VITA  Sanctus igitur Ebbo, ut traditum est a patribus, Ternodorensis castri exstitit oriundus, non minus virtutibus quam parentum nobilitate clarus. Fuit namque pater ejus etpia genitrix ex majoribus jam dicti pagi: qui vitam ducentes in Dei omnipotentis servitio, constituti in laïcali proposito, divina dispensatione sanctitatis gratiam sunt consecuti merito: quorum non fuit aliud vivere, nisi Christum cum firma dilectionis obsecundatione timere, etcum timore amplecti. Cumque jam his tenerentur radiis virtutum, responsum acceperunt ab Angelo sancto divinum, quod in proximo haberent filium, qui pro obtinenda ecclesiasticae pacis victoria multas etvarias toleraret adversariorum atque incredulorum contumelias. Mox denique angelicae promissionis florentia apparuerunt viscera, etmagnificae sanctitatis fructus, dante Deo, post paucos dies processit continuo ad ortum. Qui cum a praedictis parentibus, ut erat egregiae indolis, docilis cerneretur, eorum decreto liberalibus studiis Christo sacrandus mancipatur. Hic itaque cunctis ingenii praestantia sodalibus eminendo, atque litterarum fluenta vivacissimo mentis igne hauriendo, celebritatem e merito, non tantum fama, ac rei veritate promeruit. [2] Deinde relicto otio, etcasu populo principe destituto, ipsius regimen pagi assumpsit, quod jure hereditario sibi competens devitare nequivit. Sicque mundiali gloria sublimatus, atque deceptivis oblectamentis quodammodo insertus, ignem superni amoris non amisit, reminiscens timendo illius Scripturae dicentis: “Nemo militans Deo implicat se saecularibus negotiis, ut ei placeat cui se probavit”. Hoc nimirum saepe animo recolens, ne Christi militiam amitteret, tempus deponendi sarcinam digerebat, quam non spontaneus, sed populi coactus acclamatione subierat. Roluctabatur siquidem menti popularis amor domesticorumque desolatio, ne quos fovebat ut liberos, desereret erroneos. Tandem sacro afflamine tactus, huic liti illud Dominicum attulit, quod legitur: “Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus”. Monasterium sancti Petri Senonensis petiit, committens ibi divitiarum copiam suae hereditatis, etsub abbatis imperio legitime militavit, posthabito mundo cum momentaneis oblectationibus. Sicque mundum evasit nudus Christum eligens, qui numquam ab eo auferetur. Dum vero adhuc novus videbatur, custodiae (ut moris est) mancipatus, sacro Pneumate inspiratus docebat a quibus doceri putabatur. In eo quippe otiositati non erat fas locum habere, qui si quid a bono cessasset opere, magnum sibi damnum irrogasse arbitraretur. [3] Sicque factus sociis totius exemplar virtutis, dum ejusdem loci procurator Aygilenus vir Dei abbas obiit, exigentibus meritis, regiminis arcem licet reclamando suscepit, cujus tempore, multis ut accepimus indiciis, magno sancti Petri ecclesia floruit honore: erat enim eo tempore praenominatum cœnobium beati Petri de sacra religione etsanctitate in his regionibus pene singulare. Suscepta itaque procuratione, sic studuit vivere, ut subditorum corda non solum doctrina, verum etiam actuum exemplis valeret irrigare. Cujus virtus dum longe lateque percrebuit, lucerna sub modio latere non potuit, quam Deus super candelabrum statuere disposuit, ut luceret manentibus in domo Dei. [4] Temporibus illis siquidem regni Francorum sceptrum detinebat rex Childebertus pater Dagoberti junioris. Contigit autem ipso in tempore venerabilem Gericum avunculum beati Ebbonis, qui Senonensis ecclesiae regimen tunc videbatur tenere, cursu praesentis vitae peracto, e saeculo migrasse, populumque in suo interitu in mœrore reliquisse. Nec multo post plebs Senonum orbata parente, de episcopi successione deliberatura, unum est coacta in locum. Sed nimium inter se differunt, dum privato quisque captus amore, postposito merito, juxta suum elegit animum. Tandem caelitus inspirati, una voce Ebbonem, monasterii sancti Petri abbatem, regi supradicto flagitantes requirunt, quem carnis passionibus mortuum, jam spiritaliter vivere norunt. Quod ut ad aures ejus pervenit, omni mentis nisu renuit, renuit, seseque tanti arce culminis indignum proclamavit. Verum illis in incœpto persistentibus, etse numquam eum relicturos obnixe testantibus, vix populi pietate desolati, precantiumque lacrymis flexus, spopondit se eorum condescensurum supplicationibus. Qui statuto die est cum tripudio etplebis alacritate assumtus, pontificalique infula sublimatus, etgemmis virtutum decoratus, Deo dilectus, mundo enituit clarus. Erat enim beatus Ebbo mœstorum consolator, pauperum recreator, errantium revocator, et(ut ita dicam) omnibus omnia factus; urbanae plebis vel rusticae studiosissimus procurator. Pastor namque in clero constitutus, non dominari quaesivit: sed forma factus gregi, fuit inter eos quasi unus ex illis. Et licet miracula, quae multa per eum Dominus operatus est stilo digna, partim raritate inscitiaque scriptorum non scripta, partim paginis inserta, grassante paganorum vesania rogi flammis sint abolita; unum quod plurimorum relatione comperimus, ad insinuandam populis ejus virtutem in medium deducere censuimus. [5] Eo itaque tempore gens Wandalorum suis confinibus egressa, Galliam profligatura prosiliit, quae per orbem dispersa hostili immanitate strages non modicas dedit. Urbes namque effregit, spolia diripuit, oppida diruit, monasteria subvertit, maximamque Galliae partem in desolationem redegit. Denique multorum caede peracta, Senonas civitatem adiit, mœnia castris obstruxit, portas, ne facilis civibus meatus panderetur, vigilanti cura custodivit. Nec multo post machinas, balistas, tormenta, cunctaque hujus officii instrumenta composuit, atque cum omni infestatione muros appetiit. At contra cives excidium suae urbis timentes infirmiora muniunt, propugnacula conscendunt, missilia jaciunt, hostiumque machinamenta ignivomis spiculis penetrata dejiciunt. Qua de re barbarica gens, ut est insania, acrius felle commota, se ita repulsam vehementer condoluit. Extemplo circumquaque mittit, etquidquid rogo potest comprehendi, sine cunctatione flammis exuri praecipit. Nec mirum, si cives, sua pessumdari videntes, aegre tulerunt: tristes conveniunt Episcopum, ac ab eo salubre requirunt consilium, qui illico in oratione Christum altis gemitibus precatur, ne plebs sibi commissa in direptionem daretur. Oratione autem facta, atque sua gente Dei auxilio sacra benedictione relevata, docens non in copia trophaeum divelli, sed Domini esse etiam liberare in paucis, seras patefieri jussit, ceteris in mœrore manentibus, se cum paucis de victoria certus dubiae sorti opposuit. Respiciente siquidem superna clementia, quae numquam parta credentibus adimit praesidia, fugae solamina hostium cunei capessunt, seque mutuatim bacchantium more propriis jaculis confodiunt. Tandem Christiani a caede regressi, spoliis ditati, etde victoria caelitus concessa exhilarati, laudem toto affectu rependunt Salvatori, qui sic per sui Famuli merita dignatus est operari. [6] Qui postmodum, dum multa pace degeret, atque nitidiori, qua antea, virtutum luce resplenderet, proposuit animo solitudinem quaerere etcivium frequentiam devitare, quo liberius posset orationi vacare. Quod cum nec in urbe quivisset adimplere, etgregem, quem regendum susceperat, noluisset deserere, quia Christi aliquando aspectibus cum lucrato talento cupiebat apparere; elegit locum tanti spatii ab urbe, quo etanimo solitudinem cupienti valeret obedire, etfilios, si causa posceret, revisere. Qui locus Arcea ab antiquis cognominatus, sexdecim a sede distans millibus, magnis silvarum densitatibus accingitur. Ibi vero parva planities duabus illustratur ecclesiis, in honore beatae Mariae etsancti Michaëlis archangeli consecratis: ubi ejus conversationem fuisse eremiticam eta pluribus cognovimus, etinnumera indicia colonis ostensa praestantur. Quo in loco abstinentiae etorationi Ebbo deditus ita membra mortificavit, ac corpori cuncta mundi oblectamenta subtraxit, ut etiam ipsa ejus carnis afflictio in caelis fateretur convivere Christo. Et quamvis sic speculationi deserviret, tamen ne plebs sibi commissa famem verbi sentiret, semper Dominicus diebus sedem revertebatur, ut etofficium altari debitum celebraret, etpopulum caelesti dogmate illustraret, etsacris benedictionibus confirmaret. [7] Ceterum cum jam Dominus ejus labori finem decrevisset imponere, fidelemque suum Servum supra multa constituere, febre nimia correptus ad extrema cœpit anhelare. Fratribus denique que in praesentia convocatis, etcaelestibus monitis roboratis, praecepit ne de sua morte tristarentur, quoniam de calamitate ad gloriam transferebatur. At ipsis in mœrore manentibus etpii Patris desolationem vix humane ferentibus, sexto Kalendarum Septembris solutus a corpore caelestem regiam, quam diu ardenti amore cupierat, accepit pro munere. Aderat clerus etpopulus, in ejus veneratione coadunatus: in beati Petri basilicam humandum detulerunt corpus cum hymnis etlacrymosis laudibus.