Postquam prædicanda beati Benigni fortitudo in castro Divionensi boni certaminis cursum martyrio consummavit, præclari nominis matrona Leonilla corpus omni thesauro pretiosius officiosa devotione colligere curavit. Quæ beatorum trium fratrum jam martyrum Speosippi, Eleosippi et Meleosippi avia, quantum gloriabatur de sibi divinitus collata felicium nepotum intercessione, tantum etiam tripudiabat se usque ad vitæ finem beato Benigno obsecutam infatigabili servitute. Cujus corpus habens pro pignore et retributione sui famulatus, haud longe a Divionensi castro, honore quo decuit in sarcophago non modicæ quantitatis composuit. [2] Quia vero divina majestas nondum fidei suæ terrenorum principum colla subjugaverat, Ecclesiæ navis intolerabilium procellarum, persecutionum scilicet turbinibus illisa, Deo tamen regente, infracta fluitabat. Quod multum obstitit christianæ devotioni, ne super beati tumbam condigna posset basilica ædificari. Crypta tamen non multum sumptuosi operis in ipso loco est transvoluta, quæ fidelium illuc populorum ad venerationem beati corporis confluentium susceptui esset accommodata ; et evolutis deinde non paucis succedentium temporum curriculis, jam mitigato persecutionum furore, Galliarum populi quanto ab insectatione hostili liberiores, tanto decliviores ad vitia et ad virtutum iter exequendum facti sunt negligentiores. Unde tam sæva in eos processit ultio divinæ animadversionis, ut longe lateque irrevocabiliter eductus baccharetur gladius gentilitii furoris. Hac igitur tempestate quassati, etiam Divionensis castri accolæ ædificia sua sine spe auxilii dirui viderunt, seque in prædam, immo in stragem hostibus deditos inconsolabili amaritudine ingemuerunt. [3] Sic itaque per longam currentium temporum seriem vexata et attrita Galliarum ecclesia, tandem ejus respectu, qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, meruit a tantis oppressionum turbinibus jam libera respirare. Quo tempore Divionensis populus vix recognoscens ipsum solum suæ nativitatis, hæsitare cœpit quo in loco recondita servarentur beati Benigni membra. Eminebat enim non modicæ quantitatis monumentum, cujus magnitudo id persuadebat ut non ibi martyr, sed aliquis crederetur sepultus fuisse gentilis. Quorumdam tamen plebeiorum devotio ibi se devovere ibique vota solvere habebat consuetudinem, et si quibus incommodis angebatur, celere se remedium consequi lætabatur. Clerus autem universus et quicumque religiosioris consilii putabantur, non solum nullam religionem, verum etiam ibi inclinari maximam testabantur abominationem. Complura itaque annorum volumina præterierunt, nullique mortalium usque ad beati Gregorii Lingonensium pontificis tempora, quo in loco servarentur beati martyris ossa, certum habuerunt. Beato autem Gregorio urbis Lingonicæ administrante pontificatum, divinitati placuit ad sui nominis gloriam et fidelis populi salutem hoc miraculo martyris sui revelare monumentum. [4] Erat plebi, ut prædictum est, non incelebris religionis consuetudo, tumbam sancti, quamquam sine titulo et nominis et meriti esset, frequentibus votis expetere et ab adversitatum quarumlibet angustiis remedium cum certissima impetrandi spe deposcere. Quidam ergo ceteris in hujuscemodi cultu studiosior et beneficiorum exinde susceptorum ubertate fortunatior, suadente benevolentia quæ sibi erga locum ipsum plurima inoluerat, cereum illic, ut sacer locus continuo per noctem honoraretur lumine, accensum reliquerat. Qua re observata unus ex puerorum grege vel levitatis impulsu, quæ familiaris illi ætati dignoscitur adhærere, vel, quod magis fide dignum est, Dei omnipotentis providentia id agente, ne diutius tanta lampas lateret sub modio ignorationis, descendit rapturus luminare, quod exhibuerat dives manus bonæ devotionis. Descendenti itaque jamque dexteram ad rapiendum cereum porrigenti miræ magnitudinis serpens obvius venit, et tanquam se sancti monumenti custodem defensoremque protestans, sibilo horrisono puerum effugavit ; qui tamen metu minorato, in se reversus, secundo et tertio quod deliberaverat perfecturus, tentavit descendere, totiesque videres anguem studiosa sedulitate se hac illac inexpugnabilem defensorem opponere. Populus igitur universus, tanti miraculi novitate stupefactus, in amorem venerationemque sacri monumenti ferventiore mente est animatus. Non parvi siquidem meriti, quisque esset qui lapide illo clauderetur, credebat, cujus obsequiis mansuefactam serpentis sævitiam videbat famulari. [5] Interea certis relationibus ad beati Gregorii aures pervenit patrati miraculi opinio ; quodque solito frequentior locum illum celebraret votivior populorum concursio, non mediocri ambiguitate nunc huc nunc illuc ejus distrahebatur cogitatio, utrum divina virtus hoc signo declarare vellet aliquando suæ miserationis mysterium, vel diabolica dolositas astu cognatæ sibi malignitatis profanæ superstitionis errore involvere conaretur minus scientem populum. Non dubitans autem hanc immissionem, si esset a maligno, non diu posse vigere, si vero divini judicii auspicio niteretur, magis magisque in dies roborari et invalescere, populum censuit prohibendum ne sub prætextu religionis qualibet ignota duceretur superstitione. Sed placuit omnipotentiæ Domini et beatum Gregorium a dubietate qua tenebatur maturius absolvere, et martyris sui reliquias manifestioribus indiciis in notitiam hominum producere. [6] Denique solis occasu terris umbras inducente, dum beatus Gregorius membra dedisset sopori, beatissimus Christi martyr, rutilo quodam divinæ claritatis splendore venerabundus, ei apparuit, nomen et quis esset innotuit. Plurimum deinde super injuria quam ab eodem pontifice pateretur conquestus : Non tantum, ait, soli tuo contemptui subjaceo, verum etiam populus erga mei monumenti culturam benevolus tuis instanter prohibetur jussionibus. Hujus increpationis asperitati leniorum verborum martyr venerandus subnectens dulcedinem : Ne facias, inquit, quæso, ne revoces ab impensa mihi veneratione intentionem alicujus, sed potius tua largitione domus paretur loco in quo hucusque latui sepultus. [7] Visio hæc attonitum nimisque paventem beatum reddidit Gregorium, factusque præco sibi ostensæ visionis, reliquos absolvit quo jam carere meruerat vitio ambiguitatis. Omnibus enim postpositis, quod sibi magis magisque necessarium didicerat, sanctum adiit sepulcrum, seque ignorantia peccasse, non industria, veniam flagitavit lacrimarum effusione uberrima. Quanta gaudiorum materia populorum exultationem cumulaverit, quam felici errore se usque tum detentam mutuo sibi numerosa cohors applauserit, melius aliquid sua conjicere poterit æstimatione quam nostra possibile sit tradi narratione. [8] Præterea jam dictus antistes, non oblitus se monitum a sancto martyre ne diutius ejus monumentum sine tegmine relinqueretur, elegantis operis et amplioris spatii ædem procuravit transvolvere, quo beata ossa honore competenti valeret componere. Qui gratia martyris adstipulante mature voti factus compos, utriusque ordinis clericalis scilicet et monachalis præter sponte confluentes convocavit frequentiam, ut eis communicantibus transferendi sacratissimi corporis celebraret lætitiam. Ubi evidentioribus indiciis virtutis divinæ præsentiam non defuisse claruit, cum ad ejus qui transferebatur meritum mundo mirabilius insinuandum Dominus exhibuit, quod sit omni posterorum generationi per secula longa prædicandum. [9] Denique sarcophagi moles suspensos omnes reddiderat, et quomodo vel a quibus transportari posset, sancta quisque curiositate inquirebat. Sæpedictus autem præsul, fidei martyris nihil credens impossibile, non diffisus vel sibi plus affore roboris vel oneri plus levitatis, monumentum a capite apprehendit, jubens duobus prædicabilis vitæ sacerdotibus ut idem facerent a pedibus. Res digna spectaculo ! Tanta facilitas fuit in sublevando, ut bajuli non se onus ferre, sed ferri potius ab ipso putarent onere. Vox Dominum laudantium ad astra dirigitur, summæque Trinitatis opus utriusque sexus præconiis extollitur, cum a tribus viris ferri videbatur absque labore, quod multis boum paribus plurimum sudoris inferret, remota miraculi majestate. [10] Cum hac igitur tam celebri divinæ clarificationis prosecutione reconditis inæstimabilis pretii cineribus, ampliori in dies beatus Gregorius accendebatur desiderio, ut mirificati a Deo martyris gloria ab hominibus quoque competentis servitutis celebraretur officio. Cujus voto non defuit Sancti Spiritus cooperatio ; siquidem quia et certaminis historiam, quo decertando idem martyr januam regiæ cœlestis intraverat, tum barbaricus tumultus tum incuria civium perdiderat, præstitit superna gratia ut eam beatus pontifex accipere mereretur a quibusdam religiosis qui versus Italiam dirigebant intentionem profectionis. Quæ res clero plebique universæ maximo fuit gaudio, augmentumque quoddam et cumulum devotionis præsuli beatissimo. Posthabitis nempe omnibus quæcumque felicis animi proposito videbantur obsistere, basilicam in qua divinitati sub titulo et nomine beati Benigni serviretur non distulit construere. Quam beatis auspiciis fundatam beatioribusque consummatam licet plurima miraculorum testentur insignia, congruum tamen arbitramur replicare quam præsens fuerit divina visitatio primordiis ipsius structuræ. [11] In altera ecclesia, ei quæ ædificabatur satis contigua, sedem monumenti acceperat Christi virgo Paschasia; quæ cujus apud Deum sit meriti, quotidie declarant largissima sub ejus subsidium confugientibus collata beneficia. Constructoribus impensiori studio operi vacantibus, ab ecclesiæ illius gremio mulier ætate simul et reverentia gravis repente visa est procedere ; quam admirabilem commendabat amplissimus quidam in habitu fulgor claritatis divinæ. Hæc lætificæ congratulationis exhilaratione adgaudens operariis: Gratifico, inquit, sudore ad ædificium Deo hominibusque acceptum lapides subvectate; machinas quibus tam beati operis fastigia porrigantur sublevate; jure etenim lætissimis attollitur et accuratur successibus, cui imminet tanti talisque executoris ad omnia dispositor et coaptator oculus. Nisi enim ad divina videnda acies vestras præpediret nebula mortalitatis, beatum Benignum ferventissimum vobis in hoc procuratorem videretis. His dictis, basilicæ ex qua prodierat reddita, neque ulterius visa, manus et corda tam operariorum quam et aliorum quos hujus visionis afflavit miraculum, promptiora reddidit ad ipsius structuræ suffragium. Nullus quippe dubitare potuit quin virgo Paschasia Dei illic nutu apparuerit. Perpendat igitur cujusque fidelis solertia quam propitius Christi martyr sit omni domum Spiritui Sancto ædificanti intra cordis penetralia, cum tam præsentialiter affuerit ei quæ materiali sumptu parabatur ecclesia. Quanto enim non ambigimus caducis præstare immortalia, corporeis incorporea, tanto etiam præsentiora in melioribus conquirendis sanctorum sperare debemus patrocinia. [12] Quapropter certissima sanctæ hujus spei fiducia exultandum sibi quisque ducat in Domino, cui indesinenter videre licet quo in rebus etiam humanis sanctorum prosperemur beneficio. Nec enim tacebo quam prosit curandis corporum languoribus lapidi in quo pedes implumbandos posuit Christi martyr, liquor superfusus. Et quia longum est singulos attingere, unum de multis beneficii hujus testem libuit adducere. Turonicæ sedis antistes Gregorius, orbe universo fama insignis et virtutibus, cum gravem pateretur oculorum lippitudinem, hoc sacro unguine delibutis, tam celere consecutus est remedium, quam velox fuit manus ad liquorem oculis superfundendum. Hoc igitur privilegium ipsa Ecclesiæ petra Christus martyri suo supra se fundato dignata est providere, ut, pedibus implumbatis, signis visibilibus ab eodem lapide manantibus repræsentaret actualiter quantum lapidi summo, angulari, electo, pretioso unitus esset spiritualiter ; cujus meritum et intercessio nobis obtineat indeficiens fundamentum supra firmam petram Christum Jesum, cui cum Patre et Spiritu Sancto est omnis laus, virtus et gloria per immortalia seculorum secula. Amen.