ACTA  Postquam gloriosus Irenaeus, episcopus et martyr migravit ad coelum, medio fere noctis vultu terribili, umbrae pacifico, cum multitudine martyrum ad sanctum Polycarpum veniens, ait: Agnosce filium tuum, quem erudisti, pater. Sancte sacerdos, agnosce Irenaeum tibi fuisse ministrum. Ecce accepimus promissionem, quam nobis promisit Rex coelorum et terrae. Nihil nobis de promissione sua fraudavit Redemptor noster. Audi, pater, verba filii tui: transmitte nunc duos Presbyteros, id est, Andochium et Benignum, et Thyrsum diaconem, Galliarum urbibus, viros virtutibus et sapientia plenos, quos consimilis gloriosus exspectat triumphus: ut, quia paucitas a Christianis ibi remansit, Baptismatis gratiam praebeant. Quia notum tibi sit, sanctissime pater, quod gens illa, inspirante Domino, copiose desiderat servire Christo. Haec eum loquentem, sicut eum agnoscebat, ita et beati Martyres in alio cubiculo eum audiebant, atque per soporem videbant. Sed cum haec sancto suo sermone locutus fuisset, iterum psallentes atque gaudentes redierunt ad coelos: in quo cubiculo tantus invaluit odor suavitatis, ut aestimarent, se paradisi miris odoribus conlocari. [2] Mane autem facto, S. Polycarpus suos adloquitur Fratres, referens eis, quae gesta fuerant, et ut felix aggrederentur iter jubet. Ipse vero S. Andochius et Benignus et Thyrsus, quae, Christo confortante, jubentur, gaudio magno repleti de tam sancta jussione Christi, non tardi de praeceptis, vigilata nocte, psalmis et hymnis Deo gratias agentes. Usque ad naviculam S. Polycarpus deducens, et valedicens, ait: Angelus Domini comitetur vobiscum; Spiritus sanctus sit in visceribus vestris. Magna vos gloria coelestis exspectat, o piissimi Fratres. Verbum Domini gentibus praedicate; adventum Christi omnibus annunciate. O quam speciosi pedes euangelizantium pacem! Multos habetis adjutores et intercessores vestros, qui pro vobis Dominum interpellare non cessant. Ne vos longi itineris conturbet austeritas, non regionis longinquitas; aut parentum desiderio coagulescat cor vestrum. Non vos minae aut impiissimi caesaris conturbet impietas. Sit in cordibus vestris B. Pauli apostoli sermo: Quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in Sanctis. Polycarpus ait: Vale nobis dicite, Fratres; et lacrymans dixit eis: Paradisi vos gloria, et ante tribunal suum reportantes fructum laboris vestri Christus excipiat, et in illa felicium justorumque regione consociet Athletas suos, ubi lux permanet, et vita regnat; ubi priorum fides beata de vultus sui praesentia vivae claritatis inradiat; ubi alumna paradisi et candidata coeli turba concluditur. [3] Et ascendentes in naviculam, celeriter eos ad Massiliam unda maris adduxit. Egressi itaque ad terram, ad Lugdunensium diriguntur urbem, et usque ad S. Zachariam presbyterumpervenientes, qui latenter in crypta inter sepulcra martyrum latitabat; et cum eodem verbum Domini meditantes, atque in Christo gaudentes et sperantes, ut suos dirigeret gressus, angelo admonente, ad Augustodunensem diriguntur civitatem. Erat tunc temporis Faustus, nobilissimus vir praefectorius, qui sub chlamide (propter iniquissimi caesaris minas) Christum latenter colebat; cujus beati viri audita benignitate ac fide plenissima, ad eum, angelo monente, veniunt. Qui cum eos vidisset, sicut thesaurum coelestem, ita eos excepit: et cum eos presbyteros esse cognovit, suppliciter exoravit, ut omnibus amicis et familiae ejus Baptismatis gratiam condonarent. Defuncto igitur nequissimo Severo imperatore morte, quam quaesivit et invenit, succedente Aureliano nequiore, qui, sicut imperium, ita et malitiam adeptus est, ubique similiter Christianos, qui idolis non sacrificassent, per diversas provincias diversis suppliciis maceratos, gladii jubet finiri sententia. Sed, ubi est plenissima fides, nec potestatem adversam timet, nec minas reveretur. [4] Habebat tunc temporis vir inluster Faustus filium quasi trium annorum, nomine, Symphorianum ; quos supplicirer exoravit, ut et eum Baptismatis gratia consecrarent. Quod ipsi gaudentes, S. Benignus eum baptizavit, Andochius vero eum de sacro fonte suscepit. Qui Symphorianus repletus Spiritu sancto, cum esset fere viginti annorum, gloriosam et immarcessibilem martyrii meruit coronam accipere; qui virtutibus manifesta probatione semper praeclaruit. Nuper quidem ipso tempore omnes amici vel familia domus Fausti per hos beatissimos Martyres Baptismatis gratiam fuerunt adepti. Erat in illis mirabilis virtus Christi; coecorum oculis lumen infundebant, daemones de obsessis corporibus effugabant, debilium membris sanitatem reddebant. Habebat autem vir inluster Faustus sororem sibi germanam Lingonicae civitatis matronam, nomine Leonillam , cujus erant parvuli gemini nepotes ex filio suo tres, viri aspectu pulcherrimo, animo pulchriore; id est, Josephus et Eleusepphus et Melasippus, quos divinis litteris erudiebat. Erat in iis gratia plena, sed baptismi ablutionem, non erat, qui praeberet. [5] Tunc praestantissimus vir S. Benignum presbyterum, sicut margaritam pretiosam aut munus coeleste, sorori transmisit; sicut manna coeleste aut margaritam splendidam Leonilla excepit. Quo excepto, hi gemini tres fratres Baptismatis gratiam consecuti sunt. Qui, accepto Spiritu sancto, cum fuerunt viginti et quinque annorum, a persecutoribus sunt comprehensi. Longum est enarrare, quantam fuerunt perpessi poenam; sed victricem accipiunt coronam. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit, quos ipsius Agni sinceritas gemmis insignibus coronavit; quod Passio ipsorum plenius declaravit. Quae matrona similiter omnes domus, utriusque sexus, conditionis et aetatis per S. Benignum Baptismatis gratia consecravit. Laetabantur in Christo fideles fidelissimae domus, conroborabatur in eis inambigua et plenissima fides. Erat autem Aurelianus iniquissimus caesar constitutus in extremis finibus Galliarum, et ad civitatem veniens Senonas, data ab eodem omnibus praepositis loci sententia, qui se Christianos profiterentur, diversis suppliciis macerari, cruciatibus mancipari; et quicumque diis nostris non sacrificaverint, gladii eos et capitali jubemus finiri sententia. [6] Erat autem ager nobilissimi viri, cui nomen est Sedelocus. Dum SS. Andochius et Thyrsus ad praefatam domum, quae est in publico aggere, intrepide venirent, et praedicatione sua cunctis perdocerent ad salutem, quidam negotiator ibidem residens, nomine Felix, Christianus jam, Orientalis vir, cujus negotiatio quotidie erogabatur in pauperes, S. Andochium presbyterum, et Thyrsum diaconem in suo excepit officio. Et cum se virtutibus manifesta traditione populis demonstrarent, subito Aurelianus imperator de civitate veniens Senonis, ubi ad praefatam domum adgressus fuisset, sibi tentoria tendi praecepit. Unus ostiarius crudelissimi caesaris, dum Felicis hospitium ingressus fuisset, invenit SS. Andochium et Thyrsum, Christi verbum praedicantes: fremebundus veniens, nunciavit, quod Christiani in domo Felicis residerent. Quod audiens, secundum suae rabiei morem in conspectu suo eos praesentari jussit. Felix Andochio ait: Ne patiaris, me separari a corona pietatis tuae, quam accepturus es a Christo, Pater; sed orationibus vestris adjutum pariter me perducatis ad pretiosam martyrii vestri coronam. Et facta oratione, intrepidi pergunt. Ligatis post tergum manibus, ducti sunt in conspectum iniquissimi caesaris. [7] Quibus Aurelianus ait: Cujus regionis homines estis ? aut quod nomen vestrum? aut quem Deum colere vultis? S. Andochius ait: Orientales homines sumus, a sancto patre nostro Polycarpo episcopo missi. Christum conditorem coeli, maris et terrae, et quae in eis sunt, colimus. Nomen meum Andochius, fratrum meorum Thyrsus et Felix. Aurelianus ait: Numquid ad inritandam potentiam nostram et deorum dearumque nostrarum tam longi itineris spatio venistis? Andochius ait: Nos venimus a Christo admoniti, cujus verbum incorruptum gentibus praedicamus. Aurelianus ait: Numquid in regionibus vestris, aut in provincia ista non cognovistis, quod antecessorum imperatorum et nostrae auctoritates sanxerunt, quod ii, qui diis nostris non sacrificaverint, diversis suppliciis adflictos gladii eos jubemus finiri sententia? S. Andochius ait: Nefas est, Deum conditorem derelinquere, et coli lapides et ligna, idola muta et surda. Aurelianus ait: Muta et surda esse dicis invictissimum Jovem, Mercurium atque Saturnum? Andochius ait: Hos, quos tu nominas, daemonia esse manifesta probantur; nam species eorum absque visu, absque gressu, absque tactu esse videntur. [8] Aurelianus ait: Sacrificate diis nostris, ut ex aerario publico remuneratos, primos vos in meo palatio esse constituam; et ne male pro Christo vestro, qui ab hominibus est crucifixus, moriamini. Ab hac voce hi tres clamantes dixerunt: Aurum et argentum tuum tecum sit in perditione, lupe rapax; quia credis, te donum Dei per pecuniam supplantare. Nos pro Christo potius mori volumus, quam ab eo recedamus, ubi plus justi, quam sol, in regno coelorum refulgent; et illis ibi erit lumen aeternum et vita immortalis, et dabitur illis ibi, quod nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Nam ii, qui diis tuis deserviunt, ibunt in tenebras exteriores, inextinguibili igne, quod praeparavit patri tuo diabolo et angelis ejus. Ibi illorum fletus erit et stridor dentium; desiderabunt lumen, et non videbunt. Nam si velis credere Christum, non introieris. Tunc iniquissimus caesar tradidit eos tortoribus, dicens: Nisi hodie sacrificaverint, diversis poenis eos adfligite. Tunc beati Martyres caesi, in ulmum cujusdam inversis manibus pariter suspenduntur, et rotae impletae saxis eorum pedibus conligantur. [9] Et dum tantam fuerant tota die perpessi poenam, psallebant, dicentes: Deus in adjutorium nostrum intende, Domine, ad juvandum nos festina. Et ita tamen erant integri, quasi nec unam plagam accepissent. Post haec iniquissimus caesar in crastina ipsos sibi praesentari praecepit, et ait: Sacrificate diis nostris, qui propter inobedientiam vestram talem fuistis perpessi poenam. Responderunt ei dicentes: Agnosce, miser, quia minae tuae et supplicia nobis refrigerium praestant. Caesi Auctorem lucis non negavimus; suspensi, Christum semper confessi sumus. Aspice nos; inlaesi ante conspectum Dei nostri stamus; quia Christus noster, quem tu negas, servos suos semper custodire promisit. Audiens autem haec Aurelianus, ignem praeparari praecepit; accensoque igne, ait: Aut sacrificate diis, aut in ignem vos, ligatis manibus et pedibus, jactari praecipiam. Ad haec toti tres una voce, unoque consensu clamantes, dixerunt: Ecce carnes, quas ad tempus in potestate habes. Quod malitiae tuae diabolus dictaverit, fac; feri, occide, assa, et manduca; nam nos non mutas a Christi confessione, qui et tuam detergere habet perfidiam. [10] Accensoque igne, ligatis manibus et pedibus, eos in ignem jactari praecepit: et nihil nociti ab omni conbustione ignis, resolutis ligaminibus, stantes in fide, psallebant in medio igne, dicentes: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Dum haec aguntur, tanta coruscatio coelestis infremuit, et imber pluviae super ignem descendit, ut nullus aestimaret, ibi fuisse ignem accensum. Et ita intrepidi et liberati in conspectu Aureliani adfuerunt, dicentes: Agnosce nos, miser; vide, quanta sit virtus Christi. Vides nos inlaesos in tui praesentia iterum convenire. Crede Christo, et non timebis illius ultimae diei necessitatem; quia, quantum homo negligens est ad delinquendum, tantum misericordia Domini dives est ad remittendum. Aurelianus ait: Dii nostri vobis subveniunt; et vos dicitis, Christi auxilio vos esse defensos. Andochius ait: Saxeum habes cor, ut non credas Creatori coeli et terrae, nec mirabilibus ejus. [11] Tunc impiissimus caesat secundum suae rabiei morem pariter eis vectibus colla feriri praecepit, ut ita finirent pretiosam et splendidam temporalem vitam, accepturi aeternitatis gaudia et immarcessibilem coronam. Acta sunt haec circa sanctos Dei Martyres, id est, Andochium presbyterum et Thyrsum diaconum, et Felicem, octavo Kalendas Octobris. Post haec Aurelianus imperator ad Augustodunensem dirigitur urbem. Audiens autem Faustus, quod talia in Sanctos Dei in suo agro per Aurelianum imperatorem diabolus fecerat, noctu veniens cum Symphoriano suo filio, qui erat jam tunc temporis quasi annorum quindecim, sanctos Dei Martyres recondidit sepulcris, ubi quotidie virtus Domini mira declaratur. Illic lacrymas fundens S. Symphorianus, vigiliis et orationibus vacans, nolebat a loco illo removeri ; Nobilissimus autem vir Faustus beatorum Martyrum Passionem, Deo juvante, composuit et scripsit ad laudem ipsius, cui est honor et gloria et virtus cum Sanctis suis nunc et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.