Igitur beatissimus Cassianus nobilibus ac locupletibus parentibus Alexandriæ urbis oriundus fuit. Etenim a prima ætate Deo se devoto animo jugiter commendavit. Sanctus vero Zonis episcopus eum enutriens, divinis eruditionibus & Euangeliorum dogmate, doctrina Apostolica in se manente, instruxit. Tempore illo in tota Alexandria gentilitas paganorum dominabatur. Fuit autem antea imperator, Julianus nomine, persecutor Christianorum, multosque Sanctos pro nomine Christi interfecit : venerabilis vero Cassianus persecutionem non metuens, assidue orationi & vigiliis vacans, Deum ex toto corde & ex tota virtute diligens erat. Et dum multorum sanctorum Martyrum auxilia fervente animo imploraret, sancti Hilarini se sociavit consortio. Cui sanctus Cassianus habitaculum suum ampliare fecit, ad peregrinorum susceptionem, quam ipse pluribus impendebat. [2] Huic testimonium asserunt multi ex servis ejus, quos liberos fecerat ; divulgata fama ejus, non solum in urbe Alexandria, sed & in Ægypti provincia. Tamen ipse, juxta præceptum Domini, sollicitudinem instituit curam impendere indigentibus, lavare pedes pauperum, ponere mensam, aquam manibus effundere, languentibus curam gerere, cibum ministrare, & cetera exhibere religiosæ virtutis officia, & sic adimplebat dogmata caritatis. Primum quidem venerabilis Cassianus Ortensi urbe construxit ecclesiam, & multo ditavit officio clericorum, ibique sanctus levita Laurentius ei per visum apparuit, exhortans eum, ut in ejus nomine dedicaretur, quæ nunc Laurentiana nuncupatur. [3] Tunc Jovianus succedit in locum Juliani, imperator Christianorum, timens Dominum Jesum Christum, quo imperante apertæ sunt ecclesiæ Christianorum quas præcessor ejus Julianus infelicissimus clauserat. Jovianus quoque imperator in Christiana religione gaudere cœpit. Tunc ipse cum populo una voce clamabat : Sanctum Cassianum electum a Deo constituamus episcopum super nos & super omnes Christianos, qui diligunt Deum. Sanctus vero Cassianus trepida mente nolebat acquiescere, nec adimplere votum principis, dum de se humiliora responderet ; sed omnis populus irruit super eum, dicens : Cassianus civis noster, dignus, justus, castus & sobrius, clamantes laudes & benedicentes Dominum, tam senes, quam omnis sexus, ætatis, una voce populi tumultus incanduit, ut ibi elevaretur episcopus. Ab alio quoque ejusdem nominis beato Cassiano de Asia regione, ordinatus est, & benedictus in Ortensi civitate sanctus Cassianus episcopus. [4] Ad hæc vir beatus jactantiam devitans, aurum & argentum, aut reliqua stipendia pauperibus largiens, thesaurizans sibi thesaurum in cælo, semper tenuit hoc in memoria, quod percipiet in gloria sempiterna. Semper congregationem sanctam docuit, fraternitatem munivit caritate, docuit disciplinam, constituit continentiam. Sic itaque sanctus Cassianus instruebat gregem sibi subjectum induere arma justitiæ ad resistendum diabolo cum vitiis & impedimentis hujus seculi. Erat enim cum mansuetudine, exemplum dans eis in perseverantia, & fide recta, & caritate non ficta, in vigiliis, in orationibus, in jejuniis & castitate perpetua perseverans. Ipse tamen hoc tenuit sensu, quod cognovit in fide : clarus vultu, clarior mente, angelicam dispositionem in corde suo semper retinuit, eloquio dulcis, sanctitate prælatus. Beatus is neminem contristabat, numquam dolus fuit in eo, sed semper lætitiam cum fratribus habuit. [5] Dum hæc & cuncta opera ejus irreprehensibiliter perseverarent, sanctus Zonis episcopus, qui sanctum Cassianum edocuit, atque nutrivit, imminente persecutione, martyrium adeptus est, cujus corpusculum beatus Cassianus pio amore cum summa diligentia in basilica sanctorum Martyrum collocavit, quorum hæc sunt nomina : Secundianus, Felix, Terentius, Victor, Reducus ; item Victor, Colusus, Duddeus, Fortunius, Spenetius, Afrodosius, Julius, Emeritus, Honorius, Salvanus, Saturnus, Dorigianus presbyteri ; Roricianus diaconus. Juxta sepulcra prædictorum beatus Pontifex cum summo honore pridie Kal. Maii sepelivit eum, atque sacrosancta martyria in honore sancti Zenonis episcopi, recordatus ejus tolerantiam atque victoriæ triumphum, per singulos dies consecrans ejus memoriam. [6] Post hæc sanctus Cassianus videns beati magistri constantiam atque virtutes, succensus sancti Spiritus fervore & fide Martyrum, in peregrinationem proficisci cupiebat ; qui effundens preces ante Dominum Deum, revelatum est ei in Galliis pergere & prædicare verbum Domini. At ille, cognita voluntate Dei, pandere cœpit coëpiscopis & omni clero, dicens ad eos : Volo juxta præceptum Domini relinquere terram & cognationem, vel patriam meam deserere & in Galliis proficisci, cui omnes dixerunt. Te terra tua non pascit ? Et locus, in quo habitas, tibi non placet ? nec amicos habes vel vicinos, qui consolentur te, ut deseras regionem, in qua natus & nutritus es ? Sanctus vero Cassianus respondit eis : Dominus & Salvator noster per sanctum Euangelium monet dicens : Omnis, qui reliquerit domos aut agros aut parentes propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit ; & illud : Qui non reliquerit quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [7] Et hæc dicente eo, quieverunt ab eo. Et valedicens illis omnibus ex voluntate fratrum suorum, cum paucis, quos elegit, profectus est. Et secum duos presbyteros habere cœpit, id est Domitianum & Dydimum, & duos diaconos Orion & alium nomine Neonas, & tres lectores his nominibus, Rasamona, Eron, & Honorio, & subdiaconos quatuor, Ingenianum, Justum, Simplicem, & Mansuetum. Hos secum omnes sanctus Cassianus assumens, cum gaudio magno iter arripuit. Et fortasse alicui incredibile esse videatur, quanta & qualis lamentatio & fletus in clero aut in plebe Ortensis urbis, discedente hoc Patrono nostro, fuit. Nam flentes & lugentes dicebant : Cui nos, pater piissime, commendas, quorum pater pervigil eras assiduus ? Quare deseris gregem tuum, quem jugibus orationibus confortasti ? Et qui nos monebas cælestem doctrinam, modo relinquis regionem tuam & dominationem, quam nunc usque habuisti, & vadis in terram longinquam, quam numquam vidimus nec comperimus ? [8] Audiens autem hæc homo Dei, recordatus sancti Pauli Apostoli, ne pergeret ad perfectiora ; Quid facitis, inquit, plorantes & conturbantes cor meum ? Et benedicens omnibus, ait : Dominus erit vobiscum, & nobis comes existet. Et compunctus osculatus est omnem clerum ; flebatque ubertim præ gaudio. Oratione autem facta, sanctus Cassianus dixit comitibus suis : Dominus Deus omnipotens adjutor & protector noster est, & nomen sanctum ejus erit nobiscum. Et addidit ; Vias tuas, Domine, notas fac nobis, & semitas nostras dirige in viam pacis. Et iterum dixit : Custodi nos, Domine, sub umbra alarum tuarum, protege nos scuto veritatis, & dirige nos in viam rectam propter nomen sanctum tuum, quod laudabile & gloriosum in omnem terram, & in exitus terrarum. Et respondentes presbyteri una cum junioribus dixerunt, Amen. Sanctus vero Cassianus episcopus elevans manus in cælum, inquit : Domine Jesu Christe, salvos fac servos tuos sperantes in te : [9] Exiit autem pergens itinere cœpto beatus Pontifex pridie Kal. Aprilis, faciens iter sex mensibus, hoc est usque ad Kalendas Octobris. Et prædicans verbum Domini, & multa idola gentium destruens & baptizans plurem populum, atque ad viam salutis ædificans in nomine Trinitatis, & multa sanctorum Martyrum per civitates visitans loca, & secum reliquias eorum ad salvandas animas exhibens : percunctatus homo Dei Africæ portum, gubernante Christo, prospera navigatione Massiliensi affuit urbe glorificans Deum. Quis dubitet, divinum affuit auxilium ? Beatissimus hic famulus Dei inter hæreticos & paganos & sævissimas persecutiones, angelo comitante, Eduæ affuit civitati : quo tempore beatus Simplicius urbis Eduæ episcopus pontificalis adhuc tertius successor cathedræ, sanctam ecclesiam gubernabat. [10] Et quia inveterata idolorum cultura in hac urbe a quibusdam colebatur, prædicatione ipsius multi deorum suorum simulacra deferentes, ad pœnitentiam & baptismi gratiam pervenerunt, & orationibus suis, divina manante gratia, circa infirmorum reparationem vir Dei Simplicius pontifex beneficia conferebat. Cum autem sanctus Cassianus episcopus ad oratorium sancti Symphoriani martyris pervenisset, ubi ejus sancti corporis reliquiæ venerantur, orationi sine intermissione novus habitator assistebat. Nuntiatum est autem sancto Simplicio episcopo, quod homo Dei, nomine Cassianus, ab oriente de trans mare advenisset : quo audito, venerabilis Pontifex cum magna veneratione cum hymnis & canticis eum suscepit. Sanctum autem Cassianum episcopum beatus Simplicius in osculo sancto complexus est, & immolaverunt utrique omnipotenti Deo sacrificium laudis. Gaudens enim beatus Simplicius de adventu hujus justi, qui talem meruit socium ad incredulitatem malorum hominum erudiendam ; & diligens eum omni fraternitatis amore, semper secum habere eum desiderabat. [11] Inter hæc autem sanctus Cassianus ait ad eum : Frater sanctissime, in Britanniam volo proficisci. Beatus Simplicius volens in solatium eum detinere, respondit : Frater, tempus expecta, & Dominus ducet te in viam, quam desideras. Fuit autem sanctus Cassianus apud eum triennio. Post hæc obiit beatus Simplicius VIII Kal. Julii, & sepelivit eum beatus Cassianus cum laudibus in cimiterio, qui est in conspectu ipsius civitatis : qui per singulos dies offerens oblationem, sacrificium Deo immolabat pro eo in memorialem æternam. Post unum autem annum omnis clerus omnisque populus tam divites, quam pauperes una voce consona constituerunt sanctum Cassianum sanctæ ecclesiæ Apostolicæ dignitatis. Cui tantam gratiam Dominus Jesus Christus conferre dignatus est, ut assidue miracula per eum ostenderet, cæcis lumen donaret, surdis auditum, debilibus sospitatem, ægrotis incolumitatem tribueret : & omnem hominem diligebat, sicut seipsum. Consummavit autem regens ecclesiam beatus Cassianus episcopus annos viginti, & migravit ad Dominum Jesum Christum, resurrecturus cum Sanctis in gloria æterna. Post cujus abscessum venerabiles suprascripti socii & comites ejus, narrantes actus beati magistri, & conscribentes historiam vitæ ejus, migrantesque a seculo, eodem cimiterio, quo & Pontifex, tumulantur. [12] Operæ pretium est ad laudem Beatissimorum congrue adjiciendum. Dum sanctus Germanus Autissiodorensis episcopus Romam pergeret, in tumulo beati Cassiani pontificis Augustudunensis ecclesiæ ita divina virtus apparuit, ut in pario lapide contrarius color crucem exprimeret, & salutare signum varietas distincta monstraret : quo cum sanctissimus Germanus advenisset, fusis ex more Christo precibus ; Quid, inquit, gloriose frater, agis ? Respondisse e tumulo Cassianus relatione veridica perhibetur : Dulci in pace quiete potior, & adventum Redemptoris expecto. Cui Germanus mutua sermonis vice dixisse narratur : Quiesce per longum, in Christo, frater, tempus. Ut autem divinæ tubæ cantum, & exoptati clangoris sonum ac sacræ resurrectionis gaudia obtinere mereamur, & pro nobis & pro hac plebe attentius intercede apud Dominum nostrum Jesum Christum, cui est cum Patre & Spiritu sancto honor & gloria, salus, virtus & potestas in secula seculorum. Amen.