Translatio reliquiarum sancti Florentini martyris Ut veridica relatione comperimus, beati Florentini translationem litterali tradere memoriae operae pretium fit efficax duximus. Quapropter notificamus, duas sorores genere nobiles, Godelinam et Lenissam, quarum una Carnotensis, altera Perticensis comitissae fuerunt, divino afflans amore, ultroneam sibi indixisse peregrinationem. Electis igitur itineris comitibus, et praeparatis necessariis viae somptibus, ad limina beatorum Petri et Pauli, caeterorumque, quorum reliquiae vel corpora Romae requiescunt, cum magna devotione iter arripiunt : quae itineris continuatione ad Florentinum castrum, quod super Armensiae fluvio situm est, pervenerunt. Illi autem castro et circumjacenti regioni tunc temporis principabatur nobilis genere, possessionibus amplis, pollens temporali gloria et divitiis multis : hic generis affinitate dominabus illis conjunctus erat. Illas igitur ad castrum Florentinum pervenientes, quanta potuit honorificentia, et prout decuit humanitate gratanrer refecit : et ibi erat quaedam parvula ecclesia in honore B. Mariae virginis constructa, quae potius capella dici potent quam ecclesia. Devotione igitur in B. Virginem Mariam plurimum concepta, statuerunt ut propriis sumptibus ibi ecclesiam construi facerent, quae earum devotionem reginae mundi gratam reddere videretur. In unum igitur prudentibus et honestis illius castri viris aliquot congregatis, multa prece institerunt, ut ibidem in honorem virginis Mariae ecclesiam lapideam honestissime construerent : quarum devotioni viris illis se libenter parituros, respondentibus, comitissae grates egerunt. Sumptibus ergo ad constructionem ecclesiae sufficientibus datis, iter Romanum repetentes, a castro illo congratulabundae discesserunt, multa precum instantia viris illis supplicantes, ut in reditu suo Roma, ecclesiam praefatam honorifice constructam invenirent. Per multas igitur viae labores, tandem, Domino gressus earum ditigente, Romam feliciter pervenere : ubi imploratis sanctorum apostolorum patrociniis, et iis pro quibus ierant rite perfectis, ad patriam reverti cupientes, retrogradum iter cum gaudio arripiunt. Tandem ad castrum, quod dicitur Brevius, id est Brevis-murus, hospitandi gratia diverterunt, quae inhabitantium relatione pro certo didicerunt, ibi corpus sanctissimi Florentini martyris sepultum requiescere. Accedentes autem ad dominum castri illius, multa prece et munerum largitione impetraverunt sibi dari caput S. Florentini cum maxima parte reliquiarum corporis illius. Dominus autem in dandis reliquiis minime avarus, quod petebant affectu mancipavit. Acceptis igitur reliquiis, illae comitissae cum gaudio properantes ad Florentinum castrum pervenire summopere cupiebant : tunc in eodem castro defunctus puer septennis, qui vocabatur Allodius : mater vero orbata filio, biduo vel triduo corpus ejus inhumatum tenuit rite sepulturae tradi permisit. Audito autem reliquiarum sancti Florentini adventu, cum omni populo obviam processit, et defuncti filii corpus illuc deferri fecit. Reliquiis vero defuncto superpositis et brachio sancti Hippolyti, quod de Roma secum attulerant, puer ilico surrexit, et sanus ac incolumis cum matre ad propria rediit. Idem postea diu vixit, et in fine diarum suorum sepultus est in eadem ecclesia B. Mariae virginis. Cum igitur ecclesia illa nondum fuisset dedicata, dominae illae cum magna devotione ad dominum Aldricum, virum industrium, honestae vitae ac multae religionis Senonensem archiepiscopum, accesserunt, et humiliter supplicaverunt ut ad locum cum eis accederet, et ecclesiam, quam construi fecerant, dedicaret. Quibus annuens illuc accessit, et ecclesiam ad nonas Maii dedicavit in honore beatissimae Mariae virginis et sanctissimorum martyrum Florentini, Aphrodii atque Hilarii, omniumque sanctorum ; et reliquias illas, quas dominae illae secum detulerant, ibi reposuit. Translatio vero reliquiarum beatissimi Florentini est pridie nonas Julii. Dedicatione autem celebrata, dominus archiepiscopu remeavit ad propria. Dominae autem illae diu in ecclesia, quam construxerant, perendinaverunr ; et tandem repentina infirmitate tactae, in die circumcisionis Domini lecto decubuere, et in epiphania, Domino vocante et earum labores misericorditer remunerante, in praefata ecclesia decesserunt. Sepultae sunt autem in eadem eeclesia ante altare B. Mariae V. genetris Dei ; ubi multa fidelibus praestantur beneficia, praestante Domino nostro Jesu-Christo, cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum, amen