CAPUT PRIMUM. S. Benignus, a S. Polycarpo in Galliam missus, jussu Aureliani imperatoris capitur, et fidem coram eo fortiter confessus ac dirissime cæsus, in carcere ab angelo sanatur. Tempore illo vir almificus Benignus, Domini sacerdos, orientalibus a parentibus oriundus fuit. Qui apud beatum Polycarpum Asiæ urbis episcopum educatus atque nutritus sacrisque litteris imbutus est ; a quo et sacerdotalis benedictionis sumpsit officium. Sed cum tandem Dominus in Galliis commorantibus agnitionem sui nominis ostendere decrevisset, illico sanctus Benignus, divinitus ammonitus, a sancto prædictoque patre cum reliquis sibi in comitatu sumptis sociis, Gallicis ad ostensionem veri luminis gentibus destinatur. Qui cum absque discrimine, protegente ut dignum erat divina dextera, ad loca accessisset destinata, perambulabat circumiens et gentibus pabulum verbi Dei ministrare non desistebat. Qui cum jam maximam ad fidem Christi convertisset cohortem, perambulans venit ad castrum quod nuncupatur Divion, derelictis nihilominus Augustidunensium urbe sociis in eodem ministerio laborantibus. [2] Eo autem tempore Aurelianus imperator atrocissimam in servos Christi persecutionem excitabat, jamque almi viri socios, quos Augustudunensium urbe ob sacrum ministerium reliquerat, crudelissima morte damnaverat. Igitur ad suprascriptum castrum veniens, ubi rudes nuper constructi fuerant muri, ingressus in illud ait : Optime muros constructos intueor. Ædificate ibi templa deorum, id est, Jovis, Mercurii atque Saturni, et ne patiamini ullum qui se christianæ legis asserit sectatorem istis in locis residere, ne ad eorum vanæ religionis cultum populus noster incitetur. Audiens hæc Terentius, comes loci illius, ait : Christianus qui sit, invictissime imperator, nos non novimus ; sed vidimus quemdam hominem peregrinum caput habere tonsum, ac habitus ejus differt ab habitu nostro, et vita illius immutata deos nostros cæremoniasque illorum refutat ; populum nostrum abluit aqua et balsamo linit ; signa multa in populo facit ; novum deum patriæ nostræ annuntiat, post mortem aliam vitam in deo suo credentibus pollicetur. Audiens hæc Aurelianus ait : Quantum audio, hic quem dicis christianum se esse designat. Ad perquirendum eum jubeo ne tarderis, et vinctum ac cæsum in conspectu meo perduci studeas ; quia, si hunc dimiseris, magnum malum patriæ nostræ accrescet et deorum nostrorum despectio sublevabitur; quia noveritis quod diis nostris non placet ista conversio, nec miscetur illa lex christianorum legibus deorum nostrorum. Sed cum diis nostris ostensum fuerit signum illius crucifixi, statim tabescunt et fremunt dentibus suis, nec patiuntur signum illius intueri. [3] Tunc Terentius comes inquiri jussit sanctum Benignum presbyterum ; qui illis diebus morabatur in villa cui vocabulum est Spaniacus, non procul a supradicto castro, ibique diebus et noctibus verbum Dei gentibus prædicare non desistebat. Cumque quærentes eum qui missi fuerant repperissent, vinctum ac cæsum in conspectu Aureliani in jam dicto castro adesse fecerunt. Quo viso Aurelianus ait : Crucicola signifer, si christianæ legis prodideris te esse doctorem, habes me tuum persecutorem, si modo interrogationibus meis non lenocinio sermone nec argumentum verborum, sed antiquæ legis et sacrificiis deorum offerre nolueris, diversis pœnis te interimi præcipio, et non eruet te de manibus meis Christi tui auxilium. Beatissimus vir Benignus respondit : Ego non solum christianum me esse confiteor, sed ipsum Christum indesinenti prædico ore, et corde invocare non cesso. Aurelianus dixit : Per deos omnipotentes juro, nisi jussionibus meis summa festinatione parueris, diversis te faciam suppliciis interire, et non eripiet te de manibus meis Christi tui auxilium. Sanctus Benignus respondit : Bonum habeo nuntium, per quem ipsa veritas loquitur dicens: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Aurelianus ait : Ex qua regione es tu ? Sanctus Benignus respondit : Ab orientalibus venimus partibus, ego et fratres mei quos tu nuper interfecisti, a sancto Polycarpo missi, ut verbum Dei et nomen Christi, quod est gloriosum et incorruptum, gentibus prædicemus, et lux quæ illuminat omnem hominem, id est, Christus de cœlo a Patre missus, omnibus perpatescat. Aurelianus ait : Si dederis libens assensum, dabo salubre consilium. Recede ab hac vana secta, et sacrifica diis, et magnum te sacerdotem deorum meorum constituam ; et ex munerum meorum perceptione ditaberis, primusque in palatio meo eris. Sanctus Benignus respondit : Aurum vel argentum tecum fletur in perditionem, lupe rapax ; primatus aut sacerdotium a te pollicitum mihi displicet, quia interitus æternus est et damnatio plenissima. Nam me a Christi confessionibus non mutabis, cui deservio diebus et noctibus, in quo sum id quod sum. Ipse est verbum Patris, lux inenarrabilis, margarita splendens. Ipse est qui judicaturus est vivos et mortuos ; qui et tuam habet in potestate conterere insaniam, quam contra pios præcepta Christi servantes exerces. Nam scias quem negas, velis nolis, Deum esse tuum et omnium gentium. [4] Audiens autem hæc Aurelianus nervis durissimis sanctum virum cædi fecit, dicens ministris: Nisi hodie sacrificaverit, diversis eum pœnis affligite. Qui cum traditus Terentio comiti fuisset, ad trocleas extensus est ; et cum cæderetur ait: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia propter nomen gloriæ tuæ hæc pati merui. Præsta, rex gloriæ, ut sustinere valeam supplicia quæ mihi ob confessionem tui nominis inferuntur. Meque deprecor ut a confessionis indefesse majestatis tuæ nunquam repellas. Cumque jam diu cæsus fuisset, carceri mancipatur. Angelus autem Domini venit confortans eum, atque ita pristinæ divinitus redditus est sanitati, ut nec cicatricum species in sancto corpore remanerent. CAPUT SECUNDUM. S. Benignus sua oratione idola evertit; rursus dirissimis suppliciis affectus, ope angeli sanatur ; vecte contusus obit ; miracula in morte ; sepultura. [5] Sequenti igitur die Aurelianus suis eum præcepit conspectibus præsentari. Cui et dixit : Sacrifica diis. Sanctus Benignus respondit : Sacrificabo, sed non lapidibus et lignis. Hostiam vero laudis offeram Deo omnipotenti, non dæmonibus, nomenque illius qui fecit cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt, ovans laudabo, eo quod tandem me traditum tuis manibus, illius merebor per effusionem sanguinis effici testis. Agnosce, miser, quod dii tui nihil sunt, qui signum auctoris nostri si viderint statim tabescunt. Sunt enim simulacra surda ac muta, habentes oculos absque visu, aures absque auditu, nares absque odoratu, manus absque tactu. Similes etenim efficiuntur illis qui faciunt ea, omnesque qui confidunt in eis ; quorum adventum simulque tuum rabido apertoque ore præstolatur infernus. Tibi quomodo subvenient, qui sibimet subvenire non possunt ? Tunc ira permotus Aurelianus jussit almum virum ad simulacrum quod non procul aberat vinctum perduci, volens in os ejus vi oppressum ex sacrificiis dæmonum immitti, reputans in corde suo ac dicens : Forsitan, si de sacrificiis deorum manducaverit, adversum nos deinceps talia non loquetur ; sed dii nostri sibi ipsum suis in obsequiis assument. [6] Cumque pervenissent ad locum ubi tam profanum erat perpetrandum flagitium quæque erga Dei sacerdotem agere conabantur, sanctum virum latere divinitus non potuit. Tunc ille corda ad superna suspensa, almoque obtutu in cœlum respiciens, auxiliumque domini sui postulans, ait : Jesu Christe, auctor rerum, dissipator mali, reparator boni, spesque credentium, remunerator fidelium, aspice in hac hora preces meas placidus, et ut os meum ab immundis sacrificiis non coinquinetur, robustus auxiliator assiste, ut sciant omnes gentes quia tu es Deus solus in cœlo sursum et in terra deorsum. Cumque hæc verba orans complesset, facto e contra signo crucis, ita omnia idola manufacta, lignea simul et lapidea, vasque a quo sacrificia mos erat offerri, simul in frusta comminuta sunt, ut in pulverem redacta cernerentur. Tunc sanctus Benignus gaudio magno repletus ait : Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quod me sacrificiis mutis pollui non permittis. Et Aureliano ait : Agnosce, miser, quid fuerunt factæ species deorum tuorum, quomodo ante signum salutis evanuerunt. Agnosce, miser, infelix, creatorem cœli et terræ. Aurelianus ait : Agnosce, Benigne, quia dii nostri tuam cupiunt facere voluntatem. Si tu velis præbere assensum, magnum te videbis in conspectu nostro. Sanctus Benignus respondit : Stultum habes cor, nec oculis vides quanta sit virtus Christi quæ deos tuos sic comminuit. Jam dixi tibi, diabole, auctor criminum, quod diis tuis non servio et imagines dæmonum non adoro. [7] Tunc impiissimus Aurelianus, nimio repletus furore, ait ministris : Citius hunc magum carceri mancipate, saxumque magnum exhibete quo pertuso pedes implumbentur, et in digitos manuum candentes subulas infigite ; et sex diebus carcere trusus a militibus custodiatur. Sed et canes duodecim ferocissimos cum ipso retrudite, ut ab ipsis diripiatur donec deficiat. Qua jussione impleta, subulas acutissimas in manibus ejus transfixerunt, et in lapide plumbo remisso pedes ejus confixerunt, et ferocissimos canes cum eo in carcere incluserunt. Qui cum custodiæ mancipandus secundum præceptum impiissimi cæsaris duceretur, ait : Audite me, filioli, comites et tribuni, timorem Domini docebo vos. Hæc verba mea in tabulis cordis vestri figite : Dum patet misericordissimæ pietatis simus ad recipiendam confessionem vestram, quantocius festinate, quatenus abluti aqua baptismatis et peruncti sacratissimo chrismate, erui mereamini a chirographo, quod est hæreditas protoplasti parentis nostri, annumerarique in sorte fidelium. [8] Quibus breviter peractis verbis, parvipendentes compulerunt eum custodiam ingredi, præsertim cum et jussio regis velocius urgeret, ibique per senarium dierum numerum orationibus vacans Dominum sine intermissione laudabat. Cumque vehementius orationi insisteret, adfuit ei angelus Domini in ipso carceris habitaculo confortans eum ac dicens: Veni, agonitheta optime accipe coronam tibi divinitus dudum pollicitam. Jam non procul abest quod olim quæsisti in terris, jamque nos tuum ovantes præstolamur adventum in cœlis. Ad cujus adventum, id est angeli, omnia vincula quibus irretitus erat soluta sunt, vulneraque sanata, canumque rabies ita in mansuetudinem conversa est ut etiam vestigia pedum ejus lamberent, fieretque illud quod ipsa Veritas per se testatur, dicens ut nec capillus de capite ejus periret. Angelus autem Domini per totum sex dierum spatium alimentum, id est, cœleste pabulum præbens eumque ad gloriam pollicitam provocans, discessit ab eo. [9] Tempore illo impiissimus Aurelianus jussit clausum carcerem patefacere, ubi vir sanctus Benignus clausus tenebatur, et inquiri jussit utrum adhuc viveret annon. Putabat enim eum jam obiisse, eo quod gravibus fuerat vinculis irretitus; ingressusque spiculator custodiam, repperit eum hymnis et laudibus Deo vacantem, et ita sanum ut nihil in ejus almo corpore appareret infirmum. Qui stupefactus reversus est ad cæsarem ; quo viso Aurelianus ait : Sospesne est seductor de quo dixi tibi ut inquireres quid ageret ? Qui ait : Disruptis vinculis quibus fuit adstrictus, incolumitati redditus est, et deum suum ad adjuvandum se invocare non cessat. Quo audito, Aurelianus, magis repletus furore eo quod se victum cerneret, ait : Properate quantocius ad ulciscendum me de seductore ; vecte ferreo collum ejus in ipso carcere contundite et lancea militis vitam illius crudeliter finite, ne nobis deinceps aut patriæ nostræ diisque nostris discrimen inferat. [10] Igitur ingressus est spiculator carcerem ubi sanctus vir et mente psallebat et spiritu, ut jussionem impiissimi cæsaris expleret ; cernensque vir beatissimus intellexit quod prope esset vocatio ejus. Illico postulat locum orationis sibi paulisper tribui, fixisque genibus telluri, oculis in cœlum surrectis, fusis precibus orabat dicens : Festina, Domine, ad adjuvandum me, et precibus meis celer suffragator assiste. Cumque in ipsa oratione fuisset ab spiculatore percussus, illico columba nive candidior, e corpore almi viri exiliens, cunctis qui illic aderant christianis cernentibus, evolavit ad cœlos ; tantaque in ipso carceris ambitu respersa est odoris fragrantia ut omnes qui illic adstabant inæstimabili suavitate replerentur. [11] Tunc beatissima Christi famula, Leonilla nomine, ex inclitis orta parentibus, quæ postea ad desideratam martyrii palmam conscendit, divinis monita mandatis almum corpus aromatibus condivit, et non procul ab ipso carcere condidit in sepulcro. Quo in loco viri timorati dignissimam basilicam fabrefactaque tegmina construxerunt. Ad cujus sacratissimos latices maxime præcipua majestas hactenus dignatur clarescere virtutibus. Martyrizatus est autem vir almificus Benignus sacerdos Domini summus apud Divionem castrum, die kalendarum novembrium, sub Aureliano imperatore, agente Terentio comite. Oremus itaque Dominum, ut dum præcelsi martyris sui Benigni saluberrimum pignus pio amore annuis recursibus veneramur, martyris ejus interventu locum misericordiæ mereamur in cœlis, tribuatque ut quod illi agonizando profuit ad coronam, nos imitando perducat ad veniam, ipso præstante cui est honor et gloria, laus et imperium, virtus et potestas in secula seculorum. Amen.