Apertissime igitur devota fidei relatione beati Gregorii, Turonorum antistitis, translatio sacratissimi corporis Christi martyris Benigni est descripta, et quæ tunc perspicuis obtutibus, ipso Domino largiente, divinitus fuerunt ostensa, lucide prædicta sunt miracula. Aliorum etiam sanctorum corpora quibus quiescant vel humata sint locis, dictis ejusdem pontificis agnoscuntur a cunctis qui eorum se frequentius deposcunt adjuvari suffragiis. Hac ergo ratione veritatis comperta, quæ deinde ad nostri potuerunt pervenire notitiam, pauca de pluribus perstringentes miracula, agnoscere volentibus sequenti opusculo depromimus ; ea scilicet quæ ipsi vidimus, vel quæ relatu religiosorum monachorum ac fidelium virorum audientes vera esse nullomodo dubitamus. Quæ sigillatim sententiis divisa aliquorum metrorum sequentibus versiculis breviter composuimus, ac superiori stylo beati Gregorii annectentes apposuimus. Hæc autem illis pandimus, qui nævo invidiæ omnimodis carere norunt, et cum spe fide credibilitatis adhibita, fideliter intellecta percipiant. Nec suspicetur a quoquam id fieri alicujus tumore præsumptionis, sed malle sequi nos probabilem antiquorum sollertiam sapientium, in quantum fas est, qui ea quæ acciderunt suis temporibus pervigili cura insudabant describere, et ad sui mentionem aut futurorum cognitionem oratoria ratione vel lucido poemate cupiebant depromere. Si enim incertæ opinionis ratio per campos eloquentiæ dilatata ita facunda sui nitoris pollet gloria ut recitanti sit gratissima, quanto magis est attentius recitanda ac prædicanda virtus divinæ operationis, quæ, procul a se decusso pallore obnubilatæ lucis, velut sol undique emittens radios suæ claritatis, cuncta auxiliante gratia Dei penetrantes, non desinit augmentando lucem assiduis lucidius clarescere miraculis. Ex hoc nempe prædicata cunctorum auctoris magnificentia semper gloriosius debet collaudari, quatenus ipsius potiori gratia suffulti percipientium animi devotiores ad recitandum jugiter valeant apponi. Itaque, ut præfati sumus, miracula quæ Dei omnipotentia atque clementia largiente interventu beati Benigni, specialis Galliæ patroni nostrique tutoris ac pastoris, multipliciter fulsere, compendiose describentes, complacuit instantibus cunctisque sequentibus committere, quatenus ejus juge patrocinium spei credulitate, fidei exhibitione, dilectionis ardore cunctis agnoscere quærentibus coruscum veneranter clarescat, et fervor sui cultus in illius laude et gloria inveniatur, cujus dono refulgens in cœlis tantarum virtutum operator sæpe declaratur in terris. Explicit prologus. Incipiunt miracula ejusdem martyris [2] Eo tempore quo Heinricus ducatus Burgundiæ florebat honore, quidam miles, vocabulo Rotbertus, circa res ecclesiarum et labores pauperum assidua deprædatione sæviebat. Qui cum nullius acquiescens monitis a pravæ consuetudinis usu sese compesceret, cuidam religioso solitario, vigiliis et orationibus crebrisque jejuniis intento, talis de eodem apparuit visio. Videbat se choro cœlestium civium interesse atque proprii intellectus ratione agnoscebat velut præsulem beatum Benignum ornamentis episcopalibus, ut solet fieri in cultu divini sacrificii, decoratum, sanctumque levitam ac protomartyrem Stephanum dalmatica indutum utrimque inter se deducentes quemdam Mammetem, angelicæ pulchritudinis puerum, monachili habitu comptum ; et stantes ante obtutus superni judicis, communi clamore suggerebant injurias sævissimi hostis. Quorum clamore exaudito, emitti videbatur ejus sententia et lancea letalis vulneris, quæ illum confoderet et funditus exstingueret. Sequenti die visionis ostensæ, prandente jam dicto duce, contigit adesse solitarium et militem denominatum. Percepta alimonia, assurgens petit principem ut concedat sibi ad propria reverti. Qua ipsius benedictione recedente, solitarius quid de eodem præterita nocte vidisset duci aperuit, et quod illi vicinum foret mortis exitium innotuit. Quem missi ab eo ut revocarent citius sequentes, metu hostium supervenientium intrantem flumen Segonnæ et festinanter cupientem transnatare, suæ impulsu lanceæ profundius terræ defixæ reperiunt interisse, cum eam ad gubernandam navim niteretur abstrahere. [3] Nequaquam est silendum quod multis constat manifestum. Quodam tempore, adveniente rege Roberto Divione, quæ quisque habebat ad munitionum præsidium deferebat. Cumque armigeri militum in diripiendo sibi providentes ubique discurrerent, unus sævior ceteris conatur infringere ecclesiam Christi præcursoris et baptistæ Joannis. Hoc perspicientes ipsius ecclesiæ clerici, pulsando signa ammoventes crucifixum, deportant contra furentem armigerum. At ille insana mente effrenatus, ultra modum sæviens et quod pertimescere debuerat contemnens, non est cunctatus pungere lancea venerandæ figuræ brachium. Tandem violenter repulsus denuo traditur in reprobum sensum, ut ea quæ non sunt agenda ageret, furens nimium pervenit usque ad atrium sancti Benigni. Et ferenti cuidam ipsius sancti servo frumentum humero obvians, vim infert illud auferendi: ille non esse suum quod ferebat, sed sancti Benigni fore asserebat; quem minime credens diutius cædebat. Cui cum supervenisset unus ex monachis et implorasset ut talia agere desisteret, volens illum appetere lancea perforavit ejus vestimenta. Mox affuit divinum judicium, quod declaravit beati martyris meritum. Nam facie retrorsum conversa, dæmonio plenus et nimia ipsius vexatione tortus, una cum duobus sociis miserabiliter solvit pœnas mortis. [4] Per idem tempus quidam miles nomine Robertus, de castro Belnensi ibidem advenit. Qui quadam die quemdam monachum sancti Benigni ex equo cum injuria deposuit. Quo sedens sequenti die rediens ad propria, cum intrasset Oscarram fluvium securus, repente in eumdem corruit mortuus, sicque prædictus equus sancto est restitutus. Unde rex qui aderat atque ejus proceres sed et cunctus exercitus hæc audientes, simul quoque intuentes, deinceps valde cœperunt sanctum Christi martyrem venerari, quem compererant se exorantibus pie auxiliari et in suis inimicis creberrimis indiciis manifestari. [5] Poscit devotio expedire celeberrimum quod notum constat miraculum. Imminente quodam tempore sanctæ Crucis festiva Exaltatione, decorata est ejusdem ara ornamentis ecclesiæ. Vespertinis horis ipsius diei supervenientibus, obserantur fores a custodibus. Quidam autem cupidus delitescens in abditis, volens ex rebus ecclesiæ inopiæ suæ consulere, nocturno furto exspoliavit ornatum altare. Observans autem opportunum tempus quo recederet, mane facto foribus apertis cum jam securus progredi vellet, per id quod male tenebat bene detentus est, luctansque pro viribus ut facultas adveniret egrediendi, impediente potius difficultate renitenti denegavit patens aditus voluntarios exitus redeundi ; sicque invisibili constricto vinculo nequaquam fas secedendi quoquam aderat, sed in medio viæ immobilis persistebat. Cumque concursus populi orationis gratia ad sepulchrum sancti fieret et admirationi introeuntibus ac exituris esset, videns se omnimodis detineri, ignorantibus cunctis culpam aperit, prolatumque e sinu testimonium furti ostendens, qualiter detineretur vel quid egisset palam innotuit. Quo fratres per nuntios comperto miraculo, pleni lætitia et exultatione omnes Deum ac provisorem sui ovantes laudando benedicunt, recipientesque quod suum erat reum solvunt vinculis et crimine ciboque repletum ad propria sinunt redire. [6] Dignum est illud inserere paginæ quod constat gestum multorum ad imitationem, Dei dispositione. Quidam monachus profunde inscius cavere ruinam foveæ, permotus utilitate suæ scientiæ qua bene doctus erat, voluit hujus sancti patrocinium deserere et solvi rupto jugo disciplinæ. Quod ut perageret occasiones excitabat, quibus efficeret quod cupiebat. Cumque noctu per fenestram terræ contiguam vellet progredi, vidit quosdam spiritus exitum sibi denegare qui innuentes designabant, si extra poneret pedem, interitum. His visis, quod sui causa ibi adessent intelligens, territus nimium citius rediit ad lectulum. Decurso aliquanto ipsius noctis spatio, illusionem in se, non extra, fieri credens, exsurgens rediit ad locum eodemque modo pristinum horrorem subsequente secundo perterritus aliquamdiu detentus est. Nec multo post ad idem peragendum revertitur, accommodansque opportunum tempus suæ sollicitudini, dum perquiritur aditus progrediendi, detinetur multitudine monachorum, quorum spiritus ibi provisores deputati excubias celebrantes cuncta monasterii loca vigilanter observabant. Hac iterum visione compulsus remoratur paucis diebus. Deinde est perventum ad iniquæ delectationis votum, et jam vagabundus suscipi se exorans in cujusdam domo obtinuit. Cumque se dedissent superveniente nocte quieti, ille amplioribus occupatus tenebris, denudatus jam interius fide bonæ operationis, denudavit etiam se exterius veste religionis. Moxque veste et insana mente deturpato, nutu divino, in loco domus quo accendebatur ignis, horrendum affuit dæmonium in similitudinem simiæ figuratum. Quod quamvis ad instar ipsius monstri esset exiguum, incomposita tamen deformis brachii magnitudine, fœdæ manus, digitorum unguiumque turpium, nitebatur illum attingere et astricto gutture crudeliter suffocare. Videns itaque se in confinio mortis positum, rogat Deum invocando sanctum Benignum, ut vitam concederet, vovens se reversurum et usque ad finem vitæ permansurum, si valeret imminens evadere periculum. Tandem exauditus per merita hujus sancti liberatur, recipiensque devotus quod antea infidelis utebatur, pedem, quem a bonis operibus deviarat, reducit et in semita recti itineris deinceps permanendo fideliter vixit. [7] Illud etiam clarum est pandere miraculum quod valde fuit celebratum. Die dominica mediæ quadragesimæ, quidam mutus fideliter expetivit hujus sanctissimi martyris subsidium, quo sibi longo temporis spatio denegatum a Deo impetraret eloquium. Qui devote petens se admiti oratorio in celebratione missæ majoris, prosternens se corpore et mente evangelicis verbis secus pedes levitæ legentis, præstolabatur ibidem subventionem divinæ pietatis. Implorante igitur illo et sæpius invocante devota mente sanctum Benignum, ut retardanti voto citius succurreret, statim affectum ipsius flagrantis fidei potenter comitata est executio virtutis. Nam perlecto evangelio, cunctis fratribus communiter symbolum ex more canentibus, cœpit bene proloquens Deum suique auctorem beneficii nominare, laudare, et ad interrogata respondere. Quæ res gesta celebrem lætitiam diei geminavit, decantato in filiis matris ecclesiæ spirituali gaudio. Unde præeunte abbate ipsius temporis, omnis congregatio catervatim cum votis præcordiorum junctis vocibus Deum laudantes dicunt : Laudate Dominum, quia benignus est. Psallite nomini ejus, quoniam suavis est. Omnia quæcumque voluit fecit in cœlo et in terra. In prolixa quoque modulatione sequentis versus composita prosa in laude ejusdem martyris decantantes dulciflue concinunt : Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem cœlestem urbem, quo almus jubilat Benignus crebrisque coruscat semper virtutibus, hic cæcis visum restituens et loquelam mutis, præstansque cunctis fide beneficia. [8] Nequaquam debet silentio reticeri quod constat actum gratia istius sancti. Ex familia ejus quidam, nomine Arnulphus, privatus omnino membrorum viribus, animatus spe sui Domini, intellexit se sospitatis medelam adepturum, si adiret pium ipsius patrocinium. Qui cum quadam die, ducente fide, prout possibile fuit advectus esset ad ejusdem sepulchrum, exorans et sæpius invocans illum pervenit usque ad unam ex columnis marmoreis quibus absida continetur, statimque auxilio subvenientis Domini fidelis servus citissime allevatur. Nam ut eam manu contigit, nisus surgere, ejus sublevatione plenissimæ sanitati sensit sese redditum, sicque, copia eundi atque redeundi relevatus, diutius est eadem integritate membrorum quam recepit in servitio sancti fideliter usus. Velocius fama hæc per aures omnium advolavit, eorumque corda magna exultatione replendo in Dei laudibus uberius excitavit. [9] Quia nequimus explicare quantum fulgeat in hujusmodi curationum genere, saltem de multis pauca libeat breviter describere. Quemdam itaque Adelinum nimius ægritudinis angor omnibus membrorum officiis diutius destitutum contraxerat. Cui etiam nervorum contractio longiorisque offensio languoris operandi manibus incedendique pedibus facultatem penitus denegabat. Qui cum sedulo multorum interventu sanctorum advenire sibi sospitatem precaretur, nec ullo modo concederetur, tandem comperiens in aliis hujus sanctissimi protectoris nostri potentem efficaciam virtutum, ad ejus limina perveniens accessit, imploraturus necessarium devote remedium. Cujus devota accessio, comitata integra fide, quod orando petiit integerrime impetrare promeruit, eumque intercessio illius redintegratum membris ac diu optata sospitate gaudentem sanum palam visibus cunctorum exhibuit. Unde et sibi optabilis lætitia pervenit, quæ cunctorum ora spectantium in Dei ipsiusque præclari testis laudibus dignanter aperuit, et magna exultatione replevit. Qui ne tanto ingratus foret beneficio, sese in vicissitudinem pro concessa sospitate sancto condonans intulit, operariisque basilicæ quoad vixit fideliter ministravit. [10] Alium quemdam, vocabulo Albricum, omnibus membris percussio paralysis effecerat dissolutum et ab omnium efficientia actuum reddiderat invalidum. Qui cum suorum sollicitatione parentum ad hujus patroni nostri percipiendum levamen fuisset delatus, confestim ut virtutis vigore ipsius interventu marcentia membra pleniter sentit perfusa, suis gressibus incedens revertitur gaudenter ad propria. Sed rursus ejusdem incommodi anxietate detentus, curvatus et ad prioris auctorem medelæ revectus, pia subventione relevatur ac mox habitaculum firma deambulatione visendum requiritur. Subsequitur primis defectionibus tertia pejor, quæ cogeret totiens revisam domum deseri insignemque tantarum largitorem sanationum compelleret adiri. Tuncque relicta domo ad eumdem devectus, orat sibi ejus meritis suffragari, culpans se collatæ ingratum benignitatis ; de cetero obligavit se voto in eodem loco persistere, nec aliquatenus ab ipsius patrocinio decedere. Cui statim incolumitas plenissime confertur ac per hoc omnium ora videntium in Dei suique martyris præcipui laude solvuntur, et sacrorum fama gestorum multipliciter dispersa augetur. Qui deinceps in eodem loco permanens, stetit votumque quod voverat fideliter observavit. [11] Relatus est item quidam Robertus ab amicis ad expetendum hujus sanctissimi Patris nostri præsidium, qui, cohærentibus calcaneis natibus, pectori quoque impressis genibus, toto corpore erat humi collectus. Quem ad ipsius limina expositum ac nomen ejus frequentius invocantem clementer erexit ; cui etiam refundendo vires integræ membris facilem motionis usum concessum est adipisci. Qui denuo rediens domi, pristinis arcetur difficultatis augustiis, et quod opificem suæ salutis non debuisset deserere incongrua rursus contractionis conqueritur detentione. Recurrunt noti ac propinqui ipso poscente ad notam pridem benignitatem, eumque ad curandum ac ibidem manendum ipsis testificantibus atque spondentibus sui ipsius deditione perferentes, summa operante pietate intercessionisque dono largiente, protinus solidatum atque erectum in cunctis pene membris aspiciunt, et Deo sanctoque Benigno laudem canentibus gaudentes ostendunt. Qui quamdiu advixit, semper valvas ecclesiæ custodiæ clave munivit ac pavimentum ipsius scopis vertere devotus studuit. [12] Quanta vero sit huic sanctissimo potestas super energumenos collata, sequentia legentibus declarabunt scripta. Sacris igitur diebus septimanæ paschæ, quædam mulier istius sancti ancilla, nomine Gunzelina, pergens ad villam quæ nuncupatur Bycisus, subito habuit itineris sui socium humani generis inimicum, qui peregrinantis specie mulieris assumpta incedens, ornamentis regiis compta, progrediebatur, veluti deambulans uteretur longiori via. Quæ cum pluribus suasionum verbis multisque promissionum muneribus fallax jam dictam feminam per prolixam confabulationem demulceret sibique se in cunctis prodesse spopondisset, finito hujusmodi verborum colloquio siluit, umbraque phantasticæ machinationis illam deserens non comparuit. Qui mox ut visus est a se recessisse ut futuri insciam infortunii signum crucis oblitam repente invisibilis inimicus invasit, totamque a pristino sui status usu mutavit, ac dira rabie in se seu in his quos attingere valebat crudeliter inflammavit. Quæ cum biduo ita dæmonis capta usaque nisibus persisteret, tandem tertia die per plures hominum vires coacta atque strictim devincta perducitur ad hujus Christi martyris patrocinium, ejus interventu tanta peste curanda. Ubi detenta usque octava dominicæ resurrectionis die, liberari meruit ipso Benigno exorante, a dolosa iniqui hostis invasione. Nam cum populus ad solemnem melodiam vespertinæ synaxis convenisset, illa diu amissæ quietis dono cum salute fugato hoste fruitur ac pristino sensui restituta cernitur ; laudesque Deo sanctoque Benigno a cunctis veneranter cum gaudio decantantur, merita quoque per multos dilatata cernentes in illis gloria ubique celebrata panduntur. [13] Nec dissimile fuit illud miraculum quod gestum constat imminentibus diebus Rogationum. Quidam denique mentis insania captus ac totus humana mansuetudine privatus nefanda atque turpia verba loquebatur, et audientes sive sibi colloquentes cunctos inanibus dictis inutilibusque gestis provocans vehementer fatigabat. Qui coercitus a multis verbis ac verberibus, quatenus quiret sensui pristino restitui, nullo modo poterat corrigi ; imo etiam, illorum commiserationis ignarus, unde ejus vesaniæ quies adduci putabatur, deteriori amentia corripiente potius fugabatur. Quem cum incorrigibilem illorum castigatio pervidisset, perducitur ad hujus sanctissimi patroni tumulum coactus, medelam propriæ salutis, ut illorum fides sperabat, citius percepturus. A quibus cum ibidem triduo detentus perstitisset, tandem tertia die paululum somnii percepta quiete surrexit, seque mentis sospitati plenissime redditum sensit, ac cernentes cunctos Deum sanctumque Benignum laudans reddidit inde exhilaratos. [14] In medendis quoque paralyticis quanta fulgeat gratia, sequens depromit pagina. Quidam namque paralyticus, nomine Hildradus, hujusmodi incommodo nimium dissolutus, nullius effectum operis valebat in se excitare, sed deficiebat afficiente prædicti languoris torpore. Cumque tali angustia ac mæstitudine obsessus pene deficeret, destitutioni suæque inutilitati vehementer condolens, indubitata fide credens hujus sanctissimi patris Benigni adepturum se velox auxilium, præsentialiter devectus est eo poscente ad sacram præfati martyris memoriam. Quo cum fuisset deportatus, adjuvante ipsius interventione quod fideliter quæsivit impetrare meruit, executionemque fidei recompensavit opus miraculi, atque remeans ad propria lætus plenissimæ redditus est sospitati ; collaudans quoque per cuncta Dei et sancti ejus beneficia, magna videntes replevit lætitia. [15] Præterea in frigoreticis quam potenti dominetur hic sanctissimus ac valenti præsidio, apposita suprascriptæ docet descriptio. Nam quidam monachus, vocabulo Rodulphus, qui causa proprii nominis pluribus impositi atque ab elocutione frequentius a se usitata specialius agnominabatur confessus, quodam tempore fervidæ æstatis nimium laborabat typo quartanæ febris. Cujusvis cum nullius in se proficuum perciperet medicinæ effectum, tandem post expetitos crebro et edoctos a multis potionum haustus, nulla convalescens pro his melioratione, ubi perspexit humanum impotens, auxilium efficax quærit sinceræ fidei devotione divinum, dejectus totus avide mentis corporisque supplicatione ante peculiaris patroni sepulchrum. Moxque somno oppressus vidit quemdam decorum clericum, more antistitum Græciæ attonsum ac decentibus ornamentis indutum, pulchritudine nivei capitis et prolixæ barbæ venustum, sibi assistere, qui talibus verbis imperans compellebat febrem ab eodem discedere: Præcipio, inquiens, tibi, febris, ut statim deseras pervasum corpus hujus quiescentis, nec aliqua ulterius tui molestia gravato domineris. Illico liberatus expergefactus surrexit a somno, deincepsque ita fugato caruit incommodo. Qui fraternæ congregationi hilaris et gaudens astitit eique visionis, curationis quoque, causam narravit; quam etiam lætiorem sua relatione reddidit ac devotiorem circa ejus patrocinium veneranter exhibuit. [16] Constat hoc miraculum fuisse gestum antequam pretiosissima Christi martyris ossa venerando abbate Wilelmo poscente transferrentur a Lamberto, Lingonicæ urbis antistite. Deinceps vero quanti febricitantes vel variis afflicti languoribus ad ipsius tumbam concurrentes, hausta cum pulvere ex capitali petra sepulchri eraso aqua, benedicto redierint salutis dono uberius accepto gaudentes. Vel quanti astricti aliqua oppressione, ibidem aut procul exorato seu invocato ejus nomine, a sua mæstitudine atque injuria sint reversi læti, nullius lingua valet explicare nec aliquis nominatim describere. [17] Adnectendum est superioribus peractum illud miraculum, quod est declaratum videntium testimonio multorum. In comitatu Farnoderensi quidam procreatus a nativitate paralyticus delatus est ad sacri sepulchrum martyris. Qui fideliter cupiens adipisci suffragii ejus subventionem, exorabat advenire sibimet diu elongatam ac semper desideratam relevationem suæque ægritudinis curationem. Quod cum assidue deprecaretur, aliquantis diebus ibidem commorans, petitionem ejus tandem subsecutus est sospitatis effectus. Nam cum quodam die cujusdam solemnitatis residerent fratres ad mensam, paululum quietis somno membra committens vidit niveam columbam advolasse super ipsius sancti aram. Quam cum quasi omnibus laxatis viribus brachiisque tensis insiliens conaretur capere, ipso laxationis nisu evigilans miratus est ægritudinem recessisse, sospitatemque sibi plenissime accessisse. Quod cernens ejusdem altaris venerandus custos, nomine Leduinus, concitus pergens studuit nuntiare confratribus. Cum quo pio exultantes gaudio devoti Deum sanctumque Benignum laudaverunt continuo. [18] Est inserendum illud paginæ quod multiplici viget fidelium relatione. Tempore Roberti regis a Franciæ partibus sectæ hæreseos cooperatores latebras suæ falsitatis erumpentes, nebulam erroris sui ubique spargere, et præclarum ovile Christi irrumpere conati sunt. Qui cum depressi cæcitate vera falsis semper obviare sentirent, suaque pravitate in lucem consurgere non valentes obscurius fumigarent, hujusmodi machinationis dolos commentati sunt, ut compositum ex maleficio pulverem clam aquis vel cibis spargendum per suæ conscios nequitiæ circumquaque deportarent, per quem colloquentium sibi mentes corporaque commaculando errore falsidico perverterent. Cumque sub specie peregrinantium diversa peragrantes loca presbyter, ut videbatur, primus, secundus laicus cum una monacha id peragere curarent, ad hujus sanctissimi protectoris piissimique patroni nostri Benigni cœnobium pervenientes, ipsis petentibus malivole, eleemosynario vero studio caritatis procurante, in hospitium pauperum ducti sunt. Ubi cum aliquantis diebus commorantes avidius perficere quod cupiebant molirentur, Deo auxiliante sancti hujus interventione desiderio malitiæ suæ penitus fraudati sunt. Nam cum hospitium egredi et properare ad colloquendum fratribus vellent, quatenus per auditus aurium maleficia exercerent, ut cum corporibus corda perfidiæ veneno inficerent, vapor invisibilis incendii a monasterio exiliens feriendo illos in vultibus repellebat et retroactos ad hospitium reverti cogebat. Qui videntes se nullomodo proficere, coacti sunt ad socios repedare ; a quibus sciscitati confessi sunt quid in eodem loco sint perpessi, et quod quædam divinitatis claritas illic consistentes collustraret, se vero eis colloqui quærentes consumeret. Qui rumor in aures fidelium divulgatus ac procul ventilatus, monachis hujus cœnobii ab ipsis est relatus. Agit hoc præcipui martyris Christi meritum, qui sanctissimi evangelistæ Joannis imbutus doctrina et evangelio, sic famulantes sibi protegit ignito defensionis clypeo. [19] Quod suos atque hanc ecclesiam pervigili cura custodiat idem pater, sequentia pandunt exempla. Quodam itaque tempore Aquitanici quidam artificiosis carminum incantationibus doctum quemdam virum nomine Basinum caput sibi constituentes, et facto agmine in his regionibus venerunt, et frena suæ cupiditatis instigante malitia sive necessitatis inopia laxantes, commovente latrocinii crimine cucurrerunt. Erat autem prædicti prædonis hujusmodi artificiosa vis ut, nullo modo clavibus aut vectibus serisve obstantibus, habitacula quæ vellet ingrediens cummanentes ibidem atque vigilantes invalidos effectos et nihil loqui penitus valentes deprædatos foris asportaret, dehinc abduceret etiam super ipsos quidquid sibi complaceret. Qui multa damna ecclesiis ac domibus inferentes hujus monasterii claustrum aditu reperto duo ex illis ingressi putaverunt ejus thesauros nulla custodia vel clavium virtute tueri. Inventis igitur quorumdam monachorum vestibus induti sunt, ut habitu simili configurati, si fortuitu aliquos suo incessu offenderent, esse ab ipsis æstimarentur monachi. Lustratoque dormitorio obvios sibi multos cum silentio viderunt monachos, quorum timore nihil perfecerunt, sed silentio similiter studentes recesserunt. Cumque cuncta officinarum loca explorando circuirent, semperque pervigiles monachos invenirent, deesse illos monasterio cogitantes, circumjacentia templa superius inferiusque perscrutantes repererunt eos occupasse omnia abdita ejusdem ecclesiæ. Vana ergo curiositate fatigati, deserentes quas assumserant vestes, socios copiosum furti lucrum præstolantes requirunt, repertisque quid egissent renuntiaverunt. Quos etiam his dictis discedere compulerunt : Nulla nos hujus loci munitio detinuit, nec potentia maleficiorum juvit, sed multitudo monachorum nobis ubique obvia facta vehementer exterruit. Unde incassum nos laborasse, vosque opperiri credite, quia indesinenter vigilantes nullo gravantur sopore. Quare hinc recedamus, quoniam prospiciente tam magna multitudine, nihil auferre valebimus, eo quod ubique diffusa cuncta replens teneat loca. Qui reversi vicinis suis narraverunt quid egissent, a quibus nobis talia sunt relata, quod hæc tanta ecclesia cautela esset custodiæ munita. [20] Quidam miles, nomine Airardus, hujus sancti servos et ancillas inhiabat insequi, ut a recto ipsius jure divulsi injuste compellerentur sibi famulari. Qui assidue quosdam compellens crebriusque comminanti querela servitium exigens, cum id quidam perficere renuerent, exacerbatus, tenebris pravæ insecutionis noctu semper adimplere disponebat quod sibi odiosa mens perquirere imperabat. Cujusdam igitur indigenæ uxorem Longuovico commorantem, seseque declinantem et in sancti istius servitio fidelem, furtive castro Blasiaco perduxit et infra septa ejusdem custodiæ vinculis colligavit, atque cum uno proprio puerulo projiciens in arcam clausit. Ubi cum detineretur et ab eo ut exigeret quod cupiebat, graviter affligeretur, imminentibus sibi compulsa angustiis sanctum Benignum ex intimo cordis gemitu lacrimans exclamavit, atque ut ei clementer auxiliando succurreret supplicibus petitionis singultibus exoravit. His ergo precibus insistens, sedulo sanctissimi martyris auxiliante suffragio, quadam nocte subteriori pariete arcæ dirupto effugium facultatemque exeundi se invenisse mirata est continuo. Celeriterque requirens domus ostium, invenit illud apertum. Egrediensque ac circumspiciens ne fortuitu ab aliquo prospiceretur perambulans castrum, omnes reperit dormientes cunctosque aditus patentes. Sed timore imperante repertos exitus declinans, per quoddam latibulum ad excelsam rupem pervenit, seque cum puero ex illius altitudine in inferioribus dejecit, nullamque collisionis injuriam aliquatenus pertulit. Statimque sensu comite, per viam condensi saltus nusquam devians veloci gressu suum protectorem ac liberatorem requisivit, et qualiter ei a persecutore eripiendo subvenisset, mixtis gaudio lacrimis, assistentibus sibi peroravit. [21] Est etiam commemorandum quo eventu præfatus miles suæ socordiæ limitem incidens finitimum, sanctissimo famulantibus monachis atque ejus mancipiis inferre mala desistens, cum fratre desiderium male cœptum omnimodo prolongare desierit. Nam cum fratri ejus Hugoni his querimoniis fraterna pravitate consimili, cujus subsidio atque consultu eadem gerebat, sub ratiocinio redarguto ab abbate atque a senioribus intimaretur quod erga sancti amatores non recte agerent, et quod pro ipsis ad Deum continuus clamor fieret, negando atque per sancti nomen jurando testatus fratris nequitiæ ignarum se fore, falsitatis scuto taliter protectus et in ejus injuria manifestus repente inimicorum gladio est interemptus. Prædictus vero frater illius incorrigibilis permanens, et quod cœperat peragere consuescens, quadam die, objectionum quarumdam infidelitatis exigentibus causis, a senioribus suis defensionis bello indicto, sancti misericordiam, fratrum absolutionem depoposcit, et ut sui misererentur exoravit. Interpellatusque ut finem prædictis calumniis imponeret, acturum se hoc post exitum pugnæ tunc differens dixit, ut quasi certus evadendi pugnam, licentius repeteret quod infideliter mens promissum et retentum cogitasset. Qui ad pugnam progrediens atque certamine singulari devincere diu se persequentem contendens, tandem viribus effractus, injustitia deprehendente, veri justitia conclusus atque devictus ad ultimum est violenter excæcatus. Talique præsidio sancti martyris ab hujus loci insecutione sunt aversi fratres jam nominati, gaudentesque permanent sine calumnia et absque ulla repetitione alicujus ipsius servi. [22] Alius quidam miles, nomine Gunzelinus, erat hujus sancti cultoribus æmulator et insidiarum agitator nequissimus. Quodam itaque tempore terras sancti hujus propriis sulcantibus aratris, supervenerunt eis subulci deducentes ad pastum sues. Aderat tunc ibidem culturæ provisor quidam monachus, nomine Martinus, cui supervenit ex insperato miles denominatus. Cumque, sui fiducia nisi, porcos circumducentes minarent, ut sulcos perverterent et culturam boum turpius suffoderent, curæ fuit bubulcis eos abigere et custodes ut a se discederent admonere. Inveniens ergo occasionem inanem et tempus exagitandi et efflandi virus, quasi commonitione eorum commotus, antiquo odio armatus, arreptis boum usu stimilatis virgis, cœpit eos vehementer tundere et ira acrius commovente violenter flagellare. Qui interpellatus a jam dicto assistente monacho, ut a cœpta perficiendi contumelia amore sancti et honore resipisceret, respondit ante velle se videre si sanctus Benignus eos sublevando a præsenti flagello liberaret. Sicque sancti nomine contempto ac interpellatione postposita, fatigatus recessit, et domi veniens lecto incubuit, atque sine cibi perceptione quatriduo jejunans et jacens, excidio amaræ mortis spiritum exhalavit, ut aperte manifesta vindicta ex contemptu sancti comprobata fieret, multosque ad sui reverentiam correctio excitatos animaret. [23] Non solum autem ubi ejus juge patrocinium veneratur, a talibus insignitur præconiorum virtutibus atque miraculis, verum etiam quocumque dilatata ipsius habetur memoria, multiplici mirabilium glorificatur ac prædicatur illustris efficacia. Adjacens namque est Senonensi territorio villa cujusdam Vulnonis, possessoris cognomine denominata, sanctissimo isti patrono Benigno perpetuo jure collata, in qua ipsius nomine et honore constructa atque dicata venerabilis habetur ecclesia. Cui villæ haud procul consistit munitio nuncupata Darvicus, ubi quodam tempore quidam Dodo, ejus commanens dominus, proprios auferre labores ruricolis hujus protectoris, tam per se quam per suos assistentes domesticos inreverenter inhiabat, ac ea quæ in ejus dominio possidebantur in suos usus exportari, cooperando ac jubendo violenter satagebat. Cumque in his peragendis frequentius obstinationibus illius mens incessanter persisteret, quadam die quemdam militem, nomine Reinardum, ibidem cum plaustris atque aliis adjumentis destinavit, præcipiens ut inter alia quæ sibi complacerent direpta, etiam triticum quod in horreo servabatur totum asportaret. Qui obaudita jussione concite illuc properando perveniens, requirendo didicit haberi in ecclesia arcam, eamdemque fore tritico plenam. Quod citius investigare cupiens, intrat in eamdem ecclesiam, repertamque arcam, quasi promptior ceteris, dum vacuare nititur, repente nimio horrore perfunditur, adjunctæque manus adhæserunt summitati vasis retenti, ita ut se detinentem teneret, nec ullo modo aliud ab alio separari seu disjungi penitus valeret. Talique restrictus vinculo rei insensibilis, coactus amisit vires præsumptivæ temeritatis atque insanæ jussionis, sequente mox incommodo validæ febris. Adhærente igitur vase manibus, invalidus redditus totius corporis viribus, petiit se inde a collegis abstrahi et ad sancti martyris aram ob sui remedium perduci. Quo perductus corde et ore culpam proclamans, promisit nullum deinceps ipsius damnum inferre rebus, se ejus interventu exorans vinculo resolvi et sanitati pristinæ restitui, indulgentiamque provenire sibi criminis acti. Confestim ut hæc quæ dixerat spopondit, adhærens vas manibus separatum corruit, simulque incommodo febris, sancto intercedente, liberatus caruit. Sicque laudans Deum ac ejus præclarum testem Benignum, incolumis recessit. [24] Item cum idem præfatus Dodo quadam die resideret in quodam fratrum ibidem habitantium solario, prospiciens per fenestram parietis, cui dorso apposito assidebat, vidit sigilaceæ non modicam quantitatem annonæ purgatam in horreo secus haberi consistente. Qui mox assuetæ cupiditatis sauciatus telo, cœpit intra semet rimari quod, si eam asportari quiret, suæ usui familiæ per aliquod anni spatium ad victum sufficeret. Necdum cessaverat meditatio vani cogitatus, cum subito isdem paries stridens totus corruit, eumque suo casu oppressum gravi membrorum collisione detrivit. Quem etiam subsequens ruina solarii diu subactum lapidum ac lignorum congerie diu sine spe afflictum vitæ graviter detinuit. Sicque coactus est male meditata deserere, et quæ cogitaverat se posse peragere, inutile sibi expertus est contigisse, dum quod providerat ad usum injustæ victitationis, versum est sibi in ruinam impossibilitatis, et pertulit pœnam ad tempus prava cupidinis voluntas, ne effectum sequeretur gravior vindictæ severitas. Sic enim quidam repentinis perturbationibus ac subitaneo metu a suæ pravitatis flagitiis coercentur, ut eadem perturbatione ipsoque metu coacti cogantur meditatione cassa deficere, ne aliquatenus ad effectum desiderii valeant pervenire, sicque ultionem extimuisse malitia sit illis radicitus caruisse. [25] Istius itaque prædicti Dodonis quidam cocus monachis in eadem villa consistentibus valde erat importunus. Qui contraria omnimodis pro suo posse illis inferre non desistens, inter ceteras quas semper ingerebat machinando despectionis injurias, jam dicti sollicitatus desiderio domini raptam ex grege porcorum propriam illorum suem, ad suam perduxit domum. Quam mactatam cum concidisset, interanea ejus suo esui deputans, evacuatum cadaver animalis direxit domino domi. Cumque cum suis super tali facto congauderet, repentinus invasit eum horror mentis cum defectione totius corporeæ virtutis. Qui præ nimia gravedinis augustia sese recubans in scamno, animam exhalavit, continuo reddita ei condigna retributione contemptus et commissi reatus. Cœperunt deinceps habitatores vicini in maximo venerationis honore habere locum quem sic videbant a Deo crebro glorificari evidentibus miraculis sui testis eximii.