XXXV. DE ANGELELMO Angelelmus episcopus, natione Baioarius ex patre Obtelmo et matre Teogarde, sedit annos XVII. Hic cum esset uir summe simplicitatis et caritatis, presbyter ordinatus et basilice sanctorum Geruasii et Protasii abbas prestitutus est. Sane decendente Aaron pontifice, Ieremias Senonensis archiepiscopus, iussu Karoli imperatoris Autissiodorum ueniens, in ecclesia sancti Germani cleri et populi collegit citum. Ibi generali consensu accedente, hic idem Angelelmus ab omnibus electus est et episcopus ordinatus. Suscepto igitur pontificali ministerio, totum se in diuinum transfudit seruitium, in orationibus assiduus, in lacrimis frequens, in elemosinis precipuus, ac pene suo tempore singularis. Fertur enim interdum amore largitatis egritudinem simulasse, ut absque ullius contradictione quľ habere poterat in usus pauperum erogaret. Aecclesiam sancti Stephani non simplici largitate ditauit. Altare senioris ecclesiľ tabulis argenteis undique compegit. Altare quoque sancte Marie nichilhominus tabula argentea decorauit. Sancti quoque baptiste Iohannis altare simili ornamento decorauit. Ante altare sancti Stephani tres coronas argenteas precipui ponderis preparauit. In circuitu altaris decem candelabra maxima argenteaque constituit. Calicem argenteum optimum cum patena condonauit ac suo nomine presignauit. Sed et crucem permaximam inibi collocauit, quam auro argentoque uultu saluatoris decentissime decorauit, altare argentea tabula ornatum ante eum statuens. Eandem ľcclesiam quatuor signis maximis et sonoris decorauit. Fecit et capsam precipui operis, auro argentoque elegantissime comptam, ubi cappam beatissimi Amatoris cum multis sanctorum pignoribus condidit. Tapetia etiam optima ad sedilia basilice exornanda plurima contulit. Huius tempore Ludouicus imperator, facto generali conuentu, canonicis regularem uitam imposuit, atque ob tutelam religionis claustri custodiam instituit, ac diuersas competentesque officinas, eorum usibus ordinauit. Qua auctoritate isdem pontifex delectatus, uillam cui Puluerenus nomen est fratrum canonicorum scilicet stipendiis deputauit. Et quia quedam beneficiata erant que protinus auferri non poterant, decretum est ut illis decedentibus continuo canonici in suos reflecterent usus. Res etiam que ex iure proprio ei cesserant, tam in Biliaco quam in Annau eorumdem usibus delegauit. Qui etiam uasa argentea plurima et precipua in thesauris eiusdem ecclesiľ collocauit. Sancto Germano calicem argenteum cum patena dedit, eiusdem scematis, cuius et superiorem fecerat, huiusmodi largitatem sui nominis inscriptione designans. Sancto quoque Amatori calicem argenteum cum patena tribuit, eiusdem operis, quamquam ponderis minoris. Sancto Petro similiter. Altare sancti Eusebii tabula argentea exornauit. Calicem argenteum cum patena dedit, euuangelium quoque argenteum, cum candelabris argenteis ac turibulo nichilhominus argenteo, preparauit. Cortinas etiam in circuitu altaris ac nonnullla pallia condonauit. In cenobio sancti Saluatoris tabulam argenteam cum signo sonorissimo dedit. Per totam denique sue potestatis diocesim ecclesiis quidem uicanis ad preparandum calicem et patenam, tres libras argenti distribuit. Minoribus uero capellis suis dumtaxat ad opus simile solidos XV destinauit. In uicis quoque prefatis congruam argenti quantitatem largitus est, ad cruces in ecclesiis exornandas. His et huiusmodi bonorum operum frugibus plenus, decessit sub die nonarum iuliarum atque in basilica sancti Germani honeste tumulatus est.