Patribus antiquis suit olim consuetudo quaedam valde venerabilis, et digna memoria, vitas scilicet et miracula in Christo pie viventium , et pœnas martyrum stylo tradere, et sic per venturas aetates cognitioni sibi succedentium delegare. Quod utique provida sollicitudine saciebant, videlicet ut sortes in side armarentur, imbecilles vero ad quolibet adversa toleranda animarentur. Suit illis nihilominus aemulatio quaedam laude digna, quia srequenter cum humili devotione visitabant illas ecclesias, in quibus sanctorum corpora tumulata quiescebant, illas maxime quae religioso coetu Deo inibi samulantium coruscabant, earum vero miserrimo casui condolebant, quas inordinate conversantium insamia notabiles esse cognoverant, ac si eas barbarico impetu hostium cunei depopulassent, a quibus sicut et ab eis quas bellicus suror seu ita supernae indignationis exterminaverat, sanctorum corpora, vel qualicumque ingenio poterant auserebant, et ad loca divinis laudibus celebratiora deserebant : ut et eis debitae reverentiae dignior samulatus redderetur, et samulantibus digna merces eorum meritis a Deo recompensaretur. 2. Нас itaque aemulatione permotus quidam abbas Latiniacensis nomine Arnulsus, sancti Theobaldi srater germanus, a Burgundia ad suam ecclesiam, scilicet Latiniacum, sacrum sancti Slorentini martyris tali ordine venerabile transtulit corpus. Quadam die cum esset cum quibusdam religiosis monachis in ecclesia sanctae Columbae juxta Senonensium civitatem constructa, et de statu et veneratione sanctae Ecclesiae non sine gaudio, et de abjectione illius non sine tristitia sermocinaretur, ait inter alia quae invicem conserebantur : Magna inest popularibus turbis levitas animorum, quia semper nova praeponunt veteribus, et antiquorum Patrum vestigia minime sequentes, in suis gaudent adinventionibus, illorum sanctorum ecclesias et sepulturas adire contemnunt, quos religiosi patres nostri omni devotione venerati sunt, quorum persectioni et justitiae nulla umquam insidelium resistere valuit persidia et novis nova aedisicant, et magnis muneribus et terrarum reditibus exaltant, quorum persectam justitiam aliquantulum nobis obscurat ignorantia. Sunt plerique, qui temporalis lucri gratia, in quibusdam locis miracula sieri metitiuntur, et illuc populorum turbae consluunt de certitudine nihil explorantes, sed alii aliorum clamori bestialiter inhiantes. Quid acturum est hujusmodi genus hominum, cum Antichristus venerit, ejusque prodigia et inaudita signa viderit ? Tot enim signa et prodigia facturus est ipse et sequaces sui, sicut Dominus in Evangelio dicit, quod inducantur in errorem, si fieri potest, etiam Electi ; etsi tunc ita agitantur cedri libani spiritu dissidentiae, quod arbusta silvarum facient, similesque myricae ? Qui nunc levi flatu volantis famae commovetur, impulsu miraculorum, et signorum frequentia tunc penitus feducetur. Jam vero ad audita miracula et numquam visa currunt, et quae omni veneratione digna sunt templa deferentes, illuc munera et suas oblationes deferunt. 3. Cum haec et cetera hujusmodi loqueretur, subjunxit quidam monachus et ait : Vere ita est ut dicitis. Talis est enim consuetudo bestialium hominum, qui nullam sequuntur rationem, qui aemulationem boni sibi habere videntur, sed non secundum scientiam : saepe recensita fiunt illis in fastidium, semper nova in desiderium, ventura quae promittuntur in incertum. Hinc est igitur quia antiqua antiquorum templa ab eis deferuntur, et nova novorum devotione construuntur. Scio enim esse in quodam castello Burgundiae nomine Blesmodo, tria martyrum corpora adhuc in terrae pulvere jacentia, ab omni servitio fidelium prorsus aliena. Sunt autem in quadam ecclesia cujusdam tyranni, nomine Haymonis, in quam saepe intromittit ille raptor pecudes et animalia, quae ipse praedatur ; et de ecclesia stabulum, immo quod pejus est, speluncam facit latronum sicque saepe enimvero, quod illae pecudes et animalia cubant super sancta corpora et volutantur, et, quod auditu horrendum est, stercorantur : quorum unus nomen habet Florentinus, qui inter eos qui laverunt stolas suas in sanguine Agni, vere est Florentissimus. Hic enim inter cetera cruciamina, quae in gestis ipsius passionis referuntur, cum pro constantia confessionis Christi privaretur lingua carnis, fistula sine plectro linguae meruit esse Spiritus sancti : nam cum ei lingua inter guttur et mentum ab ipsius faucibus abscissa fuisset, apertius sonuit per apertum vulnus vox divina, quam prius sonuerit per os officio labiorum famulante lingua. Quod divina dispositione factum esse credimus, ut cunctis fidelibus claresceret esse verum, quod ait in evangelio suo Dominus : Cum steteritis ante reges et praesides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ipse itaque Spiritus sanctus aperte tunc monstravit in illo pretioso martyre lingua absente, quia non ipse prius loquebatur, sed ipse. Alius sanctorum martyrum merito vocatur Hilarius, quia hilaris in confessione Domini hujus poenae meruit esse socius et miraculi. Alter vero Aphrondisius, qui tanta novitate miraculi compunctus his in Dominum credidit, et credens, martyrium una cum illis suscepit. Unde perpendi potest quam inanis et prorsus nulla est eorum fides et devotio, qui de tantorum virorum ecclesia faciunt pectale stabulum, et de sacrario sterquilinium. Si quis igitur fidelium quolibet modo corpora eorum inde tolleret, et in locum digniorem et ad gentem Deo servientem transferret, quis sanae rationis injustum illud esse diceret ? Ad haec abbas Arnulfus, vir altioris ingenii et consilii sanioris, ita respondit. Sacrilegium numquam sine rapina, rapina autem sine sacrilegio potest exerceri. Sacrilegium quatuor modis fieri perhibetur ; rapina autem est quidquid injuste adipiscitur, vel concupiscentia superbae elationis ambitur. Sacrilegium est cum sacrum de sacro aufertur, sicut vi vel furto reliquia rapiuntur. Iterum sacrilegium est cum de non sacro sacrum rapitur, sic ut reliquiae de platea, et cum non sacrum de sacro, sicut aurum de ecclesia. Iterum sacrilegium est, cum quilibet Deo profestus totam sollicitudinem rebus transitoriis impendit, et mandata quae Dei sunt adimplere contemnit. Hinc est quod Apostolus Judaeis dixit : Qui abominaris Idola, sacrilegium facis. Ergo timendum est capere aliquid vel furari aliquid de ecclesia : quia cum aliquid de ea rapitur, rapina quidem est ; sed si bona sit intentione, egregia ; cum furatur, furtum quidem est, sed a plerisque laudabile. Sed quia districtus Judex punit in suo examine etiam verba otiosa, talia cunctis ad Deum credentibus sunt cavenda. Unde si libet, et dignum esse ducitis, sanctorum Martyrum honorem sollicite perquirentes taliter pertractemus, ut nec adversus hominem, nec erga Deum et sanctos Martyres incurramus ossensam. Adeamus tyrannum illum per aliquos fideles viros nobis et ei cognitos, et inquiramus an nobiscum quodlibet pactum ineat, sicque Martyrum corpora concedat ; qui si suggestioni nostrae adquieverit, venerandos Martyres digna cum reverentia suscipiamus utque decet, digno in loco reponamus. Et si ita nobis desiderii nostri facultatem praestiterit Deus, nec ullius sacrilegii macula, nec inhonestae cupiditatis notabimur infamia. Sermo iste placuit omnibus ; et sic debere fieri approbantes, de viro sciscitantur qui huic operi esset idoneus. Sed a consilio et effectu boni desiderii numquam longe est, cui Deus auxiliatur et praesto est. 4. Aderat ibi quidam Pultariensis abbas, Guido nomine, vir honorabilis et egregiae famae. Hic pro quibusdam ecclesiae suae negotiis ibi advenerat, et huic consilio intererat, quem sic alloquitur abbas Arnulfus dicens : Abba Guido, vir honestae vitae et ingenii magni, nostri campar et ordinis et officii, si haec ita fieri posse intelligis, praebe consilium, et dato consilio praebe adjutorium : tu enim ei de quo loquimur bene notus es, et linea consanguinitatis conjunctus, et nosti prae omnibus nobis, quid his quae conferimus sit utilius : tu nosti locum, nosti et hominem ; et ideo supplicamus, ut hujus operis habeas sollicitudinem. Perge igitur in nomine charitatis et obedientiae ad hominem illum, et quaere nobis faltem, si nequis amplius, beatum martyrem Florentinum. Ad haec ille respondit : Verum est quia novi castellum, novi ecclesiam in qua jacent sanctorum corpora, et ex parte novi militem et voluntatem ejus et opera. Castellum quippe in quadam montis praecelsi planitie constitutum est, et licet satis munitum sit positione loci et natura, antiquo tamen muro et nullo impulsu hostili ruituro circumdatur, ab antiquis vero Seudunum vocatum, a modernis siquidem Blesmoth vocitatur. Ecclesia autem contra quaslibet aeris injurias nullo est tegmine praemunita, pars tamen in qua est altare in qua Martyres esse suspicantur, utcumque est cooperta ; miles ille terrenis semper inhiat, de cœlestibus nihil cogitat, sed in suis operibus semper demonstrat, quia judicium futuri examinis non formidat aliena namque semper rapit quae potest, concupiscit quae non potest, et semper in egestate est. Tentetur itaque si libet, quo probaveris modo, fietque fortassis, ut nostro adquiescat voto : sed mihi grave est et periculosum in hoc vobis obedire, quia iram comprovincialium per hoc timeo incurrere : multum enim diligunt illum pretiosum Martyrem, quamvis non utdeceret venerentur ; et quia eorum comprovincialis sum, timeo ne mihi irascatur : tamen salubrius mihi esse intelligo amicitiam illorum offendere, quam vobis non obedire. Pergam itaque ea quae injungitis incœpturus, confisus de Dei adjutorio in vestris supplicationibus : hujus incoepti nobis praebeat effectum, qui hujus desiderii vobis aspiravit affectum. 5. His dictis, et peractis negotiis pro quibus venerat, ad ecclesiam suam Pulteriacam rediit, et opportunitatem temporis considerans, praedictum militem expetivir. Quid multa ? Post multas verborum circumlocutiones, tandem pacto ut oportuit firmato, abbas Guido quod voluit obtinuit, et diem et locum pactionis firmandae, quo abbas Arnulfus interesse valeret constituit sed antequam constituti diei tempus adveniret, miles constituti termini vitae suae diem complevit extremum, et huic conventioni finem minime imponens, conventioni ipse finivit sicque per triennium siluit illa res, ac si de ea nullus locutus fuisset, nulli patuit ; sed omnes latuit, exceptis illis a quibus inventa suit. Sed eo disponente in cujus voluntate cuncta sunt posita, cujus nutu reguntur universa, contigit post triennium, ut supradici Abbates convenirent Senonis in jam dicta ecclesia sanctae Columbae virginis, et de re eadem, qua jam sepulta esse videbatur, inter eos sermo coepit oriri. Abbas Arnulfus qui lapsum militis ignorabat, abbatem Guidonem causari coepit de negligentia et inculpare de incuria : sed Guido Abbas eventum rei, et miseri casus impedimentum ei per ordinem intimavit, et se diligenter trastasse commissa manifestavit ; retulit se ad desideratum finem jam diu pervenire potuisse, si contigisset illum usque ad illud tempus vixisse : sed ex quo ille obiit, quod factum fuerat ad nihilum rediit, qui filium illius vivere asseruit sui honoris heredem, et in omni cupiditate per omnia consimilem : cui si consilium patris et voluntas detegeretur, citius a filio quam a patre perficeretur. Laudavit abbas Arnulfus, ut filio voluntas patris nota fieret, et preces multas congeminans, et sacramento mutui amoris contestans, hortatur ut ad finem tenderet quam citius posset. Post haec non multa mora fuit, quod Abbas Guido ad sua rediit, filiumque defuncti adiit, et ad conventionem quam inter se et patrem suum et matrem adhuc viventem habuerant denudavit. Quid morer multis ? Filius non sanctior patre, sed infirmior, tam libenter annuit, qnod qualitate conventionis allectus, numquam sed ad ejus rei effectum pervenire credidit apud Trecas dies constituitur, in quo ipsi et abbas Arnulfus , et sui convenirent, et de ipsa conventione stabile pactum utrimque datis obsidibus confirmarent. Tandem tempore transacto, dies advenit, in quo, ut dictum est, Trecas convenerunt, et ibi inter se praelocutae conventionis fecerunt firmitatem. Qua peracta, et prout eis visum fuit firmiter disposita, miles cum suis ad castellum suum remeavit, et Arnulfus abbas abbatem Widonem et monachum unum , nomine Radulfum , cum eo delegavit, qui una usque ad Pulteriacum pervenerunt, et ibi Guido abbas et monachus milite discedente remanserunt. Die vero constituta abbas et monachus et duo laici cum eis ad locum, quem sibi elegerant, non longe a castello perrexerunt, et sicut in conventione positum fuerat, salvum conduetum militis usque ad solis occasum sustinuerunt. Advesperascente autem die, et nocte jam per aerem ubique diffusa, quidam villicus ad eos venit, cujus conductu castello vicinius accesserunt, et in quodam parvo tugurio ab omni humana habitatione destituto declinantes, equos suos et unum de sociis reliquerunt, et sic expediti per ardua cujusdam excelsi montis non ambulantes, sed reptantes ascenderunt. Erat enim mons ille tam arduus et immeabilis, quia nulli pervius erat, nisi avibus et reptantibus bestiis : cujus ardua sublimitatis fastigium si videre potuissent, nullius umquam conductu ascendere praesumpsissent. Tandem cum magna difficultate ad summa montis pervenientes, gratam planitiem invenerunt, in qua quiescentes, paullulum lassata membra et anhelantem spiritum recreaverunt, qui moras necessariae quietis praevenientes surrexerunt, et usque ad moenia ipsius castelli perrexerunt. Tunc villicum illum ad Dominum suum miserunt, mandantes ei ut ad se veniret, et hoc quod facturi erant numquam amplius prolongaret : qui mandavit illis, ut castellum ingrederentur sine ulla cunctatione, sed ipsi ingredi noluerunt timentes de aliqua proditione. Iterum mandaverunt ut veniret, quia numquam castellum ingrederentur, nisi ipse eis comes et dux ingressionis efficeretur. Tandem necessitate compulsus venit, et usque in ipsam basilicam sanctorum Martyrum introduxit : quam ingressi nihil luminis in ea repererunt, unde haesitantes quid agerent, de lumine conqueri coeperunt. Nullus eorum audebat domum alicujus aggredi, quia ipsam etiam , in qua erant, ecclesiam non nisi cum timore maximo praesumpserunt ingredi. Interea cum tetrae noctis caligine urgerentur, et de lumine diffiderent, advenit mater ipsius militis, candelam ferens in manibus claro accensam lumine, sanctis Martyribus luminis obsequium praebitura. Quam cum monachi viderunt, fidem femineam fragilem esse scientes, magis timuerunt, et prae timore muliebris infidelitatis, advenientis luminis gaudium amiserunt : nec sine causa. Mulier enim illa ut intravit ecclesiam, et filium suum invenit, et quemdam suum satellitem, nomine Milonem, et monachos, ut conscia hujusce expilationis clamavit ad filium dicens ? Quid agis miserande fili ? ubi est illa pulchra conventio, qua locus noster defoletur, evertatur patria, thesaurus incomparabilis abducatur. Non consentio, non laudo, non approbo, non est bonum quod agis consilium quia et initi turpiter foederis arguemur, et de ablatione sancti Martyris maximum super nos veniet improperium. Vix supplicante filio potuit illa procax et clamosa mulier quiescere, dicente illo ut omitteret ea, quae nullum pondus viderentur habere. Tandem relicta, quam attulerat, candela, discessit, et filius ejus ostia ecclesiae diligenter obseravit. 6. Obseratis igitur ostiis supranominatum militem appellat, et ut ei sepulturam Martyris indicet, debitae sibi fidei sacramento conjurat. Nullus siquidem illius locum noverat, nisi ille solus, et nulli alii dicere poterat, nisi eidem soli, et sic conjuratus. Monstravit itaque ei locum, satis pro conditione loci honestum sed nimis difficilem ad hoc, quod quaerebant investigandum. Erat enim caput sepulchri subtus altari reconditum, finis vero intra parietem maceriae insertus, pars scilicet ultima pedum. Et erat ab altari usque ad parietem arcuato sinu constructa magna Lipidum caementata congeries, quae laminam sepulchri opprimebat, et ne ullo furtivae calliditatis ingenio corpus Martyris inde transferretur, custodiebat. Quod cum viderent monachi, ad hoc submovendum viribus suis diffidentes, obstupuerunt, et magnitudinis molem admirantes dixerunt : Non est nostrae possibilitatis tam laboriosum opus ad finem posse perducere, ut saltem usque ad auroram dimidium magnitudinis hujus possemus amovere ; nox enim ista parva est, et jam ex magna parte transiit, congeries ista ponderosa, et nos imbecilles et pauci : unde melius est omnino relinquere, quam incipere et non perficere. Quod si ita dimittimus, quid hic convenimus ? Sed si incipimus et non perficimus, vitae periculum incurrimus ; et si non incipimus et perficimus, ab his qui miserunt nos, inertes et contemptibiles judicabimur. Dum haec sermocinarentur et secum quaererent, Radulfus monachus coepit curiose inquirere huc illucque circumeundo, utrum posset aliqua ligna ad sublevandum onus idonea invenire. Sed Dei voluntas ei concito assuit, qui quod quaerebat iubito invenit. Invenit ligna huic necessitati idonea, quae supremo lapidi altaris tam ipse quam sui supposuerunt, et per ea ad terram labenti moderatione deposuerunt sub cujus medio inventa est columna lapidea concava, habens in se plurima phylacteria auro et argento insignita, plurimorum sanctorum reliquias continentia, quam similiter ad terram deposuerunt, et sub ea tecturam sepulchri invenerunt. Erat autem tectura ipsa lapis continuus supradictae congeriei lapidum suppositus. Mox Radulfus monachus securim in manu accipiens, quam secum tulerat, congeriem ipsam suffodere coepit, et quoadusque ruinam cunctis videntibus minaretur, suffodit. Deinde caementum cum quo tectura sepulchro juncta fuerat abrasit, et foramen quale potuit inter utrumque subcavavit. Tunc sagaci industria lignum foramini ipsi inseruit, quod terrae viriliter imprimens, lamina confracta, utrumque ab altero sequestravit. 7. Aperto itaque sepulchro, assumpta candela Radulfus monachus introspexit, et cum se inclinaret, immanissimus eum pavor arripuit. Tunc ad abbatem Guidonem se convertens, quem digniorem se esse sentiebat, ut se inclinaret in monumentum, et Martyrem sanctum inde abstraheret ammonuit. Sed abbas Guido nullo hortatu, nulla supplicatione id persuaderi potuit. Hinc Radulfus tremens, anxius, et alta ab imo реctоrе trahens suspiria, dixit, quia ante omnino recederet, quam ulterius se in monumentum, et Martyrem sanctum inde abstraheret ammonuit. Sed abbas Guido nullo hortatu, nulla supplicatione id persuaderi potuit. Hinc Radulfus tremens, anxius, et alta ab imo pectore trahens suspiria, dixit, quia ante omnino recederet, quam ulterius se in monumentum inclinaret ; et Abbas haec eadem dixit, et ipse etiam tremens a monumento longe recessit. Cumque videret Radulfus, quia flecti non poterat, rursus amplius ingemiscens, ait ad eum : Quia igitur te erga me miserabilem nulla movet pietas, saltem me patere tibi esse confessum, quem nisi divina et longanimis, quae cunctos tolerat, Dei patientia praestolatur, in proximo videbis morte miserabili confectum. Ex quo etenim sepulchrum aperui et introspexi, tantus me pavor invasit, quia mihi vix in pectore supremus spirat anhelitus : unde vehementer timeo, ne mihi irascatur divina districtio, et merita tanti Martyris sint impedimento. Audivi namque quia hoc ipsum quidam praesumpserunt, et bestiales effecti sensum penitus amiserunt. Quid plura ? post humilem confessionem Radulfus iterum rediit ad sepulchrum, et flexis in terram genibus, et toto prostrato corpore intus se inclinavit, et curioso intuitu oculorum omnia septa sepulchri investigavit. Qui cum se erigeret, dixit Abbati Widoni quia nihil in eo viderat, nisi quoddam pallium involutum, et hoc in ipso capite sepulchri. Cui abbas dixit : Pallium modo integrum tibi esse videtur, sed ex quo illud attigeris, in plura semicinctia dividetur : unde diligenter ea qua; in eo sunt tracta, et si pitatium, idest brevem, inveneris, illum mihi nemine vidente donabis. Tunc Radulfus iterum atque iterum se inclinans, minutatim pallium cum offibus Martyris abstraxit, et abbati tradidit, qui ea in quodam mantili quod praeparaverat suscepit, et in prima susceptione brevem invenit ; quem statim nullo vidente rapuit, et in suo finu occultavit. 8 Tandem vacuato sepulchro ab offibus Martyris, Radulfus se erexit, et in pedes stetit. Milites autem qui aderant, ut viderunt ossa sancti Martyris obstupuerunt ; et de conventione quam cum monachis fecerant, poenitentes graviter indoluerunt. Lachrymantes igitur, et capillos trahentes, et profunda ab intimo corde suspiria erumpentes, dixerunt monachis, quia nullo modo umquam paterentur, quod sanctus Martyr, et totius patriae defensor alias transferretur. Quibus monachi respondentes dixerunt, quia non erat istud catholicum quod dicebant, et secundum conventionis promissa fidem suam violare volebant. Illi e contra objicientes dixerunt : Date nobis quod promisistis, ert accipite quod quaesistis : sciebant quia monachi non attulerant secum quod promissum erat, quia in conventione positum non fuerat, et ideo dicebant : Date nobis quod promisistis, et accipite quod quaesistis. Quibus Guido abbas respondit : Nos promissa veraciter complebimus, quia obfides quos elegistis vobis dedimus, sed utrum vos compleveritis promissa unde scimus ? Quid enim ? si haec ossa quae cernimus non ejus sunt martyris quem quaerimus ? Esse potest sint ut alterius, hocque modo frustrandi venimus. Ad haec milites obstupescentes, submissis in terram vultibus paullulum conticuerunt, quia quid ad haec responderent non habuerunt ; quos cum haesitantes Abbas videret, subjunxit dicens : Secedite in partem aliquam, et consilium accipite, et quid nobis facturi estis renunciate. Secesserunt illi, fecesserunt et monachi. Tunc Guido abbas ostendit Radulfo brevem, quem in sinu suo occultaverat, cujus inscriptio haec erat. « Hic requiescit Florentinus Martyr eximius, qui passus est quinto calendas octobris. » Erat autem scriptum in papavere. Post haec milites a consilio redierunt, et invicem convenientes consilium suum denudaverunt. Dixit itaque Milo, qui prior natu erat, et locum sepulturae Martyris ostenderat de brevi quem quaeritis nescio, sed supra quaelibet ossa sanctorum jurare paratus sum, quia haec ossa quae cernimus, veraciter et absque ulla ambiguitate ossa sancti martyris Florentini sunt : vos autem haec ossa nullo alio расto hinc transferetis, nisi super pacto quod vobiscum firmavimus, securos nos reddideritis. Dixerunt itaque monachi eos promissis nullo modo frustrandos, sed quod deceret procul dubio recepturos. Suscepit itaque Radulfus in tunica palliata ossa sancti Martyris : sed solum caput deerat, quod in sepulchro minime invenit. Cumque monachi discedere vellent, milites illos detinuerunt, quoadusque altare fuit redintegratum, quod erat destructum. Reparato itaque altari, conductu militum discesserunt monachi : sed Radulfus monachus, qui reliquias deferebat, nisi manu tentus exire non potuit : sic obtusa erat in eo acies oculorum, quia numquam de ecclesia exiret, nisi manu tractus fuisset. Tandem transito castello, divina miseratione est redditum ei lumen oculorum ; et festinantes, ad equos suos quos in parvo tugurio reliquerant pervenerunt. Quibus ascensis, concito gradu usque ad Pulteriacum venerunt, et adhuc dormientibus loci illius monachis, nimio labore vexati paullulum et ipsi quieverunt. 9. Erat autem in illa Congregatione Prior quidam, nomine Burcardus, vir scilicet aetate provectus et vita religiosus, cui per visionem revelatum, abbatem Widonem advenisse, et sanctum martyrem Florentinum adduxisse : qui expergefactus quibusdam fratribus ista narravit, et etiam usque ad ipsum Abbatem et Radulfum monachum religio ipsa cucurrit. Erat similiter in illa ecclesia famulus quidam, vocatus Valdericus, abbati Widoni multum fidelis et domesticus, qui ad abbatem Widonem accurrit, et familiariter et vultu hilari dixit : Multa de vobis relatione digna hac in nocte videre visus sum, quae utinam vera fuissent. Vidi per nocturnum soporem de castello Blesmoth cum corpore sancti Florentini vos ad istum locum advenire, et nos omnes qui hic commanemus, cum ingenti et magna processione obviam vobis procedere ; eratque inter nos magnum gaudium, quia magnum receperamus patronum. Cum haec et multa alia Abbas audiret, magis timuit, et ne secretum suum in cunctis palam veniret, fecessit a loco illo quantocius potuit. Igitur ascensis equis Trecas pervenerunt, et ibi paullulum sibi indulgentes ut cibum sumerent, in quodam hospitio diverterunt. Posuit autem Radulfus monachus involutum Martyris corpus super arcam unam, et ipse una cum ceteris cibum accipiens, contigit ut illuc adveniret anus quaedam, domina scilicet domus, et convivantes adspiciens super sanctum Martyrem cubitos suos posuit : sed subito divina indignatione perterrita, quasi extra se posita, vehementer intremuit. Sensit enim quasi ardorem vaporantis incendii, quod eam funditus concremari debuisset, nisi tam subito velut mente mutata procul aufugisset. Quae concito Radulfo monacho a prandio surgenti occurrit, dicens : Domine mi, dic mihi pro pietate divina, quid est hoc quod involutum est in ista tunica ? ego enim temeraria et imprudens cubitum super eam posui, et ita intra memetipsam concremor sicut cremium in frixorio. Monachus autem nihil inde ei dicere voluit, sed equum velociter ascendens, iter quod coeperat arripuit. Advesperascente itaque die apud castellum, quod Pontum nominatur, pervenerunt, et mansionem ibi fecerunt; in crastinum summo diluculo coeptum iter reincipiunt, et ad quemdam vicum Latiniacensis coenobii, nomine Chissiacum, pervenerunt, ubi condignas sancto Martyri excubias tribus continuis diebus celebraverunt, et Episcopo Meldensi et Clericis Parisiensibus, et universo percircuitum populo, ut sancto Martyri occurrerent mandaverunt qui certatim properantes, et apud Latiniacum confluentes, in multis millibus convenerunt, et cum ingenti gaudio et clamore divinae laudis, necnon et lachrymis ex ingenti laetitia profusis, obviam glorioso Martyri concurrerunt quem cum triumpho nobili ad ecclesiam beati Petri Apostolorum principis fundatam adduxerunt, et super altare Dominicum locaverunt, ubi ejus saepissime resplendent merita, dum advenientes aegri recuperata sanitate sentiunt ipsius beneficia, ad laudem et honorem consolatoris sui, qui eum docuit illata sibi superare tormenta, qui vivit et gloriatur Deus omnipotens per infinita saeculorum saecula. Amen. Acta sunt haec anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo-quarto, regnante Philippo Rege, anno imperii sui tricesimo-tertio, praesidente quoque in urbe Parisiorum Gaufrido Episcopo, Arnulfo Abbate regente ecclesiam Latiniacensis coenobii, anno siquidem introitus ejus vigesimo-octavo.