XIX. Aunarius, natione Aurelianensis ex patre Pastore, matre Ragnoara, sedit annos XLIII, menses X, dies XX, imperante Mauricio. Hic beatissimus pontifex, cum moraretur adolescens in palatio domni Guntranni regis (erat enim genere nobilissimus, Spiritus sancti gratia afflatus), reliquit regem terrenum, ut in regno celesti cum aeterno rege maneret. Tunc nescientibus parentibus suis Turonicam ciuitatem adiit, duobus secum pueris comitantibus, ibique ad sepulchrum sancti Martini ductus amore Dei comam capitis deposuit. Exinde sanctum Siagrium Augustudunensem episcopum expeciit, qui tunc in Dei rebus precipuus habebatur. Quem ipse nimio cum amore suscipiens, tanta eum eruditione et disciplina instruxit, ut uirum decebat apostolicum. Diuina igitur gratia fauente, crescentibus meritis Spiritu sancto repletus, aecclesiae Autissiodorensi constituitur pontifex. Ibique ipsa die sacre festiuitatis beatissimi Germani, pridie kalendarum augustarum, in eadem basilica episcopatus suscipiens officium, merito cum sanctitate florebat. Hic habuit fratrem germanum Austrenum nomine, Aurelianorum pontificem, nepotem quoque ex sorore, Agia, Lupum uirum sanctissimum, Senonum archiepiscopum, miraculis coruscantem. Hic itaque sanctus uir Aunarius iam factus episcopus cepit uirtutibus florere, miraculis coruscare. O quid dicam de illius doctrina ? Qualis amor in ciuibus, que diligentia in clericis et in pauperibus, quam fidelissimus dispensator, quam magna cura fuerit illi in sanctis, non potest lingua mortalis percurrere. Erat enim in facie illius angelica uisio, in sermone erudita expositio, in dispensatione largissima humanitatis gratia. Reficiebat eloquiis mellifluis omnes, sale uero diuine predicationis fidelium corda condiebat. Miraque auiditate populus erga cultum Dei ardebat, Deo per ipsum faciente miracula, quem tantis ac talibus ditauerat, et inlustrauerat uirtutibus. Quibus igitur miraculis claruerit cuiusque glorie in Christo fuerit, libellus de uita ipsius editus scire cupientibus plenius manifestat. Legimus nanque in antiquis canonibus hunc beatissimum presulem interfuisse Matiscensi sinodo, que habita est anno XXIIII regni domni Guntranni gloriosissimi regis, residentibus in eodem concilio uenerabilibus archiepiscopis, Prisco Lugdunensi, Euantio Viennensi, Pretextato Rotomagensi, Bertechramno Burdegalensi, Artemio Senonicensi, Sulpitio Bituricensi, Siagrio Augustudunensi, cum aliis quampluribus. In qua sinodo multa que utilitati sancte matris ecclesiae conueniunt, utpote tantos ac tales decebat uiros pertractantes, precipua queque XX capitulis perstrinxerunt. Similiter inuenimus interfuisse eundem sanctum uirum alteri sinodo que apud eandem urbem celebrata est ex euocatione eiusdem principis, ab eisdem uenerabilibus episcopis, ubi etiam honesta queque atque utillima sancte Dei ecclesie pertractantes, maxima uero in X et VIII capitulis diuiserunt. Extant quoque epistole Pelagii pape ad eundem beatissimum pontificem, quarum unam nimia uetustate fuscatam ab autenticis librorum nequaquam pleniter extrahere ualuimus, alteram uero huic operi inserendam dignum duximus. Epistola Pelagii pape urbis Rome ad Aunarium Autissiodorensem episcopum. Dilectissimo fratri Aunario Pelagius. Quantum Deo placitos sedis apostolice ueneratione uos redditis, tanto commendatior illi cuius sedes est fit uestre fidutia caritatis. Nec aliter unam solamque Dei confitemur aecclesiam, nisi omnes ad petram super quam fundata est fides catholica construamur. Propter quod dilectionis tue desideriis successit effectus et celer et facilis, quia eorum sanctuaria queruntur a quibus principibus sumpsit predicatio ueritatis exordium. Quod uero in uestris regionibus habundare indicatis aecclesias nouas gratulanter suscipimus, tamen si scienter expetere studium propheticae uocis amplecteris, querite faciem eius semper. Quantum nanque humanis intellectibus incarnationis domini nostri ueritas aperitur, tanto amplius et honoratur et colitur. Sicut autem uos cupitis Deo nostris orationibus commendari, uos etiam nostris necessitatibus et angustiis quibus incessabiliter oneramur, intercessionis continuum ferte solatium, orantes et quibuscumque ualetis uiribus id agentes, quatenus sicut predicationi sedis apostolice consonatis, ita eius paci uestra impetratio cumgaudeat et quieti. Deus te incolumen custodiat frater karissime. Datum pridie kalendarum nouembrium, inperante domno Mauricio Tyberio imperatore augusto, anno III, indictione quinta. Ceterum isdem beatissimus pontifex plurima constituit in aecclesia Autissiodorensi, sicut in antiquis canonibus repperitur, que ut precipuo obseruarentur uigore, consilio et auctoritate christianissimi Guntranni regis summopere roborauit. Nam ad tutelam gregis sibi a Deo commissi precepit ut tam in ciuitate Autissiodorensi quam per parrochias ipsius pagi hec debeat institutio custodiri. I. die kalendarum ianuarii, ciuitas cum clero et populo rogationes faciat. II. die, Epponiacus et Vendosa. III. die, Gaugiacus et Nantriacus. IV. die, Coreuicus cum clero et populo. V. die, Bacerna et Accolacus. VI. die, Matriacus cum suis. VII. die, Curcedonus cum Scoliua. VIII. die, Drogia cum suis. IX. die, Varciacus cum suis. X. die, Columbariacus cum suis. XI. die, Campuslemetii sum suis. XII. die, Bargiacus cum suis. XIII. die, Domiciacus cum suis. XIV. die, Soliacus cum suis. XV. die, Massua cum suis. XVI. die, Condida cum Draptiaco. XVII. die, Eliniacus cum suis. XVIII. die, Nouus uicus cum suis. XIX. die, Brioderus cum suis. XX. die, Giomus cum suis. XXI. die, Blanoilus cum suis. XXII. die, Cassinacus et Nantiniacus. XXIII. die, Laoderus cum suis. XXIV. die, Vitriacus et Arcuncius. XXV. die, Balgiacus cum suis. XXVI. die, Interannis cum suis. XXXVII. die, Tauriacus cum suis. XXVIII. die, Liccadiacus cum suis. XXIX. die, Puluerenus cum suis. XXX. die, Odona, cum suis. Item constituit, ut per duodecim mensium capita ita eedem celebrentur letanie : Kalendis ianuarii, basilica domni Germani. Kalendis februarii, basilica domni Amatoris. Kalendis martii, monasterium domni Mariani. Kalendis aprilis, basilica Sancti Petri apostoli. Kalendis mai, basilica domni Valeriani et monasterium Vulfini. Kalendis iunii, basilica domni Martini. Kalendis iulii, basilica domni Iuliani. Kalendis augusti, monasterium Decimiacense ad Sanctum Ciricum. Kalendis septembris, monasterium Fontanetense. Kalendis octobris, monasterium Cotiacense ad sanctos. Kalendis nouembris, monasterium Sassiacense. Kalendis decembris, monasterium Mannacense. Ceteris autem diebus mensium ut supra. Pari uero conditione instituit ut omnibus dominicis diebus ab uniuersis archipresbyteris uel abbatibus taliter uigilie in propriis locis fiant. Hoc est a die sancto Pasche usque kalendas octobris, a primo sero usque ad inlucescentem diem, a kalendis uero octobris usque natalem Domini, a gallorum cantu et a natali Domini usque in Pascha a media nocte. Item constituit a quibus uigilie in basilica sancti Stephani in ciuitate cum abbatibus celebrentur. Dominica nocte, basilica domni Germani et monasterium Decimiacense. Secunda feria, basilica domni Amatoris et monasterium Fotanetense. Tertia feria, monasterium quod domnus Germanus construxit, ubi sanctus Marianus requiescit, simulque Sessiacus. Quarta feria, basilica sancti Petri et monasterium Mannacense. Quinta feria, basilica domni Martini et monasterium Vulfini. Sexta feria, basilica domni Valeriani et monasterium quod dicitur Varennas. Denique congregauit uenerabilem sinodum in urbe Autissiodorensi, ubi plurima pertractans de salute populi sibi commissi, necessaria queque et ualde utillima in XL et IIII capitulis perstrinxit. Haec sunt nomina eorum qui eadem capitula confirmantes subscripserunt, quia eadem capitula longum duximus inserenda. ŇĘAunarius, in Dei nomine episcopus, constitutionem hanc confirmaui et subscripsi. Winebaudus abba, subcripsi. Desideratus abba. Frannulfus abba. Gregorius abba. Amandus abba. Cesarius abba. Baudoueus abba. Tegridius abba. Audoueus presbyter. Ananias presbyter. Aliique quamplurimi qui presentes adfuerunt subscripserunt. Qui etiam sanctus pontifex in cunctis utilitatibus quam fuerit studiosus demonstrat epistola ad Stephanum africanum presbyterum ab eo directa, ut uitam sancti Germani metrice, sanctique Amatoris nobili stilo describeret prosaice, hunc habens modum: Dilectissimo atque amantissimo et interne mihi uinculo caritatis conexo, fratri Stephano presbytero, Aunarius gratia Dei episcopus in domino eternam salutem. Tue nobis doctrine multis iam experimentis adprobata prudentia conpulit nos quandam tuis humeris imperiosam superponere sarcinulam, sed eam que tibi non sit oneris, sed honoris, nec que deorsum iniquo pondere premat, sed que potius celum usque sustollat. Cognitum tibi est, karissime frater, que sit humanarum mentium diuersitas, et quemadmodum in studia contraria non solum inane uulgus, uerum etiam uniuersa scindatur nobilitas. Et quidam quidem prosaico oblectantur stilo, quidam autem numeris se rithmisue ac cantibus uersuum delectari fatentur. Ergo, ut omnium uotis occurrerem, et nullus suo desiderio fraudaretur, placuit mihi ut uitas beatissimorum confessorum, quasdam pede libero describerem, quasdam uero lege metrica impeditas digererem. Ob quam rem obsecro unitam mihi tue dilectionis amicitiam, ut beatissimi Germani episcopi uitam in uersuum qualitatem commutare non desistas. Sancti uero Amatoris prosaica modulatione describas, ut sectatores apostolice predicationis effecti, omnibus omnia efficiamur, et nulli quicquam debeamus, nisi ut inuicem diligamus. Indiuiduam mihi caritatem uestram diuina custodiat pietas, uenerabilis frater. Rescriptum antefati presbyteri. Domino beatissimo et apostolicis infulis decorato patri spirituali, Aunario episcopo, Stephanus omnium seruorum Christi famulus. Decursis litteris apostolatus uestri, quo sancti desiderii ardor summa alacritate pertendat, luce clarius approbaui. Est igitur deuotionis uestre propositum, uirorum opinatissimorum, Germani et Amatoris, floride uite nobiles actus describere. Sed ad eos lepidissimi callis uestri dirigatur intentio, qui possunt uirtutum lumina equiparis affatibus inspicere. Verum ego, cuius iners ingenium genuino rigore torpescit, et lingua balbutiens fautium inter raucidulos cursus, squalido sitis impedita rigore, non loquitur potius sed stridet, quomodo potero diuinitus inspirata uirorum sanctissimorum munera polito expedire sermone, qui nec priuata possum humano casu congesta negotia explicare ? Ridiculo ni fallor inexplicabili ac ludibrio semet inpendit, quisquis ultra uirium suarum possibilitatem onus assumit. Nonne ferarum sectatores, si minus captiosa industria formauerit, audax temeritas pessundabit ? Nunquam tiro uictorie monimenta, parma quod est picta, gestauit, si eum docta ueterani exempli manus non instruxit. Nunquam etiam aeris sibi concessum patulum iter ales tutius resecauit, cui preuia dux penniger mater non fuerit, iacebit profecto fluctuum elisione truncatus quisquis sue procacitatis fisus autoramento indocilem ratis dexteram ingerit clauo. Sic unusquisque in diuersum imperitie hamo inscinditur, si doctorum fauoribus minime adiuuetur. Ergo, beatissime uir, queso ut illa mihi culmen apicis tui imponat, que facile me posse perficere non dubitat. Si tamen et in hoc opere quicquid inlepide aut infacete rustica garrulitas digesserit equanimiter feras, aggrediar et faciam que paterna infert ac iubet auctoritas. Vale longum in tempus domine papa. Is quoque uir angelicus, beatus Aunarius, cum esset genere nobilissimus, maxima dona prediorum suorum Deo omnipotenti obtulit, quibus et heredem sanctam fecit aecclesiam. Dedit itaque basilice sancti Stephani agros uillasque que ei paterno iure cesserant, hoc est Brioderum cum Vernolio, et ceteris appendiciis suis. Noluetum quoque et Gaiomum simulque Oscellum cum appendiciis eorum. In pago denique Aurelianensi, siue Blesensi, Meldunum, Deus Adiuua, Cormagnum, et Brigias, cum appendiciis suis. Roccam quoque et Mannisum, et Villarem, cum appendiciis eorum. Atque uillam Boue, cum appendiciis suis. Similiter dedit et basilice domni Germani ubi corpus suum sepulture mandari decreuerat, agrum quendam nobilissimum in pago Wastinensi, qui Corbilias dicitur, cum omnibus appendiciis suis. Et in pago Aualensi, Decimiacum, cum Vidiliaco, et Calminiaco ceterisque appendiciis eorum, necnon et in pago Senonico, Baldiliacum cum appendiciis suis. Sicque sanctus uir, omnibus rite dispositis, plenus dierum, sanctitate quoque et miraculorum gloria clarissimus, die VII kalendarum octobrium migrauit ad Christum, celo gaudente, terra plorante. Sepultus est itaque iusta predecessores suos in basilica sancti Germani, et cessauit episcopatus diebus VII.