PASSIO SANCTAE COLUMBAE MARTYRIS Aurelianus imperator de partibus orientis adueniens : cum esset gentilis et idola coleret ingressus est octauo calendas ianuarias ciuitatem Senonis : coepitque perquirere : si qui ibidem essent christiani. Et audiuit beatam Columbam uirginem Christum colere : iussitque eam sibi praesentari : et dixit ad eam : Quaenam diceris ? ipsa uero respondit : Columba uocor : Aurelianus dixit : Quem deum colis ? Respondit : Nullum alium nisi solum dominum lesum christum : qui omnem hominem ad imaginem suam formauit : et dedit nobis suum spiritum sanctum : et confirmauit nos in ecclesiam suam : ut in religione actus nostri perseuerent. Aurelianus imperator dixit : Columba cognouisti decreta : quae persuadeant ueritatem ut omnes homines christiani relicta superflua constitutione cognoscant me uerum principem : et deos meos adorent ? Beata Columba respondit qui sunt manufacti pereant et ipsi : et qui eos adorant mihi enim Christus deus meus perpetuam uitam dare dignatus est. Aurelianus dixit : per deum meum solem et per omnes deos meos consenti mihi : et sacrifica diis meis : et eris coniunx filio meo Aureliano caesari : et bene tibi erit in domo mea propter pulchritudinem tuam. Beata Columba respondit : Quando pater tuus diabolus temptabat dominum : dicebat ei : si procidens adoraueris me : hasc omnia tibi dabo. Dominus ei respondit : non temptabis dominum deum tuum : sed illi soli seruies . Similiter et ego tibi dico tyramne Aureliane : non temptabis ancillam dei patris omnipotentis. Aurelianus imperator dixit : sacrifica diis : ne turpiter illusam incendam te : Beata Columba respondit : potens est deus mihi dare in omnibus quae attuleris tolerantiam : quia ego in conspectu | omnium ipsum confiteor : ut ille me in conspectu angelorum confiteatur . Tunc Aurelianus imperator commotus furore iussit eam duci in amphitheatrum et uesperi recludi in carcere . Et iussit perquiri iuuenem qui esset uulgaris : inueneruntque iuuenem turpissimum nomine Baruga : et dixit ei Aurelianus : Vade homo iuuenis in amphitheatrum . ibi inclusa est uirgo Columba delude eam . Audiens haec ille gauisus est gaudio magno : quod data esset illi potestas in uirginem Colnmbam. Aspiciens ad iuuenem beata Columba dixit : Quid cum tanta ferocitate ad me uenis homo ? numquid possum tibi resistere aut repellere a me? Sed patientiam habeto : et sic audi uerbum de ore meo : et noli mihi uim facere : ne irascatur tibi dominus deus meus et moriaris : Conpunctus autem iuuenis non tetigit eam : Et ecce ursa fugiens de cauea in amphitheatrum ingressa est cellulam : in qua beata Columba inclusa tenebatur : Et insiluit in collum iuuenis et deposuit eum ursa autem intendebat in faciem beata Columbae : quid iuberet de eo : Tunc beata Columba dixit ad ursam : Adiuro te per nomen domini nostri Iesu christi : ut non laedas eum : sed permitte me loqui cum illo : Tunc illa adiurata dimisit eum : et apposuit se ad ipsum hostium : nec ille dimissus est : ut fugam peteret : nec alius posset intrare. Tunc beata Columba dixit ad iuuenem : Ecce fera audito Christi nomine dat honorem deo . Et tu homo infelix quanto scelere missus es : Aut promitte te christianum fieri : aut si nolueris : deuorabit te fera. Tunc ille iuuenis clamauit dicens : qui Christum non fuerit confessus : hinc non discedat : Cumque hoc dixisset : ursa tulit se de ipso hostio : et egressus ille iuuenis clamabat per totam ciuitatem dicens : sciatis populi Romani non esse alium deum nisi quem Columba colit . Audiens autem haec Aurelianus imperator commotus furore : iussit ligna exhiberi et ut ursa et beata Columba simul arderent : Cumque ligna apponerentur : ursa coepit fremere et rugitum dare : Tunc beata Columba dixit ad ursam : Noli timere : ne paueas : quia hodie neque incendio cremaberis : neque capieris : sed morte tua morieris : Tunc ursa ascendit tectum domus et eripuit se , Et egressa est per medias turhas populorum ciuitatis : et ad sil || uas perrexit . Et ecce nubes ab africo ueniens extinxit ignem . Tunc Aurelianus imperator iussit sibi exhiberi beatam Columbam : et dixit ad eam : Columba qua ? est ars tua uel maleficia : ut ferae syluarum tecum coniungantur? Beata Columba respondit : Nulla maleficia noui : Christum dei filium adoro : qui mihi misereri dignatur : Aurelianus imperator dixit : lam tibi testatus fueram : quod Christum non nominares . Beata Columba respondit : Lupe rapax rapidi sunt sermones tui tecum : me autem non mutabis a meo proposito . Tunc Aurelianus commotus furore : iussit eam extra ciuitatem primo milliario duci : et gladio amputari caput eius : Quare beata Columba ad Aurelianum dixit : Sine deo et malorum consors aspice uultum meum diligenter : cum uenero te accusare ante sponsum meum et dominum meum lesum christum : ut scias tantam meam gloriam et tuam poenam perpetuam . Tunc milites duxerunt eam : quo iussum fuerat . Et sancta Columba coepit rogare eos : ut laxarent eam orare : et orationem suam compleret : At illi nolebant : quamobrem illa tollens anabolarium suum nouum : Deditque militibus : sic permiserunt eam orare : Et ecce uox de caelo facta est magna dicens : Veni Columba famula dei . aperti sunt caeli . gaudet paradisus deuictis per te omnibus colluctationibus : stat dei filius qui tibi coronam ponat : et suscipient te angeli dei : ut perducant te in ciuitatem magnam in caelestem Hierusalem : Tunc unus ex militibus extracto gladio et in oratione prostratae amputauit caput : Acta sunt haec in ciuitate Senonis pridie calendas ianuarias in nomine lesu christi : cui est honor et gloria cum aeterno patre et sancto spiritu amen.