Igitur sanctus Eptadius Augustodunensis Æduæ Galliarum oppidi civis fuit ; sed intra terminum Castri Maternensis & Elobremensis nutritus vel eruditus est, parentibus, secundum seculi dignitatem non minimis, sed bene ingenuis, census aviti substantia locupletatis procreatus, quorum singularius præcellens integritas morum etiam senatoria viguit dignitate. In ipsis puerilibus adhuc ætatis suæ annis æternitatis ei limina perpatescunt. Cum esset ergo annorum duodecim, nescientibus parentibus ejus, ad disciplinam fugit scholarem, ibique per se ipse magistro infantiam ætatis suæ tradidit sacris litteris edocendam ; & post pauca quidem tempora scholares non tantum coæquavit, verum etiam omni scientia litterarum cunctos longe præcellens, illustrabatur divina sapientia, & prudentiæ spiritualis gratia decorabatur : nam cum esset annorum quindecim, tanta gratia Dei erat repletus, ut omnes vicini & propinqui sapientiam ejus cum amore & caritate diligerent. [2] Cum esset annorum viginti, crescentibus annis, jam vicini ad matrimonium eum cohortabantur, &, cum elegans corpore, elegantiori etiam mentis flore polleret, & [gubernaculo rationis salacis ætatis temperaret motus, se ita civium affectioni inseruit excolendum, ut jam tum temporis, aut patris meritis aut suis dotibus dignissimæ vellent conjugi eum in conjugium parentes ejus sociare, & quo possent ab eodem videre filios ac nepotes, etiam solemnem diem constituunt nuptiarum. Sed hic beatissimus Eptadius tantum est subitanea febre inflammatus, ut non nisi ab eodem medicinam corporis sortiretur, cui fidelissima deliberatione animam consecravit. Inter reliquos venientium, qui præfati assidue ægroti corpusculum requirebant, tres ad eum honestæ virgines Deo sacratæ puellæ visitando venerunt, quas ut ille dignissimas Christo lampades placuisse prospexit, statim quoque se ex integra fide & animi interna religione devovit ei, qui in indivisæ Trinitatis majestate subsistit. [3] Ab hoc vero tempore conversionis, seu sanctificationis ingressu, numquam, adhibita mollitia lini, membra contexit, non esurienti delicatior ad edendum alimonia, quam panis, impertitur ; sed & repente mutatur in omnibus. Deseritur mundi militia, cælestia desideria assumuntur, seculi pompa calcatur, humilitas eligitur, & substantia dispensatur in pauperes. In asperrima cilicii austeritate prostratus, admixtasque gemitibus lacrymas fundens, subjectum pectoris sinum commotus irrigabat, cum neque ab eodem nisi tantum aridi panis hordeacei quantitas exigua in solis occasum sumeretur. Et erat, quando, intermisso biduo, vel tertio aut quarto die sic reficiebatur, aut accipiens panem & olera, ea modica salis & aceti quantitate condiebat. Intra domum suam parvum & obscurissimum tuguriunculum more carceris fieri præcepit, ubi diebus sanctæ Quadragesimæ retrusus, orando & lacrymas jugiter fundendo, hunc cursum salutis exigeret, & has sibi cruciatuum diversitates infligeret, quas in reos desævientes solent exercere tortores. [4] Quoniam aliqua de corporis afflictione perstrinximus, de ejus familiaritate & conversationis gratia ac puritate incipiam dicere, si impar linguæ patiatur facultas. Sed id potius exsequendum, ut nec illa, quæ ingenuus vindicat secularis, obtensæ taciturnitatis oblivione præteream ; quomodo scilicet aut qualiter aliquamdiu sub specie secularis vestitus latere voluit, thesaurum auri sub gleba terræ absconditum justitiæ rigore occultare cupiens. Sed diu latere non potuit, quem ubique misericordia & pietas sancta prodebat ; quia lumen in tenebris occultum esse non potest, sicut ipse Dominus noster Jesus Christus in Euangelio suo dicit : Nemo accendit lucernam & sub modio ponit ; sed supra candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.] [5] Erat beatissimus, vir totius prudentiæ, in sermone verax, in judicio justus, in consilio providus, in commisso fidelis, in interventu strenuus, in veritate conspicuus, & in universa morum honestate præcipuus. Hunc juvenes quasi patrem venerabantur ; hunc senes quasi filium amantissimum diligebant ; hunc universitas populorum ad eum confluentes carissimo venerabantur affectu. Tanta gratia erat in eo, ut alios tristes lætos redderet, alios discordes ad concordiam revocaret, & ad perfectæ pacis & caritatis vinculum eos adduceret. Universos vero docebat, nihil hujus seculi præponendum Domino ; sed magis, quomodo fugitivæ vitæ istiusmodi blandimenta respuerent, & temporalem tribulationem præsentis seculi pro Christi nomine sustinerent : erat enim verus Dei cultor, & necesse erat, ut quem Dominus perfuderat gratia, ab omnibus amaretur. Christo igitur quotidie sedulum exhibebat officium, disseminator eleemosynarum thesaurum sibi indeficientem quotidie reponebat in pauperes : erat enim nutritor orphanorum, refugium & protectio viduarum, refectio indigentium, defensor peregrinantium, ædificator ac reparator ecclesiarum Dei. At ubi tanta ubique ejus fama præclaruit, hunc sanctæ recordationis Flavichonus pontifex presbyterii voluit honore provehere ; cujus fama audita, sacerdotii dignitatem ita fugit [& honore respuit se implicandum,] ut nullus ei omnino exinde ullo sermone loqui auderet. [6] Eodem tempore, quo se ad fluvium Quorandam, pacis mediante concordia, duorum regum superstitiosa est complexa potentia, id est Burgundionum gentis & Francorum, a rege Gundobado præcellentissimus rex Francorum suppliciter exoravit, ut hunc beatissimum virum Dei Eptadium civitatis suæ Autissiodorensis præstaret antistitem ordinandum ; cui petitioni vel electioni prædicti regis ita restitit voluntas offensa, tamquam sibi maximas vires deposceret possidendas. Tamen propter præsentis concordiam populi, pacis & caritatis intuitu, quod petebat, negare non potuit ; cujus accepta promissione auctoritatis, statim eligitur, consensusque universitatis sequitur populorum: nam cleri communitas, cunctaque nobilitas, plebs urbana vel rustica in unam venere sententiam, Eptadium dignissimum esse episcopum, [omnium voluntate ambitum.] Quo audito, Vir beatus, qui malebat latere in suis, quam publicari & honorari a populis, totis viribus laborans, se huic honori non esse implicandum dicit, cum clamore vociferans, indignum se esse tantæ molis sacerdotio hominem peccatorem, statimque cellula sua derelicta, omni pernicitate se proripuit ad deserta Morvinni & ad montanam solitudinem properavit, ibique multum temporis latens, orationibus ac jejuniis continuatis Dominum supplicabat, ut impleretur in eo, quod Propheta cantaverat : “ Ecce elongavi fugiens, & mansi in solitudine. Exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillo animo & tempestate ”. [7] Tam diu in solitudine deserti permansit, donec iterum ei præfatus rex cum juramento pollicitus est dicens, non se umquam contra voluntatem ipsius esse venturum, si tantummodo pro regni sui incolumitate divinæ clementiæ supplicaret, & in necessitatibus captivorum, tam Romanorum quam Burgundionum, vel universarum gentium, ut cœperat, laboraret, pro ea re postea ei multam pecuniam transmittens ; quam ille continuo captivis, viduis & orphanis ac peregrinantibus erogavit. Post sumit admirabilem honorem apostolatus, ad hunc se humilitate & benedictione obedientiæ gradum vir beatus Eptadius inclinans. Ita, quod antea ille optaverat, postea tota gratulatione usque in finem devotus implevit, [illud sibi erga se retinens divini culminis præceptum dicens : Qui se exaltat, humiliabitur, & qui se humiliat, exaltabitur.] Non diebus, non noctibus a colloquiis divinis & oratione cessabat, prædicationibus sanctis ad exemplum Dominicæ Passionis ad se confluentium turbas divinis eloquiis reficiebat. [8] Non tantum Catholicos, verum etiam paganos ac ferocissimos barbaros, qui more leonum furentes cum superbia magna captivis persequendis adveniebant, sicut agnos mitissimos suis sanctis reddebat alloquiis ; e quibus non pauci his omnibus bonis repleti ad baptismi gratiam fideliter concurrentes, sancti Viri incessabiliter ambiebant alloquium, suosque ipsi captivos ultro dantes, tantum ut pro se Dominum precaretur, humiliter supplicabant. Igitur cum his bonis esset repletus, fiebat eorum distractio, [& quotidie in necessitatibus captivorum expendebatur.] De Italia vero redemit captivorum plurimam multitudinem, quæ a Burgundionibus eodem tempore fuerat effecta, & ad locum regionis suæ cum ingenuitate est revocata. Iterum parvo post tempore castrum provinciæ Lemovicinæ, Idunum nomine, jussu regis Burgundionum a Romanis effractum est, in quo non minima enormitas facta est captivorum, propter quos vir beatus Eptadius episcopus ingemiscens & lacrymas fundens, Domino suo mox in oratione prosternitur, regi Burgundionum Sigismundo per epistolam imperans, ut auctoritatem suam pro ingenuorum animabus daret, & obtinuit ; ex quibus non minus quam fere tria millia captivorum promiscui sexus & ætatis liberati, ad locum pristinum, datis idoneis prosecutoribus, remeabant, & qui venerant flentes & lugentes, Deo gratias agentes per eum cum gaudio, recuperata libertate, sunt reversi. [9] Tempore illo, quo præcellentissimus Clodovæus rex Francorum in Gothiam cum exercitu esset ingressus, & ab illo Alaricus rex Gothorum fuisset interfectus, facta est captivorum innumerabilis multitudo, qui dispersi per regiones sunt dilatati, ex quibus vir beatissimus Eptadius non parvam multitudinem, data pecunia, liberavit, & statim pristinæ ingenuitati restituit. [Pro splendidissimæ veritatis tenore nec minima sunt silenda :] nam quicumque, quamlibet cruentis sceleribus perpetratis, ad hujus tabernaculum publicæ districtionem severitatis effugit, non solum macula commissionis liberatur, verum etiam beatissimi Viri alloquiis ad pœnitentiam est revocatus ; ex quibus etiam quamplures postea vidimus per ejus doctrinam gratia Domini nostri in ipsa religione & sanctitate perpetuum perdurasse. [10] Curatio vero in eo tam potens Dei gratia erat, ut nullus fere dæmoniacus aut ægrotus accessisset, qui continuo non fuisset pristinæ restitutus sanitati ; & inter reliquas dæmoniacorum catervas, quas sancti Spiritus infusione purgavit, [quædam puella efferatioris diaboli tempestate vexata, dum nullis resultans vinciri posset nexibus catenarum, beatissimo viro Eptadio tensis genibus in terram prostrato, hæc puella in feritatis atrocissimæ professionem prorupit dicens, eadem nocte sancti Viri amicum intra densa silvarum latrocinii fuisse jure prostratum ; ubi sequenti die sanctus Eptadius id perpetratum fuisse lugubri præsentiæ agnitione est expertus ; qui cum ad locum sepulturæ fuisset directus, membra defuncti linteis ambiuntur, humo superjecta, oratio intercessionis impenditur ; quam tamen puellam, Dei opitulante auxilio, ut reliquos pristinæ reddidit sanitati.] [11] Quodam tempore cum de monasterio sancti Portiani ad cellulam suam rediret, exhibita ei puella est olim muta, id est, elinguis, cujus in os olei liquorem cum orationis benedictione infudit, & ita ei, quæ quodam naturæ vinculo restiterat obligata, melior loquacitas est reddita. Alio quodam tempore Paulus quidam presbyter, cum ardentissima quadam febrium æstuatione sibi subriperetur, ad dilectum Dei Eptadium episcopum, afflicta necessitate properans, cum summa velocitate cucurrit, ut tantos ignium globos virtutum suarum fonte restingueret. Cum se æstuans genibus ejus lacrymabili inclinatione prosterneret, & se vi tempestatis non posse resistere fateretur, cessit tandem sanctus Eptadius episcopus misericordiæ [& caritatis imperio, fideique arma concutiens, & in oratione ulterius prostratus tam cordis quam corporis oculis ad cælum levatis, non aliter vim istius fornacis febrium exstinxit, quam tribus pueris in camino ardentis incendii constitutis : non enim solum Spiritus sancti exundatio negavit incrementa flammarum, verum etiam athletis Dei tribuit cantare virtutes. Cum præfati Pauli pater, archipresbyteri culmine sublimatus, jugiter rigoris incendio sibi subriperetur, ad eumdem fontem medicinæ, quo fuerat sanatus filius, amicum sibi fidelissimum misit ; per quem famulus Dei Eptadius episcopus imperiosam spiritus sui epistolam destinavit ei, quem perfectæ infestationis rigor iuflammatus, inflicto membris incendio, cruciabat. Hic eadem similitudine pristinæ restitutionis medelam recepit, qua Dei sacratissimus Salomon perniciosa dæmonum argumenta compressit : nam dum uni potentiam virtutis absolutionis adhibet, epistola universis misericordiam largitur infirmis. [12] Quidam barbarus, hæreticorum comitivam exercens, nomine Sigifunsus, arte diabolica instructus, conversationem & vitam beati Viri per se ipsum callide cupiens explorare, ad cellam Viri Dei excurrit, ibique pervigilavit a latere parietum excubans, ut rimaretur, quidnam Dei Servus ageret actibus nocturnis, & suo propalaret ridenda collegio. Sanctus Eptadius episcopus pro more consuetudinis vigiliis & orationibus institit, statimque divino nutu explorator incredibili terrore correptus, vix e suarum abditis latebrarum fluctuosissima se acceleratione protraxit ; qui protinus, exorta die, pedibus Viri Dei est advolutus, & vix trepidanti sermone cum luctatione confessus, quod se tentasset & fuisset tentatus, pro reatu pœnitentiam agens ad gratiam fidei Catholicæ se ipsum declinavit : a quo tempore tanta suæ lucis auctori sedulitate servivit, ut ei se quasi filium & famulum comprobaret. [13] Inter reliquas festivitatum solennitates sacrosanctas, ad specialius excolendum] Natalem Domini nostri Jesu Christi, quoties eum annuus indulsit adventus, medio fere noctis elevatus, cum lumine cereorum, cum psallentibus suæ ecclesiæ ministris, cum festivo redemptorum agmine captivorum, ad distantem millibus sex ecclesiam Elobremensem properabat ; quo in itinere expeditus ecclesiæ chorus pari occurrebat modulamine concinens. Psalmorum matutinorum vel Missarum solemniis sacrosancta officiositate transactis, cum omnibus clericorum vel captivorum cœtibus, aggregatis universis, expositis dapibus mensam exhibebat: quibus epulantibus, beatus vir Eptadius episcopus jejunia solita refectione pascebat. Nec dissimili studio festivitatem sancti Symphoriani martyris, dum advixit, assidue non destitit celebrare. Die ergo adveniente, cum ejus cellula usque ad urbem Augustodunensem quinquaginta millia distaret, ad sepulcrum beati Martyris venerandum sanctus Eptadius ante diem tertiam vigiliarum ejus ; adhibitis secum tribus clericis fratribus veniens, atque ante sanctam basilicam in liminibus sancti Martyris se prosternens, ibique cum altis gemitibus juges lacrymas fundens perdurabat usque ad horam Matutinarum, dum advenientes clerici ad officia celebranda supervenirent : [primo vero jam erumpente diluculo, omnium sanctorum limina, qui aderant, suis orationibus salutabat : & sic cum prædictis fratribus ad eamdem cellulam suam, vigiliis sancti Martyris celebratis, iterum remeabat ; ubi, peractis omnibus, ut erat illi consuetudo, sicut superius diximus, advenientibus agminibus captivorum universis, mensam suam expositis dapibus exhibebat.] [14] Ante fere septem dies assumptionis ejus cum jam incommodum habens in stratu suo fessus jaceret, cunctis eum circumstantibus & flentibus, diebusque ac noctibus vigiliis instantibus, qui erant ei familiares, quos nominare necesse non est, peractis Matutinarum officiis, eo paululum requiescente & subito in excessum mentis rapto, visus est ei quasi e cælo in nube candidissima descensus volantium angelorum ante ejus cellulam residentium atque ei pariter supplicantium, ut secum pergeret in civitatem cælestem. Tum eadem multitudine, tum pari volatu super ejus basilicam resederunt, atque eidem prius valedicentes in eo, quo venerant, splendore iterum ad cælum evolarunt. Itaque in grabato ad ecclesiam deportatus, vicinia tota celebrante transitum ejus, Dominus, qui vocat ad gloriam fessos laboribus, ipsum in vitam æternam perduxit, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.