Multi per ignorantiam et superbo spiritu deceptam mentis aestimationem librorum quorumdam conati sunt corrumpere veritatem. Unde beati Amati transitum Idibus Septembris ab antecessoribus pro divina dispositione determinatum, mirum vel magis vituperandum est a Stephano quodam III kal. Maias affixum. Sciendum tamen Northmannica direptione et negligentium incuria quoniam iste error sic praevaluit, nos ad auctoritatem vetustorum librorum converti debere, qui apud Sanctum Medardum et in archivo nostro atque multorum scriniis coenobiorum inveniuntur.