INCIPIT VITA SANCTI FLOSCELLI MARTIRIS Passionem beati Floscelli pueri, qui, tempore Antonini Cesaris et Maximiani publice presentium sub preside Valeriano, pro fide Christi certans pati promeruit, dignum duximus memorie commendare, ut videntes divini muneris fulgentia pro ejus honore miracula, non solum letificet suorum intercessionis oraculorum magnitudo, verum etiam certamen ejus per omne terrarum spatium audientes, hec largienti gratulando gratie interminabilis in fide corroboret celsitudo. Semper enim hostis antiquus contra sanctam fidei religionem satellites ac ministros exporrigere conatus est. Inter quos prefatus preses Valerianus una cum sodalibus suis, in Crucifixum credentes non destitit atrociter vexare, arguens ne eum amplius molirentur adorare. Suscitaverunt ergo multiplicia malorum maleficia que Sanctus Gregorius quondam destruxerat et immolabant die ac nocte idolis demoniorum et ea non cessabant semper adorare, hoc est idolum Apollinis et Diane, Herculis quoque ac Neptuni sive Minerve, que prorsus adorabat Cesar Antoninus cum suis omnibus consulibus. Convocavit itaque Cesar triginta et tres pueros ut invocarent vocibus idola multiplicia et relinquerent in ecclesia Crucifixum. Tunc procurrens beatissimus Floscellus congregatis omnibus viris ecclesiasticis et plebe cum ministris, dixit : « Karissimi fratres, fortes viri, fide Domini nostri Jhesu Christi armati, stemus adversus hostem nostrum et non timeamus martirium. Memores enim esse debemus verbi veritatis que dixit : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et iterum : Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in celis. Ille enim qui nobis talia repromisit, non solum injurias innumerabiles sustinuit, verum etiam opprobriis atque illusionibus fatigatus, figi pro nobis in Cruce non distulit : morte quoque superata nos omnes a periculis salvans, eternales ad celos unde expertes olim fueramus ascendendo revexit. Nolite ergo timere. Ite et adorate fiducialiter Patrem in celis eternum, et Filium ejus Jhesum Christum Salvatorem mundi, qui pro nobis mori voluit, Spiritum quoque Sanctum ab utroque procedentem, advocatum nostrum, in unitate scilicet Deitatis et Trinitate coequalium personarum. Adorate eum qui ante tempora trinus unusque et in omnia dinoscitur absque meta regnare per secula. » Hec et his similia beato Floscello omnibus suis consodalibus dicente, cucurrit unus ex triginta tribus nomine Camarinus ad Antoninum imperatorem dicens : « Ave, imperator in eternum vivere; audivi quia unus ex ministris tuis persuadet nobis triginta tribus et plebi deos tuos dissipare et omnes Crucifixum in ecclesia docet adorare. » Audiens autem Valerianus, persecutor Christianorum, cui erat data potestas instigante diabolo Christianis martirium imponendi, ait : « Quis ex vobis est ? » Camarinus respondit : « Puer Floscellus. » Preses Valerianus dixit : « Incredibilem rem de dilectissimo nostro dicis. » Camarinus dixit: « Beatissime profecte, mitte ministros in atrium Christianorum et invenies veritatem, quia vehementer in ecclesiam docet introire. » Quo audito, precepit preses beatum comprehendi Floscellum. Et cum comprehensus fuisset et ad forum ductus, exivit preses foras et interrogavit eum : « Dic michi, detestabilis puer Floscelle, qui nobis tam dilectus fuisti et jam cor mutatum habes in Crucifixum Christum, quid adversum nos cogitas, quia universe Ecclesie persuasisti et visibiles deos nostros dissipare contendis ? » Beatus Floscellus dixit: « Injustissime molorum perpetrator et inveterate iniquitatis doctor, audi quod tibi loquturus sum. Si vis introire in domum Dei, vide ne Jhesu Christi per te polluatur ecclesia. » Preses dixit : » Puniri ergo si times ne introeas in ecclesiam adorare Crucifixum in quem nostri Judei manus injecerunt, et si vis ut non adficiam te tormentis in exemplo Judeorum pro eo quod nefandis consiliis adversum nos instigare temptasti. » Floscellus respondit : « Minas tuas non pertimesco, neque tu pro tuo timore ecclesiam Dei me ingredi prohibere potes, sed Deum limeo ac Dominum qui cor tuum confundere et tibi inspirare potest ut ab hac stulticia resipiscas ut servos suos in domo sua ipsum liceat adorare. » Preses dixit : « Magnum michi furorem inesse existimasti, in persona detestabili. » Victor Floscellus dixit : « Verum dixisti quia detestabilis es, qui relinquis Christum et ecclesiam et immolas demoniis. » Tunc preses iratus jussit beatum Floscellum in eculeo suspendi. Qui cum apprehensus esset, exceptor officii eum non solum illius civitatis sed et provintie totius dominum esse primumque adfirmabat. Quo audito jussit eum prefectus de eculeo submitti. Et dixit ei : « Dic michi Floscelle : ita est ut suggestum est ex officio? » Victor Floscellus dixit : « Meus honor et ingenuitas est in quem nos credimus, Deus pater videlicet atque Dominus Jhesus Christus cum Spiritu Sancto unus in Deitate trine Majestatis, per quem liberi et honorati sumus, sed vestra potestas iniquitas et perditio est seculi. » Preses dixit : « Per deos meos primarios et per tua tormenta juro quia si non credideris Apollini per quem constat mundus, exhonorabo genus tuum. » Quem statim affatus beatus Floscellus dixit : « Tui dii vani sunt, ceci, surdi, muti, et oculos » habent et non vident, nec ambulant, nec audiunt, nec loquuntur, et qui illos adoras, similis illis es et eris si non adoraveris Crucifixum et contempseris istam sectam demoniorum. » Tunc iratus prosos vehementer jussit eum flagellari. Et cum contunderetur, presos dixit : « In qua presomptione tam indisciplinate respondes ? » Victor Floscellus dixit :« Fidutia mea et audatia mea Christus est, quem habemus adjutorem. Audiente te necesse est loquar, et si irasceris, non tibi respondebo. Si autem vis, ad singulas interrogationes tuas respondebo tibi. Nam si tacuero, plus te exasperabo. » Preses dixit: « Non te loqui prohibeo, sed deposita superbia tua, cum humilitate responde, quoniam religio Christiana hoc asserit mandatum tibi, sed quia in provintia tua gallicana parentes tui thesauros habent innumerabiles, propterea superbe et stulte es locutus. » Sanctus .Martir Floscellus ad hec respondit : « Non justis superbia domi- » natur, sed tamen datur Christianis quando per flduliam et » quando per constantiam loquuntur. Christus enim in Evangelio martiribus suis sic dicit : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete » qui potest corpus el animam perdere in gehennam.» Preses dixit : « Multa michi verbosanti indulsi propter tuam tam preclaram nobilitatem, et inorem Cesaris qui multum te dilexit, sed jam non tibi indulgeo, propter istam deorum injuriam quoniam imperatores preceperunt ut aut Christiani diis nostris immolarent, aut igni traderenlur. » Victor Floscellus respondit: « Insanis, pejorem te semper esse invenio, quia relinquis Unigenitum Jhesum Christum Filium Dei vivi crucifixum, Deum ac Dominum, qui tetendit celos et fundavit terram. detestabilis et perdite persecutor! Quare non consideras quam amarum sit et stultum adorare lapides et ligna ? » Et iratus preses jussit beato Floscello fortiter graves imponi penas, dicens : « Memento jam ne tam indisciplinate respondeas, quia ante prefectum adstas. » Victor autem Floscellus divino nutu confortatus dixit prefecto : « Ecce te penas inferente michi honor et gloria est et omnibus qui ad hanc interrogationem veniunt. » Tunc preses stomachans beatum Floscellum appendi precepit, dicens apparitoribus : Facite eum torqueri fortiter, quia hoc » meretur. Victor ergo Floscellus, letissime ponas crudelium ministrorum sustinens, dixit : « O stulticia nichil me torquendo proficies. Credo enim in Deo qui dat michi virtutem, quia patienter feram quod michi injuste irrogaveris, ut de patientia vincam te et patrem tuum qui dicitur Sathanas a quo missus es adversus servos Dei.» Valerianus autem precepit carnificibus, dicens : « Maxillas ejus torquete, ne in contumeliam nostram atque imperatorum amplius loqui possit. » Cumque torqueretur, dixit : « Magis magisque audatia mea crescit, quoniam in Crucifixura credo. Sed tamen adjuro te per deos tuos quos colis ut dicas michi de quo putas quod formaverit celum et terram, mare et omnia que in eis sunt ? » Preses respondit: « Dicis tu quod non Apollo hoc fecit ? » Ait beatissimus Floscellus : « Vere dixi et dico, quia non fecit. » Et addidit: « O stulti et tardi corde ad credendum, qui colitis lapides et ligna. Quid enim potius adorare debemus, invisibilem Deum qui cuncta creavit, an creaturam visibilem surdam et mutam, sive eam que fingitur a visibilibus hominibus et mortalibus ? » Tunc preses cepit eum blanditiis delinire et dicere : « Audi, noster dilectissime Floscelle ; imperatores nostri transmiserunt nobis epistolam subscriptam precipientes ut adores deos nostros et relinquas Crucifixum. Quod si feceris, dabunt tibi purpureum vestimentum et coronam in capite, et eris ab ipsis secundus in regno eorum. » Ad quem Victor Floscellus respondit: « Vestros deos adorare perditio animarum est. Corona vero hujus mundi aurum atque purpura, ceterique honores excecant, ut ait scriptura, inentes fidelium et pervertunt verba justorum. Tormenta siquidem inferre justis potes, sed tamen per ista tormenta momentanea consequi possunt gaudia sine line mansura. Maxima igitur sibi tormenta preparat qui propter vana idola et caducos honores factorem suum contempnere conatur. » Preses dixit: « Nunquid tu loco Georgii qui malefica Athanasii carmina et idola dissipavit, vis esse qui cogis omnes animose idola destruere ? » Beatus Floscellus respondit : « Ego Deum adorare bonum esse predico, Sancti quippe nomen dixisti Georgii, qui non timuit inimicum Datianum per quem et multi qui nunc sunt Christiani incredulitatem a se removentes in Christum credere et baptisari voluisse dinoscuntur. Quique sicut disperditur lana et nebula et cinis ante faciem venti, ita et vos deos quoque vestros disperdidit ante faciem Domini. » His dictis a Sancto, Valerianus iratus ad verba ejus jussit ut beatus Floscellus suspenderetur torquendus gravibus penis. Cum autem suspensus torqueretur beatus Floscellus dicebat : « O quam bene reficior ! » Et ait Valerianus : « Dum te cedi jubeo vincere te credo aliquando. » Sanctus Victor Floscellus dixit : « Quando enim infirmor tunc » potens sum, propter eum qui me confortat qui est Christus Jhesus, vindicator Deus et Dominus qui potest deos vestros et regnum malum destruere. » Valerianus ait : « Solummodo propter tuam stulticiam ut dignus es, igni te tradi precipio, ut videam si te adjuvabit quem tu confiteris. Si enim ego crucifixum invocarem hominem, confunderet. » Beatus Floscellus respondit : « Confusio michi sit, si timeo te, et omnibus diligunt Christum similis sententia subsequatur. Unum autem dico : credo quia juvabit me Christus, quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum. » Preses dixit : « Et ego nunc scio quia maleficus es. » Floscellus Sanctus respondit : « Nos Christiani nominali sumus, et qui malefici sunt dii vestri sunt. Nos tamen ipsos destruemus. » Ad hec preses commotus jussit Sanctum Floscellum mitti in carcerem cum leone, putans eum vel a leone interfici posse. Ergo cum intus essent, beatus Floscellus et leo, intendens in colum Sanctus oravit ad Dominum cum lacrimis, et ait : « Domine, adjuva me quia potens es. » et continuo leo cedidit et mortuus est. Erat autem solus in carcero et nemo eum consolabatur hominum. Sed Domino eum visitante, apparuerunt ibi septem candelabra lucidissime choruscantia cum odore incensi magne suavitatis, et esca Domini in carcero ipso refocillabatur. Audiens autem hec de civitate quidam qui habebat filium annorum duodecim cecum, surdum atque mutum, intellexit esse Dei gratiam apud sanctum virum in carcero. Et veniens ad ostium carceris, rogavit cum lacrimis beatum Floscellum dicens: « Amator Christi, Floscelle, deprecor te ut ores pro puero isto.» Ait Sanctus :« Crede in eum in quem credunt Christiani et sanabitur filius tuus.» At ille : « Utique Domine, credo in Crucifixum Filium Dei. qui creavit celum et terram. » Et in ipsa hora, beato Floscello orante, sanatus est puer, qui videndi, loquendi et audiendi sensu nudatus ferat. Interea presos precepit apparitoribus ire et videro si jam Sanctus a leone fuisset devoratus. Qui dum pervenissent ad carcerem, aspicientes viderunt luminaria magno splendore fulgentia, pavorque irruit super eos et simul audierunt Sanctum Floscellum psallentem in medio carceris, leone equidem mortuo. Que cum renunciassent presidi, ait preses : « O Floscelle, quantum prevalent maleficia tua. » Et precepit extra civitatem rogum magnum fieri. Quem cum fecissent, et adhibuissent lignorum copiam, sequenti die diluculo ea succenderunt. Et cum jussu presidis ministri beatum Floscellum ad ignem cremandum ducerent, dixit intra se metipsum : « Domine, da michi ut aliud martirium accipiam, sed nunc per ignem transeam ut valeant in te credentes corpusculum meum ab igne incontaminatum videre, quatenus ipsi viso hoc miraculo in tua fido venustius corroborati, totam Constantini pagi plebem, te regente, de tenebris ad lucem tuam possint revocare, ac mereatur ipsum corpus postquam segregatum ad anima fuerit, ad propriam patriam atque ad pagum proprium redire, qui dicitur Constantinus. » Adhuc eo orante, facta est ei vox de celo dicens : « Ne timeas, Floscelle, ego locum sum, confortare. » Properantibus ergo eis ad ignem, semper beatus Floscellus ab Angelo dextro protegebatur. Cumque in medio ignis projectus jaceret, ilico tempestas valida de celo veniens, ignem extinxit ipsumque Angelus illesum ab igne liberavit. Nec mirum si exterius igne lignorum comburi non poterat, qui tam fortiter igne Sancti Spiritus qui est invidissimus interius ardebat. Videntes interea ministri que agebantur stupefacti retruscrunt eum iterum in carcerem, recordantes quod ipse ante tribunal prefecti dixerat preparatum sibi ignem non se esse usturum. Et cum hoc profecto nuntiatum fuisset, jussit beatum Floscellum sibi ante tribunal adduci. Cumque staret beatus Floscellus ante prefectum, dixit preses adstantibus : « creditis quod ad vindictam vestram hec venerit pluvia ? Tempus est namque quod exigit pluviam. Luna quippe octava decima immensam dat pluviam. » Victor Floscellus dixit : « Ego cognosco Deum meum in omnibus adjutorem, neque dubito, sed incunctanter scio propter mei causam fuisse hanc pluviam. » Fremens igitur dentibus, hoc audito preses jussit clavos in palmis beati Floscelli configi, atque in lingua ejus dicens : « Ne amplius possit adversum nos et nostros imperatores loqui. » Floscellus autem Sanctus dixit: « Benedictus Deus meus qui coronat parvulos suos. » Tunc vocatus maleficus confixit in palmis et in lingua beati Floscelli clavos extra civitatem. Tunc Victor Floscellus maxime Deo gratias agere cepit, dicens : « Repletum est gaudio os meum et lingua mea exultatione. » Dictavit autem scriptori beatus Floscellus hos sermones quos scriptor in carta de sanguine ejus scripsit. Et alloquens ac hilariter confortans circumastantes, dicebat: « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati caritatem habentes non fictam. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati qui abrenuntiaverunt seculo, quia centuplum accipient in regno Dei. Beati qui confitentur Deum, quia et Filius confitebitur eos coram Patre suo in regno suo. » Cum hec beatus Floscellus decantaret, nuntiatum est Valeriano ; qui vocato ad se malefico, dixit: « Puniendo me corripis. Nam non bene linguam seductoris confixisti, quia semper populum seducens alloquitur. » Cui maleficus jurans dixit: « Per virtutem deorum crede michi, quoniam plusquam solebamus aliis Christianis clavos in linguam ejus infixi. Verum posco ut aliquod michi pecus adducatur, quatenus ipsi taliter clavis impositis videre valeas si vivere poterit. Et continuo taurus adductus, cum confixus fuisset, mortuus in terram cecidit. Accepto vero experimento, maleficum preses dimisit et ait: « Intromittatur ad nos Floscellus ex officio. » Cum ergo venisset et staret ante Valerianum, dixit ad eum Valerianus: « Usquequo tormentis afficiam te, Floscelle ? Adhuc te hortor ut audias me et dabo tibi consilium per quod possis ad veniam venire, scilicet ut immoles diis. Si ergo me non audieris, scias te gravioribus tormentis esse afficiendum. » Victor Floscellus ait: « Miror quare tam severe et crudeliter duras. Per omnia signa que facta sunt victus es et adhuc non mutaris. Crede vel nunc in Jhesum Christum quia non insanio. Non enim derelinquere Deum meum potero, qui me liberabit a tormentis tuis, neque immolabo demoniis, sed in voco Unigenitum Filium Dei Crucifixum, quoniam ipse michi linguam meam restituit, que tuis perforata stimulis non potuit obmutescere. » Ait preses : « Detestabilis puer es, qui a malefico compunctus, gratiam tibi a Deo tuo prestitam dicis. Nunc scio quia Deus tuus magus est, qui aliam linguam dedit tibi. Jam vero scito quoniam graviora tibi parabuntur tormenta, propter insipientiam tuam. » Ad quem beatus Floscellus : « O inveterate, inquit, malorum vir et stulte, pejora tibi advenient. Opem nunc a Christo habeo et metuam vinci a te ? Ego namque dico tibi per salutem Christianorum quia non facies michi unquam sacrificare idolis demoniorum. Crede vel nunc dictis meis. » Preses dixit : « Que est salus Christianorum ? » Victor Floscellus dixit : « Spes desperantium, exultatio afflictorum, auxilium eorum qui sunt sine » adjutorio. Sed non sunt Christiani nisi qui ad Christum confugiunt lumen verum, qui se querentes semper videt. Hic est salus Christianorum. » Preses dixit : « Nichil verbosando verbis proficies, sed jam sacrifica et teipsum ab his ipie tibi imminent malis miserando libera, ut postea deos nostros adorans glorifices. Verumtamen dic michi Floscelle : non lassaris a nostris penis? » Victor Floscellus dixit: « Non utique, Christo me adjuvante qui te vincet. Etenim tempestas et regnum istud celeriter cadet. » Tunc stupens constantiam ejus Valerianus narravit omnia Antonino imperatori que gesta fuerant. Qui suis eum presantari jussit obtutibus. Sanctus ergo Floscellus cum ad imperatorem duceretur, conversus ad Deum intra semetipsum dixit: « Gratias tibi ago, Domine, qui me confortas. Domine presta michi que a te postulo. » Corona namque jam ei manifestabatur. Venit autem ei vox dicens : « Pete quod vis. » At ille : « Domine, fac ut in terra ista corpus meum post palmam martirii te regente diu non commoretur. Et quicumque in tribulatione nomen meum invocaverit juste, cito eum exaudias. » Respondit ei vox : « Fiat tibi. » Et addidit: « Pete quod vis. » Sanctus Dei Floscellus ait : « Domine, fac ut cum ego pro te martirium accepero, credant per me qui hoc viderint et audierint nomen Sanctum tuum. » Dixit ei divinum responsum : « Fiat tibi quod petisti. » Et adduxerunt Sanctum ante Antoninum imperatorem. Imperator autem jussit omnes Christianos qui in palatio erant discedere, aut abrenuntiare militie quam Sanctus detestabatur Floscellus. Beate vero memorie virum Floscellum ad se vocatum expoliavit vestitius quibus erat indutus, et vestivit eum stola linea tradiditque eum foras in plateam, et interfecerunt eum sub die quinto decimo Kalendarum octobrium. Quem martirii coronam exportantem inter corporea penarum supplicia, inter luctus Christianorum sancta ejus anima cum Angelorum letantium agminibus a presentia circumadstantium ferebatur in celum. In illa autem hora credidit in Christum de circumstantibus maxima multitudo etiam cum quibusdam imperatoris satellitibus et sodalibus quibusdam ipsius Sancti necnon et consanguineis, et baptizati sunt aqua baptismatis in nomine Sancte Trinitatis. Quique omnes beatificabant Christi martirem dicentes : « Beatus es » floscelle, qui reliquisti ministerium et pompas imperatoris. » Christiani autem auferentes ejus corpusculum absconderunt cum animo devoto, loco quieto et satis bene ornato. Quiescente autem ibidem ipsius corpusculo quatuor et eo amplius mensibus, commoniti in somnis nautores Christiani de provintia beati Floscelli euntes furati sunt corpusculum ejus. Quod optimo sindone vestitum navi immittentes et extenso velo per magnum pelagus navigantes cum cereis insigniter ardentibus, tercia die venerunt ad provintiam pagi qui vocatur Constantinus. In crastino vero congregatis omnibus provintie ipsius episcopis, die tertio Kalendarum mensis Martii, inter psalmorum melodiam et omnium psallentium gaudia sepelierunt membra ejus veluti ingenti odore aromatum fragrantia, in monumento locelli vocabulo Christonno, in villa que ab hominibus illius provintie et pagi nominatur Duurix Duuronno ; ab ipsa autem die qua sacrum corpus sacraque membra incliti martiris Floscelli in monumento locelli sui honorabiliter ac decenter fuerunt condita, meritis ejus et intercessionibus ipse locus immenso pollet divinitus beneficiorum dono, innumerabilibus ac insignis fulgens virtutibus. Quod scilicet cecis visum, surdis auditum, claudis gressum, auctore Deo, efficaciter reddit. Denique possessi a demonibus sepissime plenariam adepti sunt curam. Porro multi infirmi et imbecilles, multique egeni uti a vero medico vera ejus medicina sanati, redierunt ad propria utroque commodo remunerati, universi autem votorum sollertia suffragante quoque juste petunt impetrasse gratulantur. Si quis vero navigator fidelis in aquis navigans dulcoratis, aut altum mare petens tactusque aliqua tempestate aliquod naufragium passus fuerit, isque memoriam egregii martiris Floscelli habuerit, et certa spe fidentique animo ejus nomen invocaverit, et auxilium pure ac indubitanter petierit, opitulante Deo summo tranquillum obtinerit portum. Etiam simili tenore si aliquis aliqua tribulatione detentus, nomen ipsius suppliciter auxilium implorans recitaverit competenter, veram consecuturus est salutem. Magnum quoque sterilibus in generanda prole largitur fecunditatis gaudium. Nam multe mulieres infecunde et steriles, externe utique gentis natalibus orte ac nobilitate parentali generose, desiderio filiorum animo devoto ipsum adierunt et adeunt locum. Denique si qua generandi cupiditate flagrans aut petens ilium magis quam filiam, suum masculum servum ei dederit aut fideliter voverit, incunctanter tempore adveniente paritura erit filium. Simili modo si qua ardentibus plus cupit filiam gignere quam filium, suam dans ut vovens alacriter servam, firmiter tempore adveniente editura erit filiam. Namque in tempore gignedi, si qua male patiens aut torquens in obstinatione partus fuerit et memoriam incliti martiris Floscelli excitaverit, desiderabile sibi sentiet adesse suffragium. Preterea ad ejus memoriam multi delictorum veniam fletibus promerentur, prestante Domino nostro Jhesu Christo qui cum patre et Spiritu Sancto meritis Sancti Floscelli innumera misericorditer ac glorianter miracula operatur, vivens et regnans per immortalia secula seculorum. Amen Explicit Vita sancti Floscelli martiris