ACTA  Arduam rem et difficilem adeo mihi reverentia tua nunc imperavit et ut citius imperata perficiam jussis impellere non desistit, cui reniti cum magnitudo rei suaderet; tandem sumpta fiducia ejus, qui dicit: Omnia possibilia credenti, in manibus, satisfacturus beatitudini tuae, Opus arripui. Si quid minus decenter ibi forte, tibi imputatum credideris, qui tantum pondus levibus cervicibus imponere non extimuisti. Victoria tamen Martyrum non idcirco deperibit; quando illam ipse compleverit, cujus solo nomine ipsi fortes et victores fieri potuerunt, qui et illis audaciam certae spei in Euangelio dedit et cum eis se praeliaturum etiam verissime promisit: “Injicient, inquit, vobis manus suas et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum. Continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari, quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem a parentibus et fratribus, et cognatis et amicis: et morte afficient ex vobis. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum: et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras.” Et: “Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei.” Et: “Omnis, qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.” [2] Beatorum martyrum Florentini et Hilarii historia facti hujusmodi ordinem prosequitur rabies Wandalorum persecutionis, et insania hostilis circumquaque Gallorum populos durissime premeret : et cum eadem gens ab ultimis Galliae finibus egressa, ab ea parte scilicet, qua Vindelicus fluvius, unde et ipsis nomen, Gallicis, praeterfluit, maximam partem orbis depopulando afflixisset; tunc temporis B. Florentinus mundo adhuc militiam exercens, finibus AEduorum non longe tractum pagum Dusinensem inhabitabat. Hic post paululum, contempta rejectaque militia, quam, mundo cogente, hactenus tenuerat, cuique manus armaque summiserat, ad veram Christi militiam cum mundi principe spiritalibus armis certaturus, totum se contulit, totum supposuit, in ea se duraturum, pro ea se moriturum toto pectore deliberavit. [3] Praecinctus lumbis, lucernas ardentes bonorum operum semper in manibus gestans, abnegavit semetipsum sibi, tulitque crucem suam quotidie, crucifixus mundo, illique mundus. Stetit in fide: contra insidias diaboli viriliter egit, inpigreque secutus est Christum. Ad omne opus denique pietatis cum se extenderet, permaxime eleemosynis largus, quibuscumque officia misericordiae non denegavit, sed et verbo, quos poterat, hoc enim opus pietatis primum est, edocebat; ut, infidelitate deposita, errorum vias relinquerent, lumen fidei amarent, semitas justitiae discernerent, et viam Christi apprehenderent. Vitam vero sanctae conversationis imitabilem, sicut ipse Christum imitabatur, omnibus dedit. Sed et ut ipse de parsimonia victus ejus vel aliquid attingam: (quippe qui Apostolum audiret: Castigo corpus meum et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar) tanta illi mansit, ut pene incredibiliter dictum sit. Hoc enim genus primi martyrii cum jam affectus totus esset, et in amorem Dei totus animus ejus efflueret, adsequenter aliud, quo pervenerit ordine, dicere, Christo juvante, aggrediar. [4] Gens barbara et impietate nimis saeva, de qua paulo supra dixi, cum hac illacque ferocitatis suae vaginam extenderet, non civitati, non populo cuiquam parcens, sed castra dejiceret, habitatorum loca cremaret, gladio premeret, et terrorem ubique spargeret, tandem Pseudunum castrum cum Croco suo rege advenit : ubi tunc B. Florentinus, in collegio suo justitiae virum Hilarium habens, virtutibus operam dabat. Ad quem cum undecumque fama virtutis ejus permota multitudo convolaret, et beneficium pietatis et sanctitatis ejus omnibus responderet, tandem nomen ejus, ut Christiani, ad Crocum regem Wandalorum, gentili caecitate et culturis idolorum dedito, perlatum est. Et quia execratio est peccatori sapientia, et detestantur stulti semper eos, qui fugiunt mala, continuo isdem Crocus jussit eum sibi exhiberi. Mox et ipse se martyrio flagrans voluntate exhibuit: quem intuitus astantem sibi Crocus, hujusmodi verbis aggreditur: Quo nomine diceris? B. Florentinus dixit: Christianus sum, hoc mihi nomen, haec mihi prima dignitas. Crocus dixit: Nomen requiro, non professionem. B. Florentinus ait : Quod tam sollicite requiris, a parentibus Florentini nomen mihi est, Christianus sum. Crocus ait: Officii cujus es? B. Florentinus respondit: Miles sum, nec cujuscumque principis miles, sed Christi omnipotentis Dei. Crocus dixit: Es liber, an teneris servili conditione obnoxius? B. Florentinus respondit: Antequam Baptismo regenerarer in Christo, pretiosoque sanguine ejus redemptus, gratiae ipsius liberatus efficerer, originalique debito absolverer: servum me fuisse peccati profiteor: at persona et conditio generis ingenuum mundo me, fateor, profudit. [5] Crocus dixit: Quod miles fueris et militiae stipendiis aliquando mancipatus, accepi; interrogo, quis te solverit. Vir autem Domini Florentinus repletus Spiritu sancto ait : In hac parte militiae et accinctione, exsecutioneque armorum stipendiaria largitione usque ad centum auri solidos perveni; sed amore pietatis et amore Dei mei, cujus verba aures cordis mei tangebant: “Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis” ut eum perfectus perfecte sequerer: eandem pecuniam pauperibus largitus, temporis militiam et cruenta arma, carnisque macellantiam spernens, totum me illius militiae dedi, castrisque ejus militaturus, totum me ad imperia illius transtuli ; ut glorificetur nomen ejus in me, et victor inimicorum fiam ipse per ipsum et mortis victorem potissime factum regnet ipse in me, qui est solus Princeps, Rex regum et Dominus dominantium, qui condidit omnia, qui continet omnia, quae sunt, qui vivit et regnat in aeternum, cujus regni non erit finis. [6] Crocus dixit: Obedi mihi et audi me; sacrifica diis et carnes sacrificiorum ede, ut tranquilla vita laetis annis fruaris. B. Florentinus respondit: Nemo potest duobus dominis servire; Deus meus sobrietatis est Deus et mansuetudinis, victor castitatis, amator pietatis, et humilitatis doctor, temperantiae dux, signifer omnis virtutis, regendo et gubernando perducit homines ad vitam in caelis aeternam. Dii autem tui nequissimi daemones sunt, amatores omnis malitiae, omni bonitati contrarii. Idolorum ergo culturam, et opus immundorum spirituum quomodo potero exercere, relicto Deo et omni pietatis opere postposito? Crocus dixit: Si dii nostri detestandi sunt, et detestabiles, contraria sapiunt bonitati; quomodo praestant nobis defensionem et reges et principes exaltando ponunt in gloria? S. Florentinus respondit: Erras, Croce, qui putas daemones vestros tutamen et defensionem vobis praestare; cum potissimum praestent interitum et casum, nec omnino reges et potestates ab eis exaltantur; sed ad aeternam pœnam per eos inclinantur et humiliantur. [7] Dei enim nostri solius imperium est: ipsius justissimo judicio et ordinatissima provisione vel bonis vel malis temporalia ista conceduntur. Nec est, ut tu dicis, hoc in potestate immundissimorum non deorum sed daemonum: quia nec ipsi, nisi quantum eis a Deo vero permittitur, in creatura et in creaturae rebus valent. Vide ergo, quia cultura vestra contraria sit Christianitati nostrae, revera enim lux est in religione nostra, quam vos nescitis; tenebris siquidem obscuratum habentes intellectum, lumen veritatis capere non sufficitis, et quia in tenebris commoramini, superbiam, avaritiam meditantes, odio pacem habetis: placet omne iniquum, bella sectari, discordiam serere; solum, quod pium est et pudicum est, fastidire. In hoc instant dii vestri. Crocus dixit: Ego philosophus sum, et philosophiam a primis philosophis didici: nihil stabile, nihil fixum te dixisse in his, quae prosecutus es, invenio. Accede et sacrifica diis, gusta de sacrificiis deorum; indulgentiam feret Deus tuus, quia obediendo imperiis regis sacrificaveris. Video namque te macie valde attenuatum, et pallore nimio speciem primam amisisse; sed et gracilis vox te inedia nimis affectum indicat: minime certe paratas pœnas poteris sustinere: tantum sacrifica, ne cogas vitae pœnas extendere. [8] S. Florentinus respondit: Si tu me audire volueris, factus Christianus, postquam verum Deum cognoveris, nocere tibi immundissimi daemones non poterunt; sunt omnino impurissimi, et omni bonitati contrarii. Iratus Crocus jussit dentes S. Martyris caput concutiendo frangere et os ejus graviter concutere: Deos, inquiens, noli blasphemare. Inde linguam tuam praecidi; quia, inquit, in deos inique egisti : quod factum B. Florentinus patienter tulit, gaudens et exultans in Domino. Erat erectus in spem, quod nomen suum in caelis scriptum erat et in libro vitae consignatum: veram fidem, veramque caritatem solum amplectens. Sed Spiritus sanctus, qui in illo operabatur, ne minus videretur potens evidentem fecit virtutem. Nec defuit ille, pro quo patiebatur, Christus illi ad solatium; qui suis et ipse patientibus fiduciam se praebiturum, et scientiam largiturum promisit, dicens: Cum autem tradent vos, nolite praemeditari, quid aut quomodo loquamini; non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. [9] Mox praecisa lingua, cum profundi oris hiatus paterent, patefacta et pansa faucium via pene voraginem ventris proderet, et, acsi membrum illud praecisum numquam fuerit, sed suos usus persolveret, fidem Christi Martyris verba facunde resonabant: O nimis, inquit, insensate, putas mihi tormenta infligere, si dentes oris mei confregisti? Si linguam carnis et gutturis mei abscidisti? Quando per haec vitae requiem mihi paraveris, clarumque virtute feceris, ut absolutius, enucleatius, disertiusque fidem, quam pleno corde veneror, eloqui sufficiam. Permitte me; conteram statuas tuas: et probabis non esse deos, qui in eis habitant. Optione facta tibi, si mihi non nocuerint, te ilico falsam illorum culturam debere contemnere; et si nocuerint, me illos honoratum ire. Crocus dixit: Habeto potestatem. B. Florentinus toto animo auxiliatorem invocans Christum, fide plenus, omnia simulacra daemonum, quae illo castro servabantur, contrivit, et praeterea orationibus suis ex eodem loco habitationem daemonum reppulit. Ut autem virtus Domini in sanctis Martyribus amplius clarefaceret (nam huic Hilarius in opere, mox Martyr futurus, socius manebat) Crocum et quosdam ministros ejus maligni spiritus arreptos vexare cœperunt; et diu torti usque ad pedes S. Florentini dejecti, implorante populo, qui timore motus clamabat: Nullus Deus, nisi unus Christianorum; ut fides eorum uberius roborata cresceret, curati protinus, et ab eorum laesura maligni spiritus coërciti sunt. [10] In tantum autem virtus Christi diffundebatur, ut plurimi relictis idolis, salvatorem suum ipsum Christum agnoscendo faterentur, et Martyres Dei, ipsi membra Christi effecti, amore pietatis reverenter honorarent. Sed ut assolet virtuti esse contraria semper invidia, injusti, judicis favorem boni non ferentes, stimulati regem Crocum adversus Martyres conmovent; simulacra confregisse, magica multa facere, et non veri, inquiunt, sed, nescimus, cujus Dei cultor sit. His et his similibus commotus ille, jussit sibi beatum Maryrem exhiberi. Scis, inquit, quod per te regni nostri periculum sufferimus: nescimus, quibus magicis artibus vigeas, aut quo pacto custodiis nostriis silentium indixisti. Arcentur hinc nostro, quod inhabitabant, castro, nostri curam aspernantur, forsitan indigne ferentes, te apud nostros tantum valere: grave discrimen imminet, si deseruntur ab eis, quibus vitae nostrae potestatem summisimus. [11] Cum in his furiosus ageret, Afrodius quidam magnus ordine, sed major Christi nomine, cum reliquis commentariis, nam primus illorum ipse erat, responsum tale reddidit: Per eum, qui salutem nobis praestitit, et beneficium salutis dedit, et mentis nostrae sensum illuminavit, magnum nomen est Christianorum. Noli illum negare, nec blasphemum aliquid contra servos ejus jaculari, ne forte tibi inpune concedatur. Permotus Crocus indignis factis dignis ejus consiliis rependens, jussit illi, ut olim B. Florentino amputare linguam. Sed sermo fidei et confessio Spiritus sancti reprimi nec ita potuit: nec enim minus in isto, quam in S. Florentino idem Spiritus sanctus sufficit operari. Nam expressius solito Christum auctorem sermonis, ipsum regem pro scelesto facto testis verus concrepabat, et laus Dei clarius et facundius ex ejus ore personabat. [12] Sanctus porro martyr Florentinus gemitus cordis sui semper Domino commendans, ut et ipse suum digne martyrium consummaret, et pietas in collegis non deficeret, obtinere precibus decertabat. Inter haec cum iniquissimus rex confixos veritate nequaquam flectere posset, sed ardentius Christum fateri videret: dedit sententiam, ut martyres Dei Florentinus, et cum illo Hilarius, quippe qui vita et voto par erat, capite plecterentur. Cujus jussio illico percepta, atque ad breviationem Martyrum spiculator occurrit festinato; tam claro exitu consummata victoria, regnum caeli felices assequuntur: perpetuo illi conjuncti, quem in morte dilexerant, Domino Jesu Christo, qui pro se certantibus pius semper adest consolator, et certus semper vincentibus fit remunerator. [13] Crocus vero pro commisso, gravissimo corporis dolore correptus et dissolutus, insuper luminibus captus, cum non inveniret uspiam remedium, divina tamen pietate jam desperato tali ordine subventum est. Nam ante Martyrum corpora totus funditur et se male fecisse fatetur. Illico lumen oculorum meritis Martyrum, qui bona pro malis potius rependere a Magistro omnis boni didicerunt, cum redintegratione recepit. Ut autem gratias se pro inpenso beneficio Martyribus reddere monstraret; eorum corpora cum reverentia linteaminibus involuta transferri, atque in eodem castro honorifice sepeliri jussit, justumque populi studium laetanter subsequitur. Curata sunt autem eorum corpora quinto Kalendas Octobris et ad laudem Domini nostri Jesu Christi clara miraculis; mercede percepta vivere ipsos credimus in secula seculorum. Amen.