De Desiderato ejusdem territorii recluso. In hac urbe fuit et Desideratus presbyter, quem ego apud monasterium Gurthonense vidi (An. 570, 30 April.), virum sanctitate magnificum, qui saepius frigoriticis, dolore dentium laborantibus aliisque morbis, orando finem imposuit. Nam usque quoque reclusus erat, hoc est non egrediebatur e cellula : sed qui voluisset videbat eum in cellula. Hic, ut diximus, eximiis illustratus virtutibus emicuit saeculo. Quod audiens benedictus Agricola episcopus, misit archidiaconum suum, ut beatum urbis coemeterio deferret : sed resistentibus monachis, quod jussus fuerat non implevit. Posthaec, aedificato xenodochio leprosorum sacerdos suburbano, in ejus basilicam collectis abbatibus et omni clero, beatum corpus transtulit, et in basilica superius memorata summo studio sepelivit : qui se nunc vivere cum Christo magnis virtutibus manifestat.