HISTORIA TRANSLATIONIS  Ex Breviario Lingonensi. [1] Post multorum annorum curricula venerabilis Guido de Menenlis, quondam ecclesiae beati Martyris Desiderii Prior, capsam argenteam atque adauratam, ad collocandum gloriosi Martyris corpus, miro opere fabricare fecit: quo peracto viam universae carnis est ingressus. Deinde Guillermus de Duro-forti Lingonensis Praesul, qui post fuit Rotomagensis Archiepiscopus, una cum Stephano de Noëriis Religioso, qui tunc Prioratum beati. Desiderii regebat, cœperunt anxii in animo suo volvere, qualiter sanctum corpus magnificare seu relevare possent. Sperantes autem in Domino, accitis vicinis Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Religiosis et Sacerdotibus, cum innumerabili Cleri ac populi multitudine, ad tanti mysterii solennitatem, matura eorum deliberatione, relevationis dies fuit assignata, anno videlicet Domini millesimo trecentesimo quatuordecimo, decimo quinto Kalendas Februarii. Igitur descendente venerabili Episcopo Guillermo, Priore, ceterisque Religiosis ac Sacerdotibus, in locum ubi conditum erat beati Martyris corpus, invenerunt ejus tumulum lapideum a terra desuper levatum, plumbo et ferro clausum, firmiterque signatum. Aperto denique tumulo tanta odoris fragantia de ejus corpore circumquaque emanavit, ut videretur circumstantibus, quod ecclesia balsamis et aromatibus plena foret tota. Invenerunt itaque beati Martyris corpus, cum certis litteris valde authenticis et sigillatis, omni corruptione carentibus, sanctissimae vitae et martyrii almi Desiderii testimonium perhibentibus veritatis. Tenor dictarum litterarum erat: Iste pius Pastor et Rector justus, Christi Martyr insignis Desiderius, fuit vas virtutum in vita sua, et origo totius sanctitatis. [2] Quibus visis, pretiosum corpus, purum et integrum, ornamentis Pontificalibus decoratum, caput suum super pectus ejus in manibus tenens, a deputatis de tumulo est sublatum, et omnibus circumstantibus ostensum. Quantae tunc jubilationes, quantae laudes per totam urbem die noctuque sonuerunt, lingua narrare non sufficit. Divinis denique obsequiis orationibusque peractis, beati Martyris corpus in praedicta capsa argentea, variis lapidibus ornata, ante Ecclesiae altare Dominicum, in ejus honore dedicatum, est honorifice depositum. [3] Brachium ejus dextrum, costa una cum mento et duabus maxillis, in ecclesia beati Mammetis fuerunt per dictum Praesulem deportata, atque in argento honorifice recondita. Eadem denique die tanta miracula meritis beati Martyris fecit Deus, ut vix dinumerare quis potuerit, ad laudem ejus, qui vivit et regnat in secula. Amen.