Cap. 4. Vita et actus sancti Deodati episcopi. Fuit igitur eodem tempore cum noster fundator Gundelbertus ad has Vosagi devenisset partes, ut supra memoravimus, in Alvernie partibus in civitate Nevernensi vir egregius nomine et operibus Deodatus, eiusdem civitatis episcopus sanctissimus. Hic cum audisset, quia hec Vosagi heremus a tot et tantis sanctis viris inhabitaretur, zelo querentium Dominum ductus, episcopatus sui honoribus simul cum cathedra relictis, paucis cum laboratoribus sibi iunctis viam que ducit ad vitam aggreditur tendendo ad solitudinem, ut in deviis montium, in cavernis petrarum Deum diu quesitum inveniat. Veniens igitur ad quoddam castellum quod Romont vocatur, itinere lassus cum suis ad pausandum modicum resedit. Quo in loco quendam repperit infantulum ferramenta carpentariorum prandentium servantem; sciscitatus est ab eo, que ibi agerentur, cuiusve domus esset. Cognito quoque ex ordine facto, puer ei de quadam trabe, que pre sui deformitate vel tortitudine ab edificatoribus in fastigio ipsius domus adaptari nequibat, innotuit. Propter quod dominus domus eisdem carpentariis suis non modicum irascebatur, presertim cum silvam et ligna in promptu haberent, in quibus ipsam trabem longiorem vel grossiorem aut certe rectiorem commutare poterant, si voluissent. Quo vir sanctus comperto, ut erat pietatis gracia preditus, laborantium periculo condolens, convocatis discipulis suis, invocato domini Salvatoris nomine, ipsam magne molis trabem ipsius domus in excelso, nulla tortitudine vel deformitate obstante, ubi poni debuerat, collocavit. Cumque isdem sanctus, perpetrato dicte trabis miraculo, iter ceptum carpere vellet, ecce dominus domus cum operariis suis ad locum operis revertitur, inventumque sacerdotem Dei Deodatum cum suis sodalibus inquisivit, qui essent. Audito vero, qua causa tam insignes viri iter tam laboriosum et difficile aggressi essent, visoque miraculo trabis, nobilis ille labori sanctorum condolens, se et sua eis liberaliter exposuit, dicens, se ibidem requiei sancti locum prebiturum, si vellet, et necessaria vite se donaturum promisit. Sanctus quoque cum gratiarum actione humiliter promissa recusans, quia sui desiderii cursum nondum viderat expeditum, licentiam abeundi quesivit. Videns denique nobilis viri Dei constantiam, ne tanti patroni orationum fraudaretur iuvamine, domum eandem de Romont, quam edificabat, sub titulo quinque siclorum argenti eidem sancto annuatim persolvendorum in memoriam miraculi trabis fertur contulisse. Quos solidos usque ad tempora nostra ecclesie sancti Deodati, que nunc est, a domino de Romont persolutos esse, cognovimus. Beatus igitur Deodatus suo datori valedicens, cum suis sodalibus ceptum iter arripuit, per devia queque Christum querendo gradiens infatigabiliter laborabat. Sed antequam ad obtatum sibi locum perveniret, plurima discrimina vie, importunas rusticorum irritationes, tediose famis inediam, improbam malorum expulsionem pluribus in locis miserabiliter est perpessus. Cap. 5. De adventu sancti Deodati episcopi ad Alsatiam.   Hiis itaque tot et tantis, ut prediximus, vie et vite impedimentis beatus Deodatus ad quendam locum pervenit, qui Theutonico idiomate Helygevorst, Latine autem Sancta Silva vocitatur. iuxta opidum quod Hagenowia dicitur, in Alsatie finibus situm, ubi se sui voti requiem repperisse credens, aliquanto tempore ibidem delituit. Sed inde invidorum iniuriis propulsus, ad claustrum quod Abresemustre vocatur, in eisdem Alsatie partibus situm, veniens, ipsi loco et fratribus ibidem Deo servientibus non multo tempore fertur prefuisse; ubi cognitionem et familiaritatem memorandi viri Arbogasti, qui de Scotia oriundus, non multo ante tempore veniens, Argentine de novo episcopus factus, miraculis fulgens erat, adeptus est. Ac deinde beati Florentii, eiusdem Arbogasti successoris, qui a dicta insula Scotie, sicut et predecessor ipsius, venerat, qui et apud Hasela in introitu Brusce vallis, quam prius heremita incoluerat, in corpore requiescit, sancto Deodato cumtemporaneus amoris vinculo astrictus fuit. Cernens itaque vir beatus Deodatus, tumultum seculi, quem in episcopatu reliquerat, se iterum incurrisse, decrevit ad secretiora loca transmeare. Veniens igitur ad quandam villam lingua Alemannica Wilra dictam, iuxta villam que Amalrici-villare dicitur, in quadam parva valle resedit et habitacula humano usui apta ibidem eligere cepit. Incole igitur diete ville cum viderent sancto plura predia a fidelibus et aliquantas conferri possessiones, crediderunt, sanctum illum sibi suas usurpare velle tenuras, ab ipso loco ubi habitare volebat inhumaniter expulerunt. Quod factum divina ultio statim est subsecuta. Nam quodquod in supradicta villa nati sunt infantes, omnes strumoso gutture nati apparuerunt. Quod matrone pariture considerantes, tempore partus insistente rivulum qui eandem villam preterfluit transeuntes, pueros enixe, illius strumositatis vindictam declinabant.   Cap. 6. De beato Deodato et Hunone, compatre eius.   Igitur beatus Deodatus inde progrediens, ad quandam villam que sui possessoris nomine Hunonis-villa vocabatur advenit. Possessor enim dicte vilie Huno nomen habebat; cum equivoca uxore sua Huna ex nobilibus orti, Deum verbo et opere, quantum humana fragilitas permittebat, excolebant. Igitur beatus Deodatus inde progrediens, ad quandam villam que sui possessoris nomine Hunonis-villa vocabatur advenit. Possessor enim dicte vilie Huno nomen habebat; cum equivoca uxore sua Huna ex nobilibus orti, Deum verbo et opere, quantum humana fragilitas permittebat, excolebant. Credidit igitur nobilis ille, beatissimum sibi Deodatum a Deo fore destinatum; Christum in ipso honorans, gratanter ipsum cum sodalibus suis, ut erat pius hospitalitatis amator, benignissimeque suscepit et eum aliquandiu, licet invitum, detinuit. In ipso itaque tempore, quo vir Dei apud dictum nobilem moraretur, contigit, dictam Hunam, uxorem ipsius nobilis, quem de ipso conceperat filium peperisse; quem beatus ille et baptizavit et de sacro fonte levavit. Reminiscens igitur beatissimus Dei servus Deodatus, se non opum secularium gratia, sed solius Dei intuitu sua cum episcopatu et dulci patria reliquisse, decrevit ad heremi secreta, quod prius desideraverat, properare. Qui hospitibus suis valedicens, datis mutuis inter se amplexibus, cum magno eiulatu ab invicem discesserunt. Aggrediens vero vir Dei ceptum iter, per ardua montium, per concava vallium, per defossa terrarum incessanter laborans, tandem nutu Dei ad quandam pervenit vallem speciosam et spatiosam, nemoribus undique consitam, aquis irriguis et piscosis copiosam. Quam cum vir sanctus diligenter conspiciendo perlustrasset, tandem in quodam loco iuxta montem qui Cumberch dicitur resedit et ibidem oratorium in honore beati Martini, quod usque hodie perdurat, erexit et consecravit. Transiens igitur fluvium Mortam nomine, ad septentrionalem plagam, quia locus decentior ibi ad ecclesias construendas habebatur, in clivo monticuli ecclesiam in nomine sanctorum martyrum Mauricii et sociorum eius extruxit. Deinde iuxta illam in honore matris Christi ecclesiam edificavit, et circa illam claustrum cum officinis ad usus monachorum exstruens, fratres sub regula beati Benedicti ibidem militaturos collocavit. Deinde iuxta illam in honore matris Christi ecclesiam edificavit, et circa illam claustrum cum officinis ad usus monachorum exstruens, fratres sub regula beati Benedicti ibidem militaturos collocavit. Qui usque ad tempora cuiusdam tyranni ducis Lothoringie, sicut postea explicabimus, quieta pace permanserunt.   Cap. 7. De donis sancto Deodato collatis.   Cum igitur circumadiacentium locorum viri fideles et devoti cognovissent, quod sanctus ille episcopus vallem supradictam incoleret, ad ipsum confluxerunt, videntesque eius admirabilem conversationem, predia sua, possessiones, redditus et alia bona ei largissime contulerunt. Cum igitur vir beatus Deodatus in vasta illa heremo laborans agonem suum Domino commendaret, et necessaria victui ei operanti non satis suppeterent, iam eo cum cohabitatoribus suis inedia et fame deficiente, omnipotens Deus, qui sibi servientibus semper presto est, non permisit, sanctum suum tante paupertatis mole diutius coartari. Apparuit siquidem in visu noctis illi nobili viro supradicto Hunoni, dicens: 'En', inquid, 'famulus meus Deodatus in illa heremi solitudine magnis detinetur anguoribus fame et inopia laborando, et tamen meis non desinit cotidie inherere serviciis. Tu vero hic bonis tibi a me collatis, quibus habundas, sine misericordia delectaris'. Cui ille, ut erat vir providus et discretus: 'Domine', inquid, 'nec locum scio, neque viam novi, nec ubi vir Dei lateat scire valeo, et quomodo sui possum misereri'? At iile: 'Honera saumarios et alios portitores tuos, et mane facto sine duce permittas abire, et quo sors ipsos deduxerit, a longe subsequi facias, et ubi eos exhonerari contigerit, ibi scias dilectum meum esse Deodatum'. Qui mane consurgens et visionis sue mysteria considerans, fecit secundum quod ei preceptum fuerat. Onerati quippe portitores diversorum alimentorum et aliarum rerum opulentia, eadem via, licet nondum esset a quoquam frequentata, qua sanctus Domini Deodatus heremum penetraverat, sagaciter gradientes, ad locum ubi vir Dei commanebat recto itinere pervenerunt. Quos ut vidit Dei famulus, cognovit, illum sui curam gerere qui quinque milia hominum quinque panibus pavit in deserto. Iam vix famuli sancti portitores exhoneraverant, cum viri subsequentes eos apparuerunt, qui de inventione viri Deo gratias exibentes, cum licentia sancti episcopi ad dominum suum cum leticia reversi sunt. Extunc quidem fama illius sancti heremite circumquaque ita innotuit, ut a multis sua eidem largientibus honorabiliter frequentaretur. Et quia idem sanctus pluribus declarabatur miraculis, et virum sanctum eum esse credebant, et apud Deum multi plura eum posse confidebant, vallem illam quam ille inhabitabat incolere maturarunt. Et quia ipsa vallis spaciosa erat et lata ad colendum, decem et octo ecclesias et mansiunculas in qua habitarent construxerunt. Et ne actuum ipsius sancti prolixitas lectorem onerare videatur, ad finem sui cursus stilum dare curavimus.   Cap. 8. De obitu sancti Deodati.   Peractis igitur, ut prediximus, ipsius loci edificiis, ordinatisque ibidem ad serviendum Deo fratribus ydoneis, dispositisque utriusque vite, scilicet presentis et eterne, subsidiis, levi febre correptus, angelorum cetibus sociandus, letus Deo spiritum reddidit. Sed quia monasterium illud, quod tunc pro coniunctione duorum rivulorum, scilicet Robach et Morte, ille beatus Iuncturas appellaverat, qui modo Sanctus Deodatus vocatur, sine rectore remanserat, beatus Deodatus viro sanctissimo et Deo et sibi amantissimo Hildulfo - de quo postea scribere curabimus - in somnis apparuit, et ei [mandavit], ut curam loci sui et fratrum quos reliquerat, prout videbat expedire, exerceret. Quam amonitionem beatus Hildulfus gratanter suscipiens, 28, quibus post obitum beati Deodati superfuit, annis suam et ipsius Deodati apud Iuncturas strenue et religiose adiuvante Deo rexit ecclesias.   Cap. 9. De miraculo vini et muscarum.   Enimvero, ne quis hunc beatissimum Deodatum non credat apud Deum magni non esse meriti, inusitatum unum de multis miraculum huic pagine non pigebit inserere. Erat igitur vir quidam satis locuplex in Alsatie partibus in villa que Theutonice Sigoltesem vocitatur, qui fama sancti episcopi excitatus partem prediorum suorum beato contulit Deodato. In qua parte quidam ager vinee donatus est, qui illi donatori, quia peroptimum vinum gignebat, incomparabiliter carus erat. Cumque monachi monasterii beati Deodati aliquanto tempore possedissent eam, ipsius vinee donator considerans se in omnibus vineis sibi relictis tam preciosum vinum nusquam habere, animi cupiditate cecatus, ipsam vineam, quam prius devotus Deo donaverat, iam sue largitatis invasor effectus, in proprios usus iterum resumere presumpsit; quam coluit, vindemiavit, et vinum sollicite in quodam vase collocavit et sibi caute conservari precepit. Denique cum quadam die ad manducandum cum quibusdam amicis suis letus recumberet, vocato ad se pincerna suo, de illo optimo vino suo sibi iubet apportari. Qui concito cursu ad cellarium, ubi vas cum vino habebatur, accepto vase vinario quod cantrum vocatur, accessit. Cumque pauxillum de fundo ipsius vasis ad emittendum vinum retraxisset et vinum se crederet habiturum, mira res! pro vino tanta multitudo muscarum per foramen ebullivit, ut putares, te, si vidisses, in Egypto esse, ubi plaga muscarum Egyptios iussu divino punisse narratur. Videns igitur is qui ad hauriendum vinum venerat hoc mirabile factum, obstupuit, et pauxillum cum cantro, quod manu tenebat, in terram proiecit, cursuque rapidissimo ad domin um suum narraturus que facta fuerant advenit. Statimque examen muscarum cum illo veniens dominum aggreditur et tanto nisu ipsum morsibus et aculeis crudeliter adtrectavit, ut isdem dominus conpunctus et fundum reddere et de commisso veniam petere cogeretur. Restituto siquidem monachis fundo et venia obtenta, illa muscarum multitudo a viri vexatione cessavit; et ita vinea illa usque ad hoc tempus a Deodatensibus possideri dinoscitur.