LECTIO I Inter laurigeros Confessorum choros pulchre Beati Balderici nomen adscribitur, qui ab ipsis pene cunabulis sanctitatis culmine potitus, sacris miraculorum effulsit signis. Fuit enim ex territorio Magnimontensi parentum genere ortus, religionis culmine ab ipso ortu præpollens, spiritus Sancti gratia præventus. Is cum esset annorum duodecim directus est a parentibus in sylvam nomine Sigestro, ut pasceret porcos, quem diabolus sicut auctor criminum, et invidus bonorum nisus est suæ calliditatis fraude terrendo impellere, unde arte persuasoria transformans se in similitudinem cervorum, circumdati impetu agentes constiterunt : at Sanctus Baldericus, licet territus, ut mos est pueri, animo tamen constans, totum se Domino committens ait : “ Deus omnium Domine, cujus nutu reguntur cuncta, cujusque nominis invocatione omnis concutitur pernicies fantasiæ, terror aufugit et securitas tribuitur, ope tua me subsidiari non desinas ” : sicque signo crucis totum se munivit, tunc omnis ille phantasmaticus diabolicæ multitudinis exercitus cum ingenti fragore confusus evanuit, nec ultra in eum suæ calliditatis tentando ausus est immittere fraudem. LECTIO II Non multo post aggressus est Carrasiæ partibus invisere avunculum suum vocabulo Avitum, ubi dum cum ipso cælibem vitam duceret, dæmoniacus quidam auditus officio privatus ante eum infertur, pro quo Domino preces fundens, gemina calamitate obstrictus totus redit incolumis. Alius vero longa ægritudine detentus, etiam pene morti datus, non longe in domo decubans in ingressu præfati Sancti pristino redditur statui ; taliter hujus puerilis ætas obtinere a Domino meruit coruscando triumphum. LECTIO III [2] Igitur jam tempus pubertatis gliscendo per annorum curricula sanctitate et cœlicis virtutibus pollendo adveniens, parentum suasione compulsus accipit uxorem vocabulo Syagriam, non libidinis facibus succensus, nec prolis amore invitatus, sed charitatis studio, qua proximus diligendus est, imbutus, cum qua sinceriter modice degens, contigit, ut ejusdem uxoris adveniret obitus ; post quod biennium absque conjuge sistens, notis suadentibus, alteri jungitur non immemor castitatis, sed societatis amore præventus. Denique cursu miræ almitatis cluens, quidam diaconus una cum clerico suo reditum ad propria per Celsiacum villam exigere cupiens, cum super ripam Ormencionis fluvii paululum reficiendi causa cum equis et suis omnibus divertissent, a latronibus insecuti, sublatis omnibus, interempti et in aquam projecti sunt, quo in tempore per visum Beato Balderico apparuerunt fatentes mortis suæ innocentiam et laicorum sævitiam, et ut ipse copora eorum sepulchris tradere deberet, missos se retulerunt, qui surgens illico venit ad locum, et facta oratione rejecti sunt ad littus, ab eo et in Ormenciaco vico sepulti. LECTIO IV His actis ad territorium Vesoniense iter arripuit proprios agros, Matriniacum scilicet in Sono et Flaviniacum providere, ubi beatus Martyr Andochius apparens ei dixit : “ Vere te, Sancte, aulis cœlestibus et civibus supernorum dignum pernoscas, eorumque numero jam adscriptum congaude, veni et ostendam tibi præmia beatorum, cum quibus ascitus gaudio perfrueris æterno, et supplicia miserorum inferorum, quorum miseriis nemo communicatur justorum ” et indicens ei suum nomen et nomina eorum, cum quibus martyrio coronatus est, cum ingenti fulgoris aspectu recessit. Quis tanti se viri patrocinio non excitaverit subjici, quisve votorum plenus ejus orationibus dari ? [3] His ita gestis, cujusdam viri Baudassi pastores, cum gregis sui provisores insisterent, furtum a circumhabitantibus admittentes, capti et vincti ducebantur ad mortis supplicium, quo comperto, Sanctus Baldericus totum se contulit ad deprecandum pro eis, judicibus autem altercantibus et dimittere nolentibus, memor præceptorum Domini ultro se pro eis vinctum obtulit ; tunc judex animo flexus libere eos abire permisit. Deinde veniens in territorio Alsennæ, in villa Budriaco nomine, ibidem cum uxore decem annis conversatus est, quibus expletis cursum vitæ uxor ejus peregit ; ex quo, sicut antea sanctitatis culmine pollebat, ferventius jejuniorum et orationum assuetudine macerabatur abstinentia, adeo ut, cum siti frequentius agitaretur, salem sibi pro aqua administraret dicens : “ Accipe, gula insatiabilis hoc tibi sit pro dulcedine aquæ. ” LECTIO V Præterea festivitate sancti Symphoriani Martyris imminente iter ad Augustodunensem expetiit urbem : vacante eo orationi ad Martyris sepulchrum, multi eum dæmoniaci, qui non solum ex vicinis verum etiam ex longe lateque locis ad tanti Martyris convenerant limina, clamabant, quod audiens vir venerandus Nectarius ejusdem loci episcopus, non illius sanctitatis virum scrutatus, sed potius hypocrisis malignitate subactum, tenebroso in loco recludi præcepit ; at ille Domino gratias agens, instantius orationi procumbens, cœlicam more suo expetebat vitam, vestis summitate parietes et pavimentum carceris extergens ; et ecce subito sera concussa et ostio aperto, odor miræ suavitatis per totam domum respersus est. Porro Euphronius archidiaconus ostia comperiens patefacta, terque ab eo munita, citissimeque reserata, sentiens odoris fragrantiam, culpans seipsum denuntiavit episcopo, quo comperto, flexus antistes, clericorum ac populorum turmis circumvallatus illum cum hymnidicis choris ac divinis excepit laudibus, indulgentiam flagitans pro contumeliis ab eo injectis, vidensque eum clericatus honore condignum, ut id ageret impetravit. LECTIO VI [4] Quosdam autem dies ibi lucifluam ducens vitam, dum more solito divinum expleret officium, apparuit ei Sanctus Eusebius Vercellensis episcopus cum parvo puerulo, facie splendido et veste corusco, cujus nomen Sanctus inquirens : “ Ego sum (ait) Eusebius Vercellensis episcopus, missus ad te desiderium cordis tui ostendere, locum scilicet, ubi ecclesiam construendi tibi fas est, ” et designans ei locum, qui vocatur Sombernio, vale dicens discessit, quo in loco juxta significationis terminum construxit oratorium. (Id actum, quidam diabolus villæ illius possessionem vocabulo Blactiacum cupiditate ductus vi conatus est invadere et sibimet optabat aptare ; proinde supplicaturus Coloniæ Theodebertum gloriosissimum adiit regem, et quia cibo potuque ultra modum parcus alio non usus erat potu, vasculum quoddam, sicut erat, absque ullius condimento saporis implevit, quod ipsi et secum euntibus non deficiens, eundo et redeundo satisfecit. Hic itaque, sicut tanto viro charus, a præfato Baudasto invitatus fuerat. Exinde rediens, homo prædicti viri, vocabulo Apo, dolo plenus, cupiditate seductus equum ejus furari nisus est, sed justitiam justi impietate impii ludificari non fas est.) Igitur Sanctus Dei ad propria rediens, sic ei advenit terminus, ut noctis inciperet cursus, et juxta morem equus foras ejicitur, ut herbæ reficeretur pabulo, adest fur, et toto noctis spatio arbitratus est eminus auferre, sed quo amplius elongari (se) putabat, eo cominius propinquabat : jamque advenit dies, quo incassum se laborasse fur deprehendit, et insidens equo ante Sanctum adstat confusus hærens gestatorio, stat miser cum præda non valens descendere ab equo nisi Sancti jussu ; sane is magis curam gerens animarum, quam opum aut jumentorum, cupiditati ejus satisfaciens simul cum equo licitum ei dedit gressum, præbens iter agendi auxilium, unde scilicet calceamenta emeret peditum. Simili modo fures de ejus ovili oves auferre molientes duos arietes humeris gestare cœperunt, miro modo arietum onerati pondere canum effigies sibi videbantur gestare, quos deponentes itemque relevantes, nihil ovinum sed caninum existimabant, quos relinquentes abscesserunt confusi, in crastinum proprium cognoscentes delictum vestigia deosculabantur Sancti, veniam petentes de commisso reatu, quos coercitos dimisit intrepidos. LECTIO VII [5] Factum est interea, ut jam memorati Baudasti armilla magni ponderis, auro mundo facta, furtim sublata, omnis ejus familia torqueretur exinde ; Sancto autem interveniente, ut spiritu prophetiæ pleno, quis reus esset innotuit, inventoque pignore et rei impetravit delictum et familiæ cessavit exitium. Post hæc contigit, ut idem Baudastus in mortis languorem incideret, quadam nocte gravi sopore sopitus vidit in visu utrosque Sanctos, Andochium scilicet et Baldericum in maris pelago navigantes, et sopore exemptus, prædictum vocans athletam precatus est, ut limina Sancti Andochii pro eo... adiret, qui jussum complens, pro eo singultu attrito præsul martyr apparuit dicens : “ Quid pro eo fatigaris, dilecte Dei, cum maledictionis stimulo illectus, jam cœlesti perfusus est excidio ? Calicem namque aureum, quo partibus Orientis crebrius potu utebamur, ex ea basilica supra mare sita furtim sustulit, ex quo partem secum habere videtur, et pro eo supplicas ? scito prænoscens, quod die crastina, tertia illucescente hora, cum vitæ termino subjicietur morti, et cum debitum delictum accepturus, fætorem in domo senseris imminere, egredi ab ea non desinas ; quia vero baptismi accepit gratiam, post mortis terminum officium super eum persolve debitum ; nam de reliquo quidquid petieris, impetrare te scito. ” ... LECTIO VIII Tempore ferme eodem divinitus admonitus Avallonensi digressus est castro, in quo proprio reatu duo detinebantur vincti, quorum unus Promotus, alter de nomine dicebatur Deman, scilicet quia fratrem Nychasii comitis ejusdem loci interfecerant, quorum uxores pro eis supplicantes, Sancto obviaverunt Balderico, pro quibus postulaturus advenit, sed renuente judice absque uniuscujusque centum solidorum præmio, is Sanctus Dei januis clausis carceris propinquans, orationi incumbens, nutu divino seræ contritæ, januæ patefactæ sunt, vincti cum aliis decem et octo exempti sunt. (Id actum in monasterio Deo devotarum virginum, ubi Edera venerabilis præerat abbatissa, biduo mansit.). [6] Erat in Toringia homo divitiis præditus, cujus unicus erat filius, sed ab ortu auditu privatus, cui præ fæcunditate rerum turpe erat habere filium hæredem surditate mutum, qui comperiens Sancti Balderici famam cum precibus et honoris præmio misit ei filium suum, cujus interventu sanus effectus est. Urbicus quidam adolescens, ludens cum coævis, instigante Diabolo unum ex eis occidit ; parentes autem interempti dolore nimis concussi, comprehendentes reum carceri manciparunt in castello, quod dicitur Sinemurum ; sæpe vero Dei famulus, ut erat pietate præcipuus, pro eo se contulit rogaturus, sed genitrix mortui dolore affecta noluit eum audire : Sanctus autem Dei humanum relaxans peccatum divino adhæsit suffragio, unde ante carcerem veniens, seque orationi committens, catenæ vinculorum disruptæ et claustra carceris sunt aperta ; mater autem interfecti a dæmone arrepta cecidit ad pedes Sancti, quam manu imposita sanavit. LECTIO IX Lando dux exercitus, cujusdam honorati filiam concupiscens, renuentem patrem carceri reclusit occasione intercepta : factum est interea, ut idem Lando cum exteris gentibus prælium habiturus iter ageret per devium locum vocabulo Spinogildum, cui Sanctus Baldericus obviam venit rogaturus pro vincto, et tenens lora fræni precabatur, ut et illum dimitteret et filiam ejus et peccati reus non existeret, is autem labentis procurator sæculi Sancti verba parvi pendens, gressu, quo cœperat, molitus est aggredi iter, hinc viam stadiorum quindecim progressus, numine divino sistitur, nec equus progredi voluit, et magno timore correptus retro velociter pedem figens, quem contempserat requirit, et prosternens se illi, quem ante nec audire decreverat, veniam postulabat vinctum cum aliis quadraginta relaxans, sicque securus repedavit ad suos, factumque est, ut, dum unus solvitur, interventu Viri Dei multi solutionis mererentur veniam. [7] Quidam Urfortius nomine juxta fluvium Adonis habitabat ita dæmoni subactus, ut nullus eum auderet attingere, etiam labia sua dilacerabat dentibus, audientes autem noti Beati hujus famam, vinctum produxerunt ad eum, flagitantes ut illi virtute suæ pietatis insisteret, cui manu imposita immundum spiritum abegit. Mulier quædam ex Francorum genere dæmoniacum habebat puerum unicum, amore prædilectum, hic nullo sciente, sicut alienus mente, non longe subiit arborem ; denique ubique quæsitus et non inventus, Beati Balderici revelatione compertus, ac sanitati redditus matri totus designatur incolumis. Hic itaque Sanctus ac gloriosus pompas præsentis sæculi non ferens, laudem humanam refugiens, cunctis, quibus medelam impendebat, curam præcipue non desinebat suggerere, ut nullo modo alicubi quis famam ejus exigens alicujus virtutis ipsum esse dignum assereret ; imo illius gratificum præstolans laudis emolumentum, cui soli competit æternæ remunerationis dare triumphum. Denique tanti viri Miraculorum insignia ad liquidum prosequi non valentes, succincte tamen impolitoque sermone pro posse singentes, ut memoria ejus ab antro pectoris humani exolescat, herigraphare fas duximus : igitur jam senii concidatus honore, cursu sui laboris, cœlicis condignus præmiis, Christo vocante, paradisiaco odore comitatus, Angelorumque stipatus turmis, populorum vallatus catervis Idus Octobris animo cœlos petente dilucidum ætherei serti suscepit triumphum, cujus Sanctum corpus in basilica, quam ipse divinitus revelando ædificaverat, divinis cum laudibus tumulatur : ad cujus tumulum ampliora et frequentiora elucidantur magnalia, quam vitæ ejus accepisset cursus. Cujus beatæ vitæ Joannes assertor præcipuus extitit, et ut comes ejus præsens per omnia affuit, intuituque conspexit, scribendo elucidavit ad laudem et honorem Omnipotentis, qui tam mirabilis extat in Sanctis suis, qui est trina Deitas summaque potestas, cui virtus et imperium sine fine manet in sæcula sæculorum. Amen.