ACTA MARTYRII, PROLOGUS. Qvantae sint in electis ac praedestinatis Dei omnipotentis Sacerdotibus virtures; beatissimi Desiderii Martyris, et Pontificis lingonicae urbis, cujus redivivo anni circulo festa de more solennia celebramus, praeconia manifestant: cujus etsi gesta imperita loci rusticitas per ordinem publicare non valet; ipse tamen suis claris virtutibus Deo opitulante sese manisfestare non cessat. Innumera enim sunt bonitatis ejus virtutum insignia, pauca tamen potest dicendo nostrae tenuitas facundiae ut condecet deflorare. Quanto namque praedictus Martyr divino praefertur munere gloriosus, tanto magis dictator apparet ad narrandas ejus virtutes per ignorantiam fastidiosus. [2] Tempore illo, cum Wandalorum barbara et Gentilis ferocitas ad Galliarum venisset debellandas provincias; et devictis ac superatis Gallis, Galliarum etiam urbes infestatione bellica plurimum devastaret, et in rapina praedae crudelissime cuncta depopularetur cupiditatis instinctu; nutus Dei, eventus etiam rei atque itineris, gentem ipsam nefandam cum Rege eorum Crosco ad civitatem Lingonas usque perduxit. Tunc vero beatissimus Desiderius in eadem urbe Pontificali officio fungebatur, Sacerdos virtutibus praestantissimus. Et licet opposito monte in sublime firma sit ex parte maxima naturalis expositionis munitio, et quadrorum lapidum studiose subjuncta compago muros ipsius civitatis efficiat tutiores; ad probandam tamen fidem praefati Antistitis, et eorum qui gloriosum martyrium, in sancta Christi confessione manentes, cum eodem adepti fuisse dignoscuntur; circumfusa Wandalorum multitudo urbem undique circumvallat, et in obsidione perditionis a cunctis partibus civitas circumdatur. Nec mora missilibus, fundis, sagittis, diversisque telis evertere mœnia, acrius impugnantes Wandali, crudelitatis instantia perurgebant. E contra beatissimus Pontifex Desiderius, cum suis Sacerdotibus, vel ceteris civibus, de muro clamabat dicens: Christi servi sumus, Christum Dominum nostrum Deum vivum et verum colimus, qui universum mundum constituit. Nolite in nobis crudele scelus admittere, per quod Dei potentiam contra vos in iracundiam provocetis. [3] Sed quoniam Dei praedestinatione, martyrii praefinita dies advenerat; terror et metus inde simul cives omnes unus invaserat, nec se ultra ulla virtutis audacia defendere conabantur, sed retro redacti infra mœnia fugientes, quo quisque pergeret ignorabat. Wandali vero praecipiti cursu irrumpentes, ruptis portis ingrediebantur mœnia. Ast alii scalis oppositis in muros diversa de parte ruentes, ignes in pergama submittebant; gladiis, diversisque jaculis cives omnes impia caede prosternebant: nulli sua profuit aetas, nulli sexui vel aevo pepercit impietas: natos pendentes ad ubera cum matribus impia jugulabat crudelitas: unus gemitus et planctus morientium in totis mœnibus personabat. [4] Denique beatissimus Desiderius Antistes, in oratione positus invenitur, Regisque cum ceteris Christicolis obtutibus praesentatur. Ille autem de perditione civium Pastorali solicitudine dolore repletus, pro se Principem rogare noluit; sed ut pereuntibus civibus subveniret attentius exoravit dicens: Si pius es, jam parce rector optime, precor, miseris civibus, et a tanta crudelitatis caede hostiles manus tuorum ut compescas humiliter omnino deposco. Ad haec Princeps barbarus, immitis, naturalis crudelitatis asperitate durus, eventu victoriae tumefactus, barbara locutione hoc sancto Desiderio despecta responsione narravit, quod beatus Antistes nulla potuit intelligentiae capacitate cognoscere. Ideoque et quod prius Sacerdos Dei precatus fuerat Rex crudelissimus ignorabat. Obtulit se etiam pro suis civibus, cervice parata pius Pastor ad victimam, ut cessaret de pereuntibus civibus vel aliquantulum jam ruina. Nulla rector impius permotus est pietate: sed crudelitatis perseverantia inflammatus, caput amputari praecepit Sacerdotis: plures etiam Christianos eadem simul hora et eadem sententia interire praecepit. In totis namque Pergamis in Christi confessione perseverantes, eadem die diversa sunt passim caede prostrati. De cultu religionis interrogati, quicumque Christum confessus se dixit credere, nusquam in tota urbe potuit evadere. O urbs Lingona, quod tunc subito remansa desolata, de tuis civibus ingemiscis? habes inde magis quo exultes, dum tantos eodem tempore pro tuo munimine conquisisti Martyres. Pro nihilo temporale damnum tua reputes in censura quod lugeas; dum absque taxatione pretii, inde nunc habes et habitura es lucra sine fine mansura quo gaudeas. Contristata es tunc incendiis, gladiis, rapinis, cum omni humilitatis exemplo in favillam redacta; unde nunc es exornata, illustrataque fortitudine, et tutaminis suffragio praemunita, inde es et permanes in perpetuum prae ceteris urbibus gloriosa. [5] Tam praeclari Desiderii Martyris beatitudinis initium, et praecipuam perfectae dilectionis gratiam in effusione sanguinis sui, repentinis indiciis in persecutoribus ejus divina pietas patefecit. Percussor illico suus, amentiae sensu damnatus, impatientiae furore correptus; per mœnia horribilibus vocibus clamans, cursu concito caput in portam civitatis impulit; et crebra percussione evacuatus cerebro, exanimis ibidem a paventibus sociis contemplatur. Auditis his timor et tremor hostium cunctorum animos stupentium penetravit, et paulisper ab effundendo sanguine cessarunt. Denique non post multum temporis Deus judex justus sancti sui Desiderii Martyris, vel ceterorum Martyrum urbis istius, ultione convictus, in Arelatensi urbe Croscum Principem suis tradidit inimicis. Qui captus et catenatus, tam diu diversis tormentis est diuturno tempore afflictus, quousque per crudelissimam assiduamque caedem ad mortis interitum perveniret juxta suum meritum. [6] Beatissimus autem Desiderius Pontifex, ob praecedentem conversationem et boni operis studium martyrii condignam coronam promeruit, pro eo quod prius justus inventus est et probatus. Cujus vitae initium castitas, sobrietas, eleemosynarum largitio, misericordia in pauperibus, pietas, morum probitas, patientiae aequanimitas, ac Deo ita acceptabilis in omnibus est repertus, ut ad caelorum regna, consociata militia multorum martyrum, acquisitione sua cum maxima beatitudine perveniret. In urbe sua sanctus Pontifex dono martyrii praecipue locupletatus est, in eadem etiam urbe pro salvationum beneficiis cum ceteris Martyribus veneratione est debita tumulatus. Praeterito tempore, quantum fuit a suis civibus honoratus atque dilectus, sepulturae suȩ locus manifestis declarare videtur indiciis, in tantum ut infra muros amor populi diffusus corpus ad tumulandum reciperet Sacerdotis, quem cum pro bonitatis mansuetudine et sanctitatis constantia satis diligebat superstitem. Nam si quis ad ejus limina aegrotus advenerit, inde Deo opitulante revertitur confortatus; si mœrore perterritus, sancti Martyris obtentu inde confestim redit exhilaratus; si caecus, claudus, surdus, mutus, ab adversa parte vexatus advenerit, suam quisque ibi medicinam et remedia pristina sine mora percipit opportuna. [7] Inter cetera virtutum suarum insignia multiplicia, Martyr in suo nomine non patitur impunitam ferre perfidiam. Nam si quis intra septa ecclesiae ipsius, invocato nomine Christi super ejus sanctum altare, sub falsitatis ingenio mendax perpetrare tentaverit sacramentum, ultione divina perditionis illico sententia condemnatur; fides per fidelem Martyrem conservatur. Nullus ibidem, divina obtemperante gratia, in fallacibus juramentis nomen ipsius Martyris invocare, aut memorare praesumit. O praeferendum beatitudine Martyrem, qui tantum obtinuit apud Deum, ut ostendere possit post obitum, quod odit inquitatem, et diligit veritatem; detestatur perjurium, condemnat mendacium. Hortatur pius pastor, curam habens defunctus de ovibus, cives bonos, ut fidei integritatem pro animarum suarum salvatione sine macula omnino custodiant. Detestatur malignos, perfidiam aemulatur, dat perditionis exemplum specialius ut emendent. [8] Habetis denique Sacerdotes illustres, Primates, et omnis plebs Lingonici populi, praeclari Martyris, ceterorum cui subjuncta est caterva Marttyrum, intrinsecus tutamen urbis egregium et praecipuam de eo custodiam civitatis; extrinsecus autem de tribus Geminis fratribus Martyribus singulare urbis praesidium ante positum, et civitatis maximum divinae remunerationis ornatum. Nimirum satis superest in laude hujus sancti Desiderii Martyris de virtutibus amplius quod dicatur, sed fastidium generat auditori major si fuerit prolixitas dictionis. Nam ad confirmandam praeclari Martyris testimonii veritatem, porta, ubi percussor pro admisso scelere reus impulsione capitis semetipsum peremit, nullum ab eodem tempore ingressionis viantibus officium praebuit, nec aegrediendi ab urbe consuetudinarium aditum populis ulterius patefecit: sed saxis clausa, pro offensionis indiciis, damnata potius perseverat. Denique cum ipsius gladiator Sacerdotis sacrum corpus truncavit, in librum divinum ferventis ictus peraccessit apertum. Ubi multa quidem folia perforavit, divina tamen salvatione litterarum tramitem non contigit effusio sanguinis. Livor in libro certum beati Martyris passionis indicium manifestat, et in nullo scripturae seriem legentibus perturbat. In utroque vivens testimonii veritas, et praesenti populo demonstratur, et venturo semper ad cernendum Dei ordinatione servatur; dum ferro, aciem acuminis proprii, ad beatitudinem hujus Martyris ampliandam, vel libri folia perforanda, habere concessum est, at divina verba, ibidem in letterarum monumentis inserta, violare propter Martyris sui gloriam Dei omnipotentia non permisit; regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et potestas, in secula seculorum. Amen.