CAPUT LI. De Benigno, martyre glorioso. Benignus autem dominici nominis testis, apud Divionense castrum martyrio consummatus est (An. 178, 1 Nov.). Et quia in magno sarcophago post martyrium conditus fuit, putabant nostri temporis homines, et praesertim beatus Gregorius episcopus, ibi aliquem positum fuisse gentilem. Nam rustici vota inibi dissolvebant, et quae petebant velociter impetrabant. Ad hoc ergo Beati sepulcrum quidam, dum exinde multa beneficia perciperet, cereum detulit ; quo accenso, domum rediit. Puerulus enim parvulus haec observans, illo abeunte, descendit ad tumulum, ut ardentem cereum exstingueret et auferret. Quo descendente, ecce serpens mirae magnitudinis de alia parte veniens, cereum circumcingit. Puer autem timens sursum rediit, et bis aut tertio cereum auferre tentans, obsistente angue non potuit. Talia et his similia beato pontifici nuntiata, nullo modo credebat, sed magis ne ibidem adorarent fortiter testabatur. Tandem aliquando Dei Martyr beato se confessori revelat, et dicit : Quid, inquit, agis ? non solum quod tu despicis, verum etiam honorantes me spernis. Ne facias, quaeso, sed tegmen super me velocius praepara. De qua ille visione concussus beatum sepulcrum adit, ibique diutissime pro ignorantia cum fletu veniam deprecatur. Et quia crypta illa quae ab antiquis inibi transvoluta fuerat diruta erat, rursum eam beatus pontifex reaedificavit, eleganti transvolvens opere. Sed sanctum sepulcrum, nescio qua causa faciente, foris evenit. Quod ille intus transferre cupiens, convocavit ad hoc opus et obsequium abbates atque alios religiosos viros ; in quo conventu grande miraculum beatus Martyr et populis et suo praestitit confessori. Erat quippe validum, ut supra diximus, illud sarcophagum, ut tale in isto tempore nec tria paria boum trahere possint. Cumque diutissime morarentur, nec invenirent qualiter ipsum intus inferrent, sanctus Gregorius illuminatis cereis cum grandi psallentio apprehensum a capite Martyris sarcophagum, et duo presbyteri ad pedes, moventes illud, in cryptam habilissime detulerunt, et ubi ipsis fuit placitum composuerunt : quod non minimum populis spectaculum fuit. Post paucos autem annos ab euntibus in Italiam passionis ejus historiam allatam beatus confessor accepit. Sed et deinceps sanctus Martyr multis se virtutibus manifestavit in populis. Nec moratus, super cryptam illam basilicam magnam jussit aedificari. In proximo autem est et alia basilica, in qua Paschasia quaedam religiosa veneratur. Nam visum est eo tempore structoribus quamdam anum egressam fuisse ab ipsa basilica, nigra veste, cigneo capite, vultuque decoro [Al. decora], quae sic affata est structores : Eia, dilectissimi, perficite opus bonum: eleventur machinae quibus erigitur haec structura, et merito acceleratur quae talem habet exsecutorem. Nam si permitteretur ut vestrorum oculorum acies contemplaretur, nempe videretis vobis operantibus sanctum praeire Benignum. Haec effata, basilicam de qua egressa fuerat ingrediens, nulli ultra comparuit. Autumabant enim ejus temporis homines, beatam ibi apparuisse Paschasiam. Super lapidem vero illum in quo cum plumbo remisso pedes ejus confixi fuerunt, factis loculis, vinum aut siceram multi infundunt : unde si aut oculi lippitudine gravati, aut quaelibet vulnera fuerint peruncta, protinus fugata infirmitate sanantur, quod ego evidenter expertus sum. Nam cum mihi nimia lippitudine oculi gravarentur, ex hoc sacrato unguine tactus, dolore protinus carui. Cum autem ad Arvernam regionem lues illa inguinaria adveniret, quae sancti Galli episcopi oratione depulsa est [V. Hist., l. IV, cap. 5] ; et in subita contemplatione parietes domorum atque ecclesiarum signarentur, atque caraxarentur, matri meae apparuit in visu noctis quasi vinum, quod in apothecis nostris habebatur, sanguis esset effectus. Cui lamentanti ac dicenti : Vae mihi, quia signata est plagae domus mea, ait ei vir quidam : Nosti, inquit, quod post pridie, quod erit in Kalendis Novembris, passio Benigni martyris celebrabitur ? Novi, ait. Vade, inquit, et vigila totam noctem in honore, ac revoca missas, et liberaberis a plaga. Expergefacta autem a somno, implevit quae sibi fuerant imperata, signatisque vicinorum domibus domus nostra inviolata permansit.