Temporibus Antonini passus est sanctus puer Flocellus sub Valeriano præside. Nam cum Christianos in fide confortaret, dicens: Nolite timere, a præside jussus est in eculeo suspendi, et vehementer flagellari; deinde in carcerem cum leone devorandus mitti: sed, illo orante, leo cecidit, et mortuus est. Apparueruntque ibi candelabra septem lucidissima cum odore incensi, et esca Domini refectus est. Audiens hoc quidam de civitate, qui habebat filium cæcum, surdum et mutum, intellexit esse apud eum gratiam Dei, et veniens ad hostium carceris, rogavit eum cum lachrymis, ut pro puero oraret. Qui ait: Crede in eum, in quem Christiani credunt, et sanabitur. [2] Tunc ille credere confessus est ; et orante Flocello, puer sanatus est. Apparitores autem a præside missi ad carcerem, ut viderent, si a leone Flocellus devoratus fuisset, viderunt luminaria, et leonem mortuum, et audierunt Sanctum psallentem. Quod cum renuntiassent præsidi, is ait: O Flocelle, quam prævalent maleficia tua! Et præcepit rogum magnum extra civitatem fieri, eumque cremandum duci. Qui cum oraret, facta est vox de cælo confortans eum. Properantibus eis ad ignem, semper ab angelo dextro Sanctus Dei protegebatur. Et cum projectus in medio ignis jaceret, illico tempestas valida, de cælo veniens, ignem extinxit, ipsumque angelus illæsum ab igne liberavit. Post hæc vocatus veneficus, in palmis et lingua ejus clavos confixit. Tandem imperatori præsentatus Antonino, vestibus spoliatus, et stola linea indutus, foras in plateam traditus est quinto decimo Calendas Octobris.