Iste Aurelianus, hujus beati martyris interfector, persecutionem adversus christianos agi nonus a Nerone instituit. Qui vicesimus secundus ab Augusto imperator creatus est. Hic genitus fuit patre mediocri, et, ut quidam ferunt, colono Aurelii clarissimi senatoris inter Daciam et Macedoniam oriundus, vir in bello potens, animi tamen immodici et ad crudelitatem propensioris ; quique Gothos super Danubium fortissime vicit, ditionemque romanam antiquis terminis statuit. Iste haud dissimilis fuit magno Alexandro, seu Caesari dictatori : nam romanum orbem triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis tredecim per victorias ingentes ad Indiam pervenerit, et Gaius Caesar decennio subegerit Gallos, et adversus cives quadriennio sit congressus. Iste in Italia tribus praeliis victor fuit, apud Placentiam, et juxta amnem Metaurum ac fanum Fortunae, postremo in Ticinensibus campis. Hujus tempore apud Dalmatiam Septiminus imperator effectus, mox a suis obtruncatur. Iste Aurelianus apud Romanos primus diadema capiti innexuit, gemmisque et aurata omni veste, quod adhuc fere incognitum romanis moribus videbatur, usus est. Hic muris validioribus et latioribus urbem sepsit, templum Soli aedificavit, in quo infinitum pondus auri gemmarumque constituit. Porcinae etiam carnis usum populo instituit. Superavit in Gallia Tetricum apud Catalaunos, ipso Tetrico prodente exercitum suum, quia ejus assiduas seditiones ferre non poterat. Quin etiam per litteras occultas Aurelianum ita fuerat deprecatus, ut inter alia versu Virgiliano uteretur, Eripe me de his, invicte, malis. Quem Tetricum Claudius imperator rectorem Lucaniae provexit, aspergens hominem eleganti joco : Sublimius scilicet habendum regere aliquam Italiae partem, quam trans Alpes regnare. Zenobiam quoque, quae occiso marito suo, nomine Odenacho, Orientem tenebat, haud longe ab Antiochia, magis praelii terrore quam praelio cepit ; ingressusque Romam nobilem triumphum quasi receptor Orientis Occidentisque egit, praecedentibus currum ejus Tetrico et Zenobia. Hoc imperante etiam in Urbe monetarii rebellaverunt, vitiatis pecuniis, et rationali, nomine Felicissimo, interfecto. Quos Aurelianus victos, ultima crudelitate compescuit. Plurimos nobiles capite damnavit. Saevus et sanguinarius fuit, ac necessarius magis in quibusdam, in nullo amabilis. Imperator trux omni tempore, etiam sororis filio interempto, disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna ex parte corrector. Hic cum persecutionem adversus christianos agendam decerneret, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post in itinere a quibusdam militaribus viris, amicis suis, occiditur, fraude cujusdam servi sui deceptis, qui ad ipsos amicos ejus detulit eorum nomina, quasi ab ipso Aureliano annotata, ut interficerentur. Falso enim manum ejus imitatus est in scripto a se ipso composito, quasi Aurelianus mortis illorum sententiam alicui indixisset. Itaque praeventus ab illis, credentibus veram esse delationem servi, interfectus est et inter deos relatus.