Cap. 15. De translatione sancti Deodati. Postea vero anno Domini 1003. vergente numero, erat quedam ducissa, que viro suo viduata Lothariensem ducatum pro modulo suo regebat. Inter cetera que temporibus suis contigerunt accessit ad ecclesiam Sancti Deodati, et canonicis clericis et vulgo comminata est, quod, si corpus domini sui, scilicet beati Deodati, non ostenderent, quod se iactabant habere, ipsos perpetualiter in propriam redigeret servitutem; quod adhuc tumulo saxeo tenebatur. Minis etenim clerici et populus perterriti, convocatis undecumque viris religiosis, ieiuniis et oracionibus premissis, corpus ipsius sancti, loci ipsius primi fundatoris Deodati, de tumulo in medio ipsius ecclesie locato ante altare sancte Crucis, quod nunc est parrochiale, levaverunt et in scrinio novo ad hoc parato pridie ante vigiliam deposicionis eius locaverunt. Unde adhuc singulis annis eius sancti translacio a clero et populo eo die recolitur. Ita extunc ecclesia et vallis obpressione ipsius ducisse exempta fuit. Secundo autem post anno idem monasterium Sancti Deodati pre vetustate corruens, ab ipsa Beatrice et quodam comite Lodwico cum aliquibus aliis adiutoribus fidelibus ampliori et novo edificio est innovatum. Ottone vero imperatore anno Domini 1001. decedente, duo sibi regnum usurparunt, quorum unus Hardwinus Italiam, alter vero Hermannus Alamaniam possederunt. Idem autem Hermannus inter alia mala que gessit sabbato sancto pasce inopinate Argentinam civitatem intravit et totam civitatem in die resurrectionis Domini igne succendit; armati sui matronas, que ad ecclesias fugerant, virgines cum ceteris mulieribus vi violabant; et hoc intra ecclesias fiebat; sacerdotes ab altaribus deiciebant et exutos vestimentis, calices rapiebant, libros, pallas altarium, cruces, capsas cum reliquiis sanctorum per spacium pavimenti quasi quedam stercora expandebant. Quidam vero ipsorum considerantes crucifixum magnum auro puro et gemmis redimitum, ad eum cucurrerunt. Cui ut decrustarent manus inicientes, subitanea morte preventi, ante ipsum crucifixum, diabolo reddentes animas, ceciderunt. Omnis deinde ille exercitus pessima morte diversis modis cito totus interiit. Ille vero eorum Hermannus, ut sue malicie donativum reciperet, [cum] quadam nocte in cubili suo se sanum collocasset, ab illo cui servierat diabolo suffocatus, somno mortem sociavit. Et ita dux cum suis omnibus in brevi inferni castra possederunt.