Est villa in territorio Cabilonensi, quæ Mervens dicitur, unde quidam lunaticus ab amicis suis adductus est, Philibertus nomine. Qui non diu dilata sanitate sospes ad propria regressus, multos ob liberationem sui gratulantes effecit : erat enim multis carus, & multorum præditus caterva parentum. In villa quadam, cujus nomen memoriæ non occurrit (est autem Jurensium locis contigua) quidam manebat cujus media parte corporis arida facta, alia permodicum necessitati præbere poterat adminiculum. Auditis autem miraculis quæ apud nos Sanctorum meritis crebro fiebant, factoque voto, ille iterum se (si modo sanitas conferretur) istuc conferre spopondit. Statim sospitas non diu dilata subsequitur, & votum promissum proficiens venit, Deoque & sanctis, quorum meritis sanatum se noverat, grates referens, ad domum suam rediit. Quædam de Varennis, quæ Grandis cognominabatur mulier, a sua familia adducta est : quam nequiter spiritus vexabat immundus. Quæ Deo largiente, famulique sui Ardani exigentibus meritis, secundo quo venerat die, fugato dæmone sospes facta, propriam revisit domum. In civitate Cabilonensi quidam dæmoniacus, ab amicis præ nimio furore diligenter custodiebatur. Tandem parentes ejus, audita fama virtutum Trenorchiensium, fecerunt ad mensuram ejus candelam & præcinctorium ; quæ cum eo illuc se laturos mente spopondere fideli. Quod cum ei fuisset appositum, eadem hora modicam indulgeri sibi quietem postulavit : ac sic percepto somno sanum se factum veridico pronunciavit alloquio. Qui demum vota complentes absque dilatione venerunt, Deoque & Sanctis ejus laudum reddidere præconia. Mulier quæ meritis S. viri Ardani diu sibi negatam receperat loquelam, gravi postmodum assiduoque cœpit incommodo cruciari. Ter quippe, vel etiam crebrius in die morbo laborabat caduco a Natali Domini usque ad Beatæ Mariæ Purificationem. Quæ veniens, sanitatem a Domino, meritis Sanctorum (quorum interventu nuper quo privata fuerat, linguæ receperat officium) obnixe precabatur nec deinceps talem passa est infirmitatem.