Sanctorum martyrum Florentini et Hylarii corpora venerabiliter quidem ab antiquis curata et condecenti loco sepulta sunt; sed emergentibus annis quorumdam incuria ipsum locum eorum venerationi ornatum ad ruinam deduxit. Processit itaque non parvum temporis spatium et magis magisque structura corporibus Sanctorum superposita infirmior ita ut vetustate nimia soluta pene dehisceret, pluviis ac ventis tumuli beatorum Martyrum paterent, ac per hoc veneratio circa locum illum frigidior, concursus populi fieret tepidior. Hoc cum quidam venerabilis abbas, nomine Aurelianus, qui tunc temporis Augustodunensi ecclesiae archidiaconus datus fuerat, cum diligenter solicitudine ecclesiastica singula lustraret, pervidisset; insuper et meritum sanctorum Martyrum, tam obscuris et ruinosis parietibus sepultorum, perdidicisset, anxia secum consideratione volutare cœpit, quomodo inde beata Martyrum ossa ad decentiora loca transferret. [2] Cumque tam pium animum suum non modo clericis, verum et episcopo diœcesis ipsius aperuisset, tandem quod ardenter cupiebat, Deo auxilium ferente, perfecit, et Sanctos Dei alio, quo placuit, transposuit. Jam quia isdem venerabilis abbas postmodum civitatem Lugdunensem habitaturus in monasterio beati Martini confessoris Athanao, praeelegit tam carum thesaurum alicubi recondere, sed secum ad praedictam civitatem deferre, suo loco venerabiliter patrocinium illorum habitaturus componere. Tunc temporis Athanacense quondam monasterium monachis derelictum erat. Quod isdem pius vir ad antiquitatem reformare desiderans, annitentibus illustribus personis, comite et praeclara conjuge ipsius, sollicitus huc illucque cœpit exquirere, qui servi locum implerent, et hinc inde, quos monastico ordine fervere videret, colligere. Sed cum totam inde spem suam Deo commendasset, ecce misericordia omnipotentis Dei consolationem in hac parte dedit. [3] Est autem monasterium quoddam religiosis viris bene fundatum, religioso praelato caute praemunitum, quod Vallem-bonam circummanentes dicunt; inde Dei munere clarum numerum monachorum a patre loci expostulavit. Ille autem benigne postulata contulit, monachos regulari ordine nutritos dedit: hic vero non segnius recepit, et ut sacrum locum religionis pristinae reformarent, viribus, quibus valuit, juvando incitavit, et munus, de quo ardebat, se accepisse, incomparabiliter laetatus est: est quippe isdem vir boni desiderii. Igitur cum eorundem monachorum provectu ac proposito regulariter incedenti ultra, quam dici possit, delectaretur, et eorum sollicita in Domini vigilia nimium gratularetur, accidit, ut iidem venerabiles monachi, amore Dei inflammati, humiliter praedictorum sanctorum martyrum Florentini et Hilarii reliquias ab eo expostularent, quatinus ad monasterium suum, unde ipsi venerant, transferre eas, pignus maximum fratribus suis largituri, possent. [4] Sed quid ex caritate viri non obtinerent, in quorum caritate ipse requiescebat. Dedit eis partem sanctorum corporum praecipuam, egitque pia caritate, ut et pars illi, immo totum, maneret, et pars fratribus, immo similiter totum retribueretur; factumque est, ut fratres reverendi sanctum Florentinum sanctumque Hilarium ad Bonam-Vallem totos secum ferrent, et sanctus abbas, qui eos dederat, beatum Florentinum ac beatum Hilarium totos sibi suoque monasterio retineret. Portitores igitur sanctorum Florentini et Hilarii cum aliquantum ab Athanao et civitate processissent, tandem secunda die, cum quiescendi gratia in confinio eodem beatae Virginis Mariae substitissent, Deo miracula in Martyribus suis operante, ut cujus meriti essent apud Deum, foris hominibus monstraretur. [5] Puella daemonio vexata, horrendis vocibus clamare cœpit: Florentine et Hilari, vos Lugduno egressa vix evasi, quid me iterum istic persequimini? Cumque his vocibus frenderet, tandem die tertia Martyrum ope curata est, et sic pro salute sua gaudens, choris admixta, Kyrie eleison concinebat. Prospero itinere deinde Aurelianis pervenitur; et quia Dominica dies instabat, Sabbatho ad ecclesiam sancti confessoris Aniani declinatum est, ubi Christus Dominus, quid per Sanctos suos operatus sit, breviter exsequendum credidi. [6] Quidam omni corpore debilis, insuper anno uno mutus, Salomon nomine, fide plenus, opem Martyrum exquisivit, oravit, mox sanus recessit. Huic simile factum est in Romano, per aliquot annos membris contracto, qui ante fores basilicae sancti Petri apostoli fere sex annis jacuerat. Anstrudem fœminam, dextero latere paralyticam, memorabo. Haec cum magna fiducia accessit, ilico sana recessit. Sed et puerulus nomine Rodulfus, cum haberet brachium dextrum debile, ut a parentibus Martyribus exhibitus est, continuo sanitatem quaesitam meruit. Illic Lupus puer, a nativitate caecus, aetatis trium annorum, lumen invenit. Sed et mulier quaedam nomine Romana, annis XII infirma, ut Martyrum meritum imploravit, valetudinem obtinuit. Caecus Martinus puer a nativitate sex annorum, et Balduina ab annis octo caeca, gratiam luminis sortiti, gloriam Deo reddiderunt. Ecce quam mira in Sanctis suis Deus, operator omnis creaturae, operatur, ut visibilibus miraculis mentes hominum ad invisibilia quaerenda et invenienda permoveat! Sed nec te Ozanna puella praeterierim, genu corporis debilis, genu cordis prostrata: pietatem Martyrum implorasti, et mox sanitatem ex meritis Sanctorum reportasti. Senex Eligius hic ministerialis ex domo salutiferae Crucis, in qua Christus pro salute nostra pependit, cum teneretur membris contractus, auxilium Martyrum imploraturus, ope suorum advenit, fidem ad Dominum misit, pro salute rogavit, incolumitatem de Martyrum virtute reportavit. [7] Haec et similia stupenda populis cum fierent, a civitate Martyrum venerabilia membra extolluntur. Concursus populi fit innumerus, undique gloriam Christo praedicantes, concurrerunt plebes. Cujus, Domine, haec, nisi tua sunt, qui pro te mortificatis gloriam cum nomine aeterno rependis? Uno die pedestris itineris perlatae sunt reliquiae Sanctorum ad ecclesiam, beati Sebastiani martyris memoriam gestantis. Huc advenit mulier debilis, et altera mulier similiter, quae per annum in lecto dolore renum decubuerant. Ambae sanae, alacresque repedant. Et hic occursus fuit venerabilis abbatis monasterii Bonae-Vallis, qui audiens tanta beneficia et miracula munere omnipotentis Dei per Martyres fieri, processit cum agmine sancto monachorum, ipsas sanctas reliquias recepturus. Jam ferebantur, concinnentibus choris et laudem Christo personantibus, antecedentibus crucibus et luminibus praenitentibus, et subito in foribus beati Andreae apostoli Berta nomine, caecitate per XII annos misera, his, qui praesentes erant, videntibus, inluminata est. [8] Deinde summo tripudio et cœtu psallentium devecta sunt Martyrum venerabilia ossa ad basilicam, nondum dicatam, quae duobus milibus a monasterio distabat; ubi quid operatus sit per Sanctos suos ille, qui dicit: Sine me nihil potestis facere, ut fastidium legentis auferam, breviter comprehendam. Caecus Leutfredus, caeca et quaedam mulier a tribus annis, calamitatem tantae infelicitatis evaserunt. Juxta hanc ecclesiam cum quidam orbus jaceret, eique pertranseuntes dicerent, ut Sanctorum obsequiis celerrime se offerret, in puncto inluminatus, credo, quia illuc fide accesserat, subito exclamavit: Deo gratias, ecce jam video. Sequebatur praeterea dies venerabilis Dominica; quando celebrior concursus et solemnior in toto orbe ad Sacramenta Christi cum fiducia populi in ecclesiam fit. Qua die sacra egit venerabilis abbas praedicti monasterii Bonae-Vallis, ut Sanctorum reliquiae ad monasterium idem deferrentur, consequente et prosequente innumera populi multitudine. Ut autem primum ab ecclesia eadem sublatae sunt, mox puer quidam lumen recepit: cumque jam resonantibus choris procul a domo essent, Anastasia, dextra manu imbecillis, sanitatem, vidente populo, subito sibi venisse, mirata est. Adalbertus oculis infeliciter captus, sed et Odolendis eadem passione miserabilis, nec non et Amalberga, Benegildis quoque simili passione deformes, Sanctorum obsequiis dum fida mente insistunt, caecitatis tenebras se evasisse gratulantur, ac benedictum Deum in Sanctis suis, vocibus et nutibus, quibus valeant, excolunt. [9] Inde in beati Sabini meritis dicatam ecclesiam Sanctorum ossa inferuntur, ac in altario, ut decuit, Martyres reponuntur. Adfuit mulier a quinque annis luminibus capta, adfuerunt Balterius caecus et Christiana consimili passione turpis; sed et Wymerna trium annorum membris contracta, in quibus virtus omnipotentis Dei ad merita Martyrum praedicanda vim suam potentialiter exhibuit. Multa alia praeterea, quae operata est et operatur virtus divina, praetereo, ne nauseam legenti potius quam jucunditatem fructus pariam. Credo vero, quia boni viri animum et pietatis aemulatorem haec pauca de pluribus ad laudem omnipotentis Dei, ad merita Martyrum amplius accendent, et ut meritis ipsorum, quorum mira audit, et gloriae sempiternae particeps fiat, ferventius et perseverantius inflammabunt; et quousque convallem lachrymarum et plorationis evadat, ascensiones in corde suo disponat, et imitatione Sanctorum de virtute in virtutem transiliet; donec pro factis suis coronatus, mereatur videre Deum deorum in Sion.