DE VITA S. GERALDI AVRILIACENSIS COMITIS LIBRI QVATVOR, MS. EPISTOLA. Affectv recolendo pro suis meritis domno Aymoni Abbati, conseruus fratrum Odo perpetuam salutē in Christo. Libellum, Venerabilis Pater, quem de conuersatione et miraculis beati hominis Geraldi, me, qualitercumque possim, dictare tam imperiose nuper suaseras, iam, licet tremens, aggredior. Nam, etsi faciendo, praesumptionem, quasi meis viribus excedens, timeo; et non faciendo, contumaciam, quasi inobediēs, pertimesco. De obedientia vero et bonitate Christi confisus, aggrediens, te quaeso, ut eiusdem Christi clementiam implores, quatinus pro amore ipsius famuli sui Geraldi, relationem sic modificare dignetur, ut homini, quem glorificare disposuit, non sit ex toto indigna, nec mihi transgressionis causa. Ad quam videlicet transgressionem euadendam, nonnulla, de quibus tu forte causaberis, praetereo; sola illa quae mihi sunt vulgata, cum et et tu coram adesses, certis authoribus contexens. Vale. IN LIBRVM I. DE VITA S. Geraldi Auriliacensis Comitis PRAEFATIO. Pleriqve dubitare solent, utrum vera sint quae de beato Geraldo referuntur. Inter quos nonnulli penitus non verum, sed phantasticum putant. Alij quoq. velut excusationes in peccatis quaerentes, indiscrete hunc extollunt, dicentes videlicet quia Geraldvs potens et diues fuit, et cum deliciis vixit, et utique sanctus est. Qui nimirū suam voluptuosam vitam eius nituntur exemplo excusare. His ergo nobis visum est aliquantulum, prout possumus, respondendum. Nam et nos dudum audita miraculorum fama, nihilominus de his dubitabamus: ob hoc maxime quod in quibusdam locis nescio per quos rumores solent vulgares conuentus nouiter fieri, paulatimque velut res vana cessari. Sed cum causa insisteret, ut Tutelensis Cœnobij fraternitatem inuiseremus, ad sepulchrum ipsius intendere libuit. Tunc vero accitis quatuor ex his, quos ipse nutrierat, Hugone videlicet Monacho, Hildeberto Sacerdote, Witardo quoque, et alio Hildeberto nobilibus laicis, sed et aliis quampluribus, de moribus et qualitate vitae eius hactenus disquisiuimus: nunc simul, nunc semotim, quid singuli dicerent, vel si in dicendo sibi concordarent, certatim inspeximus, tacite expendentes, si talis vita eius esset, cui forte miracula conuenissent. Comperto autē quam religiose vixerit, et quod hunc Deus in sua gratia pluribus indiciis esse monstrauerit, iam de eius sanctitate dubitare nequiuimus. Magis miramur, quod in hac nostra aetate, cum iam charitas pene tota refrigescit, instante Antichristi tempore, Sanctorum miracula cessare debeāt. Sed nimirum suae promissionis est memor, quia per Hieremiam dicit, Non desinam benefacere populo meo. De hoc autem eius benefacto testatur Apostolus, dicens quia Deus in nullo seculo sine testimonio semetipsum relinquens, benefaciens corda hominum laetitia implet. Si ergo diuinae benignitati eius placet, ut qui fecit cum Patribus mirabilia, nostris quoque glorificetur temporibus, increduli nequaquam esse debemus. Quod autem et in isto tempore, et per modernū hominem haec diuina dispensatio gerit, hoc nimirum esse videtur, quia iam cuncta Sanctorum retro facta vel dicta, quasi mortuus a corde recesserunt. Et cum vir iste Domini, sicut in diebus Noe repertus est, qui secundum legem vixerit, hunc ipsum Deus ad testimonium intuentibus ingerit, ut videntes qvod iuste et pie vixerit, ad eius imitationem, tanquam de proximo resplēdentem acies cordis euigilet. Nec obseruantia mandatorum Dei grauis aut impossibilis aestimetur, quoniam quidem haec a laico et potente homine obseruata videtur. Nihil autem mentis ignauiam deterius nutrit, quam hoc quod boni vel mali operis retributio, quae post hanc vitam restat, in praesenti non recogitatur. Quo contra monet nos Scriptura, ut in omnib. operibus nostris memoremus nouissima nostra. Deus igitur famulum suum, quem in cœlis remunerat, etiam in terris, coram suis contemptoribus exaltat: ut per hoc quod foris agitur, interius Dei contemptores videant, quia vanus non est qui seruit Deo, sed sicut ipse testatur, qui glorificant eum, glorificabit eos, et qui contemnunt eum, erunt ignobiles. Quoniam vero hunc Dei hominē in exemplo potentibus datum credimus, viderint ipsi qualiter eum, sicut e vicino, et de suo ordine sibi praelatum imitentur: ne forte sicut Regina Austri Iudaeos, sic iste in iudicio condemnet eos. Nos autem de eius actibus occasionem sumentes, aliquid ad eosdem potentes commonendos, vbi se oportunitas praebuerit, sicut rogastis, annectimus. Siquidem et domnus Turpio Episcopus, et dilectissimus mihi ac venerabilis Abbas Aymo, cum aliis quampluribus multa vi precū me coegerunt, ut haec aggrederer. Cum quidem veram inertiae praetendissem excusationem, malle se dixerunt, ut haec agresti potius stilo proderentur. At ego perpendens quod humili quoque homini pomposa relatio minus congruat, fidem vero dictis testium adhibui. Qui signa quidem quae vulgus magni pendet, non multa retulerūt, sed disciplinatum viuendi modum, et opera misericordiae quae Deo magis placent, non pauca. Nam Rex in iudicio multis qui prophetauerunt, et multis qui signa fecerunt, dicet. Nescio vos. Qui vero iustitiam operātur, in qua Geraldvs quammaxime excreuit, audituri sunt, Venite benedicti Patris mei. Et reuera qualia sunt gesta per quae Iob, Dauid, et Tobias, et alij quamplures beatificantur, non ista quae Geraldvs egisse comprobatur. His ergo ita consideratis, credere mihi persuasum est, quod Geraldus Sanctorum consortio dignus sit, per quem etiam caelestis remunerator miracula dignetur operari. Sed hanc apologeticam Praefationem texentes, diu loquuti; iam ad initium loquendi in Christi nomine veniamus. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER PRIMVS. Vir igitur Domini Geraldvs ea parte Galliarum, quae ab antiquis Celtica vocatur, oriundus fuit; territorio videlicet, quod est Aruernensi atq. Caturcensi, necnon etiam Albiensi conterminū, oppido vel villa Aureliaco, patre Geraldo, matre vero Adaltrude progenitus. Carnis nobilitate tam excellenter illustris, ut inter Gallicanas familias eius prosapia, tam rebus, quam probitate morū, generosior videretur. Fertur enim quod parentes illius modestiam atq. religionem veluti quadam haereditaria dote sibi tenuerint. Cuius rei duo testes ex eadem stirpe emergentes existunt, ad hoc adstruendum satis idonei: Sanctus videlicet Caesarius Arelatēsis Episcopus, et beatus Aredius Abbas. Et quia Dominus in generatione iusta, generatio vero Geraldi quaerentium est Dominum: consequens est ut generatio rectorum benedicatur. Sane quantum locupletes iidem fuerint, vel praedia mancipiis referta testantur, quae circumquaque diffusa eidem Geraldo iure successionis obuenerunt. Sed decus mētis quod ex parentibus hauserat, in ipso multipliciter auctum refulsit. Quadam enim gratia genitores eius clariores sunt, qui prolem tam felicem gignere meruerunt. Pater quippe ipsius in ipso coniugio sese castificari tantopere studebat, ut semoto frequenter a coniuge thoro, solus accubitaret, velut ad tempus, iuxta Apostolum, orationi vacās. Quadam vero nocte monitus in sommis perhibetur, quatinus vxorem cognosceret, quia filiū generaturus esset. Aiunt enim quod ei missum sit, ut illum nomine suo Geraldum vocaret. Dictum quoq. quoniam futurus magni meriti foret. Excitus autem congratulabatur visioni. Dehinc iterum soporatus videbatur illi, ut de pollice pedis eius dextri quaedā virgula nasceretur, quae paulatim in magnam arborē succrescebat, ac subinde frondibus diffusis vniuersim spatiabatur. Tum ille quasi operarios vocans, iubebat furcarum vel perticarum amminicula subponi. Et cum illa vehementer grandesceret, nullum tamen pondus in pollice sentiebat. Siquidē somniorum visiones non semper sunt inanes. Et si somno fides adhibenda est, videtur haec visio rerum effectui cōuenire futurarum. Cognouit itaque vxorem, quae iuxta condictum visionis puerum concepit. Sed fortasse de hoc quasi de somnio dubitari potest. Aliud tum virtutis indicium euidenter sequutum est. Genitrix eius cum esset vicina partui, nono videlicet die priusquā nasceretur, contigit ut cum suo viro vigilanti vigilans ipsa iaceret. Et dum nescio quid vicissim sermocinarētur, infans emisit vocem quam ambo audierunt. Cumq. attoniti, quidnam esset obstupescerent, neq. ignorare poterant, quod illa vox in aluo matris sonuerit; vocat pater cubiculariam, et quonam ille vagitus increpuerit, adhibito lumine iubet disquiri. Cum illa nullum omnino infantem adesse, qui vocem illam ediderit similiter attonita protestaretur, infans iterum secundo sonuit. Et post modicū interuallum, sonuit etiam tertio, videlicet sicut recens natus vagire solet. Ter igitur in vētre matris auditus est, quod profecto tam mirū est, quam et contra naturae modum constat accidisse. Et quia non casu, sed disponente rerum ordinatore Deo factum est, forte vox illa iam praesagabat, quod in huius mortalitatis clausura vitales actus erat habiturus. Nam sicut partus in aluo matris degens, viuit quidem, sed nullum sensum habet, sic omne genus humanum in hac vita post reatum primi hominis, velut inter angustias uteri clausum tenetur, vbi licet per fidem in spe gloriae filiorum Dei viuat, tamen nihil spirituale sicut est videre, neque efficaciam sensuum qualem primus homo ante peccatum habuit, vel Sancti post hanc vitam accipiunt, nullatenus nisi lāguide, et aegre exercet. Geraldvs igitur in matris utero bene sonuit, quoniā vltra communē aliorum vigorem in fide sanctae Trinitatis exercens, felicem famam, qua erat orbem repleturus, per illam voculam significauit. Natus vero, et ablactatus, cū ad illam aetatulā peruenisset, in qua solet in paruulos morum qualitas explorari, quaedam placens indoles in eo subrutilabat, per quam diligenter inspicientes, virum hunc virtutis futurum esse coniiciebat. Nam in prima aetate, ut saepe videmus, incitamentis corruptae naturae, solent paruuli irasci, et inuidere, et velle vlcisci, vel alia huiusmodi adtentare. At in puero Geraldo dulcedo quaedam animi cum verecundia, quae multum honestat adolescentiam, ipsos infantiles actus decorabat. Qui diuina prouidente gratia studiis literarum applicatus est, ea tantum parentum voluntate, ut decurso psalterio, mox secularibus exercitiis, sicut nobilibus pueris mos est, erudiretur. Scilicet ut Molossos ageret, arcista fieret, cappos et accipitres competenti iactu emittere cōsuesceret. Sed ne inani studio deditus, tempus ad discendū litteras congruum in vacuo transiret, diuino nutu dispositum est, ut diutius aegrotaret. Tali equidem infirmitatis languore, ut a seculari exercitio retraheretur, sed ad discendi studium non impediretur. Siquidem minutis iugiter pustulis ita replebatur, ut per longum tempus protractae, iam non putarentur posse sanari. Qua de causa genitor eius cum matre decernit, ut litterarum studiis artius applicaretur. Quo videlicet, si vsibus seculi minus esset aptus; ad ecclesiasticum officium redderetur accommodus. Hac igitur occasione factum est, ut non modo cantum disceret, quinetiam et grammaticam praelibaret. Quod ei postea multum profuit; cum acies ingenij per illud exercitiū elimata, ad omne quod vellet, acutior redderetur. Inerat autem illi viuax mentis sagacitas, et ad discendum quae vellet, satis prompta. Transmissa pueritia cum iam adolesceret, membrorum robur nociuum corporis consumpsit humorem. Tam velox autem factus est, ut equorum terga facili saltu transuolaret. Et quia viribus corporis fortiter agiliscebat, armatam militiam assuescere querebatur. Sed iam dulce scripturarum adolescentis animum subarrauerat, ad cuius studium affectuosius anhelabat. Ob hoc licet militarib. emineret officiis, delectatione tamen litterarum illectus; in illis voluntaria pigritia lentulus, in huius sedulitate erat assuetus. Credo iam sentiscebat quia iuxta Scripturae testimonium, melior est sapientia quam vires, et nihil est locupletius illa. Et quoniam facile videtur ab his qui diligunt eam, mentem eiusdem adolescentis praeoccupabat, ut ei se prior ostenderet, ut esset dulcis alloquutio cogitationis eius. Nullo igitur impedimēto Geraldus poterat occupari, quin ad amorem discendi recurreret. Vnde factum est, ut propemodum pleniter scripturarum seriem disceret, atque multos clericorum quantumlibet sciolos in eius cognitione praeiret. Decedentibus autem parentibus cum eius dominio potestas omnis deueniret, non ut solent adolescentes, qui in matura dominatione superbiunt, Geraldus intumuit, nec incœptam cordis modestiam immutauit. Dominandi potestas grādescebat, sed mens humilis nequaquam insolescebat. Pro disponendis vero atque tuendis rebus, quas ut diximus, haereditario iure sibi vindicauerat, occupari cogebatur, et ab illa cordis dulcedine, quam aliquatenus iam praegustauerat, ad amaritudines terreni negotij foras exire. Hoc sui cordis secretum deserere aegre ferebat, mox tamen ut possibile erat, ad illud recurrebat. Sed dū ab alto contemplationis quasi ruere per terrenā occupationem videretur; sicut ibici mos est, ut ruens in suis cornibus se recipiat, ne moriatur: ita ad amorem diuinū, vel Scripturae sanctae meditationem recurrens, internae mortis ruinam euadebat: illo nimirum Dauidico spiritu iam ut reor afflatus, quo ille feruens non dabat somnum oculis, donec actionibus diurnis exoccupatus, locum Domino in seipso inueniret, in quo sub lingua sua secretim exultans, quam dulcis est Dominus degustaret. Forte iuxta illud Iob riuos olei huic petra Christus fundebat, ne aquae multae possent extinguere in eo lucernā caritatis. Et ad istam cordis refectionē defixus quidem inhiabat, sed domesticis tamen, et familiaribus exigebatur, ut otia contereret, et aliorum sese utilitatibus impenderet. Mordaces igitur curas propter querimonias reclamantium inuitus admittebat. Causabantur enim sui querelosa voce dicentes, Cur potens vir ab infimis personis quae res suas populabantur, violentias pateretur; addentes, quia dum explorarent quod ille se nollet vlcisci, quicquid illius iuris esset mordacius deuastarent: Sanctius et honestius esse, ut ius armatae militiae recognosceret, in hostes ferrum stringeret, violentorum audaciam frenaret: Satius esse temerarios vi bellica premi, quam pagenses et inermes ab eisdem iniuste opprimi. Quod Geraldus audiens, non assultu, sed ratione cohortatus, ad miserandum et subueniendum flectebatur. Totumque se diuinae dispositioni ac misericordiae committens, tractabat qualiter pupillos et viduas iuxta Apostolicum praeceptum visitaret, ut se ab hoc seculo immaculatum custodiret. Igitur ad insolentiam violentorum reprimendam se iam exercebat, id in primis certatim obseruans, ut hostibus pacem, facillimamq. reconciliationem promitteret. Quod utique studebat, ut vel in bono malum vinceret, vel si illi dissiderent, iam ante Dei oculos suae parti iustitia plenius fauisset. Et aliquando quidem mulcebat eos, et in pacem reducebat. Cum vero inexplebilis malitia quorumdam pacificum hominem irrideret; iam tunc cordis acrimoniam exerens, conterebat molas iniqui, ut de dentibus eorum, iuxta illud Iob, auferret prędam. Non tamen, ut plerisque moris est, vlciscendi libidine percitus, aut vulgaris amore laudis illectus, sed pauperum dilectione, qui seipsos tueri nequibant inferuens. Agebat autem hoc ne forte si inerti patientia torpuisset; praeceptum de cura pauperum neglexisse videretur. Iubet enim eripi pauperem, et de manu peccatoris egenum liberari. Iure igitur non dabat cornu peccatori. Aliquotiens autem cum ineuitabilis ei praeliandi necessitas incumberet, suis imperiosa voce praecepit, mucronibus gladiorum retroactis, hastas inantea dirigentes pugnarent. Ridiculum hoc hostibus foret, nisi Geraldus vi diuina roboratus, mox eisdem hostibus intolerabilis esset. Quod etiam suis valde videbatur ineptum; ni experimento probassent, quod Geraldus, quem pietas in ipso praeliandi articulo vincebat, inuincibilis semper esset. Cum ergo viderent quod nouo praeliandi genere mixta pietate triumpharet, irrisionem vertebant in admirationem. Etiam victoriae securi, seruabant alacres quod iubebat. Non enim auditum est aliquando quod vel eum, vel milites eius, qui sub illius fidelitate pugnauerunt, euentus victoriae fesellisset. Sed et hoc certum constat, quod nec ipse quemlibet vmquam vulnerauerit, nec prorsus ab aliquo vulneratus est. Christus namque erat, ut scriptū est, in latere eius, qui cordis eius oculū inspiciens, peruidebat quod pro eius amore tam beneficus erat, ut non hostes ipsos vellet appetere, sed solā in eis audaciā dementare. Nemo sane moueatur, quod homo iustus vsum pręliandi, qui incōgruus religioni videtur, aliquādo habuerit. Quisquis ille est, si iusta lance causam discreuerit, ne in hac quidem parte gloriam Geraldi probabit obfuscandam. Nonnulli namque patrum cum et sanctissimi et patientissimi fuerint; iustitiae tamen causa exigente viriliter in aduersariis arma corripiebant: ut Abraham qui pro eruendo nepote ingentem hostium multitudinem fudit. Et Rex Dauid, qui etiam contra filium legiones direxit. Geraldus non aliena peruadendo, sed sua, quin potius suorum iura tuendo confligebat. Non nesciens Rinocerotem, id est quemlibet potentem, loro religatum, ut glebas vallium, id est humilium oppressores confringat. Neque ut ait Apostolus, iudex sine causa gladium portat; vindex enim Dei est. Licuit igitur laico homini in ordine pugnatorum posito gladium portare; ut inerme vulgus velut innocuum pecus a lupis, ut scriptum est, vespertinis defensaret. Et quos Ecclesiastica censura subigere nequit, aut bellico iure, aut vi iudiciaria compesceret. Non igitur obscurat eius gloriam, quod pro causa Dei pugnauit, pro quo pugnat orbis terrarum contra insensatos; quin potius ad laudem eius proficit, quod semper sine fraude vel insidiarum interuentu palam vicerit, et tamen ita protectus a Deo sit, ut gladium suum, sicut supra diximus, numquam humano sanguine cruētauerit. Porro autem, qui exemplo eius aduersus inimicos arma sumpserit, eius quoque exemplo non propriam commoditatem, sed communem quaerat. Videas namque nonnullos qui pro amore laudis ut lucri, sese periculis audenter obiiciunt, mala mundi pro mundo libenter sustinent: cuius dum amaritudines occurrunt, eius gaudia, ut ita dixerim, quaerentes perdunt. Sed istorum alia res est. Opus vero Geraldi lucidum est, quoniam de simplicitate cordis metitur. Explorauerat antiquus deceptor mores adolescentis, et nescio quid diuinum in eo commētatus, in inuidiam exardescebat, et ob id quantis poterat tentationum fraudibus hunc obruere satagebat. Sed ille iam didicerat ad gremium diuinae pietatis orando confugere, et illius commenta per Christi gratiam refutare. Hostis autē inexplebiliter inuidus, cum experimento probasset, quod in eo per delectationem carnis regnare nequiuisset, bellorum, ut supra diximus, turbines ei per improbos concitabat, ut arcem pietatis per illos in corde eius oppugnaret, ad quam per seipsum inrumpere nequaquam valebat. Contra castitatem vero, ut ad eius iuueniora redeamus, quam isdem virgunculus certatim diligebat, versutissimus hostis acerrime succendebatur. Nouum namque et inusitatum illi erat, quod aliquis iuuenculus naufragium pudoris tutus euasisset. Libidinem igitur, quae ad decipiendum genus hominum, vel maxima, vel prima est eius virtus, instanter illi suggerebat. Quam cum ille penitus refutaret, torquebatur hostis; quod nec ad fores quidem cordis illius hanc intromittere posset. Veternosam ob hoc repetit fraudem, et ad instrumentum deceptionis, quo vel Adam, vel posteri eius maxime decipi solent, ad mulierem dico, recurrit. Quandam enim iuuenculam eius oculis, ut fertur, ingessit. Qui dum in ea colorem nitidulae cutis incautus attenderet, mox in delectatione illius mollescere cœpit. O si protinus intellectu cōspexisset quid sub cute latebat! quia nimirum nihil carnis pulchrum est, nisi fucus pellis. Auertit ille oculos, sed species per ipsos cordi impressa remansit. Itaque angebatur, illiciebatur, et caeco igni adurebatur. Tandem victus mittit ad matrem puellae, qui se nunciat nocte venturum. Sequutus ille nuncium, violenter ad interitum animae festinabat. Interim vero, sicut solent captiui inter vincula, pristinae libertatis gementes memorari, suspirat Geraldus, et consuetam diuinae dilectionis dulcedinem recolebat. Et licet aegro affectu, rogabat Deum, ne se illa tentatio penitus absorberet. Venitur ad condictum, intrat hospitium puella, quia frigus erat, stetit in facie iuxta focum: Geraldum vero iam diuina gratia respexerat. Cui tam deformis eadē puella mox visa est, ut non crederet eam esse quā viderat, donec pater eius ipsam esse assereret. At ille intelligēs id non sine diuino nutu fieri, quod eadem iuuencula non eandem venustatē in eius oculis haberet, mox ad Christi misericordiam se recollegit; et profunde suspirans cōcitus equum ascendit, et nil cunctatus, gratias agens Deo, raptim abire properauit. Nimius algor frigoris tū forte ingruerat, cui se tota nocte torreri permisit, ut scilicet prauae delectationis teporem glacialis asperitas puniret. Iubet autem protinus patri, ut hanc nuptui traderet. Quam et libertate donauit, et quoddam praediolum iure testamentario concessit. Fortassis autem fragilitatē suam suspectus, eius accelerari nuptias fecit. Quapropter eleemosynae causa, et dote libertatis donauit, ne illius matrimonium tardaretur. Verum tu Cedrus Paradisi futurus, quomodo sic agitari potuisti? Certe ut disceres qualis ex teipso esses. Nam et ille tuus patronus, Apostolorum videlicet Princeps, cui postea et teipsum, et omnia tua commisisti, non se satis cognosceret, nisi tentationis articulus obrepsisset. Nunc vero tu expertus qualis homo per se, qualis per Dei gratiam sit, compati supplicum tuorum fragilitati ne dedigneris. Nouerimus autem quia non est inconsuetum Sanctis tentari. Insertis enim corruptae naturae vitiis nascuntur, scilicet ut sicubi certēt, certantes vincant, vincētes coronentur. Interest autem quis delectationē vitij recipiens succumbat, aut quis eidem repugnans vincat, ac delectatione virtutum potius mentem occupans, venenum prauae delectationis, quod ad horam forte insumpserit, antidoto piae supplicationis a se repellat. At adolescens hic periculi experimento discretior, sicut aliquis in lubrico post impactionē pedis, cautius incedebat, satis cauens ut cordi eius nihil oculi nunciarent, vnde mors ad eius animam per fenestras eorum subintraret. Cęterū dulcis Dominus ac rectus, qui seruū suū Geraldū a stupro, pietatis dulcedine seruauit: punire eū pro cōcupiscentia, rectitudinis censura nō omisit. Elapso quippe nō multorū dierum tēpore, per vnū et eo amplius annū glaucomate caecitatis reū suum cōtriuit, ut oculi qui illicita viderāt, nec licita quidē ad tēpus videre possent. Cū quidē nec in palpebris, nec in prunulis eius, perpera quęlibet appareret. Nouerāt familiares caecitatē, et hāc extraneis perspicaces pupillae sūmo studio dissimulabāt. Ille vero sub manu feriētis Domini sese humilians, tanquam ad eius flagella paratus tacebat. Medicinā sane corporeā nec refutabat, neq. vrgēter quaerebat, praestolās patienter, quādo, vel qualiter Dominus suus expleta feriendi volūtate verbera submouere voluisset. Nouerat enim quod omnis filius flagellatur. Internus vero arbiter etiā minimas in electis suis maculas nūc purgat, ne sit in eis quod postmodū oculos eius offendat. Et ob id flagellū hoc eidē intulit, quo mēs iuuenilis et de praeterito purgaretur, et in futuro defaecatior seruaretur. Cū ergo Deus explesset in eo voluntatē suā, flagellū dimouit, et lucē eius oculis reparauit. Iā vero ille quasi excoctis per afflictionē sensibus, vitā satis honestā ducebat, et medioximū discretionis callem in neutra parte pronior agebat. Scilicet ut seculari negotio sua munia nō fraudaret, nec a religionis cultu terrena se occupatione tricaret: honestiores viros sibi familiarius adiūgebat, et clericos melioris famę, cū quibus domi vel foris diuinū officiū, aut simul, aut viritim exercebat. Venerat Dominica dies, et ille necesse habebat ad quoddā placitū ex cōdictu venire, quo scilicet nobiles quidā viri conuēturi erant. Quos ne tardius veniēs demorari videretur, manicare studuit, et priusquā illuscesceret proficisci. Cauebat quippe in hoc turgidū fastum, ne se cuiquā tardū aut difficilē praestaret; ut moris est nūc quibusdā, qui velut de thalamo procedētes, prius ebrietati se mācipant, quā amicis pręstent, cōtra illud Scripturae dicētis, Vae terrae, cuius Principes mane comedūt. Atqui Geraldus nō ita. Valde enim indigne ducebat, ut qui multis praelatus erat et dominus, vitiorū dominationi fieret seruus. Ieiun9 ibat ad placitū, ne mersa sobrietate rationis iudicio caruisset. Inquirebat autē quid Christi, quid pacis, quod cōmune bonū praeferret. Post nocturnas autē laudes si quolibet proficiscendū erat, Missarū subsequebatur solēnitas: ita diuinae clemētiae se suosq. cōmittēs abibat. Praedicta sane Dominica, quoniam necesse fuerat ante Aurorā proficiscere, Missam praeterierat: quā scilicet expleto placito cū speraret audire, nusquā possibile fuit. Mœstus igitur admodū discurrebat, quęrēs vbi aliqua spes reperiēdi fuisset. Cū vero nequicquā, aduocat Clericos qui tū forte aderāt, et cū his omnes psalmistanos milites, dicens, Mea proprie culpa est, quod haec sancta dies in vanū nobis transiet. Sed est quod ad laudē Dei faciamus, ne diem sanctā inaniter expēdisse videamur. Dixerat haec, et Psalteriū a capite, nil mortale sonans, cum eisdem percucurrit. Ex hoc iam sibi consuetudinem statuit, ut Psalterium pene quotidie recitaret. Quo videlicet decurso, velut spiritaliter epulatus, gaudere videbatur, ut solet aliquis ambitione exsatiata laetari. Manupreciū videtur, si de corporis eius habitudine quaedam proferamus. Nam licet caro non prosit, licet fallax gratia sit pulchritudo, tamen quia libidinis atq. superbiae fomes esse quibusdā solet, laudandū est in hoc viro quod et venustus fuit, et se nec libidinis cœno fœdauit. Geraldus igitur staturae mediocris, et totus, ut dicitur, euphormis, id est bene formatus. Et cū vnumquodq. membrū sua pulchritudo cōpsisset, collum tamē ita candidulū, et quasi ad normā videndi decusatū habebat, ut vix aliud tā gratiosum vidisse te putares. Elegantiā sane corporis venustas animi decorabat. Vnde in frontispicio eius cordis habitudo subrutilabat. Hoc et Scriptura testatur, dicens, quod risus dētium, et occursus faciei, qualitatem interioris hominis demōstrat. Gustauerat iā quoniā dulcis est Dominus, et sponsi cœlestis quoniā suauis amplexus: et iccirco pulchrā animae speciē nō patiebatur in oculis eiusdē spōsi delectatione carnis illecebrari. Solebant sui collū eius laetātes deosculari, nec tamē indignabatur illis, quoniam superbia, quae semper intrectabilis est, sedem sibi vindicare nō poterat. Erat praeterea corporis pernicitate multum velox, et virium robore validus. Quod iccirco fit cōmemorandū ut appareat quoniā laudabilis est, qui materiā superbiendi habēs, sese in humilitate depresserit. E contra, quam vituperabiles, qui parum vel nil horū habētes intumescūt. Postquā vero mētalibus se studiis plenius applicauit, illa corporis agilitas prorsus emarcuit. Tū praeterea gratissimus erat alloquio cōmuni, et in tractandis ac disponēdis rebus acumine consilij profūdus. Et quanquā scurrilitatis verba caueret, seria tamē ita proferebat, ut etiam suis in hoc placeret. Nec in proferendis minis erat nimis dicax, nec in reseruandis iniuriis tenax. Sed neq. ad beneficia quaelibet danda facilis, neque ad hęc quę dederat auferenda mutabilis. Quod vero affirmatiue diceret, hoc indubitanter explebat, nisi forte peccatum esse dignosceret. Studebat autē ita sobrietati, ut non solū se, sed etiā suos a temulētia custodiret. Nā conuiuę eius, neque voraces erant, neq. bibaces. Neq. enim vel hospites vmquā ad bibendū cogebat, neq. numerosius quā omnes caeteri conuiuae, potum hauribat. Itaque sic temperabat conuiuium, ut ab eo nec temulenti surgerent, nec subtristes. Et cum hospites, ad quorum humanitatem se totum impendebat, reficere nonnumquam mane fecisset; ipse tamen non ante horam diei tertiam, vel in ieiunio ante nonam reficiebat. Illud scripturae praeceptum obseruabat beatus Princeps, qui in tempore suo comedit ad reficiendum, et non ad luxuriam. Quid enim ille conuenientius obseruaret quam ebrietatem; quae praeter hoc quod mors animae est, et a regno Dei, teste Apostolo, sicut homicidium, excludit; etiam corpori multum noxia probatur. Inde enim virium debilitas, inde membrorum tremor, inde sensuum eneruitas, inde senectus intempestiua conqueritur. Visus, loquela, vultus dehonestatus, et omne religionis decus deprauatur. Nemo quippe valet simul vino, et Spiritu sancto repleri. Et nullo pacto Ierusalem ab igne fornicationis valet tueri, si principem coquorum Nabuzardan ab eius obsidione noluerit arcere. Semper sedilia pauperibus coram se parabantur, et aliquotiēs mensae apponebantur eis, ut per seipsum videret, quid vel quantum ad refectionē eis daretur. Nec certus recipiendi numerus tenebatur, sed cum forte plures adessent, quorū personae dumtaxat aptae ad recipiendum viderentur, plures ad eum introducebātur. Nullus vero vmquam ab ostio sine datu eleemosynae excludebatur. Ministri procurabant, ut ad manum semper haberet fercula, quae ipse eis daret. Potus quoque afferebatur, quem inspectum ac pręgustatū transmittebat, ut ipsi primo biberent; quibus et sui panis medietatem dabat. In his utique Christum se suscipere credens, et ipsum reuerenter in his honorans, hunc ad se per ipsos intromittebat, cuius refrigerium est, iuxta Prophetam, reficere lassum. Quam susceptionem mercedis male sibimet illi imminuunt, qui licet foras eleemosynam transmittant, pauperes tamen ad se non introducunt. Nam Christum, qui dicit, Hospes eram, et collegistis me, ita a suis domibus excludere videntur. Ut autem Pharisaeorum iustitiam, iuxta praeceptum Domini, praeiret; nonam partem de redditibus agrorum reponi seorsum faciebat. Inde in quibusdam suis domibus pauperes alebantur: hinc eis indumēta vel calciamenta praebebantur. Obuiantibus sibi nummos, quos ad hoc ipse ferebat, aut per se, aut per credulum ministrum clam iugiter ministrabat. Aliquotiēs cum pro aliquo homine nummi erogarētur, ipse cum indigentib. accipiebat, gaudens et exoptans pauperib. assimilari: Quos tamen statim dabat, multā diuini officij functionē pro accepto munusculo recompēsans. Refectionis tempore, ingens illi reuerentia seruabatur. Non ibi loquacitas aut scurrilitas praeualebat, sed vel necessarij, vel honesti sermones, vel certe diuini eloquij dicebantur. Per omne enim tempus semel in die prandebat, nisi forte aestiuis diebus, cum prosius *aliquid, aut crudum cœnaret. Ad eius mensam primo diutius legebatur; sed ut secularibus condescenderet, lectionē interdum suspendens, quaerebat a clericis quid in ea diceretur: ab ipsis tamen quos posse nouerat respondere. Siquidem nobiles clericos nutriebat, quibus et morum honestas, et eruditio sensus certatim adhibebatur. Pubescentibus enim austeriorem se praebebat, dicens quod illius aetatis tempus valde sit periculosum, quando quilibet adolescens maternae vocis similitudinem, vel faciei deponens, paternam incipit assumere vocem, vel vultum: et qui se tunc seruare studeret, facile dehinc carnis incentiua superaret. Cum ergo illi quos de lectione requirebat, illum rogarent, ut ipse potius loqueretur, tandem solebat proferre quod ei non pomposa dissertio, sed docta simplicitas ministrabat. Interim vero cum e vestigio non deessent, qui facetias quasdam, ut adsolet, aut iocularitates mouerent, non eas mordaci indignatione, sed quasi itidem iocando compescebat. Numquam tamen vanitatem coram se protrahi sinebat. Nouerat enim quod omnibus in commune Christianis iubeatur, ut vnusquisq. cum silentio suum panem manducet. In refectionis autem fine lectionē semper lector iterabat. Ita Geraldus vel de Deo loquēs, vel Deo sibi per lectionē loquente, maximū refectionis tempus expēdebat. Viderint illi hoc eius exemplū, qui contra redargutionē Prophetae, citharā et lyram ludendo habēt in conuiuiis suis. Gaudent lusibus, et exultāt ad vocem organi. Opus Domini nō respiciunt, quoniā inter voces perstrepentiū nec saltē clamorē pauperis audiunt. Quid enim? Verum est quod Christus Veritas dixit, quod scilicet, ex abūdantia cordis, os loquitur. Isti qui semper de secularibus, et vel parū, vel raro de Deo loquuntur, palā est quid amplius amēt, vel quid in cordib. eorum abūdet. Qui utinā sicut Geraldus nouissima prouiderent, et siue manducarēt, siue biberēt, omnia, iuxta praeceptū Apostoli, ad laudē Dei facerent. Trib. feriis in hebdomada, et omni tēpore quod abstinentiae dicatum est, a carnibus abstinebat. Si tamen in eisdē feriis festiuitas annualis euenisset, abstinētiā ita soluebat, ut in qualibet absoluta feria ad vicē illius quam soluerat, itidē abstineret; cum et vnū pauperem extra solitos obtentu illius festiuitatis reficeret. Sin vero ieiuniū die Dominica euenisset, nequaquā illud soluebat, nec sub hac occasione praeteribat, sed praecedenti sabbato solēnitatē ieiunij persoluebat. Sin vero talis esus sancto homini videretur incongruus, nouerit ille quē hoc forte mouet, quod omnia mūda sint mūdis, idest sine concupiscentiae vitio comedentib. Et qui non qualitatē cibi, sed necessitatē, vel appetitū quo sumitur internus iudex attēdit. Quod Helias Propheta et Esau, suo probant exemplo. Licuit igitur homini laico, praesertim tam iusto licitis uti: quod non licet eis quibus id sua professio contradicit. Nam illa Paradisi arbor non iccirco mortē intulit, quod mala esset, sed quod super interdictum fuit praesumpta. Porro vestibus laneis, aut lineis, non isto modo quo nūc a filiis Belial praesumptū et excogitatum est, qui utiq. sine iugo sunt, sed antiquo more sēper vsus est, ita duntaxat contextis, ut nec affectata pōpa redolerent, nec plebeia rusticitate notarentur. Sericinis vero vel preciosis, nec obtentu quidē cuiuslibet festiuitatis, nec alicuius praesentia Marchionis, plus solito se comere studuit. Reminiculum illud quo solet ensis renibus astringi, per viginti annos, si tandiu durare posset, nō mutare, aut renouare curabat. Quid dicam de balteo vel ambitiosis cinctoriis, aut fibula, de equorum phaleris; quandoquidē ille non solū portare aurum, sed nec habere quidē pateretur? Non enim putauit aurū robur suum, neq. in multitudine diuitiarū, sed in Deo gloriatus est. Ut religionis solent etiā professores, qui ad excolendū corporis cultū, inuerecūdo et infatigabili studio sollicitātur: id toto nisu affectantes, ut reuerentiā, quam sibi moribus tollunt, vestis preciosae saltem obtentu ab intuentibus emendicēt. Quibus utiquē expediret, ut ad cultum animae, quae iugiter pulchrescere poterat, potius vacarent. Erat autem pauperib. et iniuriā passis liber ad eum semper accessus, nec ad causam suam ei cōmendandā deferre munusculum aliquod indigebant. Plus quippe oculis eius vnusquisq. suam necessitatē plenius allegabat, quāto illum artius indigentē vidisset. Iam vero benignitas eius nō solum vicinis, sed etiā longinquis regionib. resonabat. Et quia nouerāt omnes, quam beneficus erga omnes esset, multi per eū suas necessitates expediebāt. Nec dedignabatur aut per se, aut per suos pauperū negotiis interesse, et ut potis erat, suffragiū praebere. Sępe enim cum inter discordes dura grassari bella cognouisset, die qua vētilanda erat causa, faciebat pro eis Missas celebrari: Et quib. non occurrebat humanitus subuenire, diuinū illis imprecabatur auxiliū. Neque hoc patiebatur, ut quilibet senior beneficia a suo vasso pro qualibet animi cōmotione posset auferre: Sed deducta ad medium causa, partim prece, partim imperio, cōmotionē exasperati animi reprimebat. Rectitudinis eius vigorē hac vna re tantū putares accliuē. Quotiēs pauper apud potētiorem forte obnoxius teneretur, instabat, ut imbecilliorē ita sustetaret, quatinus fortiorem sine laesione fregisset. Caeterū veraciter iustitiam esuriens, hac nō solum in suis, sed etiam in extraneis laedi non patiebatur. Iustitiae sitis, ut esuries, ordinatim in eo flagrabat. Non enim aut simplicitas, aut benignitas asperitatem zeli deserebat, aut asperitas zeli simplicitatis benignitatem. Nimirum ut de Iob dicitur, quod simplex erat, et rectus, et iste vir quamuis pauperibus multum consuleret, tamē ad puniendum reos nō vsquequaque dormitauit: Videlicet non ignorans quibusdam diuinitus esse datum, ut crimen, quod impunitum remanere non potest, temporali supplicio luant. Vnde et rex Dauid moriens Ioab et Semei iubet puniri. Quandā siluam latrones occupauerāt, qui rapinas et cędes transeuntibus atque vicinis inferebant. Quod Geraldus audiens, ad capiendum eos protinus direxit. Ac tum forte rusticanus quidam ad eos metu cogente venerat. Milites vero qui eos comprehēderunt timentes ne forte domnus Geraldus aut eos dimisisset, aut cur eos impunitos sibi ostenderēt, inculpasset, oculos omnium protinus auulserunt. Qua occasione factum est ut ille rusticanus vna caecaretur. Qui dehinc in Tolosanum pagum recessit. Longo post tempore, cum de eo domnus Geraldus audisset, quia latronum socius non fuerit, valde contristatus est, requirens vel si viueret, vel quo isset. Comperto autem quod ad Tolosanam prouinciam discessisset, centum solidos ut aiunt, ei transmisit; iubens portitori, ut eius vice veniam ab eo postularet. Itidem quam clementer consolaretur afflictos, aut quantum saepe misereretur obnoxiis, hoc liqueat exemplo. Quendam Presbyterum ita vicini sui crescente litigio contriuerant, ut eius oculos eruerent. Quem scilicet senior verbis multū consolatus est, suadens illi patiētiam. Sed ne verborū consolatio exilis videretur, quandam sui iuris Ecclesiam, facto sollenniter testamento, eidem contradidit. Aliquantulum tempus fluxerat, et vnus ex his qui Presbytero vim intulerant, ab officialibus comprehēsus est, et in carcere clausus. Quod et seniori tanquā inde gauisuro protinus nunciatum est. Qui statim quasi desiderio puniendi festinans, tetendit ad carceris locum. Aliae vero causae emerserant, quas necesse erat in crastinum expediri. Sub hac ergo occasione iubet reum vsq; tūc demorari. Sero autē cum officiales ad sua discessissent, pręcepit clam custodi, quatinus eum cibo ac potu reficeret. Et quia discalciatus erat, datis calciamentis ausugere permisisset. In crastinū vero mallensibus vndiq; ad seniorem confluētibus iubet reum adduci. Quidā vero quos custos carceris pro seipso parauerat, trementes indicant reū ausugisse. At ille volēs factum celare, quasi minabatur custodi. Sed mox itidem, Bene, inquit, actū est, quoniam Presbyter iam eis noxam indulserat. Item duo vinculati, quos apud eū reatus ingens obnoxiauerat, eidem fuerant praesentati. Instabāt vero accusatores, ut suspendio eos iuberet protinus interire. Ille vero dissimulabat, quoniam eos palā liberare nolebat. Sic enim in quolibet pietatis opere se modificabat, ut ipsa eius pietas nō nimia videri posset. Respiciens ergo accusatores, Si, inquit, ut dicitis, mori debent, prius iuxta vulgarē sentētiam reficiamus eos. Tunc cibum et potum iussit eis afferri, et ad comedendum disligari. Cūque refecti fuissent, dedit eis cultellum suum, dicens: Ite, et vos ipsi afferte vimen, quo suspēdi debeatis. Non longe autem erat silua, quae stirpibus densata succreuerat. Quam illi intrantes, et quasi vimen quaerētes, paulatim remotiora penetrātes, subito disparuerūt, et ita mortis articulum euaserunt. Hi vero qui aderant, assensum eius intelligētes, eos perscrutari inter fruteta non audebant. Quantum vero ex aequalitate personarum coniici potest, personas illas reorū qui se in malum destinauerat, aut dānis coercebat, aut charactere adustionis inurebat. Illas autem personas, quae nō per cōsuetam malitiam, sed qualibet, malum aliquod perpetrassent, indemnes dimittebat. Numquā tamen auditū est ut se praesente quilibet aut morte punitus sit, aut truncatus membris. Sane de pluribus gestis eius, pauca quaedam et singula cōmemoramus, quae ad ostendendū quosdam pietatis actus nobis videlicet cōpertos, sufficere possunt. Ob hoc etiā et minima quaelibet inserimus, per quae grande eius valeat studiū demōstrari. Ut est videlicet illud. Dum per aggerē publicū aliquando graderetur, in agello viae cōtiguo quaedam rusticana mulier aratrum ducebat. Quā requirit, cur opus virile mulier agere pręsūpsisset. Respondit virū suum diutius tam languere, tēpus sationis praeterire, se solam esse, nullūque, qui sibi subueniat, habere. Cum quidē ille calamitatē eius miseratus, tantos ei nūmos dari iubet, quanti dies sationis superesse videbantur, quatinus per singulos dies agricolā sibi conduceret, et ipsa de hinc a virili opere cessaret. Omne sucatū, ut ait Ambrosius, refugit natura, et auctor eius Deus quod cōtra illam est abhorret. Hęc ergo res per se quidem exigua est, sed affectus recti hominis naturae legibus conueniens, eam grandescere facit. Cum itidem alias viam carperet, haud eminus cicer quidam rusticanus metebat. Cum iuuenes, qui seniorem praeibant, inde sumentes manditarent, haec ille conspicatus, emisit equum, et ad hominē concitus venit, quaerens si cicer pueri abstulissēt. At ille, Ego, inquit, Domine, gratis dedi. Et senior, Bene, inquit, faciat tibi Deus. Tale est quod alia vice, cum ministri eius conuiuium sub vmbra cerasorū pararent, ramusculos baccis iam maturis depēdentes, quos antequā ille veniret, iidem ministri confregerant, a reclamāte rusticano argenti pretio comparauit. Forte dicet aliquis, quod haec relatu indigna sunt. Sed nos timorati hominis mentē per haec exigua demōstramus, ut ex obliquo intelligatur, quoniam qui modica non spernebat, paulatim decidere in maiora non poterat. An non affectus viduae per duo minuta comprobatus a Domino est? Erga ipsos vero qui iuris eius erant, tam beneficus, tamque erat pacificus ut mirum considerātibus esset. Nam frequenter improperabant et quod mollis esset, et timidus, qui se laedi ab infimis personis, tanquā impotens, permisisset. Nec facillime tamen, sicut domini solent irasci, contra improperantes vel leuiter indignabatur. Aliquando enim non paucos ex ruricolis obuios habuit, qui derelictis coloniis suis in aliā Prouinciā trāsmigrabant. Quos cū recognouisset, et quonā cū sua supellectile tenderent, inquisisset: Respōderunt quod iniuriati fuissent ab eo, cum ipse beneficiauerat eos. Milites vero qui obambulabāt Principi, suadebant, ut eos verberari iuberet, et ad domumculas, vnde discesserant, redire compelleret. Sed ille noluit. Quippe qui nouerat suū, et illorum Dominum esse vnum in cœlis, et qui magis consueuerat, iuxta Apostolum, remittere minas, qui potentiae suae manum nō leuare super pupillum soleret. Ergo permisit eos abire, quo sibi cōmodius putarent, et dedit licentiam conuersandi. Hoc vero, quod non sine mea verecundia quendam nuper garrientem audiui, scilicet quod debitum wadij nequaquam debitori relaxare solitus erat, omnino falsum est, sicut illi testantur qui saepe viderunt, quod non solum augmentum wadij, sed etiam capitale debitum relaxabat. Siquidem sui pagenses, vel clerici, qui illum sicut patrem affectuose diligebant, frequenter ei tortulas cerae deferebant, quas ille veluti grandia munera, multas gratias referens accipiebat. Nec tamen ex eadem cera quicquam ad suum vsum ardere permittebat, sed coram altari, vel sanctis pignoribus, quae perinde secum deferri faciebat, totam in luminaribus succendi praecipiebat. Cubiculari vero cū forte cera aliunde ad eius obsequium praeparata deesset, betulinas cortices, vel abiegnas taedas ante eū, et in ministeriis suis praeparabant. Sed cum ille tanto studio cauebat, ne muneribus quae sibi gratis dabantur priuati uterentur, quomodo consequens esset, ut exactiones wadiorum sine indulgentia exegisset? Quin potius, quae sibi iure debebantur, frequenter vltro debitoribus relaxabat. Minas quoque, iuxta Apostoli praeceptum, seruis remittebat. Nam et fraudem interdum patiebatur, et rapinam bonorū suorum, ut dicit idem Apostolus, suscipiebat. Sed ut hoc exemplo comprobetur; fur aliquādo tentorium eius noctu ingressus est. Cum quidem cereus de more coram lecto illius arderet, ac tū forte senior vigilabat. Solebat enim in stratu suo, dilectione Christi, atque dulcedine pasci, per studiū orationis. At vero fur ille curioso visu cūcta percurrens, explorabat si quid forte videret quod asportare valeret. Puluillum forte respicit, quod sericam tecam habebant. Tetendit manum et ipsum sibi trahebat. Tum senior, Quis, inquit, es tu? Extimuit latro, et stupidus haesitabat, Tum ille, Fac, ait, quod facis, et caute discede, ne forte aliquis sentiat. Ita latroni persuasit, ut licenter cum furto discederet. Quis alius praeter Geraldū hoc ita faceret? Certe mihi videtur, quod id magis admiratione dignum sit, quam si furem rigescere in saxi duriciam fecisset. Quantopere autē illud cauere studuerit, quod Apostolus iubet, Ne circumuenias in negotio fratrem tuum, itidem praesenti patebit exemplo. Cum aliquando ab vrbe Roma rediens Papiā praeteriret, haud procul castrametatus est. Quod Venetij, vel alij quamplures illico cognoscentes, ad eum protinus exierunt. Iam enim per omne illud iter satis nobilissimus erat, et religionis atque largitatis causa apud omnes famosus. Cum ergo negotiatores, ut eis mos est, inter papiliones cursitarent, et si quispiam vellet aliquid emere, disquisissent, honestiores quidam ad senioris tentorium peruenerunt, et ministros interrogabant, si forte domnus Comes (sic enim omnes appellabant eum) vel pallia, vel pigmentorum species emi iuberet. Tum vero ipse vocans eos ad se, Quod, inquit, placuit, Romae licitatus sum; sed plane velim dicatis, utrum bene negociatus sim. Tunc iubet empta pallia coram afferri. Erat autem vnū ex his preciosissimum. Quod Venetius intuens, quaerit quidnam pro eo datum sit. Cumque summam precij cognouisset: Vere, inquit, si Constantinopoli esset, etiam plus ibi valeret. Quo audito senior extimuit, quasi grande facinus exhorrescens. Cum vero dehinc quosdam Romeos sibi notos obuiam reperisset, tot solidos eis commēdauit, quot Venetius vltra datum pretium dixerat pallium valere, dans indicium vbi venditorem pallij reperissent. Verum cum in aliis peccati speciebus soleant homines compungi, atq. de emendatione meditari, aut raro, aut certe, nec raro videas, qui praeter Geraldum in ista peccandi specie se doleat deliquisse. Sed nimirum ille nouerat, quia Deus per omne peccatum offenditur, et eum, quem toto corde diligebat, offendere nec in minimis volebat. At vero non immemor, quia Christianorum iustitia debet iustitiam Pharisaeorum supergredi, cum vniuersae fruges eius rectissime decimarentur, nonas etiam iubebat seorsum recondi, quae in diuersis pauperum necessitatibus dispensarentur. Inde cum necessitas exegisset, superuenientibus diuerso tempore pauperibus vestimēta emebantur. Praeterea nummos indesinēter secum ferebat, quos obuiantibus egenis latenter, quantum poterat, vel per se, vel per quemlibet causae istius conscium dabat. Et cum illi reditus agrorū ac vinearum satis abundarent, numquam tamen auditum est, quod villici eius aliquid accommodassent; sed neque ipse praedium aliquando comparauit, praeter vnum agellum, qui suae cuidam possessioni forte insitus erat: Cum soleant diuites quique in hoc vehementer inardescere, terribilem Prophetae cōminationem obliti, qua dicit, Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Geraldus namque, iuxta praeceptum Euāgelij, contentus erat stipendiis suis. Et sicut ille neminem concutiebat, neque calumniam faciebat, sic et rerum dispositor Dominus, ea quae iuris illius erant, ab impiis et peruasoribus tuta seruabat. Etenim tanta praediorum loca per diuersas prouincias sub ditione sua tenebat, ut ipsis locis, quibus plenus erat, veraciter locuples diceretur. Nec tamen multitudo locorum extollebat eum, quoniam nihil, ut Psalmista dicit, a Domino volebat supra terram. Qui nimirum haec omnia adiiciebat illi, quia regnum Dei, quod primum est, ipse quaerebat ab eo. Tantum utique, Deo largiente, succreuerat, tamque protectus, et tam immunis perstiterat, ut ei conuenire videatur illud Iob, Tu vallasti eum, et possessio eius creuit in terra. Sane ut pateat, qualiter in bono malum vincere consueuerat, iuxta Apostolicum praeceptū, hoc eius factum sub exemplo commemoretur. Cum dehinc ad portum Placentinum venisset, quidam clericus, qui portui praeerat, superuenit. Nam sicut illic mos est, lucrosum nimis naulum a Romeis expectabat. Qui nescio qua causa felle commotus, verba indignationis rotabat, itaut Episcopum Rotenensis Prouinciae, sed et alios nobiles viros iniuriosis exprobrationibus lacessiret: Forte vir Domini de contra stans, seditionem moueri metuens, conuiatores compescuit, ne dure quicquam respondissent. Clericum vero blando sermone fregit, et quaedam munuscula ei dedit. At ille videns quam facili sermone et Episcopum, et caeteros a respondendis iniuriis compescuisset, se autem quam leniter ad mentem reduxisset, quaesiuit ab eo quisnam esset. Cum ille se Aquitanum, et mediocrem personam esse responderet, clericus eum tam vultu, quam eloquio considerans, ad eius gratiam se totum inflexit, et quicquid de naulo debebatur, cunctis de illius comitatu remisit, et tam ipsius, quā aliorū flascones et utres vino impleuit. Habebat enim isdem senior diuinitus hoc donum, ut tam ipse quam sermo eius gratiosus esset. Et non solum quibuslibet aliis personis, sed etiam ipsis magnatibus. Quin et Regibus semper carus, et reuerendus erat. Merito quippe diligebatur ab omnibus, quoniam ipse cunctos diligebat. Referamus plane quid de quodam fugitiuo, quasi de amico fecerit. Nam in eodē itinere fugitiuum eundem reperit, qui ante aliquot annos ab eius municipio discesserat. Qui apud illas personas cum quibus habitabat, magnus etiā et locuples habebatur. Hunc itaque ministri domni Geraldi reperientes, ad eum trementem et pauidum adduxerunt. At ille seorsum inquisiuit ab eo, qualiter se ageret. Et cum didicisset ab eo, quod in eodem loco non parum honorabilis haberetur; Nec ego, inquit, te dehonestabo. Tunc praecepit suis, ne quis proderet, qualis in sua regione fuisset. Tum vero videntibus vicinis suis, ei quaedam munuscula tribuit, et in eloquio vel conuiuio satis eminenter honorauit, et eum in pace dimisit. Quis hoc praeter Geraldum faceret? Sed hoc ille fecit, qui non auaritiae seruus erat, sed misericordiae se totum dicauerat. Item in eodem itinere, quidā vir de parte Bituricensi, non longe a Roma sibi coxam fregerat. Qui relictus a suis, cum coniuge solus remansit. Quem Bonifacius quidam ex militib. domni Geraldi casu reperit, et necessitatem illius audiens, ad eundem domnum Geraldum hunc adducens, En, inquit, domine mi, iuxta tuum desiderium reperi, quod tibi placiturum praesento. Ecce homo indigens solatio. Quem dehinc vir Domini in tuitione sua gaudens suscepit, et vsque Briuatensem vicum sufficienter sustentatum deduxit. Tunc insuper ei decem solidos praebuit, quibus subsidium vsque ad suos habere posset. Haec et huiusmodi facta testantur miserendi affectum, quem ei diuina inspiratio largiter inspirabat. Verum nouerimus, quia necesse est, ut messis triticea cum lolio crescat, et granum frumēti palea superior interim premat: et ob hoc oportuit ut iustum Abel malitiosus Cain ad patientiā exercuisset. Geraldus quoque, sicut Iob, frater draconum, et socius strutionum fuisse monstretur, frequenter a quibusdam Prouinciarū lacessitus est. Nam reipublicae statu iam nimis turbato, regales vassos insolentia Marchionum sibi subiugauerat. Iam itaq. multarum causarum experimentis probatum fuerat, quod, ut scriptum est, omnipotens erat contra hostes Geraldi. Quibus videlicet ita insuperabilis videbatur, ut malum, quod ei perstruere {82}molirentur, in ipsos potius redundaret, ut scriptum est, Qui fodit foueam proximo suo, ipse prior incidet in ea. Wilelmus plane Dux Aquitanorū, vir bonus, et per multa laudabilis, cum tandem vehementer inualuisset, non minis quidem, sed precibus agebat, ut Geraldus a Regia militia discedens, sese eidem cōmendaret. Sed ille fauore Comitis nuper vsurpato, nequaquā consensit. Nepotem tamen suum nomine Rainaldum eidem cum ingenti militum numero commēdauit. Sed et isdem Wilelmus nullatenus illi indignatus est, quippe non immemor, quia pater suus Bernardus ipsum adhuc adolescentem eidem domno Geraldo amoris causa commendauit. Et ideo dulci admodum cōtubernio, et ingenti veneratione semper eum excolebat. Cum vero causa instabat, ad eius colloquium veniebat. Nonnunquam autem gratiosi hominis Wilelmus suauitate delectatus, vi precum exigebat, ut secum diutius cōmoraretur. Et frequenter in agendis progressus, longius secum ire faciebat. Factum est quadam vice, cum ita res exigeret, ut in quandam regionem qua hostiliter ierat, longum tempus cum eo expendisset. Interim vero omne stipendium, quod in sagmariis Geraldi delatum fuerat, paulatim defecit. Porro exercitus ad praedam versus, tanquam hostes Wilelmi persequens, totam regionem illam depopulabatur. Qua causa incolae sibi timentes, facultatibus expositis fugiebant, nec inueniri poterat, qui ministris eius stipem vendidisset. Cum ergo nihil ad emendum reperissent, nec de praeda quicquam eis tangere licuisset, non modicam in illa expeditione penuriam sustinuit. Neque enim ab his qui praedabantur, quicquam suscipere patiebatur, ne forte cum eis participans socius peccati existeret. Sustinuit autem et amici comitatū, nec afflictus deseruit. Ridebant hoc nonnulli, quod aliis de praeda lasciuientib. ipse cum suis indigeret. Multi quidem quibus erat sanior intellectus, illum beatificabant, altius gementes, quod ad hunc imitādum idonei non essent. Denique ex hoc et deinceps, cognomentum hoc promeruit, ut ab omnibus in cōmune Geraldus ille bonus appellaretur. Tanti autem apud eumdem Wilelmum habitus est, ut ei sororem suam in coniugio dare vellet, Ermengardi matre quamprimum id cupiente, quae virum hunc pio diligebat affectu. Sed Christus virginis filius castitatis amorē illi dudū indulcauerat, quam ab ineunte aetate ita complexus est, ut nec intuitu quidem tā excellentis copulae pateretur ab ea diuelli. Quātopere enim carnis obscœnitatem exhorruerit, per hoc animaduerti potest, quod nocturnam illusionem sine mœrore nullatenus incurrebat. Quotiens nāque illud humanitatis infortunium dormienti contigisset, consecretalis cubicularius afferebat ei seorsum, in competenti videlicet loco, vestes mutatorias, ad hoc semper paratas, et tomentū, et vas aquae. Quo illo intrante, nō enim patiebatur se nudum videri, mox ille minister clauso ostio recedebat. Ita cultor internae puritatis corporis inquinationem refugiebat, ut ipsam solam, quae dormienti acciderat, non solum balneis, quinetiam lacrimis abluerit. Stultum forte videbatur hoc eius factum, sed illis plane, quorum cœnosa mens vitiorū sordes exalat. Qui cum se vel naturaliter, vel voluntarie sordident, immunditias tamen suas abluere per se dedignantur. At vero Geraldus scriptū nouerat, Omni custodia serua cor tuum. Et itē, Qui modica spernit, paulatim decidet. Velim sane perpendas quanti habendū sit, quod inter mūdanas opes, et in fastigio terreno positus, castitatem seruauit. Quid magnificētius faceret? Nihil amplius, aut excellentius requiras. Nam sicut beatus Martinus perhibet, Nihil virginitati est comparandum. Vnde et Ademarus Comes vehementer instabat, ut eum suae ditioni subdidisset. Quod nullo equidem pacto extorquere potuit. Non solum quippe eidem Ademaro, sed nec Wilelmo quidem Duci, qui tunc maiore rerum affluentia potiebatur, se commēdare assensus est. Credo Mardocheum vir iste meditabatur, qui superbo Amā se submittere, honoremque Regibus a Deo collatum praebere contempsit. Verum cum in amicitia Wilelmi deuictus pacem habere videretur, ut homini in Christo viuenti persequutio non deesset, praedictum Comitem Ademarum illi Satanas instigauit. Quem profecto multis, et variis tentationibus appetitum, sibi subiugare non potuit. Aliquando quippe contigit ut in prato cum paucis militibus mansitaret nocte: cum equidem Ademarus misso exploratore pro certo resciuit et vbi, et cum quantis esset. Gauisus plurimum quod occasionem opportunam ad eum comprehendendum reperisset, armatorum cuneum collegit, et ad locum aciem direxit. Porro Geraldus in parte ipsius prati decumbens, ut fertur, cum suis omnibus dormiebat. Sed ille qui custodit Israel, nequaquam innocenti viro dormitabat. Si quidem, ut de Hieremia Propheta scribitur, quia Dominus celauit eum: ita et hunc diuinitus abscondit, ut cum omne pratum per gyrum discurrissent, et per medium regirassent, nequaquam eum reperire potuerint. Tum vero Ademarus adnisu frustrato, dolens impietatem suam esse delusam, recessit. Iustus vero, ut scriptum est, mundis manibus addidit fortitudinem laudis in Domino. Quoddam itidem eius castellum satellites Ademari Comitis occupauerunt. Quo Geraldus audito, paucos milites, qui tunc sibi forte aderant, secum duxit, et ad oppidum festinauit. Ademarus vero cum valida exercitus manu, oppidi peruasores subsequi parabat. Sed cum non longe essent, quod ad obsidendum castrum Geraldus pręcurrerat, volantem exercitum retinuit dicens. Explorandum nobis est, quanam Geraldus pugnatorum multitudine valletur, qui nos ad obsidendum oppidum ausus est praeuenire. Neque enim se in hoc periculo praecipitasset, nisi quorumlibet rusticorum auxilio septus esset. Dixerat haec, et pernices equites ad hoc explorandum direxit. Nox vero tum ingruerat. Nec cunctati exploratores festinant, et quaenam sint castra Geraldi sollicite rimantur. Ut autem in nocte solet fieri, lapides albicantes eminus sub incerto visu conspicati, obsidentium tentoria putauerunt. Qui protinus exangues et perterriti ad Ademarum recurrunt, ac ingentem castrorum multitudinem se vidisse fatentur. Redierant enim per quandam matronam, cui idipsum retulerunt, per quam et hoc ipsum, quod illis exploratoribus visum fuerat, postea viro Dei innotuit. Ademarus itaque cum exercitu suo diuino nutu labefactatus, ad sua remeauit. In crastinum vero peruasores castelli, cognito quod Ademarus eisdem minime adesset, pacem a Geraldo requirunt, poscētes, ut eosdem sine ignominia recedere permisisset. Et id quidem vir Dei Geraldus ilico indulsit. Sed milites animo concitati aegre ferebant, si vel armis non spoliarentur. Inualuit tamen pietas Geraldi, et illos stare coegit, hostibus vero per angiportum fugientibus aditum permisit. Quinetiam duos de suis armatos constituit, qui hinc inde stantes procurarent, ne aliquis de supellectili exeuntium quicquam rapere praesumpsisset. Ita Geraldus exturbatis absque sanguine hostibus triumphauit. Ita Christus more suo gloriosius militem suum ipsa aduersitate nobilitauit. Godefredus ille Torennensis Comes, quadam vice, collecto militum agmine, festinabat, ut hūc virum Dei bellando lacessiret, aut quae erant iuris illius deuastaret. Contigit autem, ut ipso gladio quo se armauerat, ita vulneraretur, ut arreptum iter nequaquam explere posset. Qui tandem intelligens quod ob iniuriam viri Dei vulneratus sit, a malitia sua cessauit, Merito sibi illud Mosaicum conuenire conspiciens, Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Oppidum nihilominus, quod Monasterio superimminet, frater praedicti Ademari clanculo inrepsit. Sed quia iam experimentis aliorum didicerat, quod Geraldus Deo pro se pugnāte semper hostibus praeualeret, non ausus est ibidem remorari. Tamen ablatis omnibus quae asportari poterant, concitus aufugit. Nec multum vero post, quibusdam honestis viris sese ob illius facinoris causam obiurgantibus cuncta reddidit, et ad virum Dei veniens, indulgentiam pro sua temeritate postulauit. Iam enim apud omnes, qui se nouerant, tantam reuerentiam obtinebat, ut quisquis eum laesisset, quasi sacrilegium fecisset, non sibi in prosperum cedere certus esset. Sane quamuis filij tenebrarum et per ista quae commemorauimus, et per alia multa filium lucis inquietarent; ille tamen vbicumque poterat, pauperes tueri non omittebat. His enim qui se laedebant, tam facile ignoscebat, ut putares quod ille magis ignoscere, quam illi vellent reconciliari. Durior illi causa pro pauperibus semper erat, quam anima eius illis compatiebatur; faciliusque suam negligere causam poterat, quam illorum. Ut enim peritissimus quidam Medicus, qui forte vulneratus iacet, aliorum vulneribus mederi studeat: sic iste dum laederetur, tamen impotes tueri non omittebat. Suis siquidem inimicis ita insuperabilis erat, ut malum in eos potius redundaret, quod ei perstruere molirentur. Quod ex quibusdam superius relatis, et ex praesenti probatur exemplo. Frater Ademari Comitis Adalelmus, praeter illam iniuriam, quam eidem domno Geraldo fecerat, cum Aureliacense castrum peruaserat, quam videlicet iniuriam ipse libenter ei indulserat, adhuc tamen eius malitia furebatur, et ad laesionem sancti viri pertinaciter instigabatur. Collecto itaque satellitum cuneo, castrum, quod tunc forte domnus Geraldus Missarum solēniis intererat, irrumpere tentauit. Sed illi quidem qui forinsecus erant, illū in praeceps gradientem eminus cōspicati, portam repente clauserūt. Facto autem strepitu in castro vociferantium, milites qui ad Missam cū seniore erant, exilire volebant. Quos ille sermonibus fregit, et donec opus Dei compleretur, nequaquam exire permisit. Interim vero satellites Adalelmi ambitum castelli peruagantes, septem equos tantum repererunt, quos et abegerunt. Et confestim incassum se irrupisse vidētes, pudore acti, remeare cœperunt. Fertur autem quod vir Domini retētis militibus, supra portam sumpto psalterio concitus ascenderit, et nescio quid e Psalmis Domino decantauerit. Porro tyrannus, qui mœrere cor iusti fecerat, laetatus nequaquam redire permissus est. Mira dicturus sum, et pene incredibilia, nisi haec a teste satis idoneo perhiberentur. Nam de caballis eorum ferme sexaginta sub breui spatio tēporis extincti sunt. Adelelmus autē post quartumdecimum diem, tā terribiliter obiit, ut omne vbi iaceret, turbo vehemēs discooperiret. Testatur hoc praesens Adalbertus, ille videlicet Monachus qui apud Lemouicas verbum Dei solet populo praedicare. Thesaurū quippe sancti Martialis Torennae custodiebat: qui pridem ob metum paganae gentis illic fuerat deportatus. Ablatores autem illi videntes quod acciderat, homini Dei suos equos remiserunt. Nonnumquam inuitus cogebatur potentiae suae vires exerere, et prauorum ceruicem vi bellica curuare, sicut videlicet actum est de quodam pessimo homine, qui vocabatur Arlaldus. Is nāque tenebat quoddam oppidulum, quod dicitur ad sanctum Serenum, ex quo scilicet, quasi lupus vespertinus egrediens, irruptiones faciebat in familiam domni Geraldi. Cum quidem ille sicut pacificus loquebatur ei qui oderat pacem; quinetiam quaedam munuscula tribuebat ei, et arma militaribus apta, quatinus ferinos eius mores per beneficia deliniret. Sed stultus homo ac brutus, hoc non pietati, sed ignauiae deputans, audacius in praedicta familia grassabatur. Tandem ergo Geraldus considerans quod stulti hominis vesania sine flagello frenari non poterat, collecto militum agmine, tetendit ad castellum. Atque incredibili victoriae prouentu, bestiam illam sine cuiuslibet interfectione de suo cubiculo protraxit. Cumque ante ipsum plenus confusione staret, non contumeliose, sed ratiocinando quantum oportuit eum alloquitur. Cum ille tremens verba humillima ac deprecatoria respondisset, vir Domini ad eum: En, inquit, expertus es, quod tuis viribus aduersum me consistere nequeas. Caue igitur furere, caue vltra malitiam exercere, ne grauius ipsa in caput tuum redundet; Et teipsum, inquit, ita dimittam, ut neque obsidem, neque aliquod iuramentum a te suscipere curem. Sed neque de tua supellectile saltē pro compensatione praedae, quam exercere solitus es, quicquā auferre permittam. Ita coercitum dimisit hominem, et ille satis deinceps cauit, ne Geraldi familiam laedere praesumpsisset. Iam ut supra dixeramus, cessabant eius aduersarij, diuino metu consternati. Nam licet ad exēplum Iob, frater fuerit draconum, et socius strutionum; bestiae tamen agri pacificae erant illi. Nam cum alodus juris eius esset postomia, et deinceps latifundia ipsius ita sibi succederent, ut vsque ad montem magnum Greonem, posset in eundo, et redeundo, semper in propriis mansitare capellis; tamen non indigebat ut aliquam villam cuilibet potenti ad custodiendum commendasset, nisi vnum solum praediolum quod dicitur Taladiciacus. Erat enim semotim inter pessimos vicinos longe a caeteris disparatum. De hoc officiales permiserunt inuito et nolenti, quatinus illud cuidam Bernardo ad custodiendum commēdaret. Quod equidem ille cum quadam hilaritate patienter ferebat, dicens: Bene mihi contigit, ut discam, quia bonum est confidere in Domino, quam in homine. Quod scilicet ob hoc libuit commemorare, ut hinc pateat, quia quotiens Deus aliquid ad eius probationem fieri permisit, ille non ad tristitiam, sed ad humilitatem id retulerit. Per quod etiam demonstratur, quod vir iste ex fide vixerit, qui cuncta diuinę dispositioni subiacere cognouerit, et quod in terris nihil sine causa, ut scriptum est, fieri non ignorauerit. En quaedam de exterioribus gestis eius, et communi conuersatione digessimus, per quae videlicet facillime patet, quod vir iste iustitiae cultor fuerit, et iuxta Apostolicum praeceptum, sobrie, et pie, et iuste conuersatus est. Cum igitur in iustificationibus Domini sine querela se exercuerit, incredibile non debet videri, si ipse Dominus misericordiam suam cum eo magnificat. Quapropter suademus eis, quibus incredibile videtur omne quod nunc fama de eodem sancto viro dispargit, ut cautius ac diligentius causam eius retractent. Nam si hoc obstare videtur, quod in saeculo potens fuit, considerandum est quod maior et laudabilior virtus sit materiam superbiendi habuisse, et tamen potentiae culmen humiliter compresisse. Potestas enim non est nisi a Deo. Qui, iuxta scripturam, potentes non abiicit, cum ipse sit potens. Quamuis igitur seculari gloria fastigiatus fuerit, non debet incredibile videri si Deus illum glorificat, qui hunc in obseruantiam mandatorum eius glorificauit. An non potentes fuerunt et bellicosi Rex Dauid, Ezechias, et Iosias? Modernis quoque temporibus de nonnullis auditum est, sicut de Rege Anglorum Osualdo, quos Deus per signa glorificat, qui scilicet in obseruantiam mandatorum eius illum glorificare studuerunt. Denique in singulis huius vitę ętatibus multa gerit diuina dignatio, quae ad incitamentū conculcatae et oblitae religionis proficiāt. Vnde dicit Apostolus, quia Deus nullum tempus sine sui testimonio relinquit. Quod etiam per ingratos aliquando fit, sicut equidem sub Moyse multa signa cum illis patrata sunt, de quibus scriptum est, quoniam non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo. Et nonnulla vix credibilia veraces et idonei testes asserunt, sicut beatus Hieronymus de quodam quondam violento et latrone, qui postea conuersus ad Christum, solem ad explēdum iter suum diu stare fecit; ac deinde clauso ostio ad discipulos corporaliter intrauit. Si ergo Deus, qui cum Patribus mirabilia fecit: etiam nostris temporibus ad ressuscitandum cōculcatae religionis affectum, per hominem, qui sicut in diebus Noe, iustus repertus est, signa dignatur operari, incredibile non debet videri. Sed ipse potius est glorificandus, qui nullum tempus sine testimonio bonitatis suę relinquens, suę promissionis memor, non desinit benefacere populo suo. De gestis autem eiusdem viri, quae egit, postquam cultui diuinae seruitutis, ex toto se cohaesit, quae dicenda sunt, sequenti libello reseruantes, hic istum in Dei nomine terminemus. IN LIBRVM II. DE VITA S. Geraldi Auriliacensis Comitis, PRAEFATIO. His qui de meritis domni Geraldi temere disputant, satisfacere potest considerata et inspecta qualitas vitae eius. Nam quasi in tribunali quodam residentes, decernunt utrum sanctus debeat esse an non; cum hoc diuino iudicio subiaceat, quo etiā per reprobos ad utilitatem bonorum signa plerumque fiunt. His ergo satisfaciat attestatio miraculorum, quae per eum, vel dum viueret, vel post eius obitum Christus operari dignatur. Porro his qui gloriantur, dicētes, quod Geraldus potens fuit, et sanctus est, suademus ne sibi de hoc adplaudant, quia nisi pauperes spiritu fuerint, et sicut ille, suam potentiam religione condierint, casa eorum parua esse non poterit. Immo comparatione eius reuincentur, potuisse quidem iuste similiter viuere, sed noluisse: Manducones vero et bibaces, ut de quibusdam religionis professoribus dicam, qui sibi excusationes in peccatis fingentes, inter paucula fateri solent quia Geraldus carnibus vescebatur, et sanctus est, sua professio manifeste reuincit. Nam laico homini multa licent, quae monacho non licent. Damnatus est Adam, non quod in paradiso mala arbor esset, sed ideo quod interdicto pręsumpsit. Geraldus quippe licenter suo ordini concessis utebatur, quoniam et ab illicitis abstinebat, et cum pauperibus vescebatur. Nouerat enim vinum ad sobrietatem creatum. Nam et Helias carne pastus est, et dignus fuit in Paradiso transferri. Per concupiscētiam tamen, quae nonnullos instigat, Esau primogenita sua lentis edulio perdidit. Igitur alia res est Geraldi, alia istorum. At vero illi qui delirant, quod nec Martyr, nec Confessor valeat dici, sciant quod utrumque dici possit: non solum ille, sed etiam omnis, qui ut vitijs resistendo crucem portat, vel bona gerendo Deum glorificat. Deus equidem factis confitetur, testante Ioanne, In hoc scimus quia cognoscimus eum, si mandata eius obseruamus; factis quoque negatur, sicut Apostolus ait de quibusdam, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Cum igitur Confessor a confitendo vocetur, Deus autē factis aut negatur, aut confitetur: Geraldus tanto rectius Confessor dici potest, quanto iustioribus factis Deum est confessus. Qui vero Iudaizantes signa quaerunt, quid faciunt de Ioanne Baptista, qui post natiuitatem suam nullum signum legitur edidisse? Nam de isto licet miracula non omnimodis desint, id vnum respondemus, quia dum non sperauit in pecunia et thesauris, fecit, ut scriptum est, mirabilia in vita sua. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER SECVNDVS. Athleta cœlestis militiae dudum in palęstra mundanę conuersationis agonizans, cuneos vitiorum viriliter debellauit. Tum vero verbum vitae continens in medio nationis prauae, quasi quaedam lucerna refulgebat. Et quoniam oportebat, ut in abscondito tempestatis probaretur, malignus hostis hanc lucernam quantis poterat fraudibus, tam per se quam per satellites suos offocare tentabat. Sed nimirum sicut flamma flatibus agitata solet validius accendi, sic diuini amoris igniculus, qui in pectore Geraldi a puero incaluit, nullo tentationis imbre valebat extingui. Quin potius, maturescente iam aetate, quibuslibet vitiis paulatim compressis, quotidie seipso robustior virtutibus succrescebat. Iam in corde suo quasdam ascensiones disponebat, iam super altitudines terrae, iuxta illud Propheticum, eminebat. Cerneres Auroram sanctitatis eius in diē festum clarescere, cerneres lilium inter spinas creuisse, et quo vicinior maturitate fiebat, eo repansos virtutum flores diffusius expandisse. Ergo sicut in rerum vertice situs, in illa beatitudine superna mentis affectum defixerat. Et quoniam per cœleste desiderium intima lux illum irradiabat, mūdanae concupiscentiae tenebras diiudicare valebat. An non tenebras dixerim terrenam concupiscentiam, per quam mundi amatores cœcantur, ut diligant vanitatem? Sed Geraldus didicerat preciosum separare a vili, et valde indignum ducebat terram lingere, qui vocatum se nouerat ad cœnam cœlestis agni. Super eos magis dolebat, qui per amicitiam mundi inimici Dei constituuntur. Et postquam gustauerat quam dulcis est Dominus, dedignabatur aquas furtiuas, quae dulciores sunt alambere. Plangebat eos potius, qui iuxta beatum Iob, cum clamore currunt rodere radicem iuniperi, id est cupiditatem pūctionibus plenam. Mundialem itaque potentiam, quae sibi affatim suppetebat, mentis despectu calcauerat. Sed tamen, ut astuti est, cuncta ad utilitatem suam referre, cogitabat qualiter ea quae temporaliter possidebat, ita disponeret, ut ei perpetualiter profuissent. Igitur Gausbertum venerabilem et laude dignum plane Episcopum, cum alijs quibusdam honestis viris euocauit, et qua mentis cogitatione incitaretur, familiariter indicauit. Etenim domnus iste Gausbertus viro Dei carissimus erat, et pro communi sanctitate, mutuum sibi inuicem contubernium praestabant. Exponit itaque praesentis vitae sibi inesse fastidium, et religionis habitum desiderare. Romam proficisci velle, et praedia sua beato Petro Apostolorum principi iure testamentario delegare. Cumque de hoc diu tractatum esset, vir Domini Gausbertus altiori consilio causam inspiciens, tandem suasit, in seculari habitu sese specie tenus pro communi salute prouincialiū retineret: res vero sicut vellet, beato Petro dicaret. At ille ne suae diffinitioni pertinacius inhaerens, inobedienter egisse videretur, assensus est. Memor tamē Apostoli dicentis, quia Iudaeus qui confitens interpretatur, maius et melius in abscondito fiat, quam in palam: ita attonsus est ut hoc hominibus lateret, superno autem inspectori manifestum esset. Barbam sibi equidem cum nouacula mutilauit, quam ad modum coronae, per caput suum ducens, de capillis quoque partem recidebat. Ut autem hoc penitus celaretur, quosdam ex cubiculariis, qui id nouerant, sacramēto constrinxit, ut quamdiu viueret, nulla hoc ratione prodidissent. Denique per hoc sui factum, videtur duplicem sibi remunerationem conquisisse. Hinc etenim Dominica dilectione flagrans, conuersionis opus Deo exhibuit; illinc amore proximorum plenus, se pro illorum utilitate in habitu, quem nollet, inuitum stare coegit. Nam quale genus cōuersationis Deo poterat gratiosius exhibere, quam istud, in quo neque cōmune solatium negligeret, nec sibi quicquam de conuersationis perfectione minueret. Quae nimirū conuersatio tanto preciosior extitit, quanto et multis utilior, et soli Deo cognita fuit. Qui, ut scriptum est, consilium eius direxit, ut quamuis Lię eum connubium subire fecerit, Rachelis tamen cupitis amplexibus non priuaret. Ad celandam plane sui tonsuram facile reperit argumentum. Barbam quippe veluti onerosam recidebat, et quoniā ab occipitio capilli defluxerant, celabat in vertice coronam, quam, et tiaram iugiter ferens cooperiebat. Vestimentis autem pelliceis super vestibus lineis utebatur, quia genus istud indumenti solent clerici vicissim, et laici in vsum habere. Duas tamen pelliceas numquam simul habebat. Sed cum nouam necesse esset afferri, iubebat protinus vetustam dari. Ensis plane cum equitaret, a quolibet solebat ante eū ferri, quem tamen ipse numquā sua manu tangebat. Siquidem de balteo vel cinguli apparatu, iamdudum crucem auream pręceperat fabricari. Sedere autem super phaleratum equum numquam solebat. In his et huiusmodi satis apparebat quantopere mediocritati studens, suae potentiae cumulum despexerat. Postquam itaque diuino cultui sese mancipauit per omnia, ut sua quoque Domino consecraret, Romam profectus est, et Aureliacum insigne praedium beato Petro Apostolorum Principi, facto solemniter testamento, delegauit, cum tantis videlicet appenditiis, quae Monachis, quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent. Ardebat namque mens illius cœnobialem illic habitationem stabilire, quo Cœnobitae cum sui ordinis Abbate communem ducerent vitam. Censum quoque delegauit, qui ad vrnam beati Petri annuatim redderetur. Itaque ut animo feruenti conceperat, iuxta condictum profectus est, et quod decreuerat, Deo prosperante, peregit. Reuersus autem lapidicinos et mactiones vndecūque iussit aggregari, et ad construendam in honore B. Petri Ecclesiam fundamentum praecepit aperiri. Sed satanas omnium bonorum inuidus, nescio qua arte prouidentiam fefellit magistrorum. Fundamentum namque infirmiter locauerunt. Et cum iam in expensa grandis nummorum summa esset profligata, parietesque nihilominus in altum porrecti, {90}quadraminum compages subito dissutae corruerunt. Nec tamen vir iste nimis ob hoc contristatus est. Non enim, ut scriptum est, contristat iustum quicquid ei acciderit. Vere confisus quoniam licet opus illud sub hac occasione retardaretur; merces tamen perditi operis nequaquam periret. Videns quod Dei iudicio permissum sit ut haec iactura fieret; hoc tamen vsitatum pene in omni actione semper est, ut quicquid placidius Deo exhibetur, difficilius peragatur. Et certe in rerum natura quod citius augmentum capit, citius ad defectum vergit: quod vero difficulter, diuturnius persistit. Quadragesimale tempus aduenerat, cum in construendis aedificiis aer iam clementior arridebat. Geraldus quodam mane consuetis orationibus expletis, exiit ab oppido quod eidem loco imminet. Paululum iam progressus, cœpit visibus huc, illucque porrectis considerare, vbinam posset aptius Ecclesiae fabrica fundari. Tandem elegit locum diuina dispositione iam praescitum. Iubet igitur artifices rursus adesse, studium recalere, opus intermissum aperiri, cœpto operi sagaciter instare, Ecclesiam competēti granditudine, et arcuato schemate fabricare, quam pater eius dudum in honore sancti Clementis construxerat. Nam ut praedixeramus, isdem pater eius religiosus fuit, utpote qui de prosapia religiosorum descenderat. Dum vero domus fabricam continuaret, animo semper voluebat, qualiter posset reperire Monachos, qui bene morati essent, et locum sub regulari proposito incolere potuissent. Sed cum reperiendi raritas difficultatem intulisset, anxiabatur ille, et quidnam faceret, nesciebat. Tum vero nobiles quosdam pueros ad Vabrense Cœnobium direxit. Nam tunc regularis obseruantiae feruor incalescebat, ut scilicet apud fraternitatem illam sub norma regulari iidem pueri imbuerentur. E quibus nunc vsque superest vnus, qui eodem beato Geraldo quae describimus, visa narrat, et manu scribit. Porro cum iidem pueri reuerti iuberentur, quia magistri defuerunt, mox puellari mollitia resoluti, rigorem disciplinae neglexerunt. Et ita contigit, ut res ad effectum non veniret: vnum tamen eorum necessitate ductus caeteris praefecit. Sed cum ille dissolute viueret, vir Domini vehementer afficiebatur, quia illum corrigere nō valebat, neque alium habere, quem loco illius subrogare posset. Cum ergo vel illum, vel complices eius, corruptae vitae tramitem incedere vidisset, illud Dauidicum, profunde suspirans, dicebat. O Domine, dissipa consilium Architophel. Nonnumquam vero in vocem plangoris erūpens super homines, quos ad malum procliues videbat, pertaesus ingemiscebat, quasi querimoniam faciens, quod iidem homines pro amore mundi perirent, quod pietas deficeret, quod iniquitas inundaret, quod pene iam vniuersi amitterent a corde innocentiam, ab ore veritatem. Nolebat autem iurgiis eorum se immiscere, sed orabat ut Deus omnipotens pacificaret omnes, praecipiens Missarum solemnia celebrari, illud Ezechiae frequentius iterans; O Domine, fiat tantum pax et veritas in diebus meis. Et illud, O quantum deficit sanctus! o quantum diminutae sunt veritates a filiis hominum. Desiderium sane quo ad cœlestia flagrans terrena despexerat, ita se posse consolari sperabat, si socios eiusdem sui desiderij reperisset. Proinde diu noctuque mens illius aestuabat, et de congregandis Monachis affectum obliuisci non poterat, saepius cum domesticis et familiaribus inde conloquens. Tanto enim in id affectu agebatur, ut nonnumquam exclamaret, O si quis mihi daret ut sub tali pacto religiosos Monachos inuenirem; quo ego illis cuncta, quae possideo, dedissem, et deinceps mendicando vitam hanc exegissem! Ad hoc enim pactum ineundum nihil prorsus morarer. Cum itidem aliquando familiares ei respondissent, dicentes, Nonne plures Monachi in his regionibus reperiuntur, e quibus ad votum congregare potestis? At ille fortem nimis sententiam proferens, Si, inquit, Monachi perfecti sunt, beatis Angelis assimilantur: sin vero ad seculare desiderium reuertuntur, apostaticis Angelis, qui suum domicilium non seruauerunt, per suam utique apostasiam, iure comparantur. Fateor enim vobis, quoniam incomparabiliter melior est bonus laicus, quam sui propositi transgressor Monachus. Cumque ei subiunxissent, Quid ergo tanta beneficia, non solum vicinis, sed etiam longinquis Cœnobitis praestare consueuistis? At ille consueta humilitate facta sua despiciens, Ego, inquit, nihil facio. Si tamen, ut dicitis, aliquid facerem, certus sum quia verus est promissor qui calicem aquae frigidae pro suo nomine datum remunerare promisit. Viderint ipsi quales in oculis Dei sunt. Certe verum est, quia qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Porro in his, et huiusmodi verbis eius apparet, quod vitae praesentis delectationem fastidiret, quod cœlesti desiderio flagraret, quod omnia sua relinquere vellet, si non defuissent quibus ea rationabiliter tradidisset. Verum est illud vulgare prouerbium, quia voluntas pro opere computatur. Vnde et ille qui fratrem odit, homicida esse perhibetur. Et Ioannes Euangelista passionis calicem bibit, cum tamen in pace quieuit. Si ergo voluntas pro opere computatur, nequaquam Geraldus abrenunciatorum mercede priuatur. Inuitus itaque tenebatur in saeculo. Et quamuis deessent socij, cum quibus eidem saeculo abrenunciaret, mirum tamen in modum in Dei opere totum se occupabat. Tantopere enim lectionibus audiendis, et vicissim orationibus, nūc cum aliis, nunc semotim erat intentus, ut mirum sit quomodo vel tantum studium in his habere potuerit, vel tantam Psalmorum summam semper explere voluerit. Praesertim cum alias occupationes interdum expedisset. Non enim erat obstinatus, ut causis necessariis se nimium obsentaret: sed his pro opportunitate paululum intentus, mox ad degustatam Psalmodiae dulcedinem sese concitus recolligebat. Quam reuerenter sane in Ecclesia staret, non satis referri potest, sed putares illum quasi diuinum aliquid contemplari, atque illud Propheticum attonito vultu imitari, Viuit Dominus, in cuius conspectu sto. Nam ut hoc sub exemplo pateat, festiuus dies Dominicae Ascensionis aduenerat, cum quidem ille Sollemniaco Monasterio, ut est iuris solemnis, celebraturus accucurrit. Non enim patiebatur, tantae festiuitatis officium nisi festiue recenseri, neque, ut plerisque mos est, cursum celebrando decurtari. Cum igitur illuc venisset, Monachi, sicut tantae ac tali personae conueniebat, ei sedile et reclinatorium ornamētis constratum parauerunt. Ad quod cū ille, post girata oratoria, diuertisset, fratres solemnizare cœperunt officium, ut moris est, in longum protelantes. Senior vero donec impletum esset, ita suspensus in contemplatione stetit, ut nec sederet, nec vel paululum in antipodium recubaret, ipsa corporis immobilitate mentis deuotionem et constantiam demonstrans. At nos non ita, qui faciem Dei, velut in abscondito orantes, pomposa voce magis, quam simplici corde diuinas laudes proferimus. Et cum debeat voci mentis intelligentia conuenire, nos facimus currere vocem post leuitatem mentis. Geraldus vero Apostolicum illud recogitans Deo autem manifesti sumus, sic se agebat, tanquam in conspectu iudicis cuncta cernentis. Ut autem diuina dignatio coram hominibus eum glorificaret: qui Deum in exequendis mandatis eius coram discolis glorificabat, licet instāte iam tempore Antichristi miraculi Sanctorum cessare debeant, memor tamen suę promissionis, qua dicitur, Qui glorificant me, glorificabo eos, hunc famulum suum per quandam curationis gratiam glorificare dignatus est. Quod genus curationis tale fuit, ut quamuis per humilitatem imponere manum infirmis refugeret, eis tamen frequenter et absens, et nolens subueniret. Aquam nempe, de qua manus abluere solitus erat, infirmi solebant furari, et plerique sanabantur. Quod licet ut magis credibile videatur, personas quasdam commemorari placet. Nam rusticanus quidam iuxta Sollemniacum Monasterium habebat filium cœcum: qui diutius ingemiscens, quod eum cœcitas et paupertas pariter opprimeret, monitus est per visum quatenus ad domnum Geraldum pergeret, et aqua, vnde manus eius ablutae fuissent, oculos filij sui superfudisset. Credidit homo visioni, et quid somniauerat veniens indicauit. Quo senior audito, mente consternatus intremuit, ac praesumere id refugiens, dixit illusionem fuisse, quae et illum derideret, et illum decipere vellet, ut inconcessa tentaret. Errare hominem inani spe talia postulantem. Ingemuit pater, quem filij cœcitas anxiabat, et intelligens quod vir Domini causa humilitatis nequaquam adquiesceret, abire se simulans, ab vno de seruitoribus aquam impetrauit. Qui domum rediens, extincta filij lumina, nomen Christi inuocās, abluit, et ille lumen recepit. Quod factum aliud quoddam opus sequutum est. Quidam puerulus apud Aureliacum claudus morabatur, qui fabro cuidam commendatus est, ut artem disceret, qua victitare valuisset. Cum interim somno commonitus est, ut aquam similiter expetisset. Faber vero qui hanc impetrare debebat, sciens quod in hac re vir Domini nimis austerus esset, aquam non est ausus palam expetere, sed eam per ministros clam impetrauit. Qui nimirum, ut inofficiosa membra de eadem aqua respersit, mox illa diuina virtus in proprium officium reparauit. Quod videlicet factum cum fama paulatim spargeret, ad notitiam senioris tantumdem peruenit. At ille rei nouitate perculsus, dicebat quod non suo merito, sed fide illorum qui aquā illam fabro dedissent, quod ei certatim celatum est; cumque datorem reperire non posset, vehementi interminatione commotus est, ne quispiam tale deinceps vnquam praesumeret, Asserens quia si seruus faceret, membris truncaretur: si vero liber, postea suus non esset. Nihil enim amplius timebat, quam laudes. Et cum inimicis suis esset beneficus, laudatoribus tamen videbatur austerus. Apud Postomium sui iuris insignem alodum, quędam mulier cœca de aqua manus illius lumen recepit. Quod apud omnes quidem diuulgatum est, sed illi summo studio celabatur, maxime propter quendam de seruitoribus, qui aquam dederat mulieri. Non enim paruipendere sui poterant internecionem, quam pro hac re dudum comminatus fuerat, scientes quod impune non cederet, si datorem deprehendisset. Item in Capella quae est iuxta villam, quae dicitur Crucicula, demorabatur; cum equidem alia mulier, quae ex ancillis eius erat, de aqua manus nihilominus illuminata est. Quo videlicet ille cognito, illum, qui aquam dederat, nomine Rabbaldum, vrgenter inuestigauit, et reperit, atque mox a se reiecit. Post aliquantum vero tempus, quidam nobilis vir, nomine Ebbo, seniorem ratiocinando conuenit, dicens, quia forte contra voluntatem Dei faceret, dum sub obtentu indiscretae humilitatis, indultam cœlitus gratiam neglexisset, et eos, quibus prodesse poterat, in angustia dimisisset: Satius esse gratiam, quae forte propter illos ei data fuerat, impendere eis quae necessitas exigit supplicantibus praestare: Elationem non esse formidandam, cum laudis ille cupidus non esset: Neque praesumptionem quidem, quoniam qui reposcerent opem, sese diuinitus ammonitos commemorassent: Maxime cum iam experimento probatum esset, quia beneficium sanitatis, quod a se quaesitum fuerat, ad effectum, licet ipso nesciente, iam non semel venisset. Et ille quidem hoc rationabiliter prosequebatur. Geraldus vero suspirans flebat, atque dicens, quia timeret quod diabolica fraus potius esset, quae sub occasione se decipere vellet; et si quid aliquando boni fecisset, mercede ipsius boni priuare perstruxisset. Tandem itaque vel precibus, vel ratione victus, abiectum recepit, et mulieri duodecim nummos dari iussit. Sciens vero quod status mentis hac alternatione melius custoditur, si interdum lectioni post orationem quisque intenderit; recitari coram se verba diuina, ut supra diximus, faciebat. Vnde et vsum assumpsit, ut ad prandium eius legeretur, nec omitteret hoc lector, etiamsi hospites adessent. Pro condescensione vero lectorem iubebat interdum subsistere; et ab his qui forte scirent, sensum lectionis inquirere. Cum quidē illi, quos interrogabat, precari solerent, ut ipse potius loqueretur, tādem diserte et scienter, sicuti doctus, respondebat: ita tamen ut nec Clericis verecundiam inferret. Discedentibus autem post refectionem quibusque ad sua, legebantur itidem coram eo ea maxime verba, quae supersuerant lectionibus in Ecclesia recitatis. Dum vero lectioni intenderet, nullus eum facile pro causa qualibet interpellare praesumebat. Nam iuxta illud Iob, subditis erat tremendus, et lux vultus eius non cadebat in terram. De sermonibus et confabulatione eius mira commemoratio est. In his enim quae laeto animo loquebatur, valde gratissimus erat. Quae autem increpatiue proferebat, quasi stimuli videbantur, ut pene plus quam verba timerentur. In dando autem aliquid, multum erat morosus. At postquam semel dedisset, non auferebat. Si malae opinionis sacerdotem audisset, non tamen Missae officium ab illo despiciebat, quia sciret illud sacrum mysterium non posse per hominem peccatorem deteriorari. Et cum in discernendis aliorum factis vel acutus pro merito causarum, vel dulcis esset, sua tamen opera vilipendebat. Quae nimirum tanto superno inspectori preciosius commendabat, quanto hęc apud se vilius aestimabat. Quoniā vero cœleste desideriū vndatius, ut ita dicā, insumebat, os eius ex abundantia cordis ita replebatur, ut pene iam in eodem ore semper lex Domini resonaret. Nam sacra quaedam verba sibi notauerat, quae corporalibus officiis conuenire videbantur. Ut est illud, Mane priusquam loqui inciperet, dicebat, Pone, Domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis, et caetera huiusmodi quę ad singulos coaptabat, videlicet cum expergisceret, cum de lecto surgeret, cum caligas induerat, cum indumentum, vel cinctorium sumeret; siue certe cum iter, vel aliud quidlibet inciperet, itaut secundum Apostoli dictum, omnia in nomine Domini facere videretur. Nonnumquam sane cum contigisset eum cum paucis, vel solum sędere, nescio quid diu tacens meditabatur, et lachrymis suffusus suspirium ab imo pectore, totum se concutiens, trahebat, ut facile quisquam posset aduertere, quia mens eius alio pendebat, et in praesenti consolationem non haberet. Tale erat eius colloquium, tale silentium, ut os eius annunciaret laudem Domini, et meditatio cordis illius in conspectu eius esset. Nouerant autem sui, quod Religionis habitum toto nisu cupiebat. Sed cum esset prouidus, considerans quia professores sublimis propositi, dum sęculi amore corrumpuntur, grauius ab alto ruunt, satius ęstimauit sic stare, quam absque probatis cooperatoribus rem tam arduam attentare. Si igitur votum illius inspicias, monasticae professionis fidem Christo per deuotionem seruauit. Et laus valde eminens est, in habitu seculari, religionis proposito deseruire: sicut e contra nimis ignominiosum est, sub eiusdem religionis indumento saeculum quaesisse. Cum ergo vir iste non haberet fratres, ut praefati sumus, cum quibus bene et iocunditer habitaret in vnum, vitę huius incolatum taediose ferebat. Et sicut olim columba Noe, cum foris non inuenisset vbi requiesceret, ad arcam, et ad ipsum Noe redibat: sic iste vir inter huius saeculi fluctus, ad secretum cordis recurrens, in Christi delectatione quiescebat. Non enim sicut coruus ille, morticino corporeae delectationis inhaeserat: quia renuebat anima eius gloria praesentis vitae consolari; sed memor Dei sui, delectabatur: Et ad secretum cordis, quasi ad arcam, recurrens, sub lingua sua exultabat. Namque iniquitatem non sinebat diutius in corde suo aspicere, metuens, ne forte eum Dominus exaudire nollet. Quin potius peccata, sine quibus humana conditio esse nequit, quae nobis leuiora, illi vero videbantur grauia, ita semper prae oculis studebat agnoscere, ut remissionem impietatis cordis nō ambigeret a Deo clementer percipere. Ob quod Rex eius et Dominus, viam ipsius in conspectu suo misericorditer dirigebat, et orationi vocis eius benigniter intendebat. Tanto autem studio procurabatur, ut semper iuxta Ecclesiam hospitaretur; ut per multorum annorum curricula praeter oratorium nulla nocte maneret, excepta vna, quae natale Innocentium itineris contigit causa. Copia vero Clericorum semper eum comitabatur, cum quibus in diuino opere iugiter insudabat. Omnis autem apparatus Ecclesiasticus ministerio necessario cum eo perinde ferebatur, cum quo diuinae seruitutis opus ingenti cura et reuerentia, festiuis diebus maxime gerebatur. Nocturno tempore cunctos in oratorio diutius praeuenire solebat: quo expleto solus remanere solitus erat. Et tunc temporis tanto dulcius, quanto et secretius, internę dulcedinis saporem degustabat. Quandoque autem laetus et alacer, vel ad stratum pro tempore, vel ad suos egrediebatur. Talem quippe viuendi modum conuersatione sibi praefixerat, ut quisque sanum sapiens miraretur, quod in illo tanta cœlestis gratia confluxisset. Hunc etiam conuersandi modum in exteriori conuersatione tenebat, ut ministri eius notum haberent, qualiter in singulis anni temporibus conuersaturus esset. Consuetudinem sibi fecerat, ut Romam frequentius adiret. Fertur autem quod illic saepenumero profectus sit. Assertores tamen nostri de septem vicibus certi sunt. Nam quia vis humanae naturae est, ut semper lumen velit aspicere; vir iste cum esset spiritalis, illa duo mundi luminaria, Petrum scilicet et Paulum, spiritaliter ambiebat spectare. Et quoniam ipsos necdum volebat intueri, loculos eorum et templa saepius inuisens, res suas eidem beato Petro delegauit. Hanc sibi legem praefixerat, ut secundo semper anno ad sepulchrum eorum recurreret, decemque solidos ad proprium collum dependentes, tamquam supplex seruus, Domino suo quasi censum deferret. At vero quis digne explicet quam deuote illud explebat? Tam beneficus erga indigentes erat, ut pene nullum pauperē, qui illic cateruatim abundabant, eius largitas praeteriret: Ita se fidenter exaudiri confidens, si ipse clamantes pauperes audiret. Nam et contiguis viae monasteriis multa largiebatur. Ita vero fama tantae eius benignitatis passim et vbique personuerat. Vnde et monachi, et peregrini, necnon et egeni, qui et hospites eius tempore quo Romei transire solent, sollicite requirebant, si Comes Geraldus veniret, vel quando veniret. Ipsi quippe Marruci, rigētes videlicet Alpium incolae, nihil quaestuosius aestimabant, quam ut supellectilem Geraldi per iuga montis Iouina transueherent. Carpebat quoque quadam vice hoc iter. Cum venisset autem ad ciuitatem nomine Astam, fur quidam duos ex eius sagmariis subripuit. Veniens autem ad quendam riuulum, cogere eos non potuit ut transirent, donec ab hominibus domni Geraldi comprehensus est. Receptis namque sagmariis, nil furem laesit. Quadam vice, cum illud iter excurreret, quendam Monachum nomine Aribertum ducebat secum, magnę scilicet abstinentię virum. Hoc namque erat illi dulce contubernium, ut quotiens religiosae vitae quempiam reperisset, in illo semper affectuosius delectabat. Factum est aliquando, ut deesset pulmentarium, quo abstemius ille cum pane vesceretur. Senior vero studiose requirit, an consuetum illi cibum ministri parauissent. Respondentibus illis quod nihil pręter panem haberent, anxiabatur ille, dicens: O quid nobis hodie contigit! Nos omnes plenam refectionem habemus, et iste Dei seruus in attenuatione erit. Erat autem dies abstinentiae solutus. Tempus abluendi manus iam venerat, et Samuhel, qui hoc praesens narrat, ad afferendam aquam cucurrit. Cum forte reperit pisciculum in littore expositum, et palpitantem, qui ipso vidente de aqua exilierat. Quo apprehenso laetus ad seniorem cucurrit: En, inquiens, Deus piscem hunc vobis transmittit. Nam iuxta aquam eundem expositum reperi. At ille, Deo gratias, respondit. Et interim dum coqueretur, tentorium ingressus genua flectit, et cum lachrymis aliquātisper orauit. Talis enim illi mos perpetuo inerat, ut nihil Christo praeponeret, verum potius per singula quaeque sibi scilicet accidentia illi gratias deuote referret. Qui cum ab oratione surrexisset, laetus admodum omnibus constitit. Tum vero consedentibus ad mensam, comedit ille abstemius vsque satis, et cum adhuc pars quaedam de pisce superesset, vrgebat eum senior, dicens, ut quid, frater, modicum piscem, nihil aliud habiturus, comedere moraris? Cum ille se iam satiatum assereret, praegustauit senior, si forte bonus esset. Et optimi saporis eum esse reperiens, manducauit et ipse quantum satis fuit, et omnibus, qui aderant, particulas pro benedictione dedit. Cuncti gratias Deo retulerunt, munus diuinum et in pisce reperto, et in hoc quod superabundauerat, cognoscentes. Fuerat enim semipedalis mensurae. Itidem cum Romam pergeret, et ad ciuitatem Tusciae, quae Luca vocatur, peruenisset, quaedam se mulier ei obuiam ingessit, dicens, Visu commonitam se esse, quatinus filium eius illuminaret. Quod cum ille audisset, exprobauit mulierem, et emisso mulo, quē sedebat, cōcitus aufugit. Porro mulier quaerebat a quibus poterat, qualiter a Dei homine speratum beneficium impetrare posset. Cum forte quispiam de ministris ad mulierem dixit, quod de aqua manus eius iam virtutes factae fuissent. At vero senior pro muliere sollicitior factus, quotiens manus abluisset, mox aquam ante se fundi in terram faciebat. Mulier vero semper eum sequuta est, donec ille iam fundi aquam minime curaret. Qua mulier tandem, ipso nesciente, impetrata, oculos caeci filij diluit, et ipse protinus ad lumen rediit. Cum ergo vir Domini ab vrbe remeasset, videntem filium praedicta mulier eidem praesentauit. Et cum hoc factum omnes magnificarent, ille tacens et lacrymans ibat, nec illo audiente quisquam de hoc, vel huiusmodi quicquam referre audebat. Mirum quiddam, et forte incredibile dicam. Sed tamen duobus testibus id asserentibus credens, qui referunt, quod isdem vir Domini per illam viam ab Italia rediret, qua Lugdunum a ciuitate Taurinensi venitur. Transierat iam Alpes, et quaedam loca nimis, ut fertur, inaquosa, itineris necessitate, subibant. Contigit autem ut et vinum in utribus deficeret. Et quia regio illa iamdudum a Sarracenis deserta est, cum aqua deesset, nec vinum reperiri poterat, nimia siti cœperunt aestuare. Certabant autem si possibile esset, illud spatium itineris velocius pertransire, sed pedites atque sagmarij deficiebant. Vnde necesse fuit seniori, ut iuberet eos paululum remorari. Mœsti homines super gramina iacebant, sagmarij vagantes passim, cogente siti, pascua perlustrabant. Tunc vnus ex clericis perrexit, ut ad onerandum sagmarios reduceret, nec illam pausam placebat prolongari. Clericus ergo reperit fossulam liquore plenam, miratus est, et quidnam sit explorare volens, inclinauit se: cum interim liquor ille saporem vini refflauit. Tum vero laetabundus ad seniorem recurrit, et nescio quid, veluti vinum, se reperisse nunciauit. At ille, Quid, inquit, insanis? Utinam aquā reperisses! Nam istic vnde vinum? Clericulus vero sumpto vasculo, de praedicto liquore quiddam hausit, et coram attulit. Id sane quod allatum est, tam colorē vini, quam et saporem praeferebat. Tum senior iussit Capellanis, ut crucē et capsellas reliquiarum sumerent, et super fossulam praedicti liquoris exorcismum aquae benedictae facerent. Ac dehinc in Christi nomine iubet, ut gustando quid esset explorarent. Vinum itaque reperientes, cum ingenti admiratione et gaudio vir Domini cū illis omnibus gratias Deo egit, et priusquā ipse biberet, omnibus dare praecepit. Non tamen inde quicquā in flasconibus efferri permisit. Quod iuxta fidem illorum, qui hoc vidisse asserunt, dictum sit. Tamen ea quę nunc ad sepulchrum eius fiunt, credi de eo quae audiuntur, vel haec, vel illa suadent. Hoc autem iter vir sanctus frequēter carpebat. Non enim iam vel palatia Regum, vel praetoria Marchionum, non certe conuenticula Principum adire volebat: sed cœli Consules, Petrum scilicet et Paulum, frequentius, ut supra dictum est, inuisere gestiebat. Alia nihilominus loca Sanctorum, sepulchrum videlicet sanctissimi domni Martini, necnon et beati Martialis, alacri deuotione perlustrabat. Credo contemplabatur in spiritu, qualiter illa beatorum agmina, in superni Capitolij curia laetantur. Quibus itaque post paululum sociandus, gaudium Domini sui iam aliquatinus praegustabat. Scirposus ager habetur vltra Sutriā, iuxta burgum videlicet, qui vocatur sancti Martini, quo Romei castrametari solent. Cum ergo inibi tentoria ministri parauissent, tunc forte senior seorsum stabat, ad quem caecus quidam se deduci fecit. Quem suppliciter exorans, nihilominus rogabat, quatinus aquam suis manibus tactam eidem tribuere dignaretur. Qui iussit illum ibidem stare, atque tacere. Dehinc tentorium ingressus coram sanctis pignoribus aliquantulum orauit. Intēdebant singuli ministrorum ad opus quod erat eis gerendum. Illis ergo alias occupatis, videns quod secretum fieri posset, quendam vocauit, qui latenter eum adduceret. Tunc manus diligenter abluit, et in recenti aqua digitos intinxit, atque de sanctis pignoribus signauit. De qua cęcus ut orbata lumina superfudit, mox videre meruit. Cuius vocem vir Domini a clamore cōpressit, et ipse majestati diuinae gratias cum illo egit; quem et de suo quodam vestimento, videlicet curcinbaldo indutum, latenter extra tentoria deduci fecit. Item dum ab vrbe rediret, venit sabbato ad quandam Ecclesiam, iuxta locum scilicet, vbi sulphurei videntur acerui. Cum autem vellet populus in crastinum proficisci, retinuit eos, dicens; quod ob reuerentiam Dominici diei, saltem vsque ad nonam demorarentur. Nec illa demoratio fuit etiam sine beneficio temporali. Missarum namque officio solemniter expleto, cum iam post cibum iter aggrederentur, venit quidam sedens caballum, qui in eundo perditus fuerat, quem domnus Geraldus sine sessoris iniuria recipi iussit. Antequam vero ad Abricolam peruenissent, caecus quidam iuxta viam sedens, quaerebat a transeuntibus si aliquis in eadem turba veniret, qui Geraldus vocaretur: Cum forte quidam de nostris fratribus tunc adhuc Canonicus, in collecta domni Geraldi gradiebatur; qui deuotionis causa pedester incedens, ad praedictum iam caecum lassus peruenit. Quem cum ille de domno Geraldo inquireret, eum se vestigio secuturum respondit. Sed quae, inquit, causa est, quod eum tam sollicite requiris? At ille, Nouem, inquit, anni sunt, ex quo caecitatis angustia premor: Hac autem nocte monitus in somno sum, ut huc venirem, et Geraldum sancti Petri peregrinum quaererem, ut manus ablueret postularem; caecatos vero oculos illa aqua perfunderem. Quo ille Clericus audito substitit; cum interim vir Domini Geraldus superuenit. Porro mos erat illi, ut cooperto capite solus equitaret, quo psalmodiae liberius vacaret. Cum ergo superuenisset, Clericus caeco silenter, En, inquit, adest. At ille rogabat, ut paululum stare dignaretur. Et subiunxit quid per somnium vidisset. Cum quidem senior erubescens, et mutatione vultus id quod audierat execrans, abire cœpit. Caecus vero tremenda quaedam adiuramenta proferens, rogabat ut staret, misero subueniret, et sperata beneficia non negaret. Illi autem qui aderant, hoc idem suppliciter exorabant. At ille parum deliberans, memor, ut credo, quia, iuxta Apostolum, datam sibi gratiam negligere non deberet, consuetum sibi verbum respondit, dicens. Subuenite Sancti Dei, et stetit. Et quia sicut in illis colliculis assolet, riuulus praeterfluebat, Aqua protinus allata est. Tum ille descendit, et lauit manus, dicens, Fiat voluntas Dei. Et concitus abire cœpit. Caecus vero nil cunctatus aquam sibi ingessit, nec fefellit eum virtutis euētus. Tam repente enim visum recepit, ut statim post eum curreret, dicens, O sancte Geralde, o sancte Geralde, Deo gratias, en video. Ille vero mulum calcaribus vrgebat ne voces laudantium audiret, et Abricolam transiuit, neque dehinc perendie potuit a conuiatoribus attingi. Siquidem animaduerti potest, quod manus illae per quas ista sanitatis virtus conferebatur, munditia fulserint, et in eis macula non adhaeserit, sed eas ab omni munere excusserit. Quo contra nimis infelices sunt illi, quorum dextera repleta est muneribus. Quoniam, ut scriptum est, ignis deuorat eos qui munera libenter accipiunt. Sed et alia nonnulla itineris referuntur de eo, quae nos ob prolixitatem studiose transilimus. Sed vnum pro eo quod virtus alterius generis est, adhuc subnectamus. Cum aliquando Romam pergeret, iam in Italia positus, quandam in aera vocem audiuit, clamantem se, atque discessum suum ei insinuantē. Videbatur autē illi, quod esset cuiusdam hominis nomine Girbaldi, quem in patria reliquerat. Itaque vocauit quosdam ex suis, requirens utrum de Girbaldo aliquid scirent. At illi responderunt, quod eum languentem dimiserant. Iubet igitur tempus annotari, Psalmorumque obsequia pro eo celebrari. Rediens vero, et de praedicto homine requirens, reperit quod illa die migrauerit, qua ille vocem in aera audiuit. Expleto autem sanctae suae deuotionis itinere, iam secretiora loca frequentare delectabat, quasi vocem illam Psalmistae sequutus, qua dicit, Elongaui fugiens, et mansi in solitudine. Ibi enim a secularium frequentia, vel causarum strepitu quiescere volebat, ut liberius diuinae seruituti vacaret. Cum itaque sub hoc obtentu apud Capellam, quae dicitur Catuserias, demoraretur, festiuitas Ioannis et Pauli superuenit. Quaedam autem rusticana mulier hortulum ingressa, nescio quid operabatur: Cum repente grādis gutta sanguinis super manum illius apparuit, quae mox intumescere cœpit. Tremefacta mulier ad Dei hominem eiulans cucurrit: et ostendens manum, misereri sibi rogabat. At ille protinus clericos adesse, Missamque pro ea celebrari iubet, dehinc aquam exorcizari, et de eadem aqua guttam sanguinis ablui; cum tamen ipse humilitatis causa seorsum stabat, ne forte virtutis illius signum ei deputaretur. Ut autem manus mulieris abluta est; ilico sanguis et tumor disparuit, et illa sana recessit. Sane quia locus ille, sicut eum velle dixeramus, remotior est, et secretus, frequenter inibi mansitabat. Cum igitur quadam vice Assumptionem sanctae Dei genitricis Mariae apud eandem Ecclesiam celebrasset, Missarum solemniis iam expletis, foras ad suos exiit. Mos quippe ei fuerat, ut post longas ac iuges preces, ad cōmune eloquium sese impertiret, ut quisquis dicendi causam haberet, loquendi quoque possibilitatem obtineret. Cum ergo ad suos exisset, quidam, qui praeparandis cibis praeerat, ad eum dixit: Tristamur Domine, quoniam ad vestram refectionem reperire in hac solemnitate non possumus, nisi carnes salitas. At ille, Ne sit, inquit, vobis curae, quia si Dei genitrici placeret, neque hoc nobis in eius festo deesset. Dixerat, et de rupe, quae eidem loco imminet, Ceruus sese praecipitauit. Quem ministri gaudentes pariter et mirantes tulerunt, et inde, sicut tunc ceruorum caro temporina est, delicatum edulium seniori parauerunt. Neque enim incredibile debet videri, quod ei diuina largitas cibum ex improuisu concesserit, cum ille ad Dei gloriam, iuxta Apostolum, faciens, bucellam suam cum pauperibus comedebat. Qui numquam, sicut alumni eius praesentes attestantur, aurem suam a clamore pauperis auertebat. Qui videlicet sanctus, iuxta illud Psalmistae, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, cum voces clamantium audisset, profundum suspirare, et verba compatientis respondere solebat. Raimundum noueratis Comitem, filium videlicet Odonis. Hic nepotem domni Geraldi nomine Benedictum, Tolosae videlicet Vicecomitem dolo captum tenebat. Rainaldus vero frater ipsius sese obsidem dedens, fratrem recepit. At domnus Geraldus audiens, quod ille seipsum pro fratre obligasset, valde mouebatur ad subueniendum nepoti. Raimundus autem protelabat causam reddendi, clam satagens Benedictum denuo capere, et ambos tenere. Iam septem menses fluxerant, et vir Domini Geraldus in ereptione nepotis nihil proficere poterat. Quadam vero die cum sorore sua Auigerna de hac re quasi querimonium faciens, Quid tu, inquit, cessas Christum pro filio tuo deprecari? Certe aut nos in fide dubitamus, aut, quod verius est, exaudiri digni non sumus. Et haec dicens, resoluebatur in lachrymis. Quo quidem tempore, medullitus, ut ita dicam, sese Domino in precibus mancipauit. Et adhuc Rodulfum Abbatem semel ad Raimundum direxit, qui necdum quidem proficere quicquam valens, haud longe ad meatum reuersus est. Nocte vero insequuta praedicto Raimundo per somnium videbatur, quod vir Domini Geraldus ante eius lectum staret, eumque manu pulsauerit. Quid, inquiens, tu non audis me totiens deprecantem? Certe scias, quoniam si vltra tenueris obsidem, nequaquam tibi cedet in prosperum. Post haec verba Raimundus expergefactus est, et considerans visionem, intremuit: vocauitque suos, et quid somniauerit, indicauit. Nam et quidam ex ipsis per quem maxime usque tunc aduersatus fuerat, nescio qua causa similiter exterritus persuadebat, ut petitionem domni Geraldi concitus faceret: alioquin moriendum illis esse commemorat. Raimundus confestim ad hospitium Rodulfi Abbatis transmisit, eumque redire iussit. Quo redeunte qualiter vir Domini se per visum terruerat, palam enarrauit: obsidem ilico reddidit, et ut gratiam domni Geraldi sibi Rodulfus reconciliasset, humiliter postulauit. Ita Geraldus per diuinum auxilium praeualebat, et secundum illud Scripturae, gloriosos terrae humiliabat. Quodam itidem tempore, cum ad colloquium eiusdem Raimundi Comitis properaret, fluuio, qui Auarionus dicitur, adpropinquans, mentio incidit quod illa die piscem ad esum non haberet. Hi vero qui seniori obambulabant, cum de hoc sermocinarentur, viderunt piscem, qui Capito vocatur, contra se natare. Vnus autem, qui hoc ipsum refert, extendit dragulum, et vulnerauit piscem. Qui accepto vulnere paululum retroactus, ripam, ad quam antea tendebat, iterum repetiit, moratus quousque eū vnus extensa manu comprehendit. Erat enim non paruae magnitudinis. Itaque vir Domini gratias Deo referens, caeteros, qui hoc ut miraculum extollebant, compescere studebat, quasi id fortuitu contigisset. Et forte aliquis fateri potest, quod istud casu contingere possit; credo tamen non recolet, piscem aliquando vidisse, qui in spatioso flumine, ut Auarionus est, ripam super homines vltro inrupisset. Siquidem pro miraculo iure censetur, quod vel piscis quondam de aqua exiliit, vel ceruus ex improuiso de rupe cecidit: hoc etiam quod in flumine piscis ad capiēdum sese ingessit. Sed valde plus mirum est, quod ad esum eiusdem hominis Dei cœlitus est alia vice allatus. Non longe enim a Friaco Monasterio vicus est in honore S. Georgij sacratus, cui scilicet Presbyter quidam nomine Geraldus pręerat, qui eidē viro Dei Geraldo valde pro sua sanctitate carus et familiaris erat; qui etiā ante vitę suę terminum sese pro amore diuino reclausit. Ad hunc ergo iam dictus vir Domini Geraldus aliquando diuertit, quem post orationem deosculans, dixit. Quid nobis, Geralde frater, ad refectionem daturus es? En, apud te prandere venimus. Dicebat enim hoc pro familiari cōtubernio, quod apud illum isdem sacerdos habebat. At ille gaudens. Si, inquit, Domine, tuae pietati placet, non abibis ieiunus. Verumtamen non habeo quid apponam nisi panem et vinum, sed inquiram si forte caseum, vel oua reperero. Tum senior, Ne te, inquit, fatiges, quoniam abstinentiae dies est, et bonum erit, si vel, quia desunt epulae, parcius sub hac occasione comederimus. Cum ergo Presbyter ad praeparandum discurreret, conclauum ingressus, vidit piscem in ferculo. Tunc stupefactus clam interrogauit ministrum, quisnam piscem illum attulerit. At ille, nescire se dixit, asserens quod nullus ibi fuerit, qui piscem illum afferret. Presbyter ergo exiens ad seniorem, supplicat ut in conclaui intrare dignaretur. Quo sequente, piscem ostendit. Ille attonitus et admiratus, gratias Deo cum Sacerdote referebat. Quem tamen, et ipsius ministrum iuramento cōstrinxit, ne id, dum ille viueret, alicui prodidissent. Sed eadē res pluribus paulatim innotuit; quoniam diuina dispensatio, quae Sanctos quosq. glorificat, eos etiam contra suum velle nonnunquā manifestat. Vere Dominus adhuc suae promissionis est memor, et inquirentes eum non deficient omni bono. Caeterum, incredibile non debet hoc videri, dum frequenter legamus, quod Deus ad supplementum seruis suis aut potum, aut cibum diuinitus ministrare dignatus sit. Pagus non lōge ab Aureliaco Marculiscus vocatur: iuxta quem lapis quidā naturaliter rotundus insidet. Cum aliquando domnus Geraldus e regione transitaret, quidam de eius comitatu Adraldus nomine, conuiatorib. asserebat quod super lapidem illum saltu conscēdere posset. Quod protinus cunctis mirantibus fecit. Ferebatur autem quod isdem Adraldus incantationes ac maleficia nosset. Subsequente autem seniore stabant illi qui praeibāt, et ei saltum illius indicabant. Ille vero considerans quod hoc per suam agilitatem nullatenus facere posset, eleuata manu signū crucis edidit. Dehinc ille cum id multis vicibus tentauisset, nullatenus exilire super praedictum lapidem potuit. Et ita cognitum est quod illa velocitas eius per incantationem fiebat, quae ei post signaculum adesse non potuit, et magna virtus esset domni Geraldi, post cuius signaculum vis inimica nihil valuit. Quia vero de eius signaculo id retulimus, quid itidem signando fecerit, subiungamus. Solemnitas sancti Laurentij venerat, et ille in quandā suā Capellā, quae nō longe a vico Argentado sita est, eamdem festiuitatem solemnizabat. Porro quaedam ex ancillis eius grauiter inibi vexabatur. Cū igitur ille per orationem ad eam respexisset, et in medio, ut erat, populi acerrime frenderet, et vesaniret, rogabāt omnes, ut eam vir Domini signare dignaretur. Quod ille per consuetam sibi humilitatem diutius distulit. Sed illa debachari cū non cessaret, rogantibus his qui aderant, instantius tādem eleuata manu, signo crucis eam signauit. At illa purulentum sanguinem euomens, continuo sanata est. Cum omnes in Dei laudibus personarent, eumque magnificarent, ille magna animaduersione eos compescuit dicēs, quod Dei solummodo clementiam, atque Sancti Petri, cuius Ecclesia est, magnificarent. Ipsa est autem illa Ecclesia qua tunc morabatur, quando mulier caeca superius nominata de aqua manus eius lumen recepit. Quidam vir nomine Herloardus de equo lapsus, vnum genu sibi valide collisit. Ob cuius dolorem per sex dies iam sine cibo degebat. Et cum nihil sibi ad remedium reperire posset, ad Captēnacum transmittens, aquam de manibus domni Geraldi clam sibi deferri fecit. Mirū dictu, mox ut prędictam aquam super genu sparsit; omni dolore liberatus incolumis surrexit. Alia nonnulla referuntur de eo, quae vel relatu, vel admiratione digna sunt. Sed enim, quia vulgariter, et nō a praefatis quatuor testibus asseruntur, ea reticere malumus, cum tamen non ignoremus quia multa gessit, quae vel nullus, vel pauci cognouerint. Siquidem de consuetudine piorum et bonorū hominum, semper humilitatem velut cordis oculū seruare studebat. Et ideo quantum poterat, opera sua celabat. De his vero quae ipso nolente patebant; laudes non patiebatur audire. Hoc itaque de miraculis eius sufficiat, quae satisfaciant eis, qui gloriam cuiuslibet Sancti, non ex quantitate bonorum operum, sed ex numerositate metiuntur signorum. Apud quos forte sanctitas eius vilior haberetur, si de miraculis quae vigens gesserat, nihil audissent. Illis sane qui amore eius pie tenentur, eumque discreta dilectione venerantur, opera iustitiae quae exercuit, magis placent. At vero cum utrumque simul in eo concurrit, et iustitia videlicet, et sanctificatio, et signorū glorificatio, securius hunc, et alacriori deuotione colunt. Nam si fortasse prophetiae spiritum habuisset, nullus eum, ut puto, sanctum esse negaret. Sed utique plus fecit, quia auaritiam vicit. Nam quid profuit Balaam, quod tam profundo mysterio prophetauit, quando propter auaritiam reprobatus est? Nihil igitur in Geraldo grandius miraculum quaeras, quoniam hoc est quod non sperauit in pecunia, vel thesauris. Hoc quippe est sicut iam diximus, mirabilia fecisse. Tam raro quippe reperies, qui non speret esse felicitatem in pecuniis, ut pro ipsa raritate sermo diuinus interposuerit. Quis est hic? Cum vero talis utcumq. reperitur, dignus est laude, sicut illic subiungitur, laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua. Quod enim Geraldus huiusmodi mirabilia fecerit, multa documenta sunt. Siquidem cōstat eum quae a parentibus vel Regibus ei collata sunt, sic tenuisse, ut ea non ut seruis, sed quasi dominis dispensasset: rebus in terra sine alicuius laesione excreuisse, in cœlis tamen thesaurisasse: Potentia sublimem fuisse, tamen spiritu pauperem permāsisse. Quapropter, ut ille sequitur, neque mirum, neque incredibile debet videri; si stabilita sunt bona illius in Domino. Quamuis illud incōparabiliter in eius factis immineat, quodvsque in senectutem castus perseuerauit. Castitas enim sola est, quae imitatur Angelicam puritatem. Cum itaque hic vicit libidinem, quae maxima virtus est sathanae, mirum non est si nec eidem sathanae imperat, quē seruando castitatem deuicit. Incredibile nō est quod nunc obsessos a daemonibus liberat qui māmonę principem a suo corde, vincēdo auaritiam, reiecit. Iure enim spiritum superbiae nunc subiectum habet, qui in ipso terrenae potestatis culmine mitem se exhibuit. DE VITA S. GERALDI Auriliacensis Comitis, LIBER TERTIVS. Qvoniam signorum virtutibus insignem fuisse venerabilem virum Geraldum praelibatus sermo enucleatius disseruit: Restat nunc ut qualiter a corporeo tegmine spiritualem essentiam emiserit, stilo titulante exprimamus. Certum enim constat, quia isdem vir quanquam parcitate frugalitatis corporalem appetitum domuerit, viguit tamen viribus. Nec impotens robore, caruit vi fortitudinis. Sed cum iam contiguum esset, ut a completa militia, utpote annosus, eximi deberetur; cœpit a solito vigore attenuatus elabi. Verum nec ipsum latuit, quin potius ipsarū virium euacuatio ad defectionis eius iudicium panderetur. Cumque praesentes plerosque cerneret, qui ei diligentius adhaerere consueuerāt, quasi profundiori et intimo singultu ac defectiuo affatu exorsus est compellare. Eia clientuli, et comites amabillimi, nonne aspicitis a pristino me destitutum robore? Animaduertite viciniorem esse depositionis meę fortem, quo spiritus, ducente suo authore, trāsferatur ad destinatum habitationis receptaculum, natura fragillima redigatur in puluerem. Non illum cruciatus langoris ab abstinentia solita arcebat. Mira res. Non illa saltem, quae veteranos cōpellere solet imbecillitas, praeter consuetum morem, adaesum animum illius persuadere poterat. Nimirum quia lenitas carnalis nequiuerat emollire rigorē mentis. Cum ergo his et huiusmodi virtutibus anima saginaretur, corporis efficaciā amittebat. Sed quia se in suis oculis despiciens virtutibus hominē nesciebat: non satis intelligebat, vnde sibi debilitas virium inrepsisset. Iam vero spiritalis virtus, quae pleniter in eo succreuerat, corporeas vires pene trucidauerat. Quippe cum iste mos sanctorum sit, quia virtus diuina minus in eis valida fuisset, si corporeū robur non attenuasset. Hinc Daniel Angelica visione cōspecta, per dies multos elanguit. Hinc Iacob Angelum stringēs, claudicare cœpit. Quoniam qui spiritali gratia cōpletur, a corporea virtute eneruatur. Itaque exterior homo corrumpebatur, cum interior de die in diem renouaretur. Quadam autem die cum in oppido esset, quod Aureliaco imminet, respiciens ad fabricā domus, vbertim flebat. Cū vnus ex familiaribus inquisisset, curnam fleret? respondens ait: Quia desideriū, inquit, meū quod de loco isto iamdudum cōcepi, ad effectum nullo pacto perducere possum. Nam haec requies mea, hic habitabo. Si quidem caetera quae Monachorum vsibus apta videntur, fauente Deo facile praeparaui: soli Monachi desunt, soli inueniri non possunt. Et iccirco veluti solus et orbatus, mœrore conficior; Spero tamen quod omnipotens Deus, quando ei placuerit, desiderium meum implere dignetur. Nec mirum, si ego peccator in hoc meo desiderio prolongor: quandoquidem Rex Dauid prohibitus est, ne templum Domino aedificaret: cū tamen ipse dedit qui opus illud post eū expleret. Et ego licet hoc in hac vita non videam, pręstabit tamen Christi misericordia quod exopto, quando ei placuerit. Velim sane noscatis, quia maceriae huius domus frequenter angustae erunt populis, qui ad eā conuenturi sunt. Qualiter autem hoc didicerit, minime indicauit. His autem qui hoc illum dixisse norunt, cum frequētiam populorum, sicut ille praedixit, in eodem loco fieri vident, haec opinio suborta est, quod ea quae dixit, diuinitus agnouisset. Iam vero os eius sic ex abundantia cordis replebatur, ut lex Domini semper plene in eo resonaret. Çaeterum, iuxta exemplum praefati Dauid, quaecumque necessaria futuris habitatoribus praeuidebat, et in pignoribus sanctorum, et in Ecclesiasticis utensilibus, et indumentis, seu certe in agrorum reditibus praeparare curauit. At vero, sicut Scriptura dicit, ut qui sanctus est, sanctificetur adhuc, oportebat hunc Dei hominem ante obitum per flagellum expoliri. Et ei sicut beato Iob contigit, et Tobiae, quoniam acceptus erat tentatione probari. Itaque per septem, et eo amplius annos, lumen oculorum amisit. Quos tamen ita perspicaces habebat, ut nihil cęcitatis pati crederetur. Qua percussione non solum non doluit, sed etiam plurimum est gauisus in Domino, quod eū flagellare dignatus sit. Quippe non nescius, quia non omnis, qui flagellatur, filius sit; nullus tamē est filius qui non flagelletur. Et hoc erat ei consolatio, quod supernus iudex manum suam ad feriendum hunc soluerit: et peccata sine quibus hic non viuitur, in praesenti puniret. Iam itaque de misericordia Domini securus, confidebat quod eum ab aeterno verbere liberare dignaretur, quem in pręsenti sub flagello premere dignatus sit. Si quid autem studiis retro actis addere potuisset; quanto ab exteriori implicatione caecitatis causa cessauerat, tanto attentius orationi incumbebat. Et quo mundi figuram intueri nequibat, eo cordis ad verum lumen contemplandum clarius intendebat. Causa ab exterioribus factis cessabat, totum se ad studium orationis, vel assiduitatem lectionis applicabat. Biennio priusquam obiret, Ecclesiam fecit solemniter dedicari. In altaribus vero tanta pignera Sanctorum insita sunt, ut scientibus mirum sit. His autem qui forte a sciētibus audiunt, pene incredibile videatur. Nam in his vndecumque colligendis, pater ille sanctus, quotiens sese opportunitas praebuisset, omnimodis, quoad vixit, operam dedit. Quae scilicet et apud Romam, et vbique locorum sic impetrabat: sicut nimirum ille, qui et in sermone, et vultu erat gratiosus: et in dandis preciis munificus, et quod maius est, in id quod agendum erat, diuina gratia fretus. Frequenter enim pro eisdem pigneribus impetrandis, et pretiosa tentoria, necnon corpulentos equos, et multa pecuniarum pondera constat eum dedisse. Dentem namque sancti Martialis in dextro altari, cum reliquiis beatissimi domni Martini, necnon et sancti Hilarij collocauit; quē a sancto corpore nullus ex largitoribus, a sancta maxilla, cum diu conarentur, eruere posset; ille praemissa oratione protinus eum auulsit. De eodem profecto altare mirum aliquid ipso dedicationis die contigit accidisse. Quidam enim iuuenculus, cum turbae semet imprimerent, pallium desuper tulit, ut illum ministro redderet, cum quidam ei dicerent circumstantes, ne id praesumeret. Sed quoniam ille tollere non misit, protinus vehementi angustia comprehensus est, ac primo manus eius excoriatae sunt. Tunc paulatim omne corpus pelle nudatum, ut vix post sex hebdomadas conualescere posset. Locum, sicut olim decreuerat, Monachorum ditioni delegauit, vbi tamen dehinc parum demorabatur. Spacio quo superuixit, summopere procurauit, ut omnes ad se pertinentes in pace dimitteret, ne forte litis occasio posset inter eos oriri. Praedia vel mancipia, quae beato Petro non delegauerat, inter quosdam propinquos ac milites, vel certe seruitoribus dimisit. Nonnullis tamen eo tenore, quo postquam obissent, ad Aureliacum accepta redissent. Centum ex mancipiis tantum libertate tunc donauit. Nam alias diuersis locis ac temporibus innumera sunt, quae emancipauit. Quamplures autem ex ipsis amore eius perstricti, libertatem recusantes, permanere magis in seruitute eius maluerunt. Quo facto peruideri potest, quam dulce dominium in eos exercuerit, quandoquidem suae libertati seruitutem illius praeferre maluerunt. Monebatur autem a quibusdam suis, quatinus de familia, quae sibimet affatim superabundabat, maiorem multitudinem iugo seruitutis absolueret. Quibus ait, Iustum, inquit, est, ut lex mundialis in hoc obseruetur, et ideo numerum in eadem lege praestitutum praetergredi non debere. Quod ad hoc sit commemoratum, ut hinc pateat quantopere diuinis praeceptis adhaeserat: quando etiam legalibus ita se submiserit, et humanis. Intrante vero iam suae migrationis tempore, morabatur apud Cezeruiacum quandam sui iuris Ecclesiam, quae in honorem sancti Cirici consecrata est. Cum quidem plus solito compunctus profundius suspirabat, itaut satis pateret quod desiderium cordis eius alio tenderet, consolationemque in praesenti nequaquam haberet. Inter suspiria vero lachrymis suffundebatur, et erectis in cœlum subinde visibus orabat, ut ab hoc saeculo liberaretur, saepius repetens atque dicens, Subuenite sancti Dei. Hoc namque verbum semper ori eius familiare fuerat: hoc ad euentum cuiuslibet subiti casus inclamare solebat. Non multum vero post vitalis vigor cœpit spasmo quodam intabescere, artuumque vires ac totius corporis armonia paulatim dissolui. Dissolutionem igitur sui iam instare cognoscens; Amblardum Episcopum iubet euocari, ut eius transitum suis orationibus muniret, ouemque paradisi pascua repetentem, pastori omnium Christo pastor consignaret. Interim vero cuncta quae vel funeris causa, vel remanentium necessitas poposcisset, sano sensu, et integra memoria disponit. Cum subito velox fama rumorem circumquaque disparserat; Quod vir Domini Geraldus ad transitum propinquaret, accucurrerunt omnes veluti commune dispendium lugentes, clericorum ac monachorum turbae nobilibus viris admixtae, cateruae pauperum, et pagensium plebes, lugentibus istis aliorum fletus incitabantur. Inter singultus vero et lachrymas erūpentes, quasi querimoniam facientes, vnusquisq. de eius pietate, de caritate, de cura pauperum, de tuitione impotentium, plangoris voces ingeminabant. Flentes igitur isti dicebant. O quale solatium mundus amittit! Illi vero, O Geralde, qui merito bonus vocaris, quis iam erit, sicut tu, sustentator indigentium? Quis nutritor pupillorum, vel defensor viduarū? quis dolentium consolator? Certe quis potentiae tuae culmen ita pauperibus inclinabit? Vel quis, sicut tu, singulorum necessitates perpendet, aut expediet? Indulgentissime Pater, quam blandus, quā suauis semper fuisti! Cunctorum gratiam hauriebas, ignotorum etiam affectus, fama tantae bonitatis ad te traxeras. Haec et huiusmodi, quae dolorum vis inter singultus exaggerare solet, tam luctuosis planctibus inundabant, ut putares quod illae lacrymae numquam possent cessare. Ita per singulos dies agebatur, donec ad ipsum vocationis eius terminum veniretur. At vero ille morem suum, nec in fine poterat deserere, quin singulis accipere volentibus omne stipendium dari iuberet. Vere beatum et felicem dixerim, qui talis fuit, ut caritatem suis operibus debitam nō reliquerit in terris, et in caritate sanctorum receptus sit in cœlis. Vere felix, qui licet potentia seculari sublimis esset, nullū tamen laesit, nullum oppressit, nec aliquis vel paruam querelam aduersus eum reclamauit. Nam si Nathanael vere Israelita vocatur, eo quod dolus in eo non fuerit, iure et hūc Israelitam dixerim, quem auris audiens beatificat, et cui, ad exemplū beati Iob, oculus videns testimonium reddit. Cum igitur omnes vna lugerēt, solus ille perstabat laetabundus. Quippe qui nouerat, quod sperantibus in Domino meridianus fulgor in vesperum consurget; et dum dederit eis somnū, haec est haereditas. Quamuis ergo pro mortali conditione caro forte timeret, tamen spiritus in aspectu gloriae defixus exultabat, utpote qui spem diu desideratam se iam in re percipere cōfidebat. Nam ut scriptum est, quia iustus in morte sua cōfidit, putares illum in eadem spe confixum, et nullatenus mortem timere. Laetabundus itaque videbatur, cum nec quidem parum aliquid fateretur, in quo pauere se vel tenuiter demonstraret. Per omne vero sui langoris tempus, ita fatiscentes ad diuinum obsequium impellebat artus, ut nec vnū quidem nocturnale officium, nisi in Ecclesia pateretur celebrare: Missam vero vnam diei competentem, et alteram pro defunctis coram altari positus audiret. Sane cum membris iam nimis rigescentibus, gressum per se nec sustentatus quidem progredi potuisset, adhuc tamen spiritus in sui feruore perdurans cogebat, ut corpusculum manibus baiulorum portaretur in oratorium: Nimirum, ut boni operis tunicam vsque ad talum extendens, virtutis suae laudem in fine cecinisset. Sexta nāque feria dilucescente die ingrauescere se sentiēs, iussit ut Nocturnale corā se Capellani peregissent, Episcopo cū suis in Ecclesia illud celebrante; cum psallentibus autē et ipse psallebat, donec post matutinale officium, omnes etiā horas diei compleret. Tum vero Completorium finiens, signo se sanctae crucis armauit, et subiunxit illud verbū quod ei semper familiare fuit, dicens, Subuenite sancti Dei. Hoc in vltimo locutus, oculos tacens clausit. Videntes vero qui aderāt, quod loqui cessaret, Episcopum aduocarunt. Sancta quoque membra illius in cilicio posuerunt: Caeterisq. pro exitu psallentibus quidam de Sacerdotibus Missam concitus celebrauit, atque sacrosanctum mysteriū attulit. Cum vero quidā dicerent, quod iam discessisset; ille sensum adhuc retinens oculos aperuit, et hoc iudicio nondum se discessisse mōstrauit. Tum vero Dominicū corpus quod expectabat, sua spōte suscepit, et ita felix illa anima ad cœlos migrauit. Et velut ipso feriarū numero sui causam insinuans, bonum opus, quod ad senarium pertinet, bene consummasse, et ad verum sabbatum, quod est requies, se trāsmigrasse monstrauit. Et ille quidē quod cupiebat, ut credimus, iam videt; quod sperauit, iam tenet. Multis tamen non modicum dolorē dereliquit. Nam licet ipse mœror quadā dulcedine respersus esset, pro eo quod scirent, quia talis fuit, ut de illo magis gaudēdum, quam lugendum; clamore tamen ingenti plangebant, quod eius cōtubernio priuarentur, cuius similem vultum non se videre sperarent. Illi humanitatis causa tristabantur, sed Angeli, ut credimus, lętabantur. Nam si coram eisdem Angelis gaudiū est super vno peccatore, qui pœnitentiam agit; quanto magis super hoc homine iusto, qui inter opera virtutum consenuit? Sed gaudium Domini sui, quo ab eisdem Angelis exceptus est, fides contēplatur; oculis vero corporeis interim latet, qui videbant quidem cadauer, quod exoluerat debitū mortis, et nondū apparebat quantum anima glorificaretur in cœlis. Moritur ergo Geraldus, sed iuxta illud Dauiticum, nequaquam ut ignaui solent, quoniā inter Sanctos sors illius est. Et si persoluit illud Psalmistae, Vos autem sicut homines moriemini, tamen ad eum pertinet hoc quod ibi praemittitur, Ego dixi, Dij estis, et filij Excelsi omnes. Testatur Euangelista, Filij Dei sumus, sed nondū apparet quid erimus. Felix itaq. Geraldus qui separauit preciosum a vili. Postquam enim gustauit quā dulcis est Dominus, nequaquam huius vitae delectamentis, ad eiusdem Domini contemptum se submisit. Sed hanc vitam, quae reprobis preciosa est, vilem sibi deputauit, et mortē, quae illis pessima est, preciosam inuenit. Vere beatus cuius dies in dolore, et anni in gemitu transierunt: quia iam expertus est quam magna multitudo dulcedinis, quam Deus abscondit timentibus se. Qui etiam in conspectu filiorum hominum, hanc aliquatenus per singula signa demonstrat. O quanta diuersitas est inter illum, et vedios, id est male diuites! Huic enim lachrymae suae fuerūt panes, et potum accepit in lacrymis et mensura. Illi vero ducunt in bonis dies suos, et habent consolationem suam, iuxta illud Euangelicū, in pręsenti. Sed enim iste iam in voce exultationis, trāsiit in locum tabernaculi Dei. De illis dicitur, quod in puncto ad inferna descendūt. Cęterū si de eius exteriori conuersatione quisquā dignū aliquid referre posset, delectationes tamē, quae in dextera Domini repleuerunt eum vsq. in finē, nullus nostrū non dico verbis explicare, sed nec sensu quidē attingere valet: nisi forte quilibet in seipso fētiscit, quid est delectare in salutare Dei. Porro autem quia Deus mirabilis est in Sanctis suis, in quibus eum laudare iubemur, dicēte Scriptura, Laudate Dominū in sanctis eius, iccirco, o beate Geralde, quales possumus referimus illi pro te. Laudātes eum quod elegit te, et quod iustificauit te; quod misericordiā suam mirificauit in te, quod per vias rectas deduxit te, quod fructum tui operis inueniri fecit ipse, et postremo, quod vsque in senectam et senium nō dereliquit te, et quod maius est, quia inter filios Dei computauit te, et insuper in oculis omniū glorificat te. At vero quia sanctos decet laudatio, ad laudē illius laudamus etiam te, quia scilicet iuxta Ieremiam, iugū Christi ab adolescentia portasti, quia gratiā vocationis eius non recepisti, quia commutationem pro anima tua non dedisti, quia salutem eius in vacuum non accepisti, quia intima tua, quae de amore Christi cōceperas, non proiecisti, quia tentationis tempore non recessisti, quia in externa praesentis vitae gaudia te non effudisti, quia bonum faciendo non defecisti. Verūtamen tu Domine Deus, tu per ipsum nostrae praesumptioni ignosce. Nam in hac relatione excessum formidamus, quoniam id tentauimus, ad quod agendum nullatenus idonei sumus. Quia licet ille dignus sit laude, in quo tu laudaris; nos tamen, Domine, ad hanc referendam indigni sumus, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Sancti ergo tui, ut scriptū est, benedicant te, et opera tua confiteantur tibi. Sed quoniam imperfectum Ecclesiae vident oculi tui, et lapides terrae eius miserebuntur, precamur ut hi, qui pro soliditate morū lapides vocantur, nobis, qui merito nostrae prauitatis terra sumus, subuenire dignentur: ut nos qui non habemus indumentum iustitiae, lapides amplectamur, ut eorum meritis nostram nuditatem cōtegere possimus. Hic ego famulus tuus affectū miserendi, quem eidem caritas tua inuiscerauit, in nos dirigat, et de illa sempiterna Capitolij curia, qua iā inter consules cœli residet, in hac conualle lachrymarum quam euasit pie respiciat: Singulorum preces exaudiat, omniūque necessitates apud te expediat: praestāte Domino nostro Iesu Christo filio tuo, qui tecum, cū spiritu sancto, viuit et gloriatur Deus, per infinita secula seculorum. Amen. Velociter sane, sicut de excellenti persona fieri solet, transitus eius circumquaque personuit. Cū quidē incredibilis hominum multitudo mox vndique secus irruere cœpit, examina nobilium virorum, innumerae cateruae pagensium atque egenorum, plures Monachi, et agmina Sacerdotum. Quem vniuersi germano quodam et dulcissimo affectu plangebant, et nescio quo diuino instinctu compunctius atque suauius eum lugebāt: ob hoc videlicet quod illum Deo placuisse nō ignorabāt. Cum igitur esset ex more nudatus ad lauādum, Ragambertus, et alij ministri qui id agebant, manus utrasque pectori eius applicuerunt, cū subito dextrum brachium ipsius extēsum est, et ita genitalibus membris manus eius applicata, ut eadem membra sub volam concluderet. Quod illi quidē casu contigisse putantes, manum ipsam ad pectus denuo inflixerunt. Sed iterum, sicut prius, extensa est, et ad sexum contegendum sese aptauit. At illi stupere iam cœperunt, sed rē diligentius scire volentes, adhuc tertio brachiū reflectunt, manumq. super pectus ad alteram reducunt. Quae protinus summa velocitate praedicta mēbra, sicut prius repetiit, et obtexit. Polinctores autē admiratione simul et pauore perculsi, iam tunc animaduerterunt, quod hoc absque vi diuina nullatenus accidisset. Fortassis enim per hoc cœlitus monstrabatur, quod ad castitatis pudorem conseruandum semper illa caro viuens verecumdata sit. Corpusculum itaque festinanter operuerunt. Postea vero quam indumentum accepit, nullatenus vspiam sese manus illa extendit. Sui autem, quamplurimis comitantibus turbis, corpus illud sanctum ad Aureliacum, sicut ipse iusserat, detulerunt, et in aristonem lapideum ad sinistrā scilicet basilicae ipsius collocauerūt, iuxta arā Sancti Petri, itaut sepulchrū eius habeatur in dextro, et ipsum nihilominus in dextrorsum. Sed iam libellum hunc terminemus, ne forte cum rusticitate, tum etiam prolixitate displiceat. Si quid autem in eo lectorē oblectauerit, meritis domni Geraldi pręstitum censeat. Hoc vero quod displicuerit, inertiae meae deputabit, tamen miserendi occasionem reperiet. Et ob id suppliciter obsecro, et considerans quod hoc agere iussus praesumpsi, mihi veniam a iudice cordium deprecetur. Beato quidē Geraldo satis suffecerat, quod ille testis fidelis, qui in cœlis est, et cui semper placere studuit, hunc apud se in illa Paradisiaca regione remunerat; sed tamen quanta sit gloria, quam intus possidet, isdem testis Christus foris manifestare dignatur. Scriptum namque est, quia Deus instaurat testes suos contra nos. Quisquis enim pręcepta illius custodit, testis eius contra nos est, quod possumus quidem seruare eadem praecepta sicut ille, sed nolumus. Nam ut de meis similibus dicam, cūcta iam piorum dicta legere fastidimus, exempla quoque imitari negligimus, cum tamen aut ociosis, aut secularibus verbis infatigabiliter occupemur. Sed hoc agentes, de illis nos probamus esse, quos Apostolica vox notat, dicēs, A veritate auditum auertent, ad fabulas autē conuertentur. Ad hanc ergo inertiam vel cętera portenta vitiorum, aliquatenus reprimendam, dispositor saeculorum Christus, hunc testem suum contra nos instaurat, quem et multis miraculis coram nos illustrat, ut quia oculos ad consideranda, ut dictum est, piorū exempla clausimus, vel ad splendorem huius hominis, tanquam de prope coruscantem respiciamus. Si quidem ille diuina praecepta nostro tempore custodiuit. Sed quia mortuus cito recedit a corde, protinus hoc obliuioni tradimus, et nō recogitantes mercedem, quae sanctis eius operibus restat, ad haec imitāda male torpescimus. Ob hoc itaque miracula, quae forte ad tempus fiunt, operari dignatur, quatinus vel sic gloriam quam intus habet, intelligamus, et ad opera quibus ad eandē gloriam prouectus est, tanquā recens edita mentis aciem intēdamus, et ad hęc imitanda conualescere studeamus. Sed iam de eisdem miraculis quae rationi congruerint, Deo iuuante, referamus. Dominica igitur post transitum eius insequuta, multis, ut diximus, comitantibus turbis, ad Aureliacum delatus est. Cum igitur psallentium chori circa feretrum pernoctarent, quidam vir nobilis nomine Gibbo, filiam, quam caducus morbus obsederat, subtus eodem feretro collocauit, quae postea nihil infirmitatis illius passa est. Iam quippe materfamilias existit, et ipsa virtutis huius testimonium, seipsam incolumem praefert. Quidam homo nomine Grimaldus in villa manens per somnium vidit quod operculum sarcofagi eius auellere conaretur. Qui expergefactus, a cubitis et deinceps, brachia cum manibus ita reperit arefacta, ut nihil ex his operari posset. Sic per quindecim ferme dies manens debilitatus, ad sepulchrum supplicaturus venit, ac protinus sanitatem recepit. Ancilla cuiusdam viri Lamberti lunatica per somnium monita est, ut ad eius sepulchrū supplicatura veniret. Quod illa domino suo indicauit. Ille vero timēs, ne illusio, et ridiculū esset, si visionē virtutis effectus minime sequeretur, prohibuit eam. Illa dehinc secundo, ac tertio nihilominus per visionem monita, prędictum dominum suum rogabat, ut eam illuc ire permitteret. Quod ille iam cōcessit. Iuit ergo mulier, et ante sepulchrum vigilans, pleniter sana recessit. Interea plateola quędam herbida, in modū rotę per girum rotunda, ante criptam apparuit. Quae cum esset herbis referta, per girum tamen tellus nuda et puluestris erat. Hi ergo qui per cimiteriū transibant, cum vidissent plateolam illam, et sulcum puluereum, qui hanc ambiebat, mirabantur, scientes quod nec homo, nec bestia calcando sulcum illū detriuerit. Aliquando vero permansit, et postea disparuit. Sequenti autem aestate similiter ibidem visa est, sed multo iam latior. Habebat autem lembum circa se detritum, ut prius, et puluereum. Tertia itidem aestate rota similiter herbida, et quasi calle puluereo circumcincta apparuit, sed multo iam diffusior. Ac deinceps per annos plures inantea se paulatim spargens, extendi videbatur. Qui vero causam diligentius retractabant, prodigium aliquod esse credebant, coniicientes quod rota viridis famam beati Geraldi viriditate virtutis plenam fortasse figurauerit. Quae fama per populos, qui ariditate bonorum operū steriles sunt, quos puluereus circulus significaret, subinde se spargit, et illos exemplo suo quasi fœcundat; dum pro eius amore gratam peregrinationem et laborem suscipiunt, dum et munera offerunt, et nonnulli melioratis moribus redeunt: Sicut rota illa inantea se extendens ariditatem puluerei circuli ex parte replebat. Utrum vero hoc significauerit, rerum dispositor nouit. Certum est tamen quod nihil in terra sine causa fit. Quidam bonae opinionis clericus ciuitate Rotenus degit. Hic, si somnio fides adhibēda est, visionem vidit ita continentem. Erat quasi altus locus, vbi splendor ingens fulgebat. Ad quem splendorem per quatuor gradus ascendebatur. Ante primum vero gradum erat quasi antepodium de ferro. Secundus gradus habebat antepodium aereum. Tertius argenteum. Quartus aureum. In primo itaque gradu vidit aduenire duos viros splendidissimos vultu et habitu. Quos alij duo sequebantur, qui inter se tertium per manus ducebant. Dictum est autem clerico qui hoc videbat, quod illi duo primi essent sanctus Paulus, et sanctus Martialis: alij duo qui sequebantur, sanctus Petrus, et sanctus Andreas. Si quidem tertium quem ducebant, sanctum esse Geraldum. Quem scilicet clericus ille in hac vita manentem minime cognouit. Sed dum postea referret, quali eum statura, vel facie vidisset, illi, qui eum nouerant, speciem recognouerūt. Cum ergo venissent ad primū gradum, psallebāt quasi psalmum. Post quem sanctus Petrus collectam dixit. Quam cōpletā, responderunt, Amen. Ita fecerunt secundo, tertio, atq. quarto. Caeteris autē stantibus, beatus Petrus vsq. ad locū praedicti splēdoris pertetēdit. Et prostratus in terra, aliquantisper adorans, iacuit. Tunc surrexit, et vsque tertio se prostrauit. Deinde vox quasi de illo splendore respondens, requirit quid vellet. At ille; Domine, inquit, pro seruo tuo Geraldo misericordiam tuam deprecor. Et nunc nescio quis, veluti codicem tenens, quasi vitam illius recitabat. Cumque aliquandiu legeret, hoc tantummodo clericus intelligere valuit. Qui potuit transgredi, et non est transgressus: et facere mala, et non fecit. Tunc ad eum vox, Fac, inquit, de eo quod vis. Et protulit quasi sceptrum dans illi, per quod haberet potestatem exaltandi eum. Clericus vero vocem dantis audiuit, sed non nisi sceptrum vidit. Tum vero beatus Petrus ad eos, qui se expectabant, gaudens rediit. Sane ad locum, vbi stabant, apparuit quasi cliuosus ascensus in cœlum vsque porrectus. Beatus autem Petrus dilectum Dei Geraldum manu tenens, et per gradus illos ascendere incipiens, excelsa voce, Te Deum laudamus, exclamauit. Et ita psallentes cœlum cum eo petierunt. Siquidem hanc sequutum est visibiliter aliud de eius sepulchro signum. Septimo postquam migrauerat anno, sarcofagus, qui vsque medium cooperculi terra contusa, calcibus fuerat contectus, sensim eminere super eandem terram cœpit. Nec tamen terra, quae erat in gyro, aut eleuari, aut deprimi visa est. Incolae tamen necdum hoc animaduertebant. Cum interea quidam clericus de Lemouicensi pago veniens, interrogabat Monachos, utrum sarcofagus domni Geraldi sursum adhuc emersisset. Et subiunxit quod admonitus per somnium fuerit, ut ad eius tumulum veniret, quoniam eius sarcofagus iam apparere cœpisset. Tum vero Monachi cum ipso pergentes ad tumulum, et linteum desuper euellētes, ita repererunt, ut clericus dormiens viderat. Et tunc quidem aliquantulum eminebat. Iam vero non parū altior videtur. Quisquis autem hoc dignoscit, virtutem aliquam esse diuinam ignorare nequit. Ex hoc igitur miracula crebro fieri cœperunt. Circuncisionis Dominicae solemnitas aduenerat, cum vassus quidam nomine Adraldus focum caragiorū tota nocte in domo sua fieri praecepit. Intempesta autem ipsius noctis hora, daemones super focum custodes irruerunt. Quibus ita damnati sunt, ut vnum occiderent, alterum debilitatis membris corporea salute priuarent. Qui postea mendicando vitam exigens, ad Aureliacum deportatus est. Quo dum per aliquot dies victitaret, quidam violenti homines praesumptionem faciebant contra potestatem loci ipsius. Qua de causa Monachi signa sonare, atque letaniis insistere cœperunt. Tunc ille contractus supplicabat, ut hi, qui circunstabant, hunc ad sepulchrum domni Geraldi deferrent. Quod cum illi fecissent, orabat, ut sibi subuenire dignaretur. Qui post modicum sanus surrexit, et redintegratis membris omnibus denuo in momento conualuit. Ex hoc iam cœperunt miracula subinde patrari, virtutūque eius opinio certius atque diffusius resonare. De quibus si forte quis dubitet, quoniam saepius eadem in infirmis repetuntur, potest visu probare, per quod praeteritorum fides sumat. Quae autem in iis qui variis langoribus opprimuntur, diuina dignatio saepius iterare dignatur, hoc propter prolixitatem praetermisimus. Quaedam tamen ad gloriam eiusdem beati viri commendandam perstrinximus, ne inconsulte ea transilisse videamur. Constat autem quod idem sanctus vir, dum aduiueret, multas Sanctorum reliquias ad Aureliacum aduexit. Quippe, ut superius dictum est, istius causae studiosissimus fuerit, et ad impetrandum quod vellet, non paruam gratiam a Deo habuerit. Inter caetera denique sanctorum chymilia, quae illic habentur, est quoddam lignum Domini, cui talis virtus inesse frequenti experimento dignoscitur, ut si quis illud equitando portet, equus in breui moriatur: aut si periurium forte quis fecerit, emptilentiscus fiet. Non pauci etenim iam propter hoc peccatum caduci facti sunt. Incolae autem regionis illius mores valde ferinos habere solebant, sed aliquantulum exemplo vel reuerentia sancti hominis esse mitiores videntur. Cum autem fœdus, aut aliquod grande iuramentum iure decernunt, per quemlibet Monachum, aut clericum, qui tamen pedester incedat, deferri sibi faciunt. Quidam sane de beati Geraldi gloria temere disputantes asserunt, quod ista curationum gratia, non meritis eius, sed istarum virtutibus reliquiarum conferatur. At nos causam diligentius considerantes, id credimus, quod ita per sancta illa pignora sanitatum beneficia tribuuntur, ut virtus quoque beati Geraldi cooperatrix non negetur. Nam hoc ipsa qualitas accidentium rerum credit suadet, quoniam ipse solet infirmis per visum apparere, et maxime ante eius tumulū sanitatis beneficium conferre. Ut est de filio Ioannis videlicet Aruennensis Vicecomitis, quem mutum et surdum, vna manu contractum ibidem detulit. Ante sepulchrum namque prosternens sese in orationem dedit. Nocte iam mediante, sanguis ab eius auribus erupit, manusq. illius directa est, quam circa collum patris sanam expandit, et primā vocem emittens, panem ab eo quaesiuit. At ille gratias agens pro filio, totam Ecclesiam clamore compleuit, et quendam sui iuris alodum ad sanctum sepulchrum tradidit. Sane de isto nominatim commemoramus, pro eo quod miraculum in excellenti persona patratū, ad multorum notitiam peruenit. Dissimilia autem vel diuersa alterius generis, primo quidem ab incolis notabantur, sed cum numerus immensus cresceret, omissa est cura numerandi. In Aureliaco oppido ante fores Ecclesiae erat epistilium, ex quo ille ascendere equum solebat. Quod videlicet cum infirmi ob eius amorem deosculantur, solent recipere sanitatem. Ob quam etiam causam nunc est ab incolis intra Ecclesiam transpositum, et in modum altaris palla coopertum. Non longe ab oppido quod rustici Mulsedonum dicunt, praedictus vir Dei casam habuerat. Porro oppidani mutuo condixerunt, ut mensam eius, quae in praedicta casa adhuc erat, sibi ad reficiendum deferrent. Quod et fecerunt. Casu vero ad frontem cuiusdam domus, hinc portitores proiecerunt. Cum super eam quidam veniente meridie dormire vellet, subito cœcus et amens effectus est. Deinde cum etiam canis eandē mensam calcaret, omnibus membris statim diriguit. Necdum tamen illis aduertentibus quidnam esset, alius itidem super hanc se proiecit, sed et ipse protinus cœcatus est. Tandem intelligentes, quin ob tabulam sancti viri frequenti eius refectione consecratam ista pertulerint; hanc ad Ecclesiam beati Martini quae prope est, linteo contectam deportauerunt. Quae nunc vsque domatis ibidem suspensa comparet. Ad aliam eius mensam quae erat in villa Vaxia, quidam Presbyter cum vicinis ad conuiuium venerat. Cumque, sicut fieri solet, inter epulas gannirent, et verba ridicula vicissim immiscerent, subito pauor ingens ita omnes perculit, ut statim intermittentes scurrilitatem, ad alium locum comesuri secederent. Mensam vero deportauerunt ad illud Oratoriū, quod factum est in quodam loco, vbi feretrum portatores deposuerunt, ad mutandum pallium. Quo videlicet loco pecora circumquaque vagantia, cum forte spatiolum illud vbi feretrum, sicut diximus, positum fuerat, pascendo contigissent, protinus tormentari incipiebāt, et nonnulla moriebantur. Incolae vero per id quod animalibus acciderat, causam intelligentes, ibidem praedictū Oratorium construxerunt. Quo dehinc certum est, quod plerique infirmi sanitatem sunt adepti. Praeterea mirum quiddā et pene incredibile contigit, nisi quia vsu probatur. Nam fonticula extunc in eodem loco subbullit, quae viantibus ad potum sufficiat. Rainaldus, quem vir Domini suspectum habens, iuramento, sicut superius dictum est, adhuc viuens constrinxerat, illius iuramenti fidem rupit, et familiae, quam Cœnobio delegauerat, nimis erat cum suis infestus. Singuli autem, inter praedationes, quas patiebantur, nomen domni Geraldi inclamare solebant. Quadam autem nocte visum est ipsi Rainaldo, quod virum Dei sibi adstantem cerneret. Qui cum iuramenti fidem ab eo requireret, simul admonuit, ut familiam vexare de cetero cessaret. Excitatus ille indicauit coniugi visionem. Quem et illa suadebat, ut vel commonitus iuramentum seruaret. Et ille compunctus ad horam suis idem retulit, praecipiens, sed ignauiter, ut familiam non inquietarent. Sed illi post paululum ad consuetam rapacitatem redierunt. Nec Rainaldus obsistebat, quia pronus erat ad malum. Et quamuis sanguine esset sancto viro propinquus, tamen ab eius pietate longe erat alienus. Tum itidem sanctus vir eidem minans apparuit, et quae bona sibi fecisset, pro quibus ille mala reddebat, furibundus exprobrauit: atque percutiens eum in capite, e vicino mortem sibi sequuturam comminatus est. In Prouincia, quae Alamannia vocatur, nobilis homo erat obsessus a daemonibus. Parentes vero, et milites sui per multa pignora Sanctorū ducebāt eum, ut saltem per eorum intercessionem diuina gratia liberasset. Sed distributor omnium bonorum, qui electum suum glorificare disposuit, hanc virtutem ei reseruauit. Nomen vero beati viri in ipsa Prouincia necdum auditum erat. Praedicti autem parentes dum eum ducerent ante corpora Sanctorū, daemones saepius clamabant, de eius corpore se minime exire, nisi per intercessionem beati Geraldi. Tum iidem parentes daemoniaci huc illucque discurrebant, si vel Prouinciam audissent, in qua beatus Geraldus esset. Et nescio aut Romei, aut quilibet peregrinus indicauit eis Prouinciam et locum. Qui festine ad Aureliacum venerunt. Mox ut venit ante sepulchrum, clamare cœperunt daemones per eum obsessum, O Geralde, inquit, ut quid illudis nos? Ut quid ardemus tua virtute? Qui mox cecidit in terram, et euomuit eos vna cum sanguine. Ex illa hora, et deinceps, incolumis mansit.