Incipit vita sancti Cassiani episcopi. 1. Egregium summæque utilitatis præcipuum est sanctorum vitas describere eorumque merita præconiis attollere summis. Ergo beati Cassiani pontificis vita luculentiori præcipue elucidanda est stylo, qui in tantum placere studuit [Deo] ut et æternitatis præmio et felicitatis dono digna retributione remuneraretur in cœlo. Igitur sanctissimus Cassianus episcopus vir genere Ægyptius fuit et apud Alexandriæ urbem nobiliori ac ditiori prosapia oriundus. Hic denique puerulus apud parentes degens et bonæ indolis esse incipiens, ætatulam suam Christo Domino consecravit. Quem divina providente gratia sanctus Zonis episcopus et martyr suscepit, eumque venerabiliter enutriens cœlestibus instruxit disciplinis. Factumque est ut ex tanti consortio sancti evangelicis atque apostolicis instructus dogmatibus, vir jam esse iucipiens, ut ætate ita et meritis apud Dominum augeretur. Diligebat namque secundum Scripturæ sanctæ præceptum ex toto corde et tota virtute Deum, nihilque tanto amori præponens, orationibus assiduis et vigiliis continuis in laude divina vacabat. Satagebat quoque, sancto viro sociatus Helarino, sanctorum martyrum loca frequentare, ferventique ac devoto animo dignis excubiis venerari. Habitaculum etiam ad jugem peregrinorum susceptionem ampliari fecit, largissimis insistens eleemosynis, curam indeficientem habens egentium, necessaria eis tribuens, pedes lavans, mensam ponens, aquam manibus fundens, cibum ministrans, potum tribuens, languentes procurans, et cetera his pietatis officiis similia plenis caritate visceribus exhibens, quærens in omnibus his non sua, sed quæ Jesu Christi. Talibus igitur sollicitudinibus insistendo, divulgata est fama ejus per Alexandriam et totam Ægyptum, quod Cassianus magnis floreret meritis ac in divino cultu egregiis virtutum officiis ; cœpitque in propria Ægypti provincia præcipuus haberi, quem talibus factis Dominus voluit notum fieri. 2. Temporibus ergo Juliani, impiissimi imperatoris, persecutionibus acerrimis agitabatur ecclesia, in tantum ut, multorum sanctorum martyrum sanguine fuso, etiam ecclesiæ Ægypti claudi obstruique fuerint jussæ. Quam persecutionem Cassianus non metuens, in Dei cultu ut cœperat indeficienter laborabat. Interea Zonis episcopus, præceptor beatissimi Cassiani, ob fidem nominis Domini Jesu Christi martyrio est coronatus. Quem beatus Cassianus gloriosa veneratione suscipiens in ecclesia quæ Sanctorum Martyrum dicitur cum aliis simili gloriosa nece prostratis sepelivit II kl. maii. Deinde quippe ob recordationem tanti magistri tantique martyris gloriosi sacrosanctis solemnitatibus est prosecutus, in tantum ut memoriam ejus ob gloriosæ passionis suæ triumphum quotidiana veneratione debitis exequeretur officiis. Mortuo dehinc Juliano, impiissimo Augusto, divinaque tanto blasphemo interempto virtute, Jovianus, vir christianissimus, electione Dei Romanorumque militum acclamatione in imperium extitit subrogatus. Hujus ergo temporibus ecclesiæ olim clausæ apertæ sunt, divinisque cultoribus sacras ædes adeundi locus concessus. Hac respirandi quiete adepta, populus Ortensis urbis, episcopo indigens, inquirendo pontificem, misericordiam Domini cœpit implorare. Præsente igitur imperatore populus urbis Ostiensis Cassianum pontificem ordinandum acclamavit, Cassianum a Deo fieri episcopum. Quod vir beatissimus audiens, digna humilitatis reverentia imparem se tanti ministerii respondit, ac per hoc se acquiescere non posse multis prosecutionis denegavit. Sed populus, divina virtute motus, populari more strepituque plebeio irruens super eum, dixit : Cassianus, civis noster, dignus, justus, castus et sobrius, oportet noster ut fiat episcopus. His omni ætate et utroque sexu acclamante, vox ad cœlum attollitur, et mens Cassiani ad consentiendum tantis vocibus moderatur. Sicque ab alio Cassiano, episcopo Asiano, in Ostensi civitate sanctus Cassianus ordinatus est episcopus. 3. Qui postquam solium pontificale ascendit, ditatus olim beatæ vitæ virtutibus, auxit pietatis opera, qui sacerdotalis gradus auctus est gratia ; jactantiam vitans et mundales spernens honores, nullis pecuniarum gazis deserviens, sed pauperum usibus quæque habebat distribuens : thesaurum cœlo condens, ubi eum possideret, cum a terrenis solutus in perpetuum vivere inciperet ; semper habens in memoria quæ possessurus erat in vita æterna. Instabat prædicationibus, docens et instruens populum ad fidem Christi, ad religionis cultum, ad felicitatis æternæ præmium. Monuit doctrinis, ostendit exemplis. Præibat gregem commissum pastor egregius ; tendebat ad Christum pontifex beatissimus, quo desiderabat ut perveniret omnis grex sibi commissus. Erat enim vultu clarus, sed clarior mente ; dulcis eloquio, mansuetissimus conversatione ; sine dolo, sine felle amaritudinis, columba Christi et animal regis æterni ; facie lætissimus ac mente semper serenissimus, ut vultu doceret qualis beatissima mente esset. Hic denique primum in urbe Ostensi construxit ecclesiam et multum clericorum officiis rebusque necessariis ditavit. Sed priusquam pontificali consecratione dedicaretur, Laurentius, beatissimus martyr, ei per visum apparuit, et ut eadem ecclesia suo nomine dedicaretur monuit. Quod vir beatissimus Dei nutu fuisse cognoscens, sancti eam Laurentii nomine consecravit : unde et eadem ecclesia huc usque Laurentiana nominatur. Talibus quippe operibus insistens, videlicet in ecclesiarum constructionibus et acceptabilibus Deo prædicationibus, sanctus Cassianus episcopus vitam degebat, mortuus mundo, vivens Christo. Cujus vita licet esset in terris, conversatio tamen erat in cœlis. 4. Interea beatus pontifex magistri sui, sancti videlicet Zonis, exempla in memoria reducens, dum omni desideraret eum imitari virtute, martyrium vidit deesse. Hoc enim majus gloriosiusque in eo fuerat, quod bonis operibus, quibus et discipulum imbuerat, ad palmam usque martyrii pervenerat, ubi ejus probata est constantia, ubi fortitudinis virtus et ubi divini amoris ardor. Dum ergo tantum dignitatis culmen beatus Cassianus sibi deesse conspiceret, meritorum perfectionem desiderans, de peregrinatione meditari cœpit. Hac ergo sollicitudine laborans obviam habuit gratiam divinæ pietatis. Nam, cum se intentissimis orationibus pro hac meditatione dedisset, explorans supplici prece divinæ voluntatis indicium, revelatum est ei auctore Deo oportere eum in Gallias pergere ibique prædicationibus Domini insistere. Hac ergo divina cognita voluntate, magno perfusus est gaudio, quod suæ sollicitudini divina concordaret voluntas. Fixitque mente quod conceperat, jam definiens apud se quod olim meditaverat. Convocatis igitur coepiscopis suis, primo voluntatis suæ eis patefecit indicia ; postea vero revelationem divinam prodidit, quod ei Dominus ut faceret ostendit. Sed episcopi qui affuerant, in divinitatis cultu tanto socio carere nolentes, maximis ei contradicere conaminibus cœperunt. At ubi voluntatis divinæ cognoverant causam, coacti sunt assensum præbere, ubi fas non erat resistere. Similiter et clerus, agnita episcopi sui voluntate, etsi primo pro sua desolatione magno certamine restitit, postea tamen consensit, ne vim faciens offenderet, ubi resistendi periculum cognoverat. 5. Ordinata ergo cum episcopis suis omni civitate omnique clero et populo, iter suum ordinare cœpit et ad voluntatem Dei proficisci, eligens secum itineris comites, duos videlicet presbyteros : Domitianum et Didymum, et duos diaconos : Orionem et Neonem, et tres lectores : Basamonam, Eronem et Honorium, et subdiaconum unum, nomine Ingenianum, bonum valde virum, simplicitate, mansuetudine et caritate plenissimum. Cum his ergo comitibus profectus est beatus Cassianus, vocibus clericorum et fletu populi prosecutus, unaque voce clamantium : Cui nos, beatissime pater, commendas ? cui committis ? Noster vigilantissime pastor, quare deseris gregem tuum, quem assiduis orationibus protexisti, quem cœlesti doctrina aluisti, diligentia sacra monuisti ? Quare deseris terram tuam ? quare urbem subjectam, quare clerum devotum, quare populum supplicem ? Quæ audiens beatus Cassianus, consolatus est eos, et verbis pacificis pacatissimoque vultu hortatus est ut flere desisterent vocibusque talibus indulgerent, neque cordi suo tali prosecutione molestiam inferrent. Deinde beatissimus osculatus est clerum, et elevatis ad cœlum manibus benedixit clero et populo, fusaque pro omnibus generali oratione gregem suum pietati divinæ conservandum prece serenissima commendavit. Qua completa, respondentibus cunctis Amen, valedicens omnibus, cœpit proficisci cum suis quos supra moninavimus discipulis, ducente et protegente eos jugi miseratione sua Christo. 6. Exivit denique sanctus Dei confessor, sacram peregrinationem suam incipiens ob amorem Domini Jesu Christi, pridie kalendas aprilis, faciens iter terra marique sex mensibus, occupatus in prædicationibus divinis, commendans Domini Jesu Christi divinitatem pariter et sacram ejus humanitatem, ut unus idemque Deus crederetur et homo, Verbum et caro ; destruens idola, comminuens simulacra, confirmans plebem in nomine Domini nostri Jesu Christi. Intravit igitur Africæ portum, Gallias profecturus, inter discrimina maris gaudens protectione divina. Domino ducente, Massiliam, quamquam nesciens, Provinciæ appulit urbem, glorificans magnam Domini virtutem, qui præsente ubique miseratione suos servos non deserit. Quanta autem Dominus illi per adventum confessoris sui contulerit civitati, quis poterit enarrare, cum hinc prædicationibus, inde orationibus, hinc doctrinis, inde exemplis, hinc caritate, inde divina profuerit virtute ? Sed quia necdum ille prædicationis suæ portus extiterat, ordinatione divina ulterius ire præcipitur, adireque Æduæ urbem jubetur, protectus multimoda Dei virtute a discriminibus maris, a paganorum sævitiis et ab hæreticorum insidiis, angelica comitante præsentia et divinitatis gratia. 7. Venit itaque Æduæ urbem, cui eo tempore beatus Simplicius præerat episcopus, vir sanctissimus et coram divinis conspectibus pontifex beatissimus. Tertius quidem hic ejusdem urbis regendam suscepit plebem, inveteratis erroribus plenam, idolorumque culturis refertissimam. Cujus prædicationibus et meritis eamdem Dominus cœperat serenare civitatem et ad pœnitentiam ac baptismi gratiam revocare. Denique meritis et orationibus suis eidem Æduorum, quæ et Augustudunensium civitas dicitur, divina administrante gratia conferebat, commendans prædicationem suam virtutibus et merita miraculis. Cum autem Cassianus episcopus, Christi devotissimus peregrinus, ad oratorium sancti Symphoriani martyris pervenisset, orationique attentissime novus hospes insisteret, nuntiatum est sancto Simplicio venerabilem peregrinum adesse Cassianum et ab orientalibus et transmarinis partibus advenisse. Quo audito, Simplicius cum maximo eum gaudio venerabiliter suscepit ; et mutuo se amplexantes magna cum dulcedine caritatis sancti se pontifices sunt osculati. Gaudebat enim sanctus Simplicius de tanto hospite, beatus Cassianus de tali susceptore ; Simplicius de socio, Cassianus de tali coepiscopo. Atque inter hujuscemodi gaudia pariter mox pro gratiarum actione divinis conspectibus obtulerunt sacrificium, missarum solemnia celebrantes et sanctis precibus pariter insistentes. Deines beatus Simplicius, cum Cassiano gentilium incredulitati resistentes, cognovit in coepiscopo quantum ei Dominus bonum in tali direxerat peregrino. 8. Interea Cassianus sibi augere labores pro Christi amore desiderans, confessus est beato Simplicio in Britanniam se velle proficisci, quæ adhuc tunc gentili tenebatur errore. Quærebat enim sanctus pontifex gladium, licet non inveniret martyrium. Hujuscemodi ergo voluntatem suam Simplicius intelligens, non est passus relinquere socium, quem sibi Christi providentia dignata est mittere in adjutorium. Respondit ergo, artius eum malens retinere, Domini absque dubio cognoscens voluntatem, quod non futurus Britannorum esset episcopus, sed Æduorum, quatenus tempus expectaret : Domino se ducturum quo eligeret. Tali igitur frequenti prosecutione retinuit quem Deus ne ab Augustodinensium loco relinqueretur voluit. Facto autem apud illum triennio, sanctus Simplicius beati temporis sui VIII kal. julii clausit diem. Cujus corpus beatissimus coepiscopus suus Cassianus venerabiliter suscipiens cum debitis sanctorum laudibus sepelivit, offerens ob sanctam commemorationem ejus sacrificium Domino et holocaustum regi æterno. 9. Populus igitur Æduorum, post tanti decessum pontificis, cœperunt egere pontifice ac in locum ejus similem velle subrogare sanctitate. Toto ergo anni spatio quæsitum, nonnisi Cassianum invenerunt, venerabilem peregrinum. Hunc ergo consona voce concordantibusque sensibus super se constituerunt episcopum. Quod mox absque dubio transito facerent sancto Simplicio, nisi multa obesset Cassiani denegatio. Assensum ergo mox præbuit, ubi hoc Deum præordinasse cognovit. Electus autem iterum ad episcopale solium, tantæ vitæ dignitatibus cœpit coruscare, quantis Dei pontificem constat decuisse. Ordinaverat enim illum divina miseratio quantum vitæ meritis, tantum et virtutum miraculis. Reddebat enim auctore Deo suis venerabilibus meritis cæcis lumen negatum, surdis auditum, debilibus optabilem reparationem, ægrotis desiderabilem sanitatem : multis virtutum generibus clarus, multisque sanctitatis signis confessor Christi factus mirabilis. Rexit vero sanctus Cassianus cathedram Augustudunensium, talibus ditatus honoribus, XX annis ; et tunc sanctæ peregrinationis suæ tempus finiens, de terris cœlum petivit. Post cujus abscessum discipuli ejus, itineris sui comites et peregrinationis socii, vitæ ejus qualitatem describentes, ob magistri sui notitiam et ædificationem christianam posteris reliquerunt. 10. Sed tantum pontificem Dominus licet moriendo sorte humanitatis de terris ad cœlos vocaret, voluit tamen veris indiciis ostendere quod hunc sempiternaliter constet vivere, miro et inaudito hujuscemodi indicio. Postquam igitur ad cœlestis præmia regni beatus Cassianus vocatus fuisset, in tumulo ejus, qui candido marmore extiterat, divina virtus colore contrario crucis, Dominicæ videlicet passionis, signum expressit : ut aperte daretur intelligi hunc veraciter esse redemptum, hunc passione Christi veraciter honoratum : ut præ ceteris mundi ornamentis, secundum apostolum dicentem : Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, gauderet in signo quod in redemptionis suscepit dono, efficeretque crux mirabilius divina virtute expressa, quam possent ulla opificum fabricamenta. Germanus igitur Autisiodorensis episcopus dum Romam pergeret, iter eum per Augustodunensium civitatem contigit habuisse. Dum ergo orationis gratia loca sanctorum quæ in eadem urbe habebantur circuiret, ad sepulcrum beatissimi Cassiani pervenit. Ubi cum ex more Christo funderet preces, de tam vivis securus meritis, beatum Cassianum allocutus est, dicens : Quid, gloriose frater Cassiane, agis ? Respondit beatus Cassianus, loquens de tumulo, vivens in Christo : Dulci in pace quiete potior et adventum Redemptoris expecto. Cui Germanus mutua vice dixisse perhibetur : Quiesce ergo, frater, in Christo, et ut divinæ tubæ cantus et optati clangoris sonum ac sacra resurrectionis gaudia obtinere mereamur, et pro nobis et pro hac plebe attentius intercede ad communem Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.