Aurelianus imperator Divionem ingressus ad videndos novos muros ibi constructos, jussit templum ædificari Mercurio, et ne paterentur ullum christianæ legis professorem in locis illis residere. Quod audiens Terentius comes ait : Quid sit christianus nescimus ; sed vidi quemdam peregrinum caput habere tonsum ; cujus habitus et vita differt a nobis ; deorum cæremonias refutat, populum nostrum aqua abluit et balsamo linit, et signa multa in populo facit. Post mortem aliam vitam in deo suo credentibus promittit. Audiens hoc Aurelianus ait : Quantum audio, christianum hunc esse hic habitus designat. Inquirite eum et ligatum in conspectu meo adducite ; quia diis nostris ista conversatio non placet, sed quum eis illius crucifixi signum ostenditur, statim tabescunt et fremunt dentibus, nec illius signum intueri patiuntur. [2] Quæsitus ergo sanctus Benignus presbyter, et in villa cui nomen Spaniacus, ubi verbum Dei gentibus prædicabat, inventus, vinctus ac cæsus in conspectu imperatoris est exhibitus. Qui ait illi : Ex qua regione es, o crucicola, et quod nomen est tibi ? Ille respondit : Ab Oriente venimus ego et fratres mei, quos tu jam occidisti, a sancto Polycarpo missi ut verbum Dei gentibus prædicemus. Aurelianus ait : Si sermonibus meis præbeas famulatum, magnum sacerdotem deorum meorum te constituo, et primum in palatio meo te esse jubeo. Ille respondit : Lupe rapax, primatum sacerdotii a te non accipio, quia tibi manet æterna et pessima damnatio ; nec me mutabis a Christo, cui ego servio. Audiens hæc Aurelianus, nervis durissimis eum cædi præcepit, et nisi sacrificaret diversis pœnis affligi. Qui ad trocleas extensus, quum cæderetur gratias agebat Christo et orabat. Sed quum fuisset cæsus, carceri mancipatus, angelo eum confortante, ita pristinæ sanitati redditus est quasi nec unam plagam accepisset. [3] Altera quoque die præsentatus, diis sacrificare renuens cultumque eorum irridens, jussus est a cæsare ad fanum quoddam adduci, carnesque de sacrificiis in os illius ut manducaret vel invitus mitti. Quod cum fieret, ille facto e contra signo crucis, corde sursum suspenso et oculis in cœlum elevatis, oravit ; et statim omnia idola lignea et lapidea, et vasa quibus sacrificia offerebantur sicut fumus evanuerunt. Tunc sanctus gaudio repletus, gratias egit et tyranno de cultu deorum qui ante signum salutis evanuerant insultare cœpit. At ille ait : Agnosce, Benigne, quia dii nostri tuam cupiunt facere voluntatem; si tu assensum præbere velis, magnum te in conspectu nostro videbis. Cui respondit : Stultum habes cor, nec oculis vides quanta virtus Christi sit, qui idola tua comminuit. [4] Tunc iniquus cæsar jussit eum in carcere recludi dicens : Exhibete saxum magnum et transforatum, in quo pedes ejus supplumbetis, et in digitos manuum ejus calentes subulas in longum configite. Per sex autem dies illi nullus nec aquam præbeat, et includite cum eo canes ferocissimos, esurientes et sitientes, ut ab eis diripiatur. Qua jussione impleta, cum includeretur sanctus, monebat comites et tribunos ut crederent in Jesum. In carcere autem per sex dies orationi vacans, angelum Dei confortantem habuit. Canes quoque mitigati nec capillum capitis ejus nec fimbriam vestimenti ejus contigerunt. Sed et angelus Domini alimentum ei, id est, panem cœlestem præbuit, discussis subulis de manu ejus et plumbo de pedibus. [5] Sexta autem die, aperta custodia, invenerunt eum ita illæsum penitus ut nec plaga in corpore illius appareret. Quod audiens, Aurelianus jussit vecte ferreo collum ejus in ipso carcere contundi, et lancea militis vitam ejus crudeliter finiri. Quo facto, columba nivea de ipso carcere a christianis ascendisse visa est usque in nubibus, et sic pretiosa anima qualiter ascendit in cœlos fuit ostensa. Tantusque odor suavitatis in eos effulsit ut æstimarent se in paradisi odoribus collocari. Acta sunt hæc circa sanctum Benignum presbyterum kalendis novembris.