Beatus Francovæus, natione Gallus, ex quodam pago comitatus Nivernensis, cui ab eo cognomen inditum est, ortus & procreatus est. Qui cum a teneta ætate optimis moribus, actibus, & disciplinis parentum diligentia instructus ac imbutus esset, brevi admirabiles instituti, animique liberalis sui fructus edidit. Siquidem in vigiliis, jejuniis, orationibus frequens fuit, ut omnibus admirationi esset. At in eleemosynis pauperibus largiendis ardentior extitit, ita ut nec parentis vasis argenteis ad pauperum sublevandam miseriam paceret. Qui cum apud se cogitaret, impossibile esse in maximis hujus vitæ deliciis tranquillam ac felicem vitam agere, omnia secularia desideria abjiciens, monasticam vitam elegit. Non immerito igitur Francovȩi nomen sortitus est, siquidem ab omnibus vitiis & desideriis humanis francus ac liber, solam virtutem ac pietatem amplexatus est, quæ res homines francos ac liberos efficit. Qui ut eam vivendi rationem prorsus a voluptatibus alienam facilius assequeretur, cœnobium, non longe a natali solo remorum, in honorem D. Martini erectum, sibi, ut cum Fratribus religiose viveret, elegit. Quorum collegio admissus se totum religioni ac pietati devovit ; & cum tanto ardore, ut omnes Fratres suos assiduis jejuniis & orationibus superaret. Unde non mediocris invidia, hostis humani generis astitia, inter quosdam Fratres disseminata, in illum exarsit, ut tantam vitæ sanctitatem, quam imitari non valebant, invidiæ veneno delerent & extinguerent. Cum igitur vices obedientiæ adimplere conaretur, quidam invidi ac malevoli Fratres, omnia instrumenta pistoriæ officinæ necessaria, ut contumeliam pateretur, occultarunt ac surripuerunt. Sed aliter quam sperabant contigit : nam non mente corruens, sed in Domino firmiter confidens, munivit se signo Crucis, seque accinxit operi, ita ut absque ullis instrumentis panes confecerit, atque ad alendos Fratres hora solita exhibuerit. Verum cum quorumdam improborum hominum malitia & improbitate illius cœnobium dirutum ac funditus eversum flammisque devoratum fuisset ; ob tantas calamitates non animum abjiciens & dimittens, se cum fratre Antonio in locum solitarium recepit ; ubi diu herbis, radicibus, & eleemosynis contentus vixit. At in extrema senectute natale solum repetere decrevit : sed in itinere defecerant vires, & cum Antonius ejus frater non haberet quo eum vehere posset, duo tauri indomiti, colla jugo ultro submittentes, in patriam reduxerunt ; ubi animam multis miraculis claram Dei reddidit.