Incipit passio sanctae Columbae virginis, pridie kalendas januarii. 1. Eo tempore quum adhuc mundus sub gentili esset redactus errore, ut qui Christi credulitate vota contenti exercerent devote, paganorum coercerentur insidiis, adveniens tunc a partibus Orientis Aurelianus imperator, multorum christianorum effundens sanguinem pro nomine Christi, pervenit autem ad urbem quae vocatur Senones. Ingressus est eam die octavo kalendas januarias, in qno Nativitatem Domini nostri Jesu christianitatis exercet religio. Audiens de beata Columba, ejus diligenter perscrutatus est operis gesta, et tamquam leo rugiens et rapiens quaerens quem devoret, avida ferocitate sanctam ad se virginem deduci jussit exhibitam. At illa auctoritatem sui retinens, omni malitia fellis fide armata Christi pervenit in praesentiam praesidis. Quam ille intuens ait : Quo vocaris nomine ? Illa respondit : Ego Christi amore induta, Columba nuncupor. Aurilianus dixit : Nobis hunc prima responsionis aditum praebes, quod falsa credulitate deciperis. Sancta Columba respondit : Ego in nullum alium Deunt credere possum nisi in illum qui nos in origine mundi ad suam creavit imaginem et unigenitum Filium suum, Dominum nostrum, pro nostra salute ad terras destinarit visendum ; quem sub Pontio Pilato credimus passum, et qui post resurrectionem suam per adventum Spiritus sancti suam inlustravit ecclesiam. Quem confiteor esse versum Deum ante secula et nostrae humanitatis veram in seculum recepisse imaginis formam. 2. Aurilianus dixit : Cognovisti institutionis nostrae decreta ac deorum nostrorum legis instituta, quae nuper a nobis ad hanc urbem fuerunt decreta ? Columba respondit : Quae ? Aurilianus dixit : omnes omnino christiani, relicta supersi sua institutione, me praebente humanae institutionis principe, sub deorum meorum adoratione consistant. Beata Columba respondit : Dii qui sunt manufacti cum adorantibus se pereant, quia adinventiones daemoniacae esse videntur, et nec pensum habent nec motum in se retinent corporis : qui non quidem adorandi, sed potius igne cremandi sunt, ne suadente diabolo falsa ad se veneratione stultos pertrahant. Mihi enim amandus et colendus est Christus, Dominus meus, qui mihi vitam polliceri dignatur, sub cujus imperio angeli consistunt in coelo, cujus veneratione omnia elementa tremescunt. 3. Aurilianus imperator dixit : Per omnes deos meos juro tibi, promittens quod, si mihi consensa fueris et diis meis sacrificareris, dulcissimum fillum meum Aurelium sortieris conjugio ac prae magnitudine pulchritudinis tuae in domo tuae cuncta oris tu : subjicientur imperio : quia inclyta nationis oriris propagine. Sed nescio qua causa perversitatis in hac pertinacia detineris. Beata Columba respondit : Promissionis tuae contempta perfidia, mihi evangelica oriuntur exempla. Quia, quando antiquus hostis, cujus in te vestigia referuntur, tribus se tentationibus contra Dominum meum erigens ac in montem excelsum deducens valde, ostendit ei omnia regna mundi et gloriam ejus, dicens : Si procidens adoraveris me, haec omnia tibi dabo : tunc illi respondit Dominus meus Jesus : Vade retro, Satanas ; scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Hujus exempli instar damnationis tuae sociam per multa me conaris facere argumenta ac ab amore aeterni sponsi, tyranne, disjungere cogis, quam non valebis ab alternis amplexibus separare. Tu et filius tuus, quem sponsalia jura ad morem ipsius terrenae faecis me pertrahere velis, cum auctore vestro diabolo, quem confiteris fallaciter esse Deum, mortis aeternae mereberis supplicia, nisi Dominum meum Christum ante primae mortis introitum confessione placaveris fidei. Ego aeterni regni destinata sum muneri. Nam per haec transitoria quae mihi sollicitans polliceris, in nullo mihi ab eo poteris deviare. Quia aeterno sum sociata sponso, moritura carnis legibus subire non possum. Aurelianus dixit : Multa tibi ad loquendum verba subveniunt. An certe, si minime meis, ut dixi, sacrificaveris diis, amplius inducias non habebis ; sed te turpiter delusam stupro igne cremare jubebo. Beata Columba respondit : Potens est omnipotens Deus ancillam suam inlaesam membrorum pudendorum circumdare tutelam ac ad virginitatis perducere palmam ; quia pro ipsius confessione tuas in omnibus parata sum tormentorum insidias tolerare, ut ipse me in conspectu supernorum civium contemplabiliter coronare dignetur ac inter ceteras suam profiteatur martyram esse. 4. Tunc Aurelianus furore commotus in amphiteatrum eam deduci jussit constrictam, ac carcereis vinculis subnixius custodiri, praecipiens perquiri juvenem turpissimum, libidinis amore succensum. Quo invento, imperavit ei studium pravitatis in virginem exercere, dicens : Vade in amphiteatrum, ubi tenetur virgo inclusa Columba, abuti ea. Audiens ille, gavisus sibi hanc licentiam praestitisse, summa velocitate perrexit ad virginem. Cumque ipsius cellulae foribus propinquasset, beata Columba intuens eum dixit : Quid cum tanta ferocitate properas, juvenis ? Ad videndum, turpioribus moribus retineris. Infirmitate retenta sexus, tecum certare non possum. Sed licet, Dominum meum invoco Christum, qui me a tuis insidiis valenter eripere potest, ne mihi vim facere possis. Sed dum ipse liminaribus ostiis pateretur ingressus, ad eam perrexit velox, ut in eam amoris sui perpetraret scelus. Tunc beata Columba praebuit dicens : Modicum sustine, et ad audiendum quae dictura sum tuum praepara cor. Deus meus, cui me devovi …. moribus deservire, in hac passionis ignominia me non permittet decedere.Tibi cavendum ad praesens, ne te repente ultio feriat divina et in postmoduns morte … aeterna. Audiens autem juvenis ille tremens atque pavescens talia, dimisit eam inlaesam. Cumque necdum inter se haec verba complessent, protinus adgressa est ursa, beatae virginis ad adjutorium missa. Exiliens super humerum juvenis, deposuit eum in terram fremens, intuensque in faciem beatae Columbae quid de eo juberet peragi. Illa enim, sciens sua pro vindicta a Deo ursam esse directam, eos. jurans ei per nomen Christi ut in eum nullam exerceret ultionis vindictam, sed protinus ad loquendum ei licentie tribueret. locum. Tunc ursa subito beatae virginis obedivit imperio : dimisit illum inlaesum, et statim se ostio adposuit cellula, ne ipse fugam elapsus peteret, ne alii ausum ingrediendi ipsius cellulae potuisset adire. 5. Tunc beata Columba praedicationis hujus inpertivit verba, dicens : Vides quanta sit invocatio Christi nominis, quia fera ista de remotis silvarum partibus ad meam tuitionem conditoris sui imperio adsensa cernis esse directam, ut tuam a me removeret infamiam. Et illa creatoris sui obtemperat jussis, quae inrationabili … natura ; et tu, homo cum sis, rationabili conditus sensu, ab agnitione Christi alienus existis. Aut te profitere christianum fieri : aut certe, si renueris, te ad devorandum licentiam ei dabo. Tunc ipse juvenis compunctus religionis fide, voce magna clamavit, dicens : Qui Christo non fuerit confessus, sanus hinc non discedat quia ego confiteor plane alium Deum non esse nisi illum in quent beata Columba credere se confitetur. Cumque haec verba complesset, removit se ab ostio ursa seorsum, in quo per divinum videbatur adstare decretum, atque egrediendi ei praestitit aditum. At ille se gaudens ereptum, totius civitatis clamabat praeco non esse alium Deum cunctarum rerum nisi illum pro cujus nomine tanta ac talia beata patiebatur Columba ; ac per singula cunctis disponens ordinem rei, quanta in se acta essent mysteria Dei. Tamen adhuc ursa pro sanctae Columbae virginis tutela in amphiteatro remansit cum ipsa. 6. Audiens haec Aurilianus imperator, magno repletus furore, militibus jussit ut ex amphiteatro eam expellerent et sibi exhibitam praesentarent. Illi euntes invenerunt eam orantem, et ursam intra tugurium simul cum ea degentem. Sed prae ipsius timoris metu ausi ad sanctam virginem non sunt propinquare. Qui redeuntes ac terrore perterriti, dixerunt praesidi : Non possumus eam tibi exhibere, quia ursa intra tugurium degens nobis euntibus minime permittit ingredi. Tunc Aurilianus imperator strue lignorum septa parietum ambiri jussit atque succendi, ut simul cum ursa pravis beata Columba cremaretur incendiis. Cumque jam flammas incendii paulatim ursa succrescere cerneret, finem vitae suspicans propinquare, juxta quod mos ipsius exigebat naturae coepit fremere et rugitum dare. Videns haec beata Columba, ipsius est compassa injuriis, eam exhortari coepit dicens : Ne paveas ista quae cernis incendia, quia potestatem in me ullam non habent cremandi, dum eorum auctorem, . Patris scilicet Verbum, per quem omnia facta sunt, intra retineo cor. Haec enim fieri permittit non nobis ad poenam, sed pro suae magnitudinis Nam in hac vice stipendia non amittes vitae, neque a nullo capieris, sed proprium finem percipies. Tunc ursa per tegmina templi inter media pericula foras egressa, anxia percurrens, ad heremi vasta inter medias populorum turmas ad loca adsueta remeavit inlaesa. At illa erepta, ecce nubes imbrium copiosa, divina ministratione directa, ab Africa veniens, inmensa deferens aquarum fluenta, ita ut ignis validi valeret incendia superare. 7. Cumque haec gesta Aurilianus imperator mirae dispensationis omnipotentis Dei vidisset, duritia incredulitatis retentus, in stupore conversus dixit : Quae est ars tua, Columba, vel maleficia, per quae incantare poteris ut tibi etiam fera terribilis in adjutorium tanta velocitatis poterit subvenire, ac pluviarum guttae ad poenarum nostrarum ingenia, quae tibi ingerimus, decernunt extinguere ? Qua enim auctoritate taliter nos in hac parte praerales superare ? Beata Columba respondit : Infelix quanta tibi obcaecatio praevalet cordis, ut te nec hae virtutes dispensationis Dei ad agnitionem provocent Christi, sed, in quo tu praerales, diabolicae incantationis me existimas esse auctorem ? Nulla maleficia ego novi, nisi Christum omnipotentis Dei filium adoro. Ipsum in tribulalionibus meis inroco, qui me exaudire dignatur. Aurilianus imperator dixit : Jam tibi testatus fueram ut hujus auctoritatem nominis amplius non deberes proferre. Beata Columba respondit : Lupe rapax, qui gregem Christi prosaeviendum rabido ore ac venenoso ictu mordere et laniare non desistis, sint sermones tui tecum, et mortis filii tuis obtemperent imperiis : nam filiam lucis non poteris a suo mutare proposito. Tunc Aurilianus furore commotus, jussit tormentorum ministros ut eam extra civitatem in miliarium ducerent, et caput illius gladio amputarent. 8. Sed ante quam ab ipsius beata Columba deduceretur praesentia, ad Aurilianum ausum loquendi praebuit, dicens : Dumnationis tuae sententiam non pertimesco. quia iterata devotione martyrium consummabo. Dominus ac redemptor noster nos de hac re in Evangelio suo sancto hortatur, dicens : Qui amat animam suam, perdet illam ; et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam. Sed illam futuri judicii pavens tremesco damnationem Christi qua dicturus est impiis : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus : quo tu sine intermissione properas. Huic sententiae subjacere, et cum diabolo et angelis ejus socium te ignis aeterni non desistis adesse. Nam istam damnationem quam mihi ingeris, in compensatione hujus aeterni supplicii parra ac vilis mihi videtur esse, quia animam meam licet a corpore praevaleas separare, tamen post damnationem corporis amplius in eam non retines potestatem ; nisi ipse qui mihi eam dedit in corpore et post futuram restaurationem in compage membrorum eam restituere potest. Nam tu, sine Deo et malorum conscius, aspice vultum meum diligenter, ut, cum venero ante tribunal Christi ad accusandum te, reminiscaris ante sponsum meum quantam per haec mihi gloriam praeparas, unde tibi poenas conquiris aeternas. 9. Post haec sententiam diri jussis imperii mortis obedierunt ministri. Cumque eam perduxissent ad locum ubi eis fuerat imperatum, antequam percuteretur inducias petiit, ut orationem prius ad Dominum funderet quam ab hac vita discederet, atque inter ceteras preces anaboladium suum novum pia supplicatione lacrimabiliter offerens dixit : Accipite hunc, et juxta petitionem mihi orandi licentiam date. At illi, intervento muneris dono, ei ut petierat orandi praestiterunt licentiam. Tunc beata Columba prona in terra jacens, totamque se ad Dominum fundens, orabat dicens : Domine Jesu Christe, omnipotens Deus, tu scis quia pro confessione nominis tui has patior poenas. Praesta mihi auxilium tuae pietatis, immense misericors, ne mihi secundae mortis post istas poenae inrogentur aeternae, ad tuis miserationibus sublevatam meque ad gloriam destines sempiternam. Protinus pia deprecatio extensione divinae miserationis coeleste penetravit secretum. Tunc coelo divinitatis vox intonuit, dicens : Veni, Columba ; aperti sunt tibi coeli, ac chorus coelestium, simulque et virginum, gaudenter ad tuum properant occursum. Adstat Dei Filius, praeparatam habens tibi aeternitatis coronam. Suscipient te angeli et deducent in civitatem sanctam in coelestibus, Hierusalem. Cumque percutienti colla subderet, exemplum magistri retinens dixit : Tu scis, Domine Deus, quia amoris tui desiderio mihi hodie impleta sunt vota. Hoc eis ne reputes in excessum, quia te ignorantes delinquunt. 10. Tria hic genera sanctae Columbae virginis intuemur consummata esse martyrii. Priino, contempta terrenarum opulentia rerum Evangeliorum secuta praecepta : Qui non reliquerit omnia quae possidet, non potest meus esse discipulus, vel etiam quia sublimitates contemnens imperii renuit pariter regalis connubia prolis. Secundo, quia longiora carnis incendia tolerando vel etiam inimici in se jaculis decertando virginitatis promeruit donum. Tertio, hic, ut diximus, in effusione sanguinis cernimus martyrii genus esse completum. 11. Acta sunt haec in civitate Senonis, die pridie kalendarum januariarum regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria, virtus et potestas. in secula seculorum. Amen.