Dum recentem, imo praesentem adhuc, Virginis partum colimus, dilectissimi, ecce novus virginis triumphus occurrit, qui solemnem nobis laetitiam germinat atque ut iterum gaudeamus invitat, Apostolo nos excitante, qui ait: « Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete.» Virgineo partui victoria virginalis inseritur et erectis adhuc fidelium animis rediviva gaudia reparantur. Nuper de Virgine Dominus humiliter prodiit, hodie per virginem mirabiliter triumphavit. Tunc coeli Conditor ad nos, inviolata uteri virginalis integritate, descendit; hodie inconcussa virginis fide victoriae titulos ad coelum cum gloria reportavit, dicens illi quam soliis coelestibus inferebat: «Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.» Tunc Dei Genitrix Christum custodiebat in praesepio vagientem, hodie B. Columba reperit eum in paternae majestatis solio coruscantem. Tunc ad Virginis partum exsultavere pastores, nunc ad conspectum virginis confusi sunt imperatores. Unus est enim, sicut beata Mater ejus ait, qui et «deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.» Nam, sicut in descripta beatae Columbae reperitur historia, imperator Aurelianus, ut eam posset a coelestis Sponsi fide convellere, conatus est eam filio suo matrimonii vinculo copulare. Sed virgo prudens aliena prorsus a fatuitate vecordiae constanter tenuit regulam disciplinae, ad Salvatoris nostri protinus recurrit exemplum, quod tanquam impenetrabilem clypeum fervida bellatrix arripuit, et venenata in se spicula dirigentem divini Verbi Siromaste perfodit. Hoc, inquit, antiquus hostis usus est argumento, cum Domino meo Jesu Christo ostendit omnia regna mundi, dicens: «Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.» Quid est hoc, fratres mei, quia imperator iste tam potens, tam sublimis tamque terribilis fragilem puellam suis legibus nulla potuit ratione subigere, et modo promittendo regnum, modo intentando supplicium, nullatenus a suo valuit proposito dimovere? Sceptrum porrigit, dedignatur; vibrat gladium, non terretur. Sic artifex et cruenta crudelitas cunctos malitiae suae nervos exercet; sic blandis dura permiscet. Acutiora quippe sunt auri tela quam ferri, et validius mentem frangit honoris ambitio quam tormentum. Omnium itaque genera movet armorum ut turris Christi quatiat fundamentum; sic columna Dei perseverat immobilis et armatum regem inermis puella contemnit. Dedignatur esse nurus imperatoris, non refugit cruenti subire cruciamenta tortoris. Quid est, inquam, quod fragilis sexus infirmitas a tanta telorum grandine non concutitur? Modo blanditiis delinita non flectitur, modo intonantium minarum impetita stridoribus non movetur. Quid est hoc, nisi quia ille nostrae carnis infirma susceperat qui debilibus et infirmis robur suae fortitudinis administrat? Ad hoc enim Dei virtus exinanita est ut infirma nostra firmaret. Ad hoc Dei sublimitas inclinata est ut dejectos erigeret. Ad hoc vita mori dignata est ut mortis imperium destruens, ad vitam mortuos revocaret. Quod nimirum etiam in ipso generis humani declaratur exordio. Scriptum est enim: «Quia immisit Dominus soporem in Adam; cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, et reaedificavit costam, quam tulerat Dominus de Adam in mulierem.» Super quo cum loqueretur Apostolus, dicens: «Relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una;» praesto subjunxit: «Sacramentum hoc magnum est. Ego autem dico in Christo et in Ecclesia.» Et vere magnae virtutis indicium, mirandae profunditatis est sacramentum. Per Adam siquidem Christus, per Evam designatur Ecclesia. Quid est autem quod prius Adam Dominus soporavit, deinde costam ex ejus latere, unde mulier formaretur, eduxit, nisi quia prius redemptor in morte dormivit sicque de latere ejus in Ecclesiae sacramentum sanguis et aqua profluxit? Translata est Eva de viri latere dormientis; exivit Ecclesia de latere Salvatoris in cruce pendentis. Sed quid est quod omnipotens Conditor cum mulierem de viro, id est, fragilem sexum de fortiori propagare disponeret, non viri carnem, sed os potius ad faciendam feminam sibi voluit materiam exhibere? Potuit enim Deus homini carnem detrahere, unde femina formaretur, et hoc certe congruentius videretur. Sciebat enim sexus debilior quid nimirum consequentius de carnis infirmitate quam ex ossis procederet fortitudine, et ut magis stupeas divini operis sacramentum, non pro osse os reddidit, sed carne potius quod in viri corpore vacabat implevit? Unde Scriptura cum dixit: «Tulit unam de costis ejus;» mox addidit: «Et replevit carnem pro ea.» Poterat nempe ad mulierem plasmandam carnem viro detrahere, poterat osse ossis dispendium in mutilato corpore restaurare, sed os tulit et carnem reddidit, sicque fragilem de virtute formavit. Debilis itaque factus est Adam, ut fortis fieret Eva. Infirmatus est Christus, ut roboraretur Ecclesia. Illius enim infirmitas nostra est fortitudo, et ad hoc ille nostram pertulit infirmitatem, ut ad suam nos statueret fortitudinem. «Quod infirmum est Dei, ait Apostolus, fortius est hominibus.» Et alibi: «Nam etsi crucifixus est Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam etsi nos infirmi sumus in illo, sed vivimus cum eo ex virtute Dei. » Enimvero saeculi hujus homines, qui bellorum ambiunt virtute clarescere, qui per ora vulgi suas optant victorias celebrari, cum ingressuri sunt praelium in corpore suo, quod infirmum est et molle subjiciunt, quod durum est atque ad penetrandum difficile superponunt. Loricis quippe se ferreis induunt, carnem, quae facile cedit ictui, custodire contendunt, ut illud durum ac forte quod foris est defendat molle quod intus est. Redemptor noster, cum hujus mundi campum pugnaturus ingreditur, cum ad debellandas aeris hujus nequitias fortis praeliator armatur, quia novum debebat instruere praelium, novum induit genus armorum, videlicet ut quod infirmum est superponeret, et quod robustum est occultaret, loricam siquidem imbecillae carnis induit et insuperabilem divinitatis fortitudinem occultavit. Sic sic per carnem diabolus a secundo homine perdidit qui per carnem dudum primum hominem superavit, eademque sibi nunc ruinae facta est causa quae victoriae fuerat de primo parente materia. Hoc per allegoriae mysterium res illa praemonuit quod David a facie regis Saul fugiens in praesentia Achis regis Geth se furere simulavit. Dicit enim Scriptura quia « defluebant salivae ejus in barbam. » Sane quia barba viri est proprium, quid est per mysticum intellectum, nisi virtutis indicium ? Quid ergo per salivas, quae nimirum fluidae sunt et fluxae, nisi carnis infirmitas ? Quid vero per barbam, nisi divinitatis innuitur fortitudo ? Barba ergo salivis defluentibus operitur, quia fragili carnis velamine divinitatis virtus induitur. Sed quod David dispensationis agebat industria, hoc a nescientibus putabatur insania. Unde Achis servis suis ait: « Vidistis hominem insanum, quare adduxistis eum ad me ? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum ut fureret me praesente ? » Nonne etiam vero David, Redemptori nostro, simile quid accidit, ut insanus ab insanientibus putaretur et miracula per daemones agere a daemoniacis diceretur ? Hinc est, quod Marcus evangelista dicit: « Et cum vidissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. » Quibus verbis protinus addidit: « Et Scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia. » Porro autem, quia salivae frequenter ex infantium ore decurrunt, nonne velut infantilia videbantur verba, cum diceret: «Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quod audientes discipuli, dicebant: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ? » Et sicut ut evangelista refert, «jam non cum illo ambulabant.» Sed istae salivae barbam David tegebant, quia sub his infantilibus verbis virtus divina latebat. Factus est ergo Redemptor noster infirmus, ut nos fortes efficeret; visus est stultus, ut ad veram nos sapientiam revocaret. Unde dicit Apostolus: «Quia quod stultum est Dei, sapientia est hominibus.» Et paulo superius: « Quia non agnovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. » Nec indignum super Domino Salvatore nostro infirmitatem, vel stultitiam dici, cum etiam per leprosum, tum etiam per serpentem non dedignatus sit mystice figurari. Unde est quod, Scriptura testante, dixit Deus Moysi: « Mitte manum in sinum tuum. Qui cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. Retrahe, ait, manum in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. » Quid hoc loco per manum Moysi designatur nisi Filius Dei? Unde dicitur in Psalmo: «Fiat manus tua ut salvet me.» Ac si diceret: Fiat ille, per quem facta sunt omnia, ut, dum ille creatur, a reatus sui contagio liberetur. Haec manus in sinu Patris est, sicut Joannes Baptista dicit: «Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit.» Sed manus haec cum de sinu prolata est, hoc est, cum per mysterium incarnationis apparuit, peccatorem eum, et tanquam sceleris lepra perfusum, is unde processerat populus aestimavit. Unde dicit Isaias: «Et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo et humiliatum.» Sed manus haec cum in sinum rediit, lepram prorsus amisit; quia Redemptor noster postquam ad Patrem calcato mortis imperio rediit, jam in fine saeculi non peccator homo, sed vere Deus et homo Judaeis omnibus apparebit. Scriptum quippe est: «Quia si fuerit numerum filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae erunt. » Per serpentem quoque figuratus est, cum ad eumdem Moysen Dominus ait: « Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit: Virgam. Ait: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.» Quid per Moysen, nisi Judaicus populus? Et quid per virgam, nisi potestas Divinitatis? Et quid per serpentem, nisi mortalitas nostri Redemptoris exprimitur? Quia enim per serpentem mors, recte mortalitas in serpente, vel certe, cum scriptum sit: «Estote prudentes sicut serpentes ; » quia ipsa summa prudentia, id est, Dei sapientia, incarnari dignata est, recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde et in Evangelio de passione sua loquitur, dicens: «Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.» Moyses ergo virgam tenuit, quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in divina potestate confisus est: sed virgam in terram projecit, quia idem populus per patriarchas ac prophetas Deum incarnandum esse nuntiavit. Virga vero in colubrum vertitur, quia Redemptor noster Deus in se permanens, mortalis inter homines factus est. Sed Moyses colubrum conspiciens pertimuit et fugit, quia Judaicus populus dum Redemptorem humani generis mortalem vidit, dum crederet, quasi formidolosus expavit. Cui jubetur ut colubrum cauda teneat, quia perfidus ille populus, qui modo credere recusat, in extrema parte Dominici corporis, id est, posteriori tempore sanctae Ecclesiae, videlicet in fine mundi, sese ad fidem recolligit. Et colubrum cauda tenet, quia eum, quem mortalem ante despexerat, Redemptorem suum in ultima jam parte Ecclesiae confitetur. Sed mox serpens in virgam redit, quia statim ut Judaicus populus in Redemptorem nostrum crediderit, idem Redemptor ad judicium in potestate suae divinitatis apparebit, ut ei jam serpens virga sit, quia is qui in terra homo despectus est, de coelo veniens, super angelos videbitur Deus. Sicut ergo Dominus, et sine lepra leprosus, et sine veneno serpens per mysterium dicitur; ita nihilominus, et sine fatuitate stultus, et sine imbecillitate perhibetur infirmus. Qui nimirum sic se nostrae infirmitati componit atque contemperat ut et cum dimicantibus certet, et cum patientibus simul supplicia toleret. Quid ergo mirum si beata Columba, dum tribunalibus rabidi persecutoris assisteret, et fortis erat in suppliciis, et sapiens in responsis; si, dum illa torquebatur, per eam alius loquebatur? Illa nimirum linguam movebat, sed alius verba formabat. «Non enim, inquit, vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. » Illius erat exponere corpus ad poenam, alteri competebat virtutis ac patientiae ministrare constantiam. Assistebat quidem tribunalibus regis, torquebatur manibus subjecta carnificis, sed deridebat utrumque et judicante sublimior et puniente robustior. Unde sponsus in Canticis, velut ad eam sermonem specialiter dirigit, cum ait: «Quam pulchra es et decora, charissima, in deliciis! Statura tua assimilata est palmae » Mens quippe sancta charissima in deliciis dicitur, quia dum persecutionibus attrita foris affligitur, piis aestuans desideriis suavitatis intimae dulcedine recreatur. Cujus statura palmae similis dicitur, quia sicut non vitiorum titillantium flatibus, ita nec persecutionum quarumlibet terroribus inclinatur. Dumque eam persequentium rabies velut impactis minarum arietibus pulsat, illa fundamento invictae fidei constanter innixa, revera stans et supereminens insuperabilis perseverat. Nequaquam illis similis, cujus per prophetam de malignis spiritibus dicitur: «Quia humiliaverunt te et dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus ;» sed illud potius servans quod filiis Israel Dominus ait: «Ego sum, inquit, Dominus Deus, qui eripui vos de ergastulo Aegyptiorum, ut incederetis recti .» Et quoniam palma solet manum ornare victricem, recte sancta et insuperabilis anima palmae esse similis perhibetur, quia per omnem sui certaminis cursum peractae victoriae praemium meditatur. Atque idcirco floccipendit omne quod in infimis tolerat, qui erecta velut palma, id quod in coelestibus aspicit, firmiter sperat. Huc accedit, quia cum coeli Dominum eamdem passionis viam percurrisse commemorat, jam se, quae pulvis et cinis est, sui Salvatoris imitari vestigia vehementer exsultat. Unde et eidem sponsae sponsus ait: «Comae capitis tui ut purpura regis juncta canalibus .» Sicut per caput intelligimus mentem, ita per comas capitis non inconvenienter accipimus cogitationes. Sicut enim capilli de vertice prodeunt, ita cogitationes ex mente procedunt. Purpureus vero color, quia sanguinis habet speciem, quid per mysterium, nisi Dominicam innuit passionem? Quid vero canales, nisi sanctorum significant mentes? Sicut enim in canalibus conchiliorum sanguis effunditur, ut in purpureum colorem lana vertatur: sic in sanctorum mentibus Dominicae passionis cruor meditatione recolitur; et ita quodammodo pia quaelibet anima sanguine tingitur, ut aeterni Regis purpuram imitetur. Hoc nimirum modo efficimur Salvatori nostro conformes, ut simus etiam merito postmodum cohaeredes. Coma ergo capitis beatae martyris Columbae, ut purpura erat regis juncta canalibus, quia constituta in passione proprii corporis, recolebat assidue supplicium Redemptoris, ne videlicet in sua passione succumberet, dum remuneratorem suum per eamdem viam se praecessisse pensaret. Passio quippe Domini quasi vicaria quaedam nobis mensa proposita est, ut quique ad eam invitati discumbimus, nos etiam similia praeparemus. Ad quam nos sponsus invitat in Canticis: «Comedite, inquit, amici mei, et bibite, et inebriamini, charissimi .» Et in Proverbiis Salomonis: «Si sederis, inquit, coenare ad mensam potentis, considerans intellige quae apponuntur tibi, et sic mitte manum tuam, sciens quoniam talia oportet te praeparare .» Quaenam est illa mensa potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus, qui suam pro nobis animam posuit? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter ac reverenter accedere? Ubi quae nobis apponuntur considerantes, intelligimus si digne tanti muneris gratiam cogitamus. Et tunc ita manum mittimus ut sciamus quia talia nos expediat praeparare, cum prudenter intelligimus quia sicut Christus pro nobis mori dignatus est, ita nos pro illo, si detur occasio, debemus animas ponere. «Quid enim, ait Psalmista, retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam .» Hinc est etiam quod dilectae suae sponsus in Canticis cum praemisisset: «Sub arbore malo suscitavi te,» consequenter adjunxit: «Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum .» Ac si dicat: Quia ego te intantum dilexi ut per mortem crucis te mortuam suscitarem; tu etiam me alterutrum dilige, meque in tuis non modo cogitationibus, sed et operibus, velut integri atque perfecti amoris signaculum pone. Nam per arborem malum Dominicam crucem debemus accipere, cui videlicet arbori ipsum alibi Christum comparat, dicens: «Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios .» Arbor ergo mali crux est Christi, per quam suscipata est anima, mortis scilicet aeternae vinculis absoluta. «Pone me, inquit, ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum .» Quid per cor, nisi cogitationes: quid per brachium, nisi operis debemus intelligere fortitudinem? Christum ergo tanquam signaculum in corde nostro debemus imprimere, ut nulla hoc valeat hostilis irruptio violare. Christum etiam operibus nostris debemus insculpere, ut per omne quod agimus, Crucifixi praeceptoris discipulo demonstremus. Hoc signaculum exteriori quoque vitae suae signanter impressum Apostolus ostendebat, cum diceret: «Ego stigmata Jesu in corpore meo porto .» Et iterum: «Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes .» Plane si nos Salvator noster hoc charactere sculptos esse perpendit, et ipse nos grata vice sibimet signaculum ponit. Sicut duci Judaeae Zorobabel per Aggaeum prophetam pollicitus est, dicens: «In illa die suscipiam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, et ponam te sicut signaculum in conspectu meo .» Quod si nos ejus, quod absit, obliviscimur, necesse est ut et ipsi ab eo consequenter oblivioni tradamur: Sicut de impio rege Dominus: «Si fuerit, inquit, Jechonias annulus dexter in manu mea, inde evellam eum .» Hoc plane signaculum beata Christi sponsa Columba intus et extrinsecus sibi signanter impresserat, cum non eam regales thalami ad lenocinia fluxa resolvere, non honoris ambitio provocare, non minarum intonantium furor innectere, non eam certe a sui cursus impetu quamlibet dura et exquisita poterat tormentorum genera retardare. Hoc signaculo praemunitum Regis aeterni sacrarium nulla potuit acies hostilis irrumpere, nulla fraudum subrepentium valuerunt molimina violare. Armis igitur accincta virtutum gloriosa martyr et virgo, per ferrum, per ignes, per immane supplicium properavit ad regna coelorum. Ubi nunc inter virginum choros canticum novum modulando conjubilat, et victoriae palmam beatis manibus portat. Ubi castis sponsi sui, quem dilexerat, ulnis astringitur, stola decoris induitur, corona gloriae feliciter adornatur. Nunc itaque velut sidus aureum inter ignitos supernae Hierusalem lapides emicat, et in illius obtutibus semper festiva coruscat, qui vitae fons, et lucis origo cunctos sibimet assistentes radiis inoccidui splendoris illustrat, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.