CAPUT PRIMUM. Sanctus Benignus, jussu Aureliani imperatoris tentus, fidem coram eo fortiter profitetur. Natalis sancti Benigni martyris. — In tempore illo Aurelianus ad castrum cui nomen est Divione, ubi tunc temporis novos construxerat muros, ad videndum eos advenit, et cum fuisset ingressus, ait : Bene muros constructos video ; ædificate nunc templum Jovi, Mercurio atque Saturno, et ne permittatis ullum qui se legis christianæ esse adfirmat in istis locis residere, ne eorum vana religione noster populus depravetur. [2] Audiens autem hæc Terentius, comes loci illius, ait : Christianus quis sit, invictissime imperator, non novimus ; sed vidi quemdam hominem peregrinum capite tonso ; habitus ejus differt ab habitu nostro, et vita illius immutata deorum cæremonias refutat. Populum nostrum abluit aqua et balsamo linet ; signa multa in populo facit; novum deum patriæ nostræ designat. Post mortem, aliam vitam in deo suo credentibus æternam promittit. [3] Audiens hæc Aurelianus ait : Quantum audio, hunc quem dicis, christianum esse designas. Inquirite eum et ligatum in conspectu meo perducite ; quia si eum dimiserimus, magnum malum patriæ nostræ accrescet et deorum nostrorum despectio sublevatur. Quia noveritis quod diis nostris non placet ista conversio, nec miscetur lex illa christianorum legibus deorum nostrorum ; sed cum diis nostris ostensum fuerit signum illius crucifixi, statim tabescent et frement dentibus, nec patiuntur signum illius intueri. [4] Audiens autem hæc Terentius, comis loci illius, inquiri jussit sanctum Benignum. Qui inventum eum in villa cui nomen est Spaniaco, ubi verbum Dei gentibus prædicabat, vinctum ac cæsum in conspectu Aureliani exhiberi præcepit. Quo viso, Aurelianus ait : Crucicola signifer, christianæ legis si te profiteris esse doctorem, habes in me tuum persecutorem. Si modo interrogationibus meis non lenocinio sermone, nec argumentis verborum, sed antiquæ legis, ex sacrificiis deorum offerre nolueris, diversis te pœnis interimi præcipiam, et te non eripiet de manibus meis Christi tui auxilium. [5] Ad hæc sanctus Benignus respondit : Sacratissima Christi vox est, cum dicit : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Aurelianus ait : Ex qua regione es et quod nomen tibi est ? Sanctus Benignus respondit: Ab Oriente venimus ego et fratres mei, quos tu jam occidisti, a sancto Polycarpo missi ut verbum Dei et nomen Christi, quod est incorruptum, omnibus adnuntiaremus, et lux quæ illuminat omnem hominem, id est Christus e cœlo missus, omnibus perpatescat. [6] Aurelianus ait : Si sermonibus meis præbeas famulatum, magnum te sacerdotem deorum meorum constituam, et remuneratum ex ærario publico primum te in meo palatio esse jubebo. Sanctus Benignus respondit : Aurum et argentum tuum tecum sit in perditione , lupe rapax . Primatus aut sacerdotium a te promissum non accipio, quia interitus æternus est et damnatio plenissima. Nam me non mutabis a Christo meo, cui ego servio, qui est verbum pacis et vitæ, lux inenarrabilis et margarita splendens, qui est a Patre missus, verbo editus, credentibus adnuntiatus, qui in se credentibus vitam dabit æternam. Ipse est qui venturus est judicare vivos et mortuos, qui et tuam detegere habet insaniam quam contra Christi servos exerces. Nam scias quem negas, velis nolis, Deum esse tuum et omnium gentium. CAPUT SECUNDUM. Sanctus Benignus, multis tormentis affectus, bis in carcere ab angelo sanatur vecte contusus obit ; miracula in morte ; ejus sepultura. Audiens hæc Aurelianus nervis durissimis eum cædi præcepit dicens : Nisi hodie sacrificaverit, diversis eum tormentis affligite. Qui cum traditus Terentio comiti fuisset, ad trocleas extensus est, et cum cæderetur, ait : Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quod propter nomen tuum hæc pati merui. Præsta, rex gloriæ, ut sustineam omnem pœnam quam iniquissimus cæsar me pati præcipit ; conforta me, æterne, per angelum tuum, et ne me ab hoc stadio removeri permittas. [8] Sed cum fuisset cæsus, carcere mancipatus, angelo confortante ita pristinæ redditus est sanitati, quasi nec unam plagam corporis accepisset. Altera igitur die suis eum jussit aspectibus præsentari, et ait : Benigne, sacrificas diis an non ? Sanctus Benignus respondit : Non sacrifico. Agnosce, miser, quod dii tui nihil sunt ; qui, si signum auctoris nostri Jesu Christi viderint, statim tabescent ; sunt enim idola surda et muta, neque vident, neque ambulant, neque audiunt, neque gressus habent, et similes illis fiunt qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Tibi quomodo, qui sibi ipsis subvenire non possunt ? [9] Tunc iratus cæsar ad fanum quoddam eum adduci præcepit, et sic ipse veniens carnem de sacrificiis invitum in os illius suis conspectibus ut manducaret mitti jussit, dicens : Si de sacrificiis deorum manducaverit, contra nos postea talia non loquitur, sed dii nostri ipsum sibi suis servitiis assumunt. Quo exhibito, facto signo crucis e contra, corda sursum suspensa, oculis in cœlum elevatis, ait ; Jesu Christe, erector mundi, destructor dæmonum, lux æterna, aspice in hac hora ut confundantur omnes qui adorant sculptilia et gloriantur in simulacris suis, ut sciant quia tu es Deus æternus. Et cum hoc dixisset, statim omnia idola manufacta sicut fumus evanuerunt. Tunc sanctus Benignus gaudio magno repletus ait : Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quod de sacrificiis immundis me pollui non permittis. [10] Et ad Aurelianum ait: Agnosce, miser, quid fuerint factæ species deorum tuorum, quomodo ante signum salutis evanuerunt. Agnosce infelix, creatorem cœli ac terræ. Aurelianus ait : Et tu agnosce, Benigne, quod dii nostri tuam cupiunt facere voluntatem ; si tu illis velis præbere adsensum, magnum te in conspectu nostro videbis. Sanctus Benignus respondit : Vere saxeum habes cor, nec oculis vides quanta sit virtus Christi, qui deos tuos sic comminuit. Jam dixi tibi, diabole, auctor criminum, animarum innocentium parricida, quod diis tuis non servio, et imagines dæmonum non adoro. [11] Tunc iniquissimus cæsar carcere eum retrudi præcepit, dicens : Exhibete saxum grande in quo pedes ejus implumbate, et in digitos manuum ejus calentes subulas in longo configite, et sex diebus illi nullus vel aquam præbeat. Includite cum eodem canes ferocissimos duodecim esurientes, ut a canibus diripiatur ; carcerem autem ipsum a militibus custodiri præcipite. Qua jussione impleta, subulas acutissimas in manibus ejus transfixerunt, et in lapide plumbo remisso pedes ejus adstrinxerunt, et canes cum eodem incluserunt. Sed cum ad carcerem secundum imperium iniquissimi cæsaris duceretur, ait : Audite me, filioli, comites et tribuni, credite Jesu Christo, redemptori nostro ; quia ipse spes et salus credentium in se est, ut deleantur peccata vestra. Ipse est lux mundi hujus, cujus odore reviviscunt mortui, cujus tactu confortantur infirmi, cujus gloria implet cœlos, cujus misericordia replet terram. [12] Reclususque sanctus Benignus in carcere per sex dies, orationi vacans, angelo confortante, et canes mitigati nec fimbriam vestimenti ejus contigerunt. Angelus autem Domini ipsi alimentum, id est, panem cœlestem præbuit, et discussis subulis de manibus ejus et plumbum de pedibus ejus ait : Accipe, dilectissime Christo ; et accepto pane, gratias agens Deo manducavit. [13] Sexto igitur die Aurelianus cæsar ait ministris suis : Aperite custodiam, et videte si a canibus sit direptus an non. Aperta itaque custodia, invenerunt eum ita illæsum et tam integrum ut neque una plaga corporis ejus appareret. Qua re nuntiata, ait iniquissimus : Vecte ferreo collum ejus in ipso carcere contundite, et lancea militis vitam ejus crudeliter finiri facite, ut ne ipse nobis aut diis nostris injuriam amplius inferat. [14] Quo facto columba nivea de carcere ipso a christianis ascendisse visa est, et usque ad nubes pretiosa anima qualiter ascendit ad cœlum fuit visa. Tantusque odor suavitatis et metus in loco illo refulsit ut æstimarentse paradisi odoribus collocari, discessoque exinde Aureliano iniquo, Leonilla beatissima, nocte veniens, sanctum corpus aromativus condivit, et non longe a carcere recondidit in sepulcro ; qui se virtutibus multis manifesta probatione semper perclaruit. Martyrizavit autem pro nomine Domini nostri Jesu Christi, cujus honor et potestas, laus et gloria in cuncta secula seculorum. Amen. Passus est sub die kalendarum novembrium.