Fuit itaque vir iste, beatus videlicet Baldus, natione Hispanus; sed in adolescentia gravissimis sceleribus, et, ut fertur, patricidio atque matricidio pollutus. In tanta vero criminum fœditate civium vultus ferre non potuit; sed, relicta omni paterna hereditate, longam peregrinationem arripuit. Fertur quippe ad sancta Ierosolymorum loca venisse, et ante venerabile Christi sepulcrum de culpa veniam postulasse. Deinde, multis peragratis regionibus, ad apostolorum limina Romam iter convertit; ubi modo simili, ut tanto peccati pondere levaretur, obnixius rogavit. Peragrata quoque Italia atque alpibus superatis, Gallias properanter ingressus, civitatum caput adiit, Senonumque metropolim, de sceleris immanitate consilium suscepturus, intravit. In qua tunc temporis quidem Arthemius pastor ecclesiæ præsidebat et populo. Quem dum Baldus humilis adhuc peccator intuetur, ante pedes ejus toto corpore prosternitur; tundensque fortiter pectus, iniquitatem profitetur et acturum fideliter sese quod a pontifice audiret pollicetur; tantum magni piaculi veniam consequeretur. [2] Sanctissimi itaque præsulis imperio Baldus erigitur; et accepto consilio, in spem veniæ promerendæ totus roboratur. Præsul igitur virgam manu forte gerebat, cortice nudatam, succo viduam, multis solibus adustam: pœnitenti porrigit et ut eam in demonstrandi montis vertice figeret præceptum accepit: cujus etiam vestigia tandiu aquis fluminis, quod collis radicem præterfluit, eas humeris attollens, rigaret, donec radices figeret, et recepta cute gemnas emitteret, brachia protenderet, et flores educens poma generaret. Vir autem devotissimus, tantum laborem parvipendens, et in Deo omnipotente, apud quem nullum impossibile est verbum, totam animi fiduciam ponens, a sancto digreditur, et quæ præcepta fuerant cum alacritate summa prosequitur..... [3] Die quadam, dum viam quæ montis vestigia præterit aquis oneratus transiret, mulierculas quasdam obvias habuit, in urbem ad episcopum morti vicinum puerum deferentes; quarum percunctatus negotium, quia festinantes videbat, cum didicisset, agonizantem puerum ipse suscepit et ad præsulem gressu concitato pertulit, et ut ei manus imponeret impetravit. Quo facto, ad heremum rediit, parvulumque alimentis durissimis nutriens mirum in modum in adolescentiam provexit; qui de mortis faucibus ereptus ad geminam vitam per Baldi me[rita] commigravit. [4] Cum igitur omnipotens Deus brevi tantum sudorem potuerit terminare, voluit virum justum protenso tempore probare, ut per diuturni tolerantiam laboris corona cresceret justissimæ retributionis. Nam, subjectus quidem duræ legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quæ ab Ydonea flumine per unum fere miliarium petebatur. Non recto tamen semper itinere pergebat: sed modo per lateralem montem, qua longior graviorque apparebat via, eligebatur, quæ etiam herbarum viriditate usque ad nostra tempora notabatur; sed nunc, jam vineis in ea propagatis, ex toto tegitur; nunc vero per illius dorsum, in cujus vertice virga steterat; nunc quidem per mediam vallem, quæ inter utrumque aperitur latissima......