brevis cenula esui fuit, episcopo penitus abstinente. Deinde alta iam nocte, cum unus ex clericis legendi suscepisset officium, ille, ieiunio et fatigatione confectus, sopore superatus est : cum subito ante ora legentis adstetit umbra terribilis et paulatim sub oculis intuentis erigitur, parietes etiam saxorum imbribus conliduntur. Tum vero deterritus lector praesidium sacerdotis implorat. Qui statim prosiliens, effigiem terribilis imaginis intuetur et, praemissa obsecratione nominis Christi, imperat, ut, quis esset quidve illic ageret, fateretur . Qui protinus , terrifica vanitate deposita, voce humili more supplicantis eloquitur, se vel conparem suum auctores criminum fuisse multorum, insepultos iacere et ob hoc inquietare homines , quia ipsi quieti esse non possent ; rogare, ut pro his Dominum precaretur, quatenus recepti requiem mererentur. Ad haec vir sanctus indoluit imperatque, ut locum ostenderet, quo iacerent. Tum vero, cereo praecedente, dux umbra progreditur et inter difficultates maximas ruinarum intempesta nocte locum , in a quo proiecti fuerant , indicavit . Ut vero mundo est redditus dies , circumiectos incolas invitat , hortatur , ipse operis maturator adsistens . Rudera tumultuarie superiecta per tempus rastris avulsa purgantur ; inveniuntur corpora fusa sine ordine , ossa ferreis d adhuc nexibus inligata . Ad legem sepulturae fossa dirigitur, membra exuta vinculis linteis ambiuntur, humus superiecta conponitur , oratio intercessionis inpenditur ; obtinetur defunctis requies , viventibus quies , ita ut post eandem diem sine ullo terroris indicio domicilium frequentato habitatore floruerit . (11) Neque illud omittendum videtur, quod in eodem itinere post dies aliquot, noctis caecitate conpulsus, mediocrium personarum successit hospitio; nam id maxime, ambitum refugiens, requirebat . Cumque in divino opere solito pernoctasset officio , lux orta est , nullis gallorum cantibus nuntiata , cum earum avium copia in hisdem domibus non deesset . Causam novitatis explorat ; agnoscit, multum esse iam tempus , quo tristis taciturnitas naturale gallicinium damnavisset . Ab omnibus exoratus, mercedem mansionis exsolvit . Acceptum enim triticum benedictione condivit, quo pastae aviculae auditus habitantium usque ad molestiam frequentatis cantibus fatigabant. Ita virtus divina etiam in rebus minimis maxima praeminebat. (12) Eodem tempore ex Brittaniis directa legatio Gallicanis episcopis nuntiavit, Pelagianam perversitatem in locis suis late populos occupasse et quam primum fidei catholicae debere succurri. Ob quam causam synodus numerosa collecta est, omniumque iudicio duo praeclara relegionis lumina universorum precibus ambiuntur, Germanus ac Lupus apostolici sacerdotes, terram corporibus, caelum meritis possidentes. Et quanto laboriosior necessitas apparebat, tanto eam promptius eroes devotissimi susceperunt, celeritatem negotii fidei stimulis maturantes. (13) Itaque oceanum mare Christo duce et auctore conscenditur, qui famulos suos inter discrimina et tutos reddidit et probates. Ac primum desinu Gallico flabris lenibus navis in altum provecta deducitur, donec ad aequor medium perveniret, ubi porrectis in longum visibus, nihil aliud quam caelum videretur et maria. Nec multum post occurrit in pelago relegionis inimica vis daemonum, qui tantos ac tales viros pertendere ad recipiendam populorum salutem lividis iniquitatibus inviderent. Obponunt pericula, procellas concitant, caelum diemque nubium nocte subducunt et tenebrarum caliginem maris atque aeris horrore congeminant . Ventorum furorem vela non sustinent, et oceani moles fragilis cumba vix tolerat . Cedebant ministeria victa nautarum ; ferebatur navigium oratione, non viribus. Et casu dux ipse vel pontifex, fractus corpore, lassitudine et sopore resolutus est. Tum vero, quasi repugnatore cessante, tempestas excitata convaluit, et iam navigium superfusis fluctibus mergebatur. Tum beatus Lupus omnesque turbati excitant seniorem, elementis furentibus obponendum . Qui periculi inmanitate constantior Christum invocat , increpat oceanum et procellis saevientibus causam relegionis obponit, statimque, adsumpto oleo , in nomine Trinitatis levi aspergine fluctus saevientes obpressit. Collegam commonet , hortatur universos, oratio uno ore et clamore profunditur. Adest divinitas , fugantur inimici , tranquillitas serena subsequitur , venti contrario ad itineris ministeria vertuntur, navigium famulatrix unda prosequitur , decursisque inmensis spatiis , brevi optati litoris quiete potiuntur . Ibi conveniens ex diversis partibus multitudo excepit sacerdotes , quos venturos etiam vaticinatio adversa praedixerat ; nuntiabant enim sinistri spiritus , quod timebant . Qui imperio sacerdotum, dum ab obsessis corporibus detruduntur , et tempestatis ordinem et pericula quae intulerant fatebantur victosque se eorum meritis et imperio non negabant . (14) Interea Brittaniarum insulam, quae inter omnes est vel prima vel maxima, apostolici sacerdotes raptim opinione, praedicatione, virtutibus impleverunt ; et cum cotidie, inruente frequentia , stiparentur , divinus sermo non solum in ecclesiis, verum etiam per trivia , per rura , per de via fundebatur, ut passim et fideles e catholici firmarentur et depravati viam correctionis agnoscerent. Erat in illis apostolorum instar et gloria, auctoritas per conscientiam, doctrina per litteras , virtutes ex meritis . Accedebat praeterea tantis auctoribus adsertio veritatis , itaque regionis universitas in eorum sententiam prompta transierat. Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores et more maligni spiritus gemebant, perire sibi populos evadentes. Ad extremum, diuturna meditatione concepta, praesumunt inire conflictum . Procedunt conspicui divitiis , veste fulgentes, circumdati ad sentatione multorum, cognitionisque subire aleam maluerunt, quam in populo, quem subverterant, pudorem taciturnitatis incurrere, ne viderentur se ipsi silentio damnavisse. Illic plane inmensae multitudinis numerositas etiam cum coniugibus ac liberis excita convenerat, aderat populus expectator futurus et iudex, adstabant partes dispari conditione dissimiles: hinc divina auctoritas, inde humana praesumptio ; hinc fides , inde perfidia ; inde Pelagius auctor , hinc Christus . Primori in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt adversariis copiam disputandi ; quae sola nuditate verborum diu inaniter et aures occupavit et tempora . Deinde antestites venerandi torrentes eloquii sui cum apostolicis et euangelicis tonitribus profuderunt ; miscebatur sermo proprius cum divino , et adsertiones violentissimas lectionum testimonia sequebantur . Convincitur vanitas , perfidia confutatur , ita ut ad singulas verborum obiectiones reos se , dum respondere nequeunt , faterentur . Populus arbiter vix manus continet, iudicium tamen clamore testatur . (15) Cum subito vir tribuniciae potestatis cum coniuge procedit in medium, decem annorum filiam caecam sinibus ingerens sacerdotum ; quam illi offerri adversariis praeceperunt . Sed , conscientia puniente , deterriti , iungunt cum parentibus preces et curationem parvulae a sacerdotibus deprecantur ; qui expectationem populi et inclinatos adversarios intuentes , orationem breviter fundunt . Ac deinde Germanus plenus Spiritu sancto invocat Trinitatem et protinus adhaerentem lateri suo capsulam cum sanctorum reliquiis collo avulsam manibus conprehendit eamque in conspectu omnium puellae oculis adplicavit ; quos statim evacuatos tenebris lumine veritatis implevit . Exultant parentes miraculo , populus contremescit. Postquam diem ita ex animis hominum persuasio iniqua deleta est , ut sacerdotum doctrinam, sitientibus desideriis , sectarentur. (16) Conpressa itaque perversitate damnabili eiusque auctoribus confutatis animisque omnium fidei puritate conpositis , sacerdotes beatum Albanum martyrem , acturi Deo per ipsum gratias, petierunt. Unde dum redeunt , insidiator inimicus , casualibus laqueis praeparatis, Germani pedem lapsus occasione contrivit, ignorans merita illius sicut Iob beatissimi adflictione corporis propaganda. Et dum aliquamdiu uno in loco infirmitatis necessitate constringitur, in vicinia qua manebat casuale exarsit incendium . Quod , consumptis domibus , quae illic palustri arundine tegebantur, ad eum habitaculum, in quo idem iacebat, flabris stimulantibus ferebatur . Concursus omnium ad antestitem convolavit , ut elevatis manibus, periculum , quod inminebat , evaderet ; qui , omnibus increpatis, moveri se fidei praesumptione non passus est . Multitudo omnis , desperatione perterrita , obviam occurrit incendio. Sed ut Dei potentia manifestior appareret , quicquid custodire temptaverat turba , igne consumitur ; quod vero iacens et infirmus defenderat, reservatur . Hospitium sancti viri expavescens flamma transilivit, ultra citraque desaeviens, et inter globos flammantis incendii incolome tabernaculum , quod habitator inclusus servabat , emicuit . Exultat turba miraculo et victam se divinis virtutibus gratulatur. Excubabat diebus ac noctibus ante tugurium pauperis turba sine numero , hi animas curare cupientes , hi corpora . Referri nequeunt , quae Christus operabatur in famulo , qui virtutes faciebat infirmus ; et cum debilitati suae nihil remedii pateretur ad hiberi, quadam nocte candentem niveis vestibus vidit sibi adesse personam , quae manu extensa iacentem videretur adtollere eumque consistere firmis vestigiis imperabat . Post quam horam ita , fugatis doloribus , recepit pristinam sanitatem , ut , die reddito , itineris laborem subiret intrepidus . (17) Interea Saxones Pictique bellum adversus Brittanos iunctis viribus susceperunt, quos eadem necessitas in castra contraxerat ; et cum trepidi partes suas paene inpares iudicarent , sanctorum antestitum auxilium petierunt. Qui , promissum maturantes adventum , tantum securitatis ac fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus , itaque apostolicis ducibus Christus militabat in castris . Aderant etiam quadragesimae venerabiles dies , quos relegiosiores reddebat praesentia sacerdotum, in tantum , ut , cotidianis praedicationibus instituti, certatim ad gratiam baptismatis convolarent; nam maxima devoti exercitus multitudo undam lavacri salutaris expetiit . Ecclesia ad diem resurrectionis dominicae frondibus contexta conponitur et in expeditione campestri instar civitatis aptatur . Madidus baptismatis procedit exercitus , fides fervet in populo , et contempto armorum praesidio , divinitatis expectatur auxilium. Interea haec institutio vel forma castrorum hostibus nuntiatur , qui victoriam quasi de inermi exercitu praesumentes, adsumpta alacritate , festinant; quorum tamen adventus exploratione cognoscitur . Cumque , emensa sollemnitate paschali, recens de lavacro pars maior exercitus arma capere et bellum parare temptaret, Germanus ducem se proelii profitetur . Elegit expeditos , circumiecta percurrit et e regione , qua hostium sperabatur adventus , vallem circumdatam editis montibus intuetur . Quo in loco novum conponit exercitum ipse dux agminis . (18) . Et iam aderat ferox hostium multitudo, quam adpropinquare intuebantur in insidiis constituti : cum subito Germanus signifer universos admonet et praedicit, ut voci suae uno clamore respondeant, securisque hostibus, qui se insperatos adesse confiderent, Alleluia tertio repetitam sacerdotes exclamant. Sequitur una vox omnium, et elatum clamorem , repercusso aere , montium conclusa multiplicant. Hostile agmen terrore prosternitur, et ruisse super se non solum rupes circumdatas , verum etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique a iniectae vix sufficere pedum pernicitas credebatur . Passim fugiunt , arma proiciunt , gaudentes vel nuda corpora eripuisse discrimine. Plures etiam timore praecipites flumen, quod sensim venientes transierant, devoravit. Ultionem suam innocens exercitus intuetur et victoriae praestitae otiosus expectator efficitur ; spolia colliguntur exposita , et praedam caelestis victoriae miles relegiosus adipiscitur. Triumphant pontifices, hostibus fusis sine sanguine ; triumphat victoria fide obtenta , non viribus . Conposita itaque opulentissima insula securitate multiplici superatisque hostibus vel spiritalibus vel carne conspicuis, quippe qui vicissent Pelagianistas et Saxones, cum totius merore regionis reditum moliuntur. Tranquillam navigationem merita propria et intercessio Albani martyris paraverunt, quietosque antestites suorum desideriis felix carina restituit. (19) Itaque reditu venerabilium sacerdotum exultant Galliae, gaudent ecclesiae , daemones contremescunt. Certe expectatio propriae civitatis beatum Germanum votis duplicibus ambiebat, quam et apud maiestatem divinam et inter mundi procellas servare consueverat. Tributaria enim functio praeter solitum et necessitates innumerae cives suos, quasi pupillos orbatos parente, depresserant. Recipiunt praesidium destituti, agnoscit causas, meroribus congemescit et pro quiete vel requie, quaesiturus remedia civitati, post marina discrimina labores terrenae expeditionis ingreditur . Itaque Gallias lustraturus, contentus parvissimo comitatu et exigua evectione progreditur, qui pro largissimis thesauris Christum ferebat in pectore fuisse virtutibus . Necdum territorium suae civitatis excesserat , viam leniter carpens , eratque, inminente iam vespera, dies pluvius : cum subito comitatu suo nudus pede , cucullo vacuus , nimis expeditus viator adcrescit, cuius etiam nuditate condoluit . Qui dolose inhaerens contubernio, iungitur mansione et inter innocentes occupatosque custodes , qui Deo, non animalibus vigilabant, iumentum, quo senior vehebatur , praedo nocturnus arripuit p . Die reddito amissio evectionis agnoscitur et, ut sacerdoti animal non deesset, unus ex clericis in peditem mutatur ex equite. Dumque iter agitur, circumiecti comites intuentur beatum virum, extra morem conceptam laetitiam vultus obumbratione velantem. Quod cum ab omnibus videretur, unus ex reliquis, auctoritate concepta , causam laetitiae percunctatur. At ille inquiens : Paulolum commoremur, quia infelicis illius labor inridendus est et dolendus, quem mox videbitis aestuantem . Cumque delapsi animalibus substitissent , paulo post eminus intuentur peditem, post se manu captum animal deducentem . Qui brevi adiungitur ; dum ille accelerat, hi morantur, statimque vestigiis provolutus, crimen quod commiserat confitetur et ita totius noctis spatium inretitum r esse se retulit, ut longius prodire non posset nec evadendi viam aliam repperisset, nisi ut abduc tum animal reformaret . Ad haec vir beatissimus : ' Si hesterna ', inquit , ' die nudo tibi tegimen dedissemus, furandi necessitas non fuisset . Quod deest , accipe ;reforma, quod nostrum est '. Itaque confessor criminis pro poena commissi non solum veniam, verum etiam praemium cum benedictione suscepit. (21) Quaerebat vir Deo plenus secretum et abiectionem oculi, cum virtutibus proderetur ; in quo vere euangelica sententia probatur, civitatem supra montem positam latere non posse. Vitabat suorum solatia, extraneorum declinabat occursus; sed obscurari non poterat, maiestatis luce circumdatus. Nam vici omnes, municipia, civitates, quot sese per itineris eius tramitem porrigebant, in occursum cum coniugibus ac liberis convolabant et continuatum plerumque agmen , dum occurrentes iungebantur prosequentibus, cohaerebat. (22) Praeterire silentio impium puto, in Alisiensi loco absens quantum virtutis operatus est. Erat illic presbyter Senator nomine, natalibus nobilis, religione nobilior. Coniunx illi Nectariola, similis sanctitate; quos praeteriens pro studio antiquae caritatis expetiit. Advenienti praeparant mansionem, et quantum maior persona aderat, tantum minor inpenditur apparatus. Matrona furtim stramen in lectulo subdidit sacerdotis, quo ille inscius cubitavit, deductaque nocte oratione vel psalmis, die reddito, iter quod agebat ingreditur. Inlustrato hospitio familia tota gaudebat; strati reliquias fidelis matrona collegit et condidit. Accidit post dies aliquot, ut Agrestius quidam bene ingenuus, habens uxorem, filios et parentes , possessio fieret invadentis inimici, suorumque omnium fletibus non minus Germani absentia quam infelicis captivitas lugebatur. Et cum nihil remedii possit adhiberi, praesumit virtutem fidei matrona venerabilis. Stramen conditum profert, quo furiosus m circumdatus conligatur. Qui spatium noctis unius, quasi adposito vallatus incendio, inclamato semper nomine sacerdotis, qui , cum abesset praesentia, virtute non deerat, divino purgatur auxilio neque umquam postea in omni vitae suae spatio periculum temptationis incurrit. (23) Itaque Arelatum petens , ad Lugdunensem urbem , Arare famulante, devectus est , ubi , certantibus populi studiis , indiscreta aetas et sexus uno occurrit officio. Omnes benedictionem flagitant, tactum requirunt et , quod superest multitudine, relevat vel vidisse. Diversae infirmitates passim benedictione sanantur , praedicationibus civitas recreatur, et licet festinus abscesserit, sitientem populum doctrinae fontibus inrigavit. Si itinera eius cuncta percurram, si universa commemorem, parabit prolixitas congesta fastidium; sed dabit Deus veniam, quod sciens plura praetereo . Itaque advenientem beatissimum virum urbs Arelatensis relegiosa gratulatione suscepit, apostolicum instar sui temporis sacerdotem suscipiens. Inlustrabatur eo tempore civitas Hilario sacerdote multimoda virtute pretioso ; erat enim fide igneus torrens a caelestis eloquii et praeceptionis divinae operarius indefessus. Qui venerabilem sanctum affectu ut patrem, reverentia ut apostolum sublimabat. (24) . Auxiliaris etiam regebat tum per Gallias apicem praefecturae. Qui praesentiam sacerdotis duplicata gratulatione suscepit, quod et insignem virtutibus virum desiderabat agnoscere , et quod uxor eiusdem longo iam tempere quartano tabescebat incommodo . Ingrediente longissimo praeter consuetudinem famulatur occursu simulque admiratione defigitur . Ita enim dignitas vultus , sermonis eruditio, praedicationis auctoritas stupentis animum conpleverunt , ut merito fama eum minorem fuisse cognosceret ; inventus est enim rebus maior esse quam nuntiis. Offert munera, ingerit beneficia, ambiturque a beatissimo viro, ut dignaretur accipere, quod querebat. Incommodum etiam confitetur uxoris ; qua visitata, ita vis passionis extincta est, ut tremor praecedens et febris sub sequens delerentur, redditaque pristinae sanitati, fidelis matrona remedium caeleste suscepit, quo et corpus salubritate et anima credulitate convaluit . Acceptis itaque ex voluntate beneficiis, optatum levamen propriae detulit civitati, licet in se maximum civibus et remedium referret et gaudium. (25) Interea ex Brittaniis nuntiatur, Pelagianam perversitatem iterato paucis auctoribus dilatari , rursusque ad beatissimum virum preces sacerdotum omnium deferuntur, ut causam Dei, quam prius obtinuerat, tutaretur. Quorum petitione festinus occurrit, dum et laboribus delectatur et Christo se gratanter inpendit. Cessit tandem inimici invidia, victa virtutibus, nec temptare ausus est, quem Dei amicum esse iam senserat. Adiuncto itaque Severo episcopo totius sanctitatis, mare Christo auctore conscenditur; ad itineris tranquillitatem elementa consentiunt, navigium venti, fluctus, aera prosequuntur. (26) . Interea sinistri spiritus, pervolantes per totam insulam, Germanum venire invitis vaticinationibus nuntiabant, in tantum ut Elafius quidam regionis illius primus in occursum sanctorum sine ulla manifesti nuntii relatione properaverit, exhibens secum filium, quem in ipso flore adulescentiae debilitas dolenda damnaverat. Erat enim arescentibus nervis, contracto poplite, cui per siccitatem crurae usus vestigii negabatur. Hunc Elafium provincia tota subsequitur; veniunt sacerdotes, occurrit inscia multitudo, confestim benedictio et sermonis divini doctrina profunditur. Recognoscit populum in ea qua reliquerat credulitate durantem, intellegunt, culpam esse paucorum, inquirunt auctores inventosque condemnant. (27) Cum subito Elafius manibus advolvitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem aetas et debilitas etiam sine precibus adligabant. Fit communis omnium dolor, praecipue sacerdotum, qui conceptam f misericordiam ad divinam clementiam contulerunt. Statimque adulescentem beatus Germanus sedere compellit, adtrectat poplitem debilitate curvatum , et per tota infirmitatis spatia medicabilis dextra percurrit. Salubrem tactum sanitas festina subsequitur ; ariditas sucum, nervi officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolomitas, patri filius reformatur. Inplentur populi stupore miraculi, et in pectoribus omnium fides catholica inculcata firmatur. Praedicatio deinde ad plebem de praevaricationis emendatione convertitur, omniumque sententia pravitatis auctores, expulsi insula, sacerdotibus addicuntur ad mediterranea deferendi, ut et regio absolutione et illi emendatione fruerentur. Quod in tantum salubriter factum est, ut in illis locis etiam nunc fides intemerata perduret, itaque, conpositis omnibus, beatissimi sacerdotes ea qua venerunt prosperitate redierunt. (28) Vixdum domum de transmarina expeditione remeaverat, et iam legatio Armoricani tractus fatigationem beati antistitis ambiebat. Offensus enim superbae insolentia regionis vir magnificus Aetius, qui tum rem publicam gubernabat, Gochari ferocissimo Alanorum regi loca illa inclinanda pro rebellionis praesumptione permiserat, quae ille aviditate barbaricae cupiditatis inhiaverat . Itaque genti bellicosissimae regique idolorum ministro obicitur senex unus, sed tamen omnibus Christi praesidio maior et fortior. Nec mora, festinus egreditur, quia imminebat bellicus apparatus. Iam progressa gens fuerat totumque iter eques ferratus impleverat, et tamen sacerdos noster obvius ferebatur, donec ad regem ipsum qui subsequebatur accederet . Occurrit in itinere iam progresso, et armato duci inter suorum catervas opponitur medioque interprete primum precem supplicem fundit, deinde increpat differentem , ad extremum, manu iniecta, freni habenas invadit atque in eo universum sistit exercitum . Ad haec rex ferocissimus admirationem pro iracundia, Deo imperante, concepit; stupet constantiam, veneratur reverentiam, auctoritatis pertinacia permovetur . Apparatus bellicus armorumque commotio ad consilii civilitatem, deposito tumore, descendit, tractaturque, qualiter non quod rex voluerat, sed quod sacerdos petierat conpleretur. Ad stationis quietem rex exercitusque se recipit; pacis securitatem fidelissimam pollicetur, ea conditione, ut venia, quam ipse praestiterat, ab imperatore vel ab Aetio peteretur. Interea per intercessionem et meritum sacerdotis rex conpressus est exercitus revocatus , provinciae vastationibus absolutae. (29) Exin Italiam petiturus egreditur, cui id solum sufficeret, ne umquam labore vacuus quiete frueretur ; sed , ut propheta ait , ambulabat de virtute in virtutem . Nam dum praeterit , ex consuetudine pietatis familiarem suum Senatorem presbyterum iterum visitavit. A quo illi annorum XX circiter muta offertur puella, cuius os, frontem vultumque totum cum olei adtrectatione benedixit ; deinde conditum poculum praecepit adferri, in quo tres particulas panis manibus propriis comminutas infudit, unamque in os puellae ipse inseruit, imperans, ut, priusquam acciperet, petitionem benedictionis ediceret. Quam statim clara voce, antequam panem sumeret, postulavit, ac deinceps usus f loquendi, natus ex mirabilibus, in reliqua eius aetate permansit. Deinde profecturus solito affectuosius in amicum inruit; os frontem, oculos osculatur, inhaeret amplexibus et huiusmodi verbis salutatum reliquit : ' Vale in aeternum, frater karissime ; vale, animae meae portio ! Tribuat Deus, ut nos in die iudicii sine confusione videamus ; ceterum in hac luce mutuo numquam fruemur aspectu !' (30) Erat iter illius comitatu proprio a solitarium, sed occurrentum agminibus constipatum, in tantum , ut per omnes aggeres, quos in itinere suo inlustratos reliquit hodiernum diem, ubicumque aut oravit aut docuit, oratoriae cellulae et signa crucis elata praefulgeant. Territorium sane Augustudunense dum praeterit, advenienti multitudo indiscretae aetatis et sexus occurrit. Illic in conventu omnium prostrati in terram parentes filiam in annis nubilibus obtulerunt, cui debilitas poenam saevissimam temporis accessione generaverat. Ab ortu enim nativitatis suae ita, contractis nervis, in palmam digiti curvabantur, ut, crescentibus introrsum nimie unguibus, cedente carnis teneritudine, tot inciperent esse vulnera quot digiti, et nisi insistenti acumini ossa obiecta aliquatenus restitissent, palmam totam ulcera ulterius inmersa transfoderent. Huius dexteram conprehensam a dum adtrectat sacerdos, tactus salubritate benedixit adprehensosque singillatim digitos, cedentibus nervis, in usum flexibilem revocavit, redditurque ministerio manus, quae inferebat sibi ipsa perniciem. Id insuper pietatis adiungit, ut sanctis manibus, directis iam digitis, excessum unguium ad formam communis consuetudinis resecaret. (31) Decursis itaque civitatibus Gallicanis, dum Alpes Italiam ingressurus exsuperat, casu artificibus ex opere mercennario domum redeuntibus itineris conlatione sociatur. Qui, dum gravati iniustis fascibus, iuga nubibus inserta conscendunt, torrente obvio tenebantur, qui in illis praeruptis praecipitiis neque animalium neque hominum vestigia fideliter haerere patiuntur. Erat ex his viatoribus unus et claudus et senior; huius fascem vir beatissimus humeris suis inter vastos gurgites deportavit eumque exoneratum, iterato transitu, subiecta cervice transposuit. Et cum studiosissime sui agnitionem abiectione velaret, Mediolani, quis aut quantus esset, celare non potuit. (32) Erat autem dies sanctorum sollemnitate venerabilis, qui in unum plurimos collegerat sacerdotes. Et dum missa sacris misteriis celebratur ad altare, incognitus et inprovisus ingreditur, statimque unus e populo , captivus inimici, cum ingenti vociferatione proclamat : ' Cur nos in Italia, Germane, persequeris ? Sufficiat tibi, quod nos de Galliis exclusisti ; sufficiat, quod nos et oceanum mare oratione superasti. Quid universa perlustras ? Quiesce , ut nos quieti esse possimus '. Fit admiratio et terror in populo ; quis esset Germanus , dum alter ad alterum intuetur, inquiritur . Et licet habitu despicabilis videretur, vultus tamen dignitate cognoscitur. Consultus gradum aut ordinem non negavit. Episcopi omnes sanctum Dei digna humilitate venerantur ; exorant, ut furiosum, qui nomen eius confessus fuerat, visitaret. Quem non praesumptionis coturno, sed oboedientiae studio praecepit exhiberi , remotumque in secretario, celeri absolutione purgatum ad conventum d publicum revocavit. Hoc priraum virtutis suae signum in Italia per famulum suum Christus operatus est. Concurrebat diversa populi multitudo, benedictionem expertae sanctitatis operiens, iunctisque cum praedicatione miraculis , et animas curabat et corpora. (33) Egressus urbe opulentissima, dum iter sensim moris felicibus carpit, occurrunt pauperes , elemosinam postulantes . Consulit diaconem, quantum esset in sumptibus. Tres tantum aureos esse respondit , totosque statim praecepit erogari . Ad haec diaconus : ' Unde victuri hodie sumus ?' Respondens ait : ' Pascit Deus pauperes suos ; tu , quod habes , indigentibus praesta '. Diaconus quasi providus duos erogat , reservat unum . Dumque agitur iter coeptum , intuentur post se equites concitatos. Qui brevi adiuncti , statim desiliunt, et obvoluti genibus, huiusmodi precem fundunt : ' Dominus noster vir spectabilis Leporius non longe abhinc domicilium fruit ; qui cum familia sua ita inplicitus diverso tenetur incommodo, ut et propria et suorum infirmitate subcumbat . Cuius ad vos lacrimas deportamus : infirmum, si dignum ducitis, visitate! Si vero precem nostram occupationis vestrae necessitas vincit, orationem intercessionis inpendite ; mereatur benedictionem, si non meretur aspectum'. Ad haec vir beatissimus repletus misericordia et, relicto itinere , ea via rectior iudicatur , quae mercedem boni operis praeparabat. Divertit, reclamantibus suis, et desideratum petentibus praestat adventum , dicens : ' Nihil mihi prius est quam Domini praecepta complere '. Tum illi cum exultatione , cum gaudio ducentorum solidorum munus, quod transmissum fuerat, obtulerunt. Deinde i conversus ad diaconem , ait : ' Accipe quae traduntur et intellege, te fraudem fecisse pauperibus ; nam si totum indigentibus contulisses, remunerator noster trecentos hodie reddidisset '. Contremuit diaconus , secretum reatus sui innotuisse pontifici . (34) Interea gradum accelerant ; pervenitur , et tamquam manifesta sanitas fuisset ingressa, ita omnium animos sancti relevavit adventus. Notas profert et exerit medicinas ; Christum prostratus exorat suisque lacrimis gaudia mercatur aliorum. Visitantur domini, visitantur et famuli, ac sine ulla discretione personae tuguria circuit, cubilia universa perlustrat et, interposito unii diei spatio, ita caelestis medicina obtinuit, ut , egrediens die tertia, domui totam reliquerit incolomitate gaudentem , prosequente eum domino, quem lectulo invenerat decumbentem. Praecedebat venerabilem virum fama laudabilis exigens, ut nuntiati desideraretur agnitio. (35) . Ferebatur iam per ora Ravennantium populorum, et adventus sui moras praevius accusabat affectus. Tandem diu expectatus excipitur. Providerat quidem, ut nocturno ingressus secreto, obscuritate tegeretur ; sed desiderantum excubias vitare non potuit . Illic Petrus tum pontifex Christi ecclesiam apostolica institutione retinebat. Regebat etiam Romanum imperium Placidia regina cum filio Valentiniano iam iuvene, qui ita fidem catholicam diligebant ut, cum omnibus imperarent, Dei famulis sublimi humilitate servirent. Qui omnes venerabilem sacerdotem certantibus studiis pro divino amore suscipiunt. Ambiunt principes, occurrunt proceres; ecclesia cum exultatione conplectitur. Ad diversorium sacerdotis regina venerabilis vas argenti amplissimum, refertum cibis delicatioribus sine ulla carnis admixtione, transmisit. Quod susceptum ea ratione distribuit, ut cibos a ministris suis traderet, ipse vero vindicaret argentum, remittens loco muneris patenulam ligneam panem ordeaceum continentem. Quod illa utrumque cum ingenti gratulatione conplexa est, quod et argentum suum transisset ad pauperes et illa escam beati viri cum ministerio abiecti vasculi suscepisset . Nam et lignum postea auro ambiit et panem o multis remediis et virtutibus reservavit . (36) Quadam die, dum plateam latissimam turbis angustatus ingreditur, carcerem refertum vinctis , supplicia et mortem expectantibus , praeteribat . Qui , agnito transitu sacerdotis , unum clamorem conlatis vocibus sustulerunt . Causam requirit, agnoscit ; custodes evocat , subtrahuntur . Diversae enim palatii potestates miserorum turbam in ergastuli illius nocte damnaverant. Quo se verteret, misericordia non habebat. Tandem ad notum recurrit auxilium et, quod difficile erat ab hominibus impetrari, a maiestate deposcit. Gressum divertit ad carcerem, cernuus in orationem membra prosternit. Tum vero Dominus noster adstantibus populis gratiam, quam famulo suo tribuerat, ostendit. Clusura vinculis et sera constricta dissolvitur, repagula ferrata dissiliunt; divina pietas reserat, quod meditatio humanae crudelitatis artaverat. Procedit ad libertatem turba de vinculis, exhibens vacua onera catenarum, tenens nexus, quibus antea tenebatur. Relinquitur carcer innocens aliquando, quia vacuus, et praecedente pietatis triumpho, turba miserorum gremio ecclesiae gaudentis infertur. (37) Crescebat cotidie admiratio et fama pontificis; occurrebant populi, sanabantur infirmi, Christusque gratiam quam contulerat dilatabat. Adsidebant iugiter obsequentes sex venerabiles sacerdotes, qui non minus abstinentiae suae cruces sine interpellatione durantes quam virtutes adsiduas mirabantur. Hi testes operum suorum multis fuere temporibus. (38) Volusiani cuiusdam filius, qui tum patricii Segisvulti cancellis praeerat, succensus igne febrium vexabatur, et ita aestuantis vaporis accensio adulescentis medullas corpusque consumpserat, ut desperatio conclamata sequeretur. Medici manus et promissa iam subtrahunt, luctusque solus parentibus reservatur. Ad beatum virum spes tarda convertitur, parentes cum amicis omnibus et propinquis sancti genibus inplicantur. Additur etiam intercessio sacerdotum, cum quibus festinus expetit aegrotantem, euntibusque occursor obvius adulescentem iam mortuum nuntiavit nec esse causam, qua se vir venerabilis fatigaret. Insistunt tamen antistites, supplicat multitudo, ut coeptum misericordiae inpleret officium. Inveniunt corpus exanime et vitae calore depulso, mortis rigore iam frigidum, depositaque pro animae requie oratione, remeabant : cum subito multitudinis luctus adtollitur, inhaerent senioris sui manibus sacerdotes, ut pro parentum orbitate et defuncti reditu Domino supplicaret . Diu restitit sancto pudore confusus ; cessit tandem misericordiae et caritatis imperio . Fidei arma concutiens , turbas eiecit mortuoque, in oratione prostratus, adiungitur. Rigat lacrimis terram , in caelum alti gemitus porriguntur, vocat planctibus Christum . Interea movetur exanimis, et paulatim membris emortuis vitalia redduntur officia. Oculi lucem quaerunt , micant digiti, lingua iam resonat ; uterque consurgit, ille de oratione, iste de morte. Germanus manu allevat dormientem residet, respirat, reficitur, respicit, paulatimque vigore concepto, integram recipit sospitatem. Redditur parentibus filius, luctus vertuntur in gaudium, et uno clamore populorum virtus maiestatis extollitur. Continuat Christus virtutes in famulo et mox recipiendum in requiem a miraculorum laude sublimat. (39) Acoli eunuchi, tum praepositi regalis cubiculi, alumnus iam iuvenis, liberaliter institutus, huiusmodi daemonio vexabatur, quod per menstruum tempus, redeuntibus incrementis lunaribus , captivos suos caduca allisione prosternit. Interventu reginae vel procerum sancto viro praesentatur et traditur. Quem diu examinatum purgare die eadem distulit, cum soleret furiosissimos daemones s prima manus inpositione depellere. Ita enim miserandi iuvenis medullas et interiora penetraverat, ut quasi vas proprium certis temporibus possideret. Recludi eum secum nocte constituit. Tum vero ex interioribus latebris manifestus erupit et, quasi inter tormenta conpositus, tempus indicat, quod ab ineunte aetate ceperat innocentem. Itaque iussus egreditur, purgatusque adulescens post diem palatio reformatur. (40) Causam sane Armoricanae regioni, quae necessitatem peregrinationis indixerat, obtenta venia et securitate perpetua, ad proprium obtinuisset arbitrium, nisi Tibattonis perfidia mobilem et indisciplinatum populum ad rebellionem pristinam revocasset. Quo facto et intercessio sacerdotis evanuit, et imperialis credulitas circumscriptione frustrata est. Qui tamen pro calliditate multiplici brevi poenas perfidae temeritatis exsolvit. (41) Quadam die, matutinale sollemnitate perfecta, dum cum episcopis sermo de religione confertur, tristissimam protulit mentionem, inquiens : ' Commendo vobis, fratres karissimi, transitum meum . Videbar mihi per nocturnum soporem a Domino nostro viaticum peregrinaturus accipere, et cum causam profectionis inquirerem : „ Ne metuas ", inquit , „ ad patriam, non ad peregrinationem te dirigo , ubi habebis quietem et requiem sempiternam "'. Dirivabant intellectu alio somnium sacerdotes ; sed ille studiosius commendabat extrema , dicens : ' Bene novi , quam patriam Deus suis famulis repromittit'. (42) Factum est, ut post dies aliquot sequeretur incommodum ; quo in gravescente, civitas tota turbatur. Accelerabat transitum, qui vocabat ad gloriam , et fessum eroam laboribus Dominus invitat ad praemia . Regina, deposito imperii supercilio, occurrit pauperi, requirit infirmum, tribuens , quicquid ab ea beneficii postulat. Peculiariter sane petiit, quod illa invita concessit, ut gleba corporis sui patriae redderetur. Visitantum vero tanta fuit diebus ac noctibus multitudo , quantum aut admisit aditus aut domus recepit. Tempus omne choris psallentibus tenebatur. Septimo incommodi die ad caelos anima fidelis et beata transfertur. (43) . Hereditas deinceps relicta dividitur ; partem praesumit imperium, partem vindicant sacerdotes, et quod fieri de opibus solet, nascitur de exiguitate contentio, dum deest, quod capiant, – solius benedictionis heredes ! Capsulam cum sanctis regina suscepit; cucullam cum interiore cilicio Petrus episcopus usurpavit. Sex vero antestites, ut aliquid monumenti ex successione sanctitatis acciperent, disrumpere quod superfuerat maluerunt : unus pallium, cingulum alter accepit ; duo tunicam, duo sagulum diviserunt. (44) Deinde apparatum defuncti fervent studia conferentum, accusantium, cur parva expensa mortuo deberetur. Acolius corpus aromatum constrictione solidavit, regina vestivit. Quibus omnibus rite perfectis, expensis et evectionibus iter instruit imperator ministrosque eius copiosa largitione prosequitur. Sacerdotes religionis obsequium et in praesenti instruunt et ordinatione praemittunt, unumque agmen informatur ad Gallias. ( 45) Placentiam corpus, dum praeterit, caeca iam nocte pervenit. Quod in ecclesia conlocatum dum vigiliis sanctae devotionis excolitur, matrona quae dam loci eius paralisi dissoluta, ita ut nullum membrorum suo fungeretur officio, precaria depoposcit, ut feretro corporis subderetur, ibique usque ad lucem extenta decubuit. Mature corpus adtollitur, surgit et mulier et, vivificata per mortuum, mirantibus populis, propriis pedibus debitum reddit obsequium. (46) Excipiunt Gralliae patronum proprium maiore famulatu, quippe ubi reverentiae iungebatur affectus. Omne hominum genus b diverso occurrit officio; alii vias, praeruptis depositis , molliunt et pontium innovatione continuant, alii expensas ingerunt, alii psalmis intonant, alii colla subponunt. Refulgebat, repercusso solis radio, splendorem sibi per diem vindicans, luminum multitudo, tantoque ministerio caritatis propriae redditur civitati, ubi, sepultus corpore, cotidianis miraculis vivit et gloria. Ego duplicem veniam a te, lector, exposco, primum quod soloecismis et abiectione verborum aures tuas vulnero, deinde quod prolixior pagina videtur parare fastidium. Sed non pigeat recensere, quod Christum praestare non piguit ; qui dum sanctos suos glorificat, nos invitat exemplo. Et tamen Deum testor conscium secretorum, me plura de domni mei Germani factis agnita et probata tacuisse ; ex quo reum esse me fateor subprimendo, quod mirabiliter ad profectum omnium divina virtus operata est. Et ideo in scribendo succinctum magis me arbitror fuisse quam nimium. EXPLICIT VITA SANCTI GERMANI EPISCOPI