VITA S. GERALDI COMITIS Incipit prologus in vita hominis Dei Geraldi, III idus octobris, edita a domno Odone abbate. Reverendo patri et domno Aimoni abbati conservus fratrum et minimus abbatum Oddo perpetuam salutem in Domino. Rogaveras, pater, una cum domno Turpione episcopo necnon et aliis non paucis nobilibus Viris, ut de vita vel miraculis domni Geraldi aliquid scriberem. Quod ego quidem primo distuli, partim quia res propter suam novitatem mihi incerta videbatur, partim, fateor, quia timebam et adhuc timeo ne forte ista relatio per me convenienter edita non fuisset, Dubietas vero per hoc maxime suboritur quod isdem vir in saeculo potens fuit ; ob hoc etiam quod in quibusdam locis conventus rusticorum noviter solet fieri et sicut res vana paulatim cessare. Sane eum nobiles quidam latet, simul et religiosi clerici, quos idem domnus Geraldus a puero nutrierat, nobis conversationem ejus talem enarrassent ut per voluntatem Dei miraculis indigna non sit, dubietatem post posuimus, considerantes nimirum quia, juxta vocem apostoli, nullum saeculum dimittit Deus sine testimonio bonitatis suae. Unde et nunc forte, quia jam succrescente iniquitate patrum exempla non curamus, hunc servum suum nobis ad imitationis incitamentum profert vel ad testimonium, sicut reginam Austri Judaeis adducit. Nam si potens in rebus hujus vitae erat, hoc nihil obstat laico homini qui res juste acceptas bene disposuit: non est enim potestas nisi a Deo. Magis enim laudabilis est, quod superbiendi materiam habuit et tamen, ad exemplum Job vel David, pauper in spiritu mansit. Gratia quippe Dei nulla lege contringitur, qui gentilibus ante baptismum loquente Petro varias linguas dedit, qui etiam querulis Hebraeorum populis tot bona in eremo pro salute futurorum te praestitit. Si ergo dispositor saeculorum Deus nostris diebus opera suae pietatis iterare dignatur, gaudendum nobisest et gratias referre studendum, quoniam suae promissionis est memor erga illum: Qui glorificat me, inquit, glorificabo illum. Jam tandem, de benignitate Christi confisus, aggredior quod jubes. Quaeso autem te, pater, ut eidem Christo supplices, quo ejus pietas indulgeat ut haec ipsa eadem relatio non sit beato viro omnimodis indigna nec mihi in eadem subripiat reatus culpa. Explicit praefatio. Incipit vita sancti Geraldi confessoris. 1. Geraldus igitur Aquitaniae provincia oriundus fuit, territorio videlicet quod est Arvernensi atque Caturcensi necnon et Albiensi conterminum, patre Geraldo, matre vero Adaltrude progenitus. Parentes ejus tam nobilitate fuerunt illustres quam rebus locupletes, et quod excellentius est, religionis etiam titulo plerique insignes. Sanctus namque Caesarius, Arelatensis episcopus, et beatus Aredius abbas de eadem parentela fuisse perhibentur ; nam de matre ejus Adaltrude notum est quod ad sepulcrum ejus nonnulla miracula jam facta sunt. Sed decus mentis, quod Geraldus a suis parentibus accepit, in ipso vehementer multiplicatum refudit : etenim genitores ejus ideo clariores sunt quod tam felicem prolem gignere meruerunt ; et quia Dominus in generatione justa est, consequens esse videtur ut ejus generatio per ipsum benedicatur. Pater autem ejus, ut in ipso conjugio se castificaret, separatus a conjuge frequenter jacebat. Fertur autem quod per somnium aliquando videret quia de pollice pedis ejus dextri quasi nascebatur virgula, quae in magnam arborem paulatim succrescebat. Qui expergefactus cum super hac visione miraretur, iterum obdormiens per aliud somniumvidit quendam qui ei diceret quod filium esset generaturus. Si autem somniis, quae non semper vana sunt, fides adhibenda est, videtur quod haec visio futuram magnitudinem Geraldi significaverit. Tempore autem insecuto praedictum puerum patergenuit, quem nomine suo Geraldum vocavit. Ante vero quam nasceretur, forte vigilans pater cum matre vigilante jacebat; et cum nescio quid vieissimloquerentur, tnïans de utero praegnantis emisit vocem, quam uterque parens audivit. Ambo igitur obstupescentes, vocant cubiculariam, ut adhibito lumine disquireret quonam infans sonuisset. At illa, cum lumine veniens, locum perscrutabatur. Et cum nullum infantem adesse testaretur, infans secundo sonuit. Et post modicum intervallum sonuit etiam tertio, videlicet sicut recens natus vagire solet. Jam ignorare non poterant quod illa vox in matris alvo sonuerit; quod idcirco mirum est quia, disponente rerum auctore Deo, contra naturae modum constat accidisse. Quinto post haec die mater puerum enixa est. 2. Natus itaque et ablactatus, eum ad illam pervenisset aetatem in qua pueri solent irasci vel invidere et velle ulcisci, morum dulcedo quaedam in Geraldo jam apparebat, ut per ipsos infantiles actus quodammodo qualis esset futurus innueret. Dehinc litterarum studiis applicatus est, tali voluntate patris ut decurso psalterio saecularibus studiis mox erudiretur. Sed divina, ut credimus, dispositione contigit ut frequenti infirmitate languesceret. Quod intuens pater ejus, jubet ut litterarum disciplinis plenius instrueretur, quatinus, si saeculari militiae non esset aptus, ad ecclesiasticum officium fieret accommodus, Qua occasione factum est ut et cantum disceret et insuper grammaticam artem praelibaret ; quod ei postea multum profuit, cum mens illius velut elimata ad ea quae vellet instructior fieret et memoria sensatior ad retinendum : nam inde contigit ut in scripturarum cognitione multos clericorum praeiret. Transacta pueritia, cum jam in virile robur excresceret, infirmitas illa cessavit, et eruditio scripturarum vel amor in adolescentis corde remansit. Et quia viribus corporis et velocitate satis praeeminebat, ad armatam militiam quaerebatur; sed dulcedo scripturarum, quam illius mens jam imbiberat, hunc in spiritalibus fecerat voluntarium et in militaribus rebus quasi pigrum. Credo namque jam intellexerat quia melior est sapientia quam vires et nihil est·locupletius illa. Haec igitur, ut ipsa Sapientia dicit, ei se prior ostenderat et erat dulcis allocutio cogitationis ejus. 3. Decedentibus autem parentibus, cum ejus dominio res eorum hereditario jure pervenirent, non, ut solent adolescentes, immatura dominatione superbivit, nec humilitatem cordis dudum conceptam demutavit. Dehinc pro disponendis iisdem rebus atque tuendis cogebatur invitus occupari, ut otium contereret et aliorum sese utilitatibus impertiret. Mordaces igitur curas atque domesticorum occupationes moleste ferebat, quoniam in secreto cordis timebat expelli et terrenis implicationibus involvi. Verum cum hunc aliquando grandis necessitas perurgeret, ut violentos qui praedia vel pagenses ejus nimium devastabant eum, armis opprimeret, suis militibus imperiosa voce praecepit ut aversis hastis cum hostibus pugnarent. Sed pietas quae in ipso praeliandi articulo cordis ejus affectum incitabat, mox illum hostibus intolerabilem fecit : neque enim aliquando auditum est quod aliquis pro fidelitate Geraldi pugnaverit quem eventus victoriae fefellisset. Sed hoc certum constat quia nec ipse quemlibet umquam vulneravit nec ab aliquo vulneratus est. 4. Exploraverat antiquus hostis mores hujus juvenis, et nescio quid divinum in eo commentatus, in invidiam exardescebat; et pietatis affeetum in corde ejus obruere gestiens, ad illud vetus deceptionis argumentum recucurrit quod maxime vel Adam vel posteros ejus decipere consuevit. Amorem quippe cujusdam juvenculae, ut fertur, pectori ejus ingessit; quam dum incautus aspiceret, mox in dilectionem mens illius mollescere coepit. Angebatur ergo, et ecce igni mens illius coquebatur. Tandem vero ad degustatam superni amoris dulcedinem recurrens, coepit resipiscere, et Christi clementiam deprecans, hoc quod per flammam libidinis ardebat coepit paulatim divini timoris intuitu superare. Fecit ergo Dominus cum temptatione proventum et servum suum defendit ad se confugientem. Aeris inclementia nimio gelu tunc, ut aiunt, inhorruerat, et ipse famulus Dei Geraldus per totam noctem se eodem gelu torreri permisit, scilicet ut pravae delectationis ardorem ingens frigus exstingueret. Dehinc autem periculi experimento cautius se custodiens, satis cavebat ne ad ejus cor per oculos intraret quod ei bellum libidinis in se ipsum moveret. At vero non longe post caecitas irrepsit, quae per unius anni spatium oculos ejus penitus obtexit. Credo quod internus judex, qui in electis suis nihil esse vult quod oculos ejus offendat, ideo flagellum hoc intulit ut mens juvenilis et de praeterito purgaretur et de futuro mundior servaretur. Amorem quippe castitatis in tantum dehinc assumpsit ut complexum, qui inter osculantes amicos solet fieri, iste apud feminas, quamvis consanguineas, devitaret. Quin etiam ipsum conjugium ita refugit ut nec Willelmus ille, dux Aquitaniorum, obtinere posset quod ejus sororem duceret. Cui cum diceret quia hoc amore filiorum consentire deberet, melius esse dicebat sine filiis mori quam relinquere malos heredes. Ceterum, transacta temptatione superius memorata, non est auditum quod tali impugnatione deinceps fatigatus sit. Si quando autem in somnis phantasticam illusionem incurrisset, abluto protinus corpore, praeparatas ad hoc ipsum vestes mutabat. Nec hoc praetereundum videtur, quoniam verecundia comes religionis est, quod numquam nudus videri volebat. 5. Jam vero, quasi excoctis vitiis et sensibus expolitis, ducebat vitam religione et honestate plenam: nec saecularibus actionibus sese subtrahebat cum causa deposceret, nec tamen a religiosis actibus patiebatur impediri. Honestos viros et bonae famae clerieos indesinenter sibi associabat, scriptum sciens quoniam tales quisque ministros habet qualis ipse est. Quibus ministris ae ceteris subjectis in sua dicione ita sese contemperabat ut bonis quidem velut aequalis esset, memor illius praecepti quo jubetur : Esta inter subditos quasi unus ex ipsis. At vero malivolis tremendus erat satis, juxta illud quod item de dissolutis praecipitur : Ne hilarem vultum tuum eis ostendas ; neque lux vultus ejus cadebat in terram. Quod te tamen in his exercebat quos ad injurias pagensibus inferendas audaces esse et voluntarios dinoscebat; sed enim erga suas injurias longe aliter agebat. Nam frequenter ipsi qui suae dicionis erant improperabant ei quod mollis esset et timidus, qui se ab infimis personis tamquam impotens laedi permisisset. Sane de communi sermocinatione ejus vel in proverbiis quibus utebatur multa sui commemorant. In his quippe quae alacris loquebatur erat gratus et dulcis ; verba tamen quae increpative proferebat paene plus quam verbera timebantur, ut essent, juxta illud Sapientis, quasi stimuli in altum defixi. Nec ad irascendum vel ad comminandum erat facilis, nec ad inferendas injurias dicax, nec in eisdem reservandis tenax. 6. Quomodo autem, juxta apostolicum praeceptum, sobrie et juste et pie vixerit, et quam certatim et in his et in ceteris praeceptis Dei se exercuerit, ad enarrandum nobis pleniter facultas non suppetit quod ei quidem per Dei gratiam possibile fuit, sed jam nostris temporibus ita paene cunctis inusitatum est ut vix quod egerit credibile videatur. Quaedam tamen de ejus conversatione vel factis digerimus, per quae scilicet partim cognosci potest qualis vel quantus iste vir fuerit ; inprimis asserentes quia tantopere super egenum intellegens elemosynis deditus fuerit ut illud Job ei conveniat: Mecum crevit miseratio ab infantia. Semper enim subsellia pauperibus coram se parabantur, ut ipse videret quid vel quantum eis daretur ; quibus semper medietatem sui panis transmittebat. Nullus clamans quem audisset, sine elemosyna ab ostio recedebat ; ubicumque redditus agrorum congregabantur, nonam partem egenis dare praeceperat. Nam et ipse paupertatis atque humilitatis amore indiguis cupiens coaequari, nummos in elemosynam sibi datos frequenter accepit, quos tamen statim dabat. Refectionis tempore magna illi reverentia servabatur. Usum namque assumpserat ut ad prandium ejus, non solum alia vice, quod semper solitus erat, sed etiam cum hospites adessent, legeretur, ut inde esset confabulatio. Non erat immemor quod unicuique jubetur, ut cum silentio panem suum manducet. Ita sobrietati studebat ut non solum se sed etiam convivas a temulentia custodiret : neque enim vel hospites ad bibendum umquam cogebat. Quod si necesse esset, mane eos reficiebat, ipse tamen ante tertiam nullatenus aliquid gustaturus, propter illud : Beatus princeps qui in tempore suo comedit. Jejuniorum dies ita observabat ut, si dominica dies evenisset vigilia qua jejunandum esset, praecedenti sabbato jejunaret. Raro autem aut numquam nisi pascha vel praecipuis festivitatibus bis reficiebat. Pauperibus et injuriam passis ad eum semper fuit liber accessus, nec indigebat aliquis ut ei munusculum aliquod pro commendanda necessitate sua deferret. Non enim ad subveniendum flectebatur quantitate muneris sed majorismagnitudine necessitatis. In tantum enim munus accipere timebat ut tortellas quae fiunt ex cera, quae forte aliquis ei deferebat, coram reliquiis, quas semper secum habebat, ardere faceret ; ad suum vero obsequium aut comparatam ceram aut de cortice faculas aut piceas hastulas ministri procurabant. Sponte ergo pauperibus subveniebat, nec dedignabatur aut per se aut per suos eorum necessitatibus solatium praebere. Si vero placitum inter discordantes audisset, missam pro eorum reconciliatione celebrari faciebat, similiter agens cum aliquem defunctum, licet pauperem, cognovisset. Multa religiose et honeste gessit quae ad activam vitam decenter conveniunt. Multa nihilominus ab adversariis passus est, de quibus singulis eum divina gratia mirabiliter liberavit. Quoniam vero, sicut mos exigit ecclesiasticus, primitus ille se in actualem vitam laudabiliter exercuit et dehinc aetate crescente ad amorem contemplativae plenius inferbuit, jam de his quae ad eandem vitam pertinent aliqua referamus. 7. Cum ergo vir Domini caeleste desiderium magis ac magis insumpsisset, inter malos relucebat quasi lilium inter spinas succrescens ; et ab occupationibus mundi se paulatim subtrahens, nolebat jam terrenis actionibus implicari, non jam ad regale placitum proficisci, non principum conventibus interesse, sed divino cultui mancipatus, semetipsum Domino et omnia quae temporaliter possidebat consecrare disposuit. Gauzbertum itaque venerabilem et laude dignum evocavit episcopum, et ei religionis habitum se desiderare professus est, suaque praedia beato Petro apostolorum principi velle per testamentum delegare, et si regulares monachos utcumque repperisset, cum his desiderare se conversari. Sed quia tales monachi reperiri non poterant, ad hoc consilium illud perductum est ut clericatus benedictionem susciperet : quod tamen hominibus ad hoc celaret ut malivolos quosque, qui eum laicum putarent, majori terrore comprimeret, Deo tamen, qui inspector cordis est, manifestum fuisset, illos qui interfuerant juramento constrinxit ut hoc in vita ejus nulli manifestarent. Ad celandum vero sui tonsuram hoc argumentum repperit quia barbam, quasi onerosam sibi reeidebat, et quoniam a vertice ejus capilli defluxerant, novaculam desuper trahens coronam celabat. Pellicea desuper utebatur, duas tamen numquam simul habebat. De balteo vel ensis apparatu crucem auream fecit. Dehinc Romam profectus, fecit testamentum quod mente conceperat. Tum vero monasterium aedificavit et quales reperiri potuit monachos aggregavit ; de se tamen satius aestimavit sic stare quam absque probatis fratribus sublime propositum attemptare. Invitus itaque cum laicis conversabatur ; sed quamvis eidem esse videretur illud bonum et jucundum quo fratres habitant in unum, tamen, quasi columba Noe, cum non inveniret foris ubi requiesceret, ad Christum et ad secretum cordis velut ad arcam recurrens, spiritali delectatione feliciter pascebatur. Ingenti autem studio semper procuratum per multos ante eum annos fuit ut numquam nisi juxta ecclesiam maneret. Copia vero clericorum et omnis divinae servitutis apparatus jugiter praesto erat. Nocturno tempore cunctos in oratorio praevenire solitus, cum illi recedebant, remanebat solus, cum quidem tunc tanto liberius quanta et secretius divinis rebus inhaerebat. Quam reverenter sane in ecclesia perstabat non satis referri potest, sed putares il1um quasi majestatem aliquam intueri. 8. Consuetudinem sibi fecerat ut semper secundo anno Romam pergeret ; censum vero praedicti coenobii collo suspensum quasi servus domino deferebat. At quis digne explicet quam devote totum iter illud percurrebat ? Nam paene nullum pauperem praeteribat, quin et monasteriis via contiguis multa largiebatur. Nonnumquam vero in voeem plangoris erumpens et super omnes quos ad malum proclivos videbat ingemiscens, quasi et quandam querimoniam faciebat, quod quidem omnes pro amore mundi perirent, quod pietas deficeret, quod iniquitas redundaret quod paene jam universi amitterent a corde innocentiam, ab ore veritatem; illud subinde replicans : O quantum defecit sanctus, quantum diminutae sunt veritates a filiis hominum. Porro desiderium quod de congregandis monachis conceperat explere non valens, nausiabat super illos qui locum non regulariter incolebant. Saepe enim cum familiaribus de hac re conferebatur, dicens : cetera quae coenbitis necessaria videntur, Deo largiente non desunt ; sed proh dolort monachi soli non reperiuntur ipsi toli nequeunt inveniri. Quadam namque die respiciens ad fabricam domus, ubertim flebat. Cum quidam e familiaribus inquireret curnam fleret : Quod, inquit, locum istum ad effectum nequaquam venire conspicio, et quia desunt monachi, velut solus orbatus maerore conficior. Spero tamen quod omnipotens Deus, quando ei placuerit, desiderium meum implere dignetur. Velim sane noscatis quod haec domus frequenter erit angusta confluentibus in ea. Qualiter autem hoc didicerit, minime indicavit ; quoniam vero frequenter ita fit ut domus illa confluentes non capiat turbas, qui recolunt quia domnus Gerardus hoc praedixerit, putant quod idipsum divina revelatione cognoverit. Jam vero os ejus sic ex abundantia cordis replebatur ut lex Domini plene semper in eo resonaret. Nam sacra quaedam verba sibi notaverat quae corporalibus officiis convenire videbantur, ut est illud : Pone, Domine, custodiam ori meo, et cetera, quae singulis actibus coaptabat, ut est illud, videlicet de lecto surgens vel caligas induens sive indumentum vel cinctorium sumens aut iter seu quid aliud incobans, ita ut, secundum Apostoli dictum, omnia in nomine Domini facere videretur. Nonnumquam vero diu tacens, interdum suspirium trahebat, ita ut pectus ejus ab imo concuteretur ; et in lacrimis resolutus dieebat : O Domine, salvos nos fac, et alia hujusmodi, ex quibus apparebat quoniam mens ejus alio penderet. Tale igitur erat ejus eloquium, tale et silentium. 9. Ceterum, licet instante tempore Antichristi miracula jam sanctorum cessare debeant, memor tamen Dominus suae promissionis qua dicitur : Qui me glorificat, glorificabo eum, hunc famulum suum per quandam curationis gratiam glorificare dignatus est; quod genus curationis tale fuit, ut quamvis per humilitatem imponere manum infirmis refugeret, eis tamen frequenter et absens et nolens subveniret. Aquam nempe de qua manus ablueret, infirmi solebant furari, et plerique sanabantur. Quod scilicet ut magis credibile teneatur, personas quasdam sanatas commemorari placet. 10. Puerulus quidam apud Aureliacum claudus morabatur. In somnio monitus, de eadem aqua respersus est et continuo sanatus. Qui arte fabrili degens, hojus rei testem se praebet. Vir Domini, tanta de se audiens, vehementer ingemuit, dicens quod hoc fides infirmi promeruerat. Inquirebat tamen quis aquam illam claudo dedisset. Quod cum ei certatim celatum esset, minaciter comminatus est ne quis hanc deinceps cuiquam dare praesumeret. Sed haec interminatio servari non potuit. 11. Nam caecus quidam, non longe a Sollemniaco manens, in somno similiter ammonitus, aquam ipso nesciente percepit ; ablutis oculis mox videre meruit. Est civitasTusciae quae vocatur Lucana : ad quam, dum pergeret Romam, hospitio pervenit. Quo Mulier quaedam caecum filium adducens, aquam de manibus ejus postulabat. Quam ille protinus exsecrans, recedere coegit. Inde vero profectus, metuens ne illum mulier propter aquam sequeretur, quando cumque lavabat, aquam faciebat fundi in terram. Sed mulier, a longe secuta, tandem ipso nesciente aquam impetravit, de qua filius ejus lumen recepit ; quem redeuntibus Romomeis videntem ostendit. Hoc praeterea saepe et in allis gestum est, sicut et de quadam ejus ancilla contigit, quae in ecclesia ipsius non longe ab A[uriliaco]·lumen recepit. Sed tunc quidem deprehendit ille ministrum suum, nomine Ratbaldum, qui aquam dederat; quem protinus a se ejecit. Cum tamen nobilis vir Ebo seniorem deprecatus est ut ejectum reciperet, ratiocinando videlicet eum conveniens atque dicens quia fortasse per indiscretam humilitatem magis peccaret cum datam sibi propter infirmos gratiam eisdem infirmis eam negaret ; convenire potius ut, quando miser aliquis ammonitum se testatur, in Dei dispositionem causam dimitteret, maxime quia jam probatum esset quod per eum divina gratia plerosque, licet ipso nesciente, sanaret, Vir Domini Geraldus tamen, haec audiens, flebat atque dicebat quia forte illusio diabolica potius est, atque decipere se vellet, ut si bonum aliquod fecerit, sub hac occasione deperiret. 12. Sancti Laurentii sollemnitatem in supradicta capella cum celebrabat, inter ceteros autem, qui ad diem festum convenerant, quaedam daemoniaca mulier aderat. Quae scilicet cum atrociter vexaretur, rogabant adstantes seniorem ut eam benediceret. Quod cum il1e fecisset, statim mulier, ejecto daemone, sanata est. 13. Pergebat aliquando Romam. Veniens autem ad civitatem quae vocatur Asta, domos ecclesiarum perlustrabat. Interim vero duos ex ejus sagmariis fur quidam surripuit. Qui veniens ad quendam rivulum, cogere eos non potuit ut ullo modo rivulum transissent, quousque ab hominibus domni Geraldi comprehensus est. Qui, receptis sagmariis, nihil furem laesit. 14. Quidam infirmus in patria ejus remanserat ; cujus vocem in aera audivit dicentem ei quod obiret. Quam vocem ille recognoscens, requisivit suos quid de Ragabaldo nossent : sic enim vocabatur infirmus. At illi : Quando, inquiunt, domine, hoc iter aggressi sumus, jam ille aegrotabat. Tum senior, vocatis clericis, mortuorum officium pro eo complevit. Rediens vero, comperit quod infirmus migrasset paululum antequam hora vocem ejus audisset. 15. Erat eum eo quidam monachus abstinens. Quadam vero die, cum nihil ad esum praeter panem haberet, contristatus est vir Domini Geraldus, dicens : Quia nos omnes plenam refectionem habemus, quare de hoc servo Dei procuratum non est ? Responderunt ministri, nihil se reperire potuisse. At ille tentorium intravit quo reliquiae tenebantur, et orabat. Cum interim Samuel, unus ex ministris, aquam ad lavandum haurire cucurrit (erant autem juxta Rodanum), mox vero pisciculus, semipedalem habens mensuram, de flumine exiliens, in siccum se projecit : quem Samuel suscipiens, seniori detulit. Ille, gratias Deo referens, piscem praeparari jubet ; de quo monachus usque ad satietatem comedit. Cumque pars dimidia superesset, cogebat eum vir Domini, dicens quod aliud non haberet ad cibum; cumque se satiatum assereret, miratur et tam ipse quam omnes de reliqua parte eulogias participati sunt. Perhibent enim nonnulli quod ad esum ipsius domni Geraldi frequenter pisces divinitus sunt reperti. 16. Quidam vir Domine Eldohardus, de equo lapsus, unum genu sibi valde collisit ; ob cujus dolorem per sex dies jam sine cibo degebat. Et cum nihil sibi ad remedium reperire posset, ad Captennacum transmittens, aquam de manibus domni Geraldi sibi deferri fecit. Mirum dictu : mox ut supradictam aquam supra genu sparsit, omni dolore liberatus incolumis surrexit. Explicit vita beati Geraldi.